Obrázky na stránke
PDF
ePub

non videri de jure divino, quia nec sufficienti testimonio, nec ratione probari potest tale jus divinum. Posset enim Ecclesia plures Episcopatus dividere, et minus territorium unicuique concedere, et ordinare, ut Episcopus esset proximus et immediatus pastor in tota sua diœcesi, quam per vicarios seu capellanos posset gubernare, ut nunc de facto fit in aliquibus Episcopatibus, quod, licet fortasse universaliter non esset expediens, tamen non est directe et aperte contra jus divinum.

17. Primum dubium. — Secundum dubium. - Ad primum dubium respondetur. - Duo autem brevia dubia supersunt hic explicanda. Primum est, an hæc jurisdictio terminetur locis aut personis, id est, an possit exerceri intra terminos dioecesis vel parochiæ circa quascunque personas in ea existentes, vel e contrario solum circa personas proprias talis diœcesis ubicunque existant. Secundum est, an ratione deliçti in tali loco commissi acquiratur jurisdictio in hoc foro. Ad prius respondeo, júrisdictionem terminari personis, et non localibus terminis. Itaque Episcopus potest absolvere subditum suum, si cum illo simul versetur extra diœcesim suam, vel potest illi dare facultatem eligendi confessorem ubicunque extiterit. Ratio est, quia hoc sacramentum per se requirit jurisdictionem in personam, quia illa judicanda est; hæc autem jurisdictio nec acquiritur, nec amittitur ratione præsentiæ vel absentia localis. Item hoc judicium sacramentale non requirit publicam et exteriorem solemnitatem in determinatione loci, vel aliarum cæremoniarum, et ideo qui alias est ordinarius judex respectu personæ, potest ubicunque voluerit jus dicere; in quo differt hoc judicium ab externo. Ita Sylvester, Confessor, 1, p. 14, qui hoc limitat ad eos qui habent jurisdictionem ordinariam; sed servata proportione, etiam in delegatis locum habet, ut ratio facta probat, et bene notavit Victoria in Sum., num. 151; Soto, 4, d. 18, q. 4, art. 3, § Aliud vero dubium; et Ledesm., 2, part. 4, q. 5, a. 7, dub. 9. Itaque sacerdos habens jurisdictionem ab Episcopo Conimbricensi in omnes suos subditos potest absolvere aliquem illorum, etiamsi ambo extra diœcesim inveniantur; quia illa circumstantia loci nihil refert ad hoc sacramentum, nec tollit aut dat jurisdictionem, nisi fortasse ubi ratione alicujus specialis privilegii aliud explicatum esset, ut infra de Mendicantibus dicemus, disp. 25.

3 P.

18. Ad secundum dubium respondetur.- Dif ferentia inter judicium internum et externum. - Ad posterius dubium quidam affirmant ratione delicti acquiri forum sive jurisdictionem in hoc judicio, sicut in contentioso, juxta c. de Raptoribus, et quæ ibi traduntur. Ita sentiunt Adrian., d. 17, q. 4; Antonin., tit. 17, cap. 4. Sed oppositum existimo certum. Itaque si aliquis subditus hujus Episcopatus in alio peccavit mortaliter, non debet nec potest, per se loquendo, absolvi in hoc foro ab illo delicto ab Episcopo vel ordinariis ministris ejus loci, in quo peccavit, sed a suo Episcopo vel parocho, aut ex licentia ejus. Loquor autem de absolutione a culpa; nam de censuris aliud est. Ita etiam Sylvest. supra, q. 13; et Navarr. in c. Placuit, de Pœnitent., d. 6, n. 33; et notavit etiam Gloss. in alio c. Placuit, 16, q. 1; Panorm. in c. ult. de Foro compet., in 6. Et sumitur ex c. Omnis utriusque sexus, ubi sine restrictione vel distinctione dicitur, omnia peccata esse proprio sacerdoti confitenda. Item, alias esset cum proportione dicendum, si intra hanc civitatem parochianus unius Ecclesiæ, in alia peccet, quoad illud delictum manere subditum alieno parocho, quod est frivolum et præter omnem usum. Ratio optima est, quia in hoc foro idem debet esse judex omnium culparum, quia omnes simul debent remitti, nec possunt dividi quando sunt mortalia crimina, de quibus est sermo, quia propter illa primario datur hæc jurisdictio; ergo nec debuit hæc jurisdictio dividi pro varietate locorum. Item est manifesta differentia inter hoc judicium et externum; nam hoc posterius ordinatur ad externam gubernationem et publicam punitionem quæ fit ad aliorum exemplum, et ideo expedit, ut ibi puniatur delictum ubi committitur; hoc vero judicium ordinatur ad internam salutem et reconciliationem cum Deo, et ideo ad finem illius nihil refert, quod peccatum in hoc vel illo loco committatur.

SECTIO II.

Quis sit ordinarius minister hujus sacramenti, seu proprius sacerdos respectu singulorum fide

lium.

1. Quid intelligatur nomine proprii sacerdotis. - Tres acceptiones hujus vocis. Prima.-Reprobatur prima acceptio. - Principio declarandum est, quid nomine proprii sacerdotis in hac materia intelligendum sit; hac enim voce solent jura uti ad nominan

dum ordinarium ministrum hujus sacramenti, jurisdictione eximi per Romanum Pontificem. ut patet ex c. Omnis utriusque sexus. Distin- Et eadem ratione possunt esse aliqua loca, guunt ergo multi Theologi tres acceptiones quæ non habeant proprium Episcopum imhujus vocis. Prima est, quæ significat omnem mediatum, sed Abbatem aliquem exemptum, sacerdotem habentem jurisdictionem in hoc vel aliquem similem Prælatum, quia hoc penforo, sive illam ordinariam habeat, sive de- det ex varia institutione humana. In his ergo legatam, ita ut proprius dicatur, qui jus ha- personis, vel locis, loco Episcopi proprie sumbet administrandi hoc sacramentum, quo- pti succedit is qui participat jurisdictionem cunque titulo et modo illud habeat, distin- Episcopalem, et superior est his qui proxiguaturque ab eo qui omnino est quasi alienus mam et immediatam curam pastoralem haab hoc ministerio. Ita loquuntur Bonav. in 4, bent, ut est in personis exemptis religiosis, d. 17, 3 p. ejus, art. 1, q. 2; Richard., art. Provincialis, aut Generalis, in locis exemptis 3, q. 1; Palud., q. 3, art. 2; Sylvest., verb. Abbas aut alius similis. Omissis ergo univerConfessor, 1, q. 1; imo juxta hanc expositio- salibus pastoribus, in rigorosa significatione nem interpretantur cap. Omnis utriusque se- proprius sacerdos dicitur, qui proximam cuzus. Sed hoc aperte repugnat illi textui, in ram et obligationem habet ex officio minisquo proprius sacerdos distinguitur ab alieno, trandi fidelibus hoc sacramentum, ut bene etiamsi delegatam jurisdictionem habeat; ne- notavit Cano, dicta Relect., p. 5 et 6, qui hoc que in eodem textu admittenda est æquivo- modo exponit cap. Omnis utriusque sexus, et catio, quam Paludanus gratis et sine funda- Extravag. Martin. V, de quibus infra. Hoc ermento admittit; præsertim cum, juxta vocis go modo nunc de proprio sacerdote agimus, proprius proprietatem, non possit recte illi et primo videbimus, quis sit secundum ordiaccommodari, qui ex proprio officio non ha narium jus respectu singulorum fidelium; bet animarum curam, sed tantum delegatam deinde nonnullas exceptiones adrotabimus. jurisdictionem.

2. Secunda acceptio. Tertia acceptio. Secundo ergo vox illa significare dicitur quemcunque pastorem animarum, qui in hoc foro habet jurisdictionem ordinariam, sive illa sit proxima et immediata, qualis est in parocho, sive sit universalis et quasi remota, qualis est in Episcopo vel Summo Pontifice, ita ut non dicatur sacerdos proprius, ut distinguitur a communi, sed ut distinguitur ab alieno. Ita utuntur hac voce Gabriel, in 4, d. 17, q. 2, art. 2; Med., Cod. de Confessione, q. de Confessione Fratribus privilegiatis facta; Soto, d. 18, q. 4, art. 2, et juxta illam exponunt c. Omnis utriusque sexus. Estque satis probabilis hæc expositio, quamvis non necessaria, ut infra suo loco dicam. Non ergo nunc hac significatione indigemus, quia de proprio sacerdote universali vel universalissimo, ut sic dicam, nihil peculiare dicendum occurrit; nam universalissimus est Summus Pontifex, universalis vero est unusquisque Episcopus in sua diœcesi, de quibus satis dictum est superiori sectione. Solumque addendum occurrit, Summum Pontificem ita esse hoc modo proprium sacerdotem omnium fidelium, ut nullus possit ab illius jurisdictione eximi, quia universalissima et immutabilis est, ut diximus. At vero Episcopus ita est proprius pastor universalis omnium fidelium habitantium in sua diœcesi, ut nonnulli eorum possint ab illius

[ocr errors]

Conclusio.

3. Parochus est proprius sacerdos in sua parochia. Circa priorem partem constat ex jure, in unaquaque Ecclesia parochiali, illius parochum esse proprium sacerdotem omnium, qui intra terminos illius parochia degunt, sive illi laici sint, sive sacerdotes; quod intelligitur, per se loquendo, et seclusis privilegiis. Ita docent omnes, et est per se clarum, quia ille parochus est proprius rector et pastor immediatus illarum animarum. Solum est observandum, juxta commune jus et usum Ecclesiæ, unumquemque fidelium sortiri parochiam ubi habet domicilium firmum. Ita habetur in c. ult. extra de Parochiis; ex quo oriuntur nonnulla dubia.

4. Dubium primum. Aliquorum solutio. -Aliorum solutio probatur. Primum est, quando aliquis habet plura domicilia in diversis Ecclesiis, in quibus per distincta anni tempora habitat. Aliqui dicunt pro eo tempore, pro quo in aliquo domicilio ex dictis habitat, illum habere sacerdotem proprium, in cujus parochia tale domicilium existit. Ita sentiunt Palud. in 4, d. 17, q. 3; Anton., 3 p., tit. 17, c. 4. Et videtur verisimile quoad præceptum annuæ communionis, quod certum tempus determinat, et consequenter quoad confessionem, quatenus ad Eucharistiam præmitti solet; nam per sc hoc

præceptum non determinat certum tempus anni. Nihilominus alii sentiunt liberum esse huic parochiano confiteri cui voluerit ex duobus parochis sub quibus domicilia habet. Ita Navarrus in dict. cap. Placuit, n. 77, quia uterque illorum est proprius sacerdos, et ita potest esse judex; quia hæc jurisdictio non sequitur actualem habitationem, sed domiciliun. Et a simili confirmari potest hæc opinio ex cap. 2 de Sepulturis, in 6. Et hanc sententiam censeo veram. Oportebit tamen, ut talis persona satisfaciat illi sacerdoti in cujus parochia habitat, reddens illum certum quod jam impleverit præceptum.

-

5. Secundum dubium. Decisio. - Se cundum dubium est de illis qui in uno loco habent domicilium, in alio vero quasi domicilium, scilicet, habitationem diuturnam pro aliquo tempore anni, quamvis non fixam; in quo ordine sunt præcipue scholastici; numerantur etiam milites et litigantes, ac mercatores, quando in alienis oppidis diu morantur. Et de his omnibus dicendum est, etiam per illud quasi domicilium subjici ordinariis parochis illorum locorum in quibus habitant, ex Glossa in Clement. 1, de Privilegiis, et Navarr. cum aliis, dict. cap. Placuit, n. 85, et usus etiam id probat. Fuitque moraliter necessarium ut hujusmodi personæ possent habere ordinarios pastores, ad quos pertineat ex officio eis ministrare sacramenta dictis temporibus. Quod etiam intelligendum est seclusis privilegiis ; nam, si in Academia ex privilegio, vel probata consuetudine, quæ illi æquivalet, assignetur scholasticis proprius confessor, ille erit pro eo tempore proprius sacerdos eorum. De militibus vero et aliis hujusmodi, Navarrus scrupulosius loquitur; addit enim intelligendum id esse, quando hujusmodi homines non possunt facilem habere recursum ad suos proprios sacerdotes; quia nullo jure, inquit, constat, per solam inhabitationem diuturnam forum acquiri. Sed certe etiam nullo jure constat acquiri tunc, quando est difficilis recursus ad proprium pastorem. Quod si tunc dicatur, ut recte dicendum est, consuetudine ipsa hoc potuisse introduci, et satis constare, idem simpliciter et absolute dici poterit sine ulla limitatione, quia, ut ipsemet Navarrus fatetur, moraliter loquendo, ac fere semper, ille recursus non est facilis, et ideo introducta fuit illa consuetudo, quæ vim habet universalis legis. Quapropter, licet in aliquo individuo cesset illa ratio,illud non obstat,quominus ille

titulus sit sufficiens ad acquirendum forum, seu jurisdictionem.

6. Tertium dubium. - Responsio.-Navarrus et Paludanus rejiciuntur. - Gabriel reprobatur.- Vera solutio. Tertium dubium est de his qui nullum habent domicilium, sed semper vagantur. Navarr., dict. c. Placuit, 9, existimat in his manere integrum illud jus, quod ipse putat esse divinum, scilicet, ut possint eligere quem voluerint confessorem, quia Ecclesiæ determinatio, quæ est per domicilia, in eis locum non habet. Palud. vero, et Antonin, supra, atque etiam Cajet., verb. Absolutio, 2, dicunt, etiam hos nullum habere proprium sacerdotem, et ideo Ecclesiam fecisse eis facultatem eligendi qucm voluerint confessorem. Sed utrumque falsum est: primum, quia ostensum est nullum dari tale jus divinum; secundum, quia nullibi ostendi potest talis facultas ab Ecclesia data his hominibus, neque esset rationabilis, tum quia non magis illi merentur hoc privilegium, quam alii habentes domicilia; tum etiam quia esset illis valde nocivum, alias neque aliquis haberet ex officio propriam et particularem curam eorum, neque ipsi tenerentur alicui rationem reddere, quod impleverint præceptum confessionis. Et ob easdem rationes non placet quod Gabr. ait in 4, d. 17, q. 2, art. 3, dub. 2, hos non habere alium sacerdotem proprium præter Episcopum diœcesis in qua versantur, et ab illo habere ex consuetudine facultatem eligendi confessorem quem voluerint. Sed neque hoc modo his hominibus satis provisum esset, nec de tali facultate constat, neque esset rationi consentanea. Dicendum est ergo, ibi habere proprium sacerdotem, ubi vagantur, et in hujusmodi hominibus actualem habitationem succedere loco domicilii, quandoquidem aliud non habent; et ideo ordinarium parochum illorum esse illum in cujus parochia habitant, et mutata habitatione mutari. Et hoc probant rationes factæ,atque etiam consuetudo. Et est etiam optimum signum, quia ipse parochus tenetur ex officio eis ministrare sacramenta, si indigeant, eosque potest ad præceptum implendum compellere. Ita tenent Sylvester, et Soto, locis paulo ante citatis, et Medina, Cod. de Confess., q. 35.

[ocr errors]

7. Quartum dubium. Secunda solutio verior. — Quarto dubitari potest, an sit idem dicendum de iter agentibus, seu peregrinantibus, qui alibi habent suum domicilium. Respondetur revera nou esse eamdem ratio

[ocr errors]

nem de his; quia, sicut relinent domicilium, etiamsi extra illud incedant, ita etiam eumdem semper parochum habent firmum et proprium. Unde juxta generalem regulam c. Omnes utriusque sexus, non videntur posse confiteri alieno, etiam in locis distantibus, sine licentia proprii; et ideo olim fideles facultatem petebant a suis propriis sacerdotibus ad agendum iter, et in illa facultate censebatur dari licentia confitendi alteri in itinere, si opus esset. Nunc autem cum jam cessaverit illa consuetudo, dicunt graves auctores, jure ordinario et sine privilegio non posse hujusmodi peregrinos aliis confiteri. Ita Palud., d. 17, q. 8; Anton., dict. tit. 17, c. 4; et Navar., dict. c. Placuit, n. 68, et in rigore juris videtur verum. Tamen spectata consuetudine, et tacito consensu parochorum, censeo probabilem et veram contrariam sententiam, scilicet, posse has personas confiteri vel parocho illius loci ad quem perveniunt, vel sacerdotibus ibi habentibus jurisdictionem delegatam ab Episcopo loci. Si autem ibi fuerint alii habentes delegatam a Papa, securius erit illis confiteri, quia est res magis certa. Et hanc opinionem tenent Sylvester, Confessio, 1, q. 11; Soto, d. 18, q. 4, art. 2; Ledesma, 2, p. 4, q. 7, art. 5, dub. 11, in fine; Victoria in Summ., c. 153, ubi ait, hos debere confiteri in Ecclesia cathedrali; sed hoc. nec potest locis omnibus accommodari, nec illius video fundamentum.

8. Ratio a priori traditur.-Eamdem sententiam significat Cajet., verb. Absolutio, 2, et refert Eugenium IV hoc declarasse etiam in annua confessione, vel communione, quam intelligo esse extensionem, non limitationem; nam, si de aliqua dubitari poterat, maxime de illa, quia in eo tempore videtur esse maxima obligatio confitendi proprio sacerdoti; si ergo tunc fieri potest alteri, etiam poterit quocunque alio tempore, maxime si aliqua necessitas vel specialis utilitas occurrat. Ratio a priori est, quia hæc existimatur esse quædam implicita licentia proprii sacerdotis, quia occurrit causa maxime rationabilis, et moraliter necessaria propter itineris occasiones et pericula. Unde hic confessor non tam ordinarius videtur esse quam delegatus, vel ex concessione Summi Pontificis allegata a Cajetano, vel ex consuetudine. Quia vero non censetur hæc facultas data respectu cujuscunque, sed respectu tantum proprii sacerdotis illius loci, in quo quis peregrinatur, vel ejus qui vicem illius habet, ideo censetur ille sa

cerdos loco proprii, et hac ratione hoc loco numeratur. Advertere autem oportet necessariam hic esse bonam fidem; nam, si quis ad hoc tantum iter ageret, ut haberet occasionem confitendi alteri, et non proprio sacerdoti, jam illa non esset necessitas, sed voluntas, et non esset juxta intentionem pastorum, nec juxta consuetudinem Ecclesiæ, et ideo non esset valida confessio.

9. Dubium quintum enodatur. - Paludanus et Sylvester reprehenduntur.-Quinto dubitari potest, quid dicendum sit de ipsis parochis, vel Episcopis. Respondeo, parochos nullum habere proprium sacerdotem præter Episcopum, regulariter loquendo. Hoc per se manifestum est, quia cum ipsi parochi inter se non sint subordinati, neque unus sit alteri superior, non potest esse proprius sacerdos alterius. Episcopus autem est illis immediate superior, et ideo ille solus est proprius pastor eorum. Dixi, regulariter, quia interdum sunt aliqui qui participant jurisdictionem episcopalem in plures Ecclesias parochiales, ut sunt aliqui Abbates, vel archidiaconi, et tunc eadem est de iis proportionalis ratio; cum enim hæc omnia humano jure statuta sint, facile admittere possunt hanc varietatem. De Episcopis vero dicendum est, ipsos non habere alium proprium sacerdotem præter Pontificem. Hoc constat ex ratione facta, proportionaliter applicando illam. Neque est verum quod Palud. in 4, dist. 17, q. 3, art. 2, et Sylvester, v. Confessor, 1, q. 2, dicunt, proprium sacerdotem Episcoporum esse Archiepiscopum, Archiepiscoporum vero Patriarchas, horum vero Pontificem ; quia, ut bene ait Soto, d. 18, q. 4, art. 2, hoc nullo jure fundatur; et supra ostendimus Archiepiscopum non habere ordinariam jurisdictionem in hoc foro in diœcesibus suffraganeorum; ergo multo minus circa ipsos Episcopos. Unde colligitur clara differentia inter Papam respectu Episcopi et Episcopum respectu parochi, et Archiepiscopum respectu Episcopi. Papa enim habet ordinariam jurisdictionem in diœceses omnium Episcoporum, et in omnes subditos eorum, et ideo etiam habet in ipsos Episcopos, et similiter se habet Episcopus respectu parochi; at Archiepiscopus non habet ita universalem jurisdictionem, proportionaliter loquendo.

10. Dubium de Cardinalibus.-Sed quæres quid dicendum sit de Cardinalibus: eorum enim dignitas non consistit in potestate jurisdictionis ad hoc forum pertinentis, et ideo

non potest communi et ordinario jure regulari. Tamen, sicut ratione dignitatis propinquissimi sunt Pontifici, ita illum solum habent ut proprium pastorem et sacerdotem, ut Sylvester supra dicit. Est autem Collegium illud veluti unum spirituale corpus, cujus proximum caput est Pontifex, quod magis ex dicendis patebit. Et hæc sunt quæ de jure ordinario posse dici videntur.

Exceptiones ab ordinario jure proponuntur.

et majori explicatione indiget, ut trademus sequentibus; tum etiam quia aliud est habere potestatem eligendi confessorem, aliud eximi omnino a cura et jurisdictione proprii pastoris; nam, licet fideles per bullam possint eligere confessorem, non tamen propterea non habent proprios pastores et parochos: nam illi retinent suam jurisdictionem ordinariam, et in usu aliorum sacramentorum, et in aliis quæ ad pastorale munus pertinent, manet eadem subjectio et subordina. tio. Quarto excipiuntur religiosi, qui proprio reguntur ordine, et proprios habent pastores; de eis tamen eodem modo loquendum est proportione servata; habent enim superiorem proximum, qui est veluti sacerdos omnino proprius, et habent etiam remotos, ut supra dixi. De monialibus vero idem judicandum est; nam quæ sunt subditæ Episcopo, illum habent tanquam proprium sacerdotem; ipse tamen designare potest alium, qui vices ejus gerat. Quæ vero sunt subditæ religiosis, habent proprium superiorem et vicarium tanquam proprium sacerdotem. Et eodem modo judicandum est de similibus. Quinto excipi solent reges et principes, præsertim supremi, de quibus nihil certum statuere possumus, quia ratione suæ dignitatis vel potestatis non sunt exempti ipso jure; in hoc ergo servanda sunt privilegia hujusmodi principibus concessa, et antiquæ consuetudines quæ credendæ sunt legitime introductæ, et ex consensu superiorum.

11. Prima.-Secunda.-Superest, ut nonnullas exceptiones ab hoc ordinario jure, quæ ab auctoribus traduntur, breviter insinuemus. Primo ergo excipitur tota familia Summi Pontificis, cujus proprius sacerdos est ipse, vel summus Poenitentiarius ejus, vel quem ipsi designant. Hoc constat ex usu, ut omnes auctores citati referunt; quod enim hoc facere possit Pontifex, non est dubium. Intelligendum autem est de his qui actu sunt Romæ, et actu sunt de familia ejus; nam, si inde discedant, non utuntur hoc privilegio, sed communi jure. Secundo, excipiuntur etiam familie Cardinalium; nam quisque Cardinalis est quasi proprius sacerdos suæ familiæ, et potest per se vel per falium hoc munus exercere; vel, si ipse non sit sacerdos, potest delegare hanc potestatem. Ita refert Cajetanus supra, quod sufficit, quia pendet ex facto. De familiis autem Episcoporum non est idem, sed habent proprium sacerdotem ordinarium juxta jus commune. Dicit tamen Soto, posse Episcopum, si velit, eximere familiam suam ab ordinaria parochorum cura, et sibi reservare, vel alium proprium designare; DE MINISTRO HUJUS SACRAMENTI EX DELEGATA quod mihi maxime verisimile videtur, quia sunt superiores, et possunt habere rationabilem causam, sicut possunt sibi reservare casus; tamen loquendo regulariter et ordinarie, hoc non ita fit.

[ocr errors]

12. Tertia exceptio.- Quarta. — Quinta. Tertio excipiuntur quædam personæ in speciali dignitate constitutæ, ut decani Ecclesiarum, et interdum archidiaconi, vel aliæ similes, quæ immediate subordinantur Episcopis et eximuntur a parochorum cura, ut Sylvester et alii supra referunt. In qua re consulenda est consuetudo, et specialia privilegia. Quod vero aliqui extendunt hanc exceptionem ad omnes sacerdotes, quia omnibus concessum videtur generali consuetudine, ut possint eligere confessorem quem maluerint, hoc, inquam, non recte dicitur, tum quia de hac consuetudine non satis constat,

DISPUTATIO XXVI.

POTESTATE.

De fide est jurisdictionem in hoc foro posse delegari. - Duobus modis potest delegari. — Supponimus jurisdictionem in hoc foro delegari posse, quod est certum de fide ex Conciliis supra citatis et ex usu Ecclesiæ. Et ratione ostendi potest, quia ea quæ sunt jurisdictionis, delegabilia sunt, ut dicitur in c. Aqua, de Consecratione Ecclesiæ vel altaris; cum enim jurisdictio non detur per aliquam internam consecrationem, vel physicam facultatem, sed per moralem concessionem, vel deputationem, merito potest is qui illam habet veluti propriam, alteri eam committere. Neque in hoc judicio, aut foro aliquid speciale intervenit, ob quod ei repugnet hujusmodi delegatio. Potest autem duobus modis concedi seu delegari: primo, directe conce

« PredošláPokračovať »