Obrázky na stránke
PDF
ePub

dendo jurisdictionem sacerdoti, ut quando parochus assumit sacerdotem aliquem idoneum coadjutorem ad tempus, vel Episcopus, aut Papa alicui committunt hoc munus; secundo, ex parte pœnitentis, ut quando alicui conceditur facultas eligendi confessorem. Hic ergo priorem modum exponemus ; de illa vero facultate instituemus sequentem disputationem.

SECTIO I.

gatam censetur habere. Si quis tamen recte consideret, intelliget accidentarium esse, quod talis vicarius non possit per se hanc jurisdictionem exercere; nam quantum est ex iurisdictione sibi concessa, revera posset; aliunde vero, quia potestate ordinis caret, non potest. Atque hoc modo etiam potest hæc jurisdictio delegari non sacerdoti, ut ea utatur quando fuerit sacerdos, quod in idem redit; nam quantum spectat ad effectum, solum pro eo tempore datur, pro quo habuerit ordi

Qui possint jurisdictionem delegatam in foro pani- nis potestatem. Aliquando vero contingit in tentiæ dare, vel recipere.

Po

1. Cui possit hæc potestas delegari. test hæc quæstio intelligi, vel de potestate, vel de facto, et in priori sensu tria inquiri possunt scilicet, cui possit delegari hæc potestas, quis possit eam delegare, et qua forma, aut modo delegare possit. Circa primum punctum advertendum est, duobus modis posse jurisdictionem hanc alicui committi: scilicet, vel ut ipsemet illa utatur, vel ut aliis eam committat, seu subdeleget. Hic de priori modo præcipue agimus, ideoque dicimus jurisdictionem hanc solum esse delegabilem sacerdoti, quia solus ille potest actum hujus jurisdictionis per se exercere. Rursus, quantum est ex vi potestatis ordinis, cuilibet sacerdoti potest hæc potestas delegari; tamen, ut recte fiat, necesse est ut talis sacerdos idoneus sit quoad scientiam, prudentiam, et probitatem huic muneri obeundo necessariam; ut vero rite fiat, necesse est ut talis sacerdos sit approbatus juxta formam Concilii Tridentini, de qua re inferius ex professo disputabimus.

2. Hæc jurisdictio potest delegari non sacerdoti. At vero quando alicui committitur hæc jurisdictio, non ut per se illa utatur, sed ut eam aliis distribuat, seu committat, illa imprimis non videtur esse propria delegatio jurisdictionis ; nam delegatus proprie est ad exercendam jurisdictionem, et ordinarie ex vi delegationis non potest eam subdelegare, nisi vel in casibus in jure expressis, vel quando id specialiter conceditur; unde regulariter potius illa est quædam participatio ordinaria jurisdictionis. Sic enim vicarius Episcopi, quamvis ipse sacerdos non sit, nec possit per se ipsum hanc jurisdictionem exercere, eam habet ita sibi commissam, ut possit aliis eam delegare, dando facultatem simplicibus sacerdotibus ad audiendas confessiones; hic autem vicarius ordinariam potius quam dele

Ecclesia, ut laicis vel feminis concedatur facultas providendi seu nominandi confessores pro suis familiis vel subditis; illa vero non est commissio jurisdictionis, quæ talibus personis fiat; sunt enim jurisdictionis spiritualis incapaces, ut latius dicemus agentes de censuris; sed solum est potestas ad eligendam vel designandam talem personam, qua designata, Pontifex, seu Prælatus Ecclesiasticus, qui talem facultatem dedit, confert illi juris dictionem, ut in simili explicabimus sectione sequenti.

3. Quis possit hanc potestatem delegare. Qui habent jurisdictionem ordinariam, possunt delegare. Circa secundum punctum de eo qui potest hanc jurisdictionem delegare, generalis regula est posse delegare hanc jurisdictionem omnes qui illam habent ordinariam, juxta cap. Inter cætera, de Offic. ordin., et dict. c. Omnis utriusque. Ratio est, quia delegatio est unus ex propriis actibus jurisdictionis ordinariæ. Item quia non est cogendus pastor semper per seipsum exequi officium suum; ergo potest vices suas delegare. Hæc autem potestas cum proportione residet in ordinariis supra numeratis. Nam Pontifex habet illam universalissimam, et ideo potest delegare hanc facultatem cuilibet personæ, pro quolibet loco, et pro quibuscunque peccatis, Clement. Dudum, de Sepult., et in Extravag. Super cathedram, eodem tit., et Extravag. Inter cunctas, de Privil.; unde etiam in hoc non pendet Papa ab Episcopis vel parochis; nec solum eorum consensum non expectat, sed etiam contra eorum voluntatem potest hanc jurisdictionem et usum ejus delegare; quod provenit ex suprema potestate ejus. Idem est de Episcopo in suo Episcopatu, cum hac sola limitatione, ut Papa non reservet vel resistat. Sumitur ex c. Quoniam, et c. Inter cætera, de Offic. ord., et c. 2 de Poen. et rem., in 6, et consuetudine etiam constat. Et ratio est eadem cum proportione.

Pari modo et cum accommodata proportione Pontifice, vel Episcopo, possit id facere sine potest parochus respectu suorum subditorum hanc jurisdictionem committere, seu delegare, ut plane colligitur ex dict. cap. Omnis utriusque, dum ait, de licentia proprii posse alienum absolvere, ut recte notavit Navar. in c. Placuit, de Poenit., d. 6, n. 48, et Doctores omnes. Et ratio etiam est eadem, dummodo subordinatio servetur; nam Prælatus superior posset hanc delegationem impedire, sicut potest casus reservare.

4. Et hinc præterea colligitur, nullum alium præter hos posse hanc jurisdictionem concedere; quia, ut supra etiam dixi, delegatus non potest subdelegare jurisdictionem, ut ad hoc propositum satis indicatur in cap. ult., § ultimo, extra de Offic. deleg. Et ratio propria esse videtur, quia actus communicandi jurisdictionem est actus jurisdictionis distinctus ab actu audiendi confessionem, vel absolvendi; et ideo qui solum habet jurisdictionem delegatam ad audiendam confessionem, ex vi illius non potest aliud efficere. Secus vero est de jurisdictione ordinaria, quæ per se loquendo ad utrumque extenditur. Adnotavi autem supra sub illis tribus personis numeratis comprehendi alias quæ ad illas reducuntur, ut sub Pontifice Ponitentiarium ejus summum, sub Episcopo vicarium, et alii etiam numerant Pœnitentiarium Ecclesiæ cathedralis, sed hoc non credo regulariter esse in usu. Sub parocho comprehenditur vicarius perpetuus; et Paludanus ac Sylvester dicunt idem esse de omni vicario posito ab Episcopo loco curati, quia intelligitur illum ponere omnino loco alterius. Secus vero est de vicario quem assumit ipse parochus sua voluntate; quia ille est mere delegatus, nisi parochus velit majorem illi facultatem concedere, quod etiam potest, ut notarunt Adrian., q. 5 de Confess., dub. 2; et Medina, Cod. de Confes., q. 36, de Licentia vicecurati; et Major in 4, d. 19, q. 1, circa finem. Qui tamen significant, hoc ipso quod parochus eligit aliquem in vicarium suum, dare illi hanc facultatem, si illam non negat, quamvis non exprimat. Oppositum vero sentit Palud., d. 17, q. 3, art. 2, concl. 1, in fine; et Anton., 3 part., tit. 17, cap. 1, in fiue. Et hoc mihi videtur securius, et in praxi servandum.

5. Difficultas. His positis superest difficultas, an quilibet istorum trium habeat 'facultatem in solidum, ita ut si quis habeat facultatem audiendi confessionem a Summo

alia facultate parochi, et e contrario. Et quidem auctores omnes conveniunt, licentiam parochi, seu proprii sacerdotis proximi esse per se sufficientem sine alterius superioris remoti licentia; quia id videtur aperte colligi ex c. Omnis utriusque sexus, et quia fideles seu parochiani per se solum tenentur confiteri parocho, non Episcopo, vel Pontifici; et ideo, si ex illius facultate confiteantur, satis est. Quæ doctrina est quidem vera, limitanda tamen nunc juxta decretum Conc. Trid., sess. 23, cap. 25, et in sequentibus ex professo exponemus.

6. Quorumdam opinio.-At vero e contrario quidam existimarunt non sufficere privilegium seu licentiam Summi Pontificis sine licentia parochi, quod a fortiori dicerent de Episcopo. Ita Glos. in c. Omnis utriusque sexus, in verb. Alieni, ubi Archidiaconus, Joannes Monachus, et Hostiensis illam sequi referuntur. Loquuntur autem hi potius de facto quam de possibili; non enim videntur negare Summo Pontifici hanc potestatem, sed negant uti illa in præjudicium parochorum, quando similia privilegia concedit. Citatur etiam pro hac sententia Joannes de Poliaco, et Henricus; sed istorum opinio alia est, ut infra dicam. Fundamentum hujus sententiæ fuisse videtur c. Omnis utriusque sexus, ubi dicitur omnes fideles debere confiteri proprio sacerdoti, vel ex licentia illius; ille autem proprius sacerdos est parochus; ergo est necessaria ejus licentia, et alia non sufficit. Minor patet, tum ex vi ipsius verbi, tum maxime quia Sixtus IV, in Extravag. Vices, de Treuga et pace, videtur ita intellexisse decretum illud; agens enim de privilegiis concessis Mendicantibus ad audiendas confessiones, dicit, per illa derogatum non esse, quominus teneantur fideles semel in anno tempore Paschatis suis parochis confiteri, juxta constitutionem Concilii generalis. Et eodem modo loquitur Benedict. XI in Extravag. Inter cunctas, de Privil., et Martinus IV, idem dicens quod Sixtus IV, in Extrav. Al uberes, quæ non habetur in corpore juris; eam tamen referunt Henricus, Medina et alii citandi.

7. Et augetur difficultas, quia, ut sæpe dictum est, et indicatur in Conc. Trid., sess. 14, c. 5, in illo c. Omnis utriusque sexus, non statuitur jus positivum nisi quoad temporis determinationem, in reliquis vero explicatur jus divinum; ergo de jure divino est, ut unus

quisque subsit suo parocho ; ergo non potest Pontifex mutare hoc jus, supposito quod non mutet parochum, nec auferat ab illo jurisdictionem; sed dando hujusmodi licentiam, non facit quod iste non sit parochus, et alter parochianus; ergo non facit ut parochianus non indigeat licentia sui parochi ad hujusmodi confessionem. Et confirmatur primo; nam propter hujusmodi causam multis decretis prohibitum est religiosis, ne confessiones audiant sine licentia proprii pastoris, ut videre licet, 16, q. 1, per multa capita. Et tandem confirmatur, quia privilegium alicui concessum intelligendum est sine præjudicio alterius, ut est axioma juris, c. Pastoralis, extra de Privileg. Sed si per hoc privilegium possent, vel alieni sacerdotes audire confessiones, vel fideles confiteri sine licentia proprii sacerdotis, illud esset in magnum præjudicium pastorum, quia et privarentur jure suo, et non possent agnoscere, nec commode gubernare oves suas; ergo, etc.

8. Opinio supra posita erronea et falsa judicatur. Hæc tamen sententia et falsa est, et erronea. Et imprimis quod ad potestatem attinet, de fide certum est posse Pontificem concedere cuicunque fideli facultatem confitendi alteri absque ulla alia licentia sui Episcopi vel parochi. Ita traditum est a Summis Pontificibus supra citatis, et citandis, et usus, et traditio Ecclesiæ ita habet. Et idem constat ex suprema jurisdictione Summi Pontificis supra probata. Præterea idem est de Episcopo respectu parochi, ut patet ex proportionali ratione, et ex testibus supra allatis. Et declaratur etiam hoc modo, quia Papa vel Episcopus possent per se audire confessionem cujuscunque subditi sine licentia alterius pastoris inferioris, ut per se constat, et id possunt facere per jurisdictionem ordinariam, non solum æqualem, sed etiam superiorem aliquo modo jurisdictione parochi; ergo multo magis possunt hanc jurisdictionem delegare, ita ut operari possit sine licentia parochi, quam posset parochus ipse sine licentia superioris. Confirmatur, quia, si licentia parochi esset necessaria, impertinens et nullius momenti esset delegatio superioris, quia licentia parochi sola sufficeret ; et ita delegatio illa nihil operaretur. Quin potius addo, quamvis licentia parochi in solidum possit sufficere, tamen posse a superiore prohiberi ne illam concedat, ita ut si concedere tentet, nibil ratum faciat ; at vero e contrario superior potest illam concedere, etiam con

tradicente inferiore. Ratio clara est, quia inferior non habet potestatem supra superiorem, nec superioris jurisdictio ab inferiore pendet; at vero e contra superior potest limitare vel impedire jurisdictionem inferioris, licet id facere non debeat, nisi ex rationabili causa.

9. Assignatur ratio a priori.-A posteriori. -Atque hinc colligo, quoties Pontifex (et idem est proportionaliter de Episcopo) absolute et expresse dat facultatem alicui ad audiendas confessiones, id sufficere ad jurisdictionem delegandam, nulla expectata inferioris sacerdotis proprii licentia, etiamsi hæc in tali privilegio seu facultate non exprimatur, dummodo non talis conditio apponatur. Quæ est communis doctrina Theologorum, D. Thom., Opusc. 19 contra impugnantes religionem, cap. 4, et in 4, d. 17, q. 3, art. 3, q.5; Durand., q. 12; Paludani, q. 4, art. 3; Majoris, q. 6 et 7; Sot., dist. 18, q. 4, art. 5; Antonin., 3 p., tit. 17, c. 9; Adriani, q. 5 de Confess.; Medin., q. 33 de Confess.; Petri Sot., lect. 5 de Confess. Idem sentiunt Summistæ omnes, Sylvester, Confessor, 2, et ibi cæteri. Item jurisperiti communiter cum Gloss. in dict. Clement. Dudum, de Sepulturis, verb. Libere, quos refert, et sequitur Navar. in c. Placuit, d. 6, n. 57. Sumiturque ex declaratione Joann. XXII in Extravag. Vas electionis, de Hereticis, et ex Extravaganti Benedicti I et Martini V supra citatis. Ratio vero a priori est, quia in superiore est potestas, ut ostensum est; et hæc exercetur per illum actum, et voluntas ejus per illa verba sufficienter declaratur, et ipse non restringit concessionem, neque apponit illam conditionem, ut supponimus; ergo. A posteriori vero confirmari potest ratione supra tacta, quia si præter tale privilegium necessaria esset facultas inferioris, privilegium esset nullius momenti, quia ipsa licentia parochi per se sola sufficeret ; ergo, si illa necessaria est non obstante privilegio superioris, tale privilegium nihil confert.

10. Objectio.-Diluitur.-Dices, posse ad hoc conferre, ut per facultatem ab Episcopo datam possit quis absolvi, vel absolvere a casibus reservatis Episcopo, quod non posset fieri per solam parochi facultatem. Sed hoc extrinsecum est et per accidens; præsertim quia facultas simpliciter et absolute concessa ab Episcopo, si nihil aliud exprimatur, non extenditur ad casus reservatos, ut dicitur in cap. 2 de Poenitentia et remiss., in 6, et tamen

frequens est Episcopum concedere hanc licentiam hoc simplici modo, sine extensione ad casus reservatos; ergo sine hac extensione habet suum effectum; non haberet autem si necessaria esset licentia inferioris. Quod optime confirmat responsio Honorii III, in capitulo In his, etiam de Privilegiis, ubi rogatus de quodam privilegio concesso ordini Minorum et Prædicatorum, celebrandi in altari portatili, respondet, intelligendum esse privilegium sine licentia inferiorum Prælatorum, quia alias, inquit, nihil operaretur.

gium ad audiendas confessiones, vel alteri sacerdoti ab Episcopo exposito, et ab illo jurisdictionem habenti; quia, ut supra dixi, hæc facultas est quasi relativa, et si uni datur ad audiendas confessiones, alteri consequenter datur ad confitendum. Dices: ergo religiosus non indigebit licentia sui superioris ad audiendam confessionem ejus, qui a Papa habet licentiam eligendi confessorem. Respondetur, quantum est ex parte jurisdictionis, ita est; tamen, quia religiosus non est sui juris et arbitrii, ut in hoc vel illo opere occupetur, sed tenetur parere superiori suo, ideo indiget licentia, vel saltem non prohibitione, ut possit in audiendis confessionibus occupari; et ideo in conclusione expresse locutus sum de licentia, quæ ad dandam jurisdictionem pertineat. Dices secundo : ergo non potest superior religionis prohibere suum subditum, ne confiteatur alteri religioso, qui a Papa habet facultatem audiendi confessiones. Respondetur negando consequentiam, quia hoc jus non derogat convenienti ordini, et institutioni uninscujusque religionis ; et ita satis explicatum est in dicta Clement. Dudum, et in dicta extravag. Inter cunctas. Delegeturne hæc jurisdictio per solam ratiha

bitionem.

11. Et hæc ratio solvit rationem quamdam prioris sententiæ, quæ assumebat privilegium interpretandum esse sine præjudicio alterius; quod, si intelligatur de præjudicio extrinseco, et non intrinsece incluso in ipso privilegio, verum est; sed non est hujusmodi id de quo agimus; si autem vocetur præjudicium ipsa aliqualis derogatio juris communis, hoc non potest vitari in privilegio. Quin potius retorqueri potest argumentum, quia de ratione privilegii est, ut aliquid operetur præter jus commune; si autem non exponantur hæc privilegia ut diximus, nihil operarentur præter jus commune. Addit vero D. Thomas supra, hanc ipsam extensionem ordinarii juris revera non esse in ullum præjudicium parochorum, tum quia ipsi non privantur jurisdictione sua, et semper illam habuerunt su- 13. Prima sententia. Secunda sententia. periori subordinatam; ergo, si superior uta-Tertia sententia. Atque ex his explicatur jure suo, illud non est in injuriam et præjudicium inferioris. Tum etiam, quia illi non habent jurisdictionem propter suam utilitatem, sed propter utilitatem ovium; et ideo, si propter eamdem utilitatem superior provideat ovibus, ut pluribus confiteri possint, non illud est reputandum præjudicium inferioris. Tum denique, quia potius per hujusmodi privilegia parochi juvantur, et eorum onus levius fit, nec impediuntur quominus possint gubernare gregem suum, quia exterius possunt curam adhibere ut bene vivant. Quod vero pertinet ad pœnitentie forum, ipsi sunt securi, quia superior pastor jam illam curam suscepit. Quocirca quando interdum in decretis dicitur, religiosos non posse ministrare sacramenta, intelligitur suo proprio et ordinario jure, seu hoc ipso quod religiosi sunt; quod vero ex privilegio possint, nunquam negatur.

[ocr errors][ocr errors]

12. Objectio. Solutio. Alia objectio. -Solvitur. - Ex his infertur, non posse parochum prohibere parochianum suum, quominus confiteatur religioso habenti privile

tum relinquitur, quod tertio loco propositum est, scilicet, qua forma vel modo deleganda sit hæc potestas; dicendum est enim nullam aliam formam esse ad hoc specialiter requisitam, præterquam quod delegans sufficienter explicet voluntatem suam, supposita potestate; nam quibuscunque verbis, signis, aut scripturis hoc fiat, ad hunc effectum sufficit, quia nec ex natura rei, neque ex speciali jure positivo aliud requiritur. Solet autem hoc loco specialiter quæri, an ad hujusmodi dele. gationem sufficiat futura ratihabitio, in præsenti probabiliter præsumpta. Id enim asse ruit Raymund. in Summ., tit. de Pœnitentiis et remissionibus, § 15, quem videtur sequi Palud. in 4, d. 19, q. 2, n. 25, et ibi Capreolus, ad 1 contra 3 conclusionem. Et in hanc sententiam solent citari Hostiensis et alii Canonistæ. Et fundatur in Regula 10 juris, in 6, dicente Ratihabitionem retrotrahi, et mandato non est dubium comparari; nam si illa regula generalis est, etiam in præsenti locum habet; ergo absolutio sic data non minus erit valida, quam si ex mandato proprii confesso

ris data esset; ergo talis ratihabitio sufficiens fuit ad dandam jurisdictionem. Alii distinguunt duplicem ratihabitionem, unam de futuro, alteram de præsenti: primam negant sufficere, quia quod non est, licet futurum sit, non potest in præsenti operari; alteram vero dicunt satis esse, quia quacunque ratione potestati adjungatur voluntas in præsenti tempore, suflicit ad delegandam jurisdictionem. Ita Sylvester, Confessor, 1, q. 6; Navarrus in Summa, c. 9, n. 6, et in c. Placuit, de Pœnit., dist. 6, num. 103; Ledesma, 2, part. 4, quæst. 22, art. 1, et quæst. 47, art. 5, dab. 13; Soto, in 4, d. 18, quæst. 4, art. 3. Alii vero simpliciter negant, ratihabitionem sufficere ad delegandam jurisdictionem. Ita tenuit Palud. in 4, d. 17, q. 3, n. 28; Major, d. 19, q. 1; Gabriel, d. 17, q. 2, art. 3, dub. 2; Anton., 3 p., tit. 17, c. 4, casu 8; Adrian., q. 5 de Confess.; Medina, q. de Multiplici licentia confitendi alieno; Henric., Quodlib. 1, q. 31 et 32.

--

14. Tertia sententia probatur et prima refutatur. Ex his sententiis hæc ultima simpliciter vera est. Nam contra primam manifestum est, spem aut præsumptionem futuræ ratihabitionis non sufficere; quia saeramentum non potest esse pendens ex futuro eventu. Ponamus enim superiorem postea non ha buisse ratum præteritum factum; inquiro, an sacramentum præteritum tunc sit validum, necne; nam, si non fuit validum, ergo a principio semper est invalidum ; quia, si aliquando validum fuisset, quidquid superior postea vellet, semper validum permansisset; neque enim potest irritari absolutio sacramentalis, quæ semel valida fuit; si autem est a principio invalidum, non potest postea per solam ratihabitionem superioris validum fieri; quia sacramentum, quod in principio non habuit valorem, non potest per solum consensum alterius validum fieri. Quod patet manifeste in re de qua agimus, quia absolutio prius data, si invalida fuit, ideo est, quia fuit data a non judice, seu non habente jurisdictionem; postea vero per ratihabitionem non efficitur, ut illa absolutio detur ab habente jurisdictionem, quia nec datur a delegante, seu ratum habente, nam ille non absolvit ; nec etiam datur a delegato, quia ille solum incipit habere jurisdictionem, quando superior consentit, et tunc ipse non repetit absolutionem.

15. Objectioni occurritur. - Instantia. Diluitur. Si autem dicatur, absolutionem

[ocr errors]

a principio fuisse validam, ideoque validam permanere, etiamsi ratihabitio postea non succedat, ut sperabatur, contra hoc est, quia inde sequitur, subditum rite confiteri alieno, non solum absque licentia, sed etiam contra voluntatem proprii, contra capitulum Omnis utriusque. Respondent, illam confessionem esse validam quoad valorem sacra. menti, non vero quoad tollendam obligationem iterum confitendi eadem peccata proprio sacerdoti, si ipse nolit ratam habere priorem confessionem. Unde aiunt, subditum, qui sub hac spe confitetur, teneri ad habendum propositum confitendi eadem peccata proprio sacerdoti, si nolit priorem absolutionem ratam habere; et ita significant, in eo casu dari jurisdictionem delegatam non absolute, sed sub ea conditione, scilicet, iterum confitendi proprio, si ipse velit. Verumtamen hæc omnia dicuntur sine fundamento, quia nullum ibi est indicium talis pacti,neque sufficiens signum jurisdictionis collatæ, etiam hoc modo. Nam spes, vel præsumptio futuri consensus alterius non ponit in superiore consensum, vel voluntatem; sed solum ponit in aliis opinionem, seu fiduciam de tali voluntate futura; mea autem opinio, vel fiducia non dat mihi jurisdictionem, etiam sub illa conditione. Deinde urgeamus argumen · tum factum, si superior postea expresse nolit ratam habere absolutionem, etiam quoad valorem sacramenti, nec jurisdictionem dare pro tempore præterito, etiam sub illa conditione; tunc enim dici non potest, alienum sacerdotem habuisse jurisdictionem sine ulla voluntate proprii, imo contra ejus voluntatem. Igitur ratihabitio propria de futuro ad hanc delegationem sufficere non potest, et consequenter neque ad ministrandum valide hoc sacramentum.

16. Secunda sententia improbatur.— Quod autem dicebat altera opinio de ratihabitione de præsenti, videtur imprimis repugnantia in terminis proprie sumptis; quia ratibabitio proprie respicit præteritum, et ideo dicitur retrotrahi in prædicta regula. Quando ergo fit factum, quod postea ratum habetur, non potest esse in re ipsa ratihabitio, sed tantum in spe; repugnat ergo dicere ratihabitionem, et de præsenti. Quod si fortasse ratihabitio de præsenti vocetur a dictis auctoribus præsens voluntas committendi jurisdictionem, non tamen manifestata expresso et claro signo, sed involute et implicite, illa imprimis non est propria ratihabitio, sed collatio ju

« PredošláPokračovať »