Obrázky na stránke
PDF
ePub

risdictionis per consensum de præsenti. Et deinde satis difficile ad explicandum est, qualis sit illa implicita seu involuta concessio. Nam certum est, interiorem voluntatem non sufficere ad dandam hanc jurisdictionem, quia debet conferri humano modo; homines autem non cognoscunt interiores voluntates, nisi per externa signa. Unde certum etiam est, hoc signum externum, quodcunque illud sit, tale esse debere, ut sufficienter per illud innotescat delegato voluntas delegantis; quod si hoc habeat, sive illud vocetur explicitum, sive implicitum, satis erit; si vero hoc non habeat, insufficiens semper erit. Quod si tale sit signum, ut rem dubiam relinquat, sine dubio non sufficit; quia non satis manifestat voluntatem; et præterea exponitur homo periculo nihil faciendi, si tentet absolvere.

possunt per subsequentem ratibabitionem omnino firmari, quod in præsenti non habet locum, cum a principio sacramentum fuerit nullum, ut ostensum est. Secundo, in his quæ a principio nulla sunt, habere poterit locum illa regula, quando illa sunt talia, ut possint esse dependentia et quasi expectantia futurum eventum, ut sunt fere contractus humani; nam quæ hujusmodi sunt, possunt per subsequentem ratihabitionem ita firmari, ut ex eo tempore quo sub ea spe facta sunt, valeant, et operentur; quod est ratihabitionem retrotrahi. Sacramentum autem non potest ita esse pendens ex futuro eventu, et ideo non potest per subsequentem ratihabitionem firmari; quod idem est de quacunque alia re, quæ neque a principio valida est, neque ex futuro pendens esse potest. Quod inter alios notavit Baldus in Lege Observare, § Post hæc, Digestis, de Officio Proconsulis, num. 8, ubi etiam Bartolus, et alii; Felinus cum aliis in cap. Prudentiam, de Officio delegati. Aliquando vero præteritus actus, quamvis validus non fuerit, neque in futurum pendeat, potest per voluntatem alterius postea declarari et quasi de novo fieri; et tunc potest etiam ratihabitio dici confirmare quod factum erat, quamvis potius de novo faciat ; nec tunc retrotrahitur, nisi et voluntas ad hoc sit efficax, et hoc ipsum exprimat ac declaret. In præsenti autem nihil istorum locum habet, ut ostensum est; et ideo illa regula non recte in præsenti applicatur. Quod etiam suo modo verum habere in jurisdictione ad ferendas censuras, infra suo loco ostendemus.

17. Imo etiamsi faciat probabilem existimationem de præsenti consensu delegantis, non est tali jurisdictione utendum, nisi ubi non est opportunitas clarius et expressius cognoscendi voluntatem superioris, et aliunde est sufficiens causa administrandi sacramentum, ut etiam Soto animadvertit; et constabit ex eo quod infra generaliter dicemus, non esse utendum probabili jurisdictione, omissa certa, quando commode potest. Igitur ad hanc delegationem semper est necessarius præsens consensus superioris delegantis, sufficienter manifestatus; hæc autem manifes tatio non habet unum definitum signum, quo necessario facienda sit; sed aliquando fit propriis et explicitis verbis, aut litteris claris et expressis, quod est optimum consilium; aliquando generalibus verbis ministrandi sacramenta, aut exercendi hoc vel illud munus loco alterius, quando habet annexum hoc mi- In quibus sit-jurisdictio delegata in foro pœnitennisterium secundum communem usum ; aliquando etiam fieri potest tacito consensu quando ita conjungitur alicui facto, vel interrogationi præteritæ, ut secundum prudentem existimationem censeatur sufficere, ut advertit Adrianus supra, et in sequentibus aliqua exempla occurrent.

[ocr errors]

18. Regula Ratihabitionem de Regul. jur., lib. 6, declaratur. Per hæc ergo satis responsum est ad secundam sententiam. Regula vero, quam prima sententia in suum favorem afferebat, variis modis a citatis auctoribus, et ab aliis jurisperitis declaratur. Breviter tamen dico, regulam illam primo habere locum in his quæ a principio valida sunt substantialiter, irritari tamen possunt propter defectum alicujus solemnitatis accidentalis; nam illa

SECTIO II.

tiæ, et quid operetur.

1. Tribus modis delegatur hæc jurisdictio. - Primo a jure. Diximus de potestate habendi hanc jurisdictionem. Dicendum superest de actu, seu de habentibus ipsam. Quæ res vix potest sub doctrinam cadere, quia est quid contingens, pendens ex voluntate delegantium; unde hoc tantum fere possumus generatim respondere, illos habere hanc potestatem, quibus data est ab ordinariis pastoribus per sufficientem declarationem suæ voluntatis, juxta superius dicta. Ut autem aliquid in particulari dicamus, adverto ulterius tribus modis posse dari jurisdictionem, et eisdem videtur posse delegari. Primus est a jure; et hoc modo non invenio alicui esse de

legatam hanc jurisdictionem jure communi ex parte ipsiusmet confessoris, sed tantum ex parte pœnitentis, quatenus aliquibus data est facultas eligendi confessorem, de qua dicemus disputatione sequente. Nisi quis vocet delegationem a jure illam, quæ facta est Mendicantibus per eorum privilegia, quatenus aliqua ex his in jure continentur; verumtamen nos hanc sub tertio membro comprehendimus, quæ est ab homine, quia a principio ita facta est; in jure autem solum per occasionem, et aliquam ejus declarationem inser

ta est.

2. Secundo a consuetudine. Conclusio. Secundus modus delegandi hanc jurisdictionem potest esse ex consuetudine, ad quem duo casus videntur præcipue pertinere. Primus est de articulo mortis; nam, licet hic ex multis juribus colligatur, antiquior tamen est omni jure canonico scripto. Secundus casus est de confessione, quæ fit de solis venialibus, vel de peccatis jam confessis, et de his duobus proprias disputationes postea instituemus. Tertius casus addi posset de confessionibus ordinariis clericorum; sed quia hoc magis videtur spectare ad facultatem concessam pœnitenti eligendi confessorem, dicemus de hac re commodius disputatione sequente. Unde in præsenti concludo, circa materiam necessariam confessionis, et secluso mortis articulo, neminem habere propriam jurisdictionem delegatam ex consuetudine, quia de nulla tali consuetudine constat. Quod si aliquando hæc jurisdictio consuetudine comparatur, illa jam non est delegata, sed ordinaria; semper enim acquiritur, ut annexa alicui muneri, ut beneficio; neque aliter videtur posse obtineri, per se loquendo, cum semper hæc delegatio pendeat ex voluntate alicujus pastoris ordinarii.

[ocr errors]

privilegia valere ad illud prius, ut constat ex sectione præcedente, ubi error contrarius tractatus et improbatus est.

4. Quorumdam error. Circa secundum ergo fuit error dicentium, hæc privilegia nunc de facto non valere ad absolvendum absolute fideles a peccatis, ita ut liberentur ab obligatione confitendi eadem peccata semel in anno suo parocho, si absque ejus licentia Fratribus, vel sacerdotibus habentibus similia privilegia, confessi sunt. Ita docuit Joannes de Poliaco, ut refert Joannes XXII in Extravag. Vas electionis, de Hæreticis, et latius Durand. in 4, d. 17, q. 2. Idem tenuit Henricus, Quodlib. 7, q. 26, et Quodlib. 10, q. 1 ; et in eadem sententia fuit Academia Parisiensis; refert enim Major, d. 17, q. 6, cum Tornaci quidam Joannes de Angeli prædicasset, parochianum confessum intra annum Fratribus privilegiatis non teneri iterum confiteri suo parocho, Academiam Parisiensem sententiam illam ut scandalosam et juri contrariam damnasse. Fundamentum hujus sententiæ fuit, quia hæc privilegia non auferunt præceptum c. Omnis utriusque sexus, quia neque expresse illud derogant, neque ita cum illo repugnant, quin aliquo modo conciliari possint; sed in cap. Omnis, præcipitur fidelibus, ut omnia sua peccata semel in anno proprio sacerdoti confiteantur; ergo non obstantibus dictis privilegiis et confessionibus factis virtute illorum, tenebuntur fideles confiteri omnia peccata semel in anno suo parocho, nisi ipse licentiam dederit. Et confirmatur primo, nam privilegium, quoad fieri possit, ita exponi debet, ut quam minimum repugnet et juri communi, et juri parochorum: nam quoad hanc partem odiosum est, et ideo stricte interpretandum. Confirmatur secundo, quia ita videtur hæc privilegia, et cap. Omnis, interpretari Martinus V in quadam Extravag. Ad uberes, quæ non habetur in corpore juris, neque in Bullario Romano; eam tamen referunt Henricus supra, Adrianus, Major, Medina, et alii; declarat enim, fideles, quamvis confessi sint Fratribus privilegiatis, nihilominus teneri semel in anno confiteri suis parochis juxta decretum Concilii generalis, et ipsosmet Fratres debere fideles ad hoc exhortari. Atque idem sentire videtur Sixtus IV in Extravagant. Vices, de Treuga et pace.

3. Tertio per concessionem hominis. - Dubium. Tertius ergo modus, et omnino proprius bujus delegationis, est per concessionem hominis, quæ interdum est privata et personalis; de qua sequente sectione dicam. Alia vero est magis communis et publica, et quæ per privilegia perpetua conceditur, ut sunt ea quæ religiosis, præsertim Mendicantibus, concessa sunt. De quibus specialiter dubitatum olim fuit, quid operentur, seu ad quid valeant. Duo enim fiunt per absolutionem a peccatis: unum est sacramentalis remissio peccatorum valida et firma; aliud est, quod poenitens non teneatur amplius confite- 5. Dicendum nihilominus est hæc privileri illa peccata. Certum ergo ex dictis est, hæc gia, et jurisdictionem, quæ ex vi illorum de

Assertio.

legatur, operari, non solum absolutionem validam quoad sacramentalem remissionem peccatorum, sed etiam omnino absolvere hominem ab onere confitendi iterum talia peccata. Ita docent omnes Doctores citati in præcedenti sectione, qui in hoc nihil distinguunt inter valorem talis confessionis ad remissionem peccatorum, et ad implendum præceptum confessionts. Definitur etiam a Joanne XXII in Extrav. Vas electionis,de Hæreticis, et Benedicto XI in Extravag. Inter cunctas, de Privileg. Ne sequatur, inquiunt, absurdum, ut peccata semel remissa aliquis confiteri teneatur, et liberatus debitor iterum solvere cogatur. Unde ratio a priori est, quia hæc privilegia concedunt jurisdictionem in hoc foro simpliciter, et sine ulla restrictione; ergo absolutio, quæ ex vi illius jurisdictionis datur, est omnino absoluta, et sine ullo onere confitendi; ergo confessio sic facta sufficit ad liberandum hominem et a culpa, et ab onere iterum confitendi. Consequentiæ sunt evidentes. Antecedens vero patet, primo ex declaratione dictorum Pontificum; nisi enim ita intellexissent dicta privilegia, non repu tassent absurdum fideles manere obligatos ad confitendum iterum eadem peccata; quia cum aliquis absolvitur sub illo pacto, vel conditione iterum comparendi, non est inconveniens quod iterum confiteri teneatur, ut infra dicemus agentes de reservatis. Secundo probatur ex vi verborum talium privilegiorum, quæ absoluta sunt, et sine ulla tali restrictio

ne; illa autem conditio absolutionis sub onere iterum confitendi, adeo est onerosa et exorbitans ab ordinario modo confessionis, ut nisi expresse proferatur, nunquam intelligatur apposita; nec fideles possent ad hoc rationabiliter obligari, cum illi nunquam intellexerint tále pactum vel conditionem, aut tali obligationi consenserint. Unde est tertia ratio, quia privilegia hæc illo modo declarata nullius fere essent momenti, vel utilitatis; nullus enim fidelium vellet religiosis confiteri cum illo onere confitendi iterum omnia sua peccata propriis sacerdotibus. Tandem, ipsa etiam consuetudo satis declaravit, et confirmavit hunc esse verum sensum talium privilegiorum. Imo hæ rationes convincunt, non solum de his privilegiis quæ jam concessa sunt, sed in universum de omnibus et quibus cunque facultatibus quæ sub simili absoluto tenore verborum conceduntur a Summo Pontifice, vel Episcopis, proportione servata.

6. Ratio a priori. Secundo principaliter

[ocr errors]

probatur hæc veritas ex vera intelligentia c. Omnis utriusque sexus. Non enim potest, sicut Henricus, et alii volebant, exponi; alioqui confessio facta Fratribus privilegiatis sine licentia proprii parochi, non solum ad implendum præceptum non sufficeret, sed etiam valida omnino non esset, cum in eodem textu dicatur: Si quis voluerit alieno sacerdoti confiteri, licentiam prius postulet, et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille non possit absolvere, vel ligare. Ubi non dixit: Cum aliter non possit liberare eum ab onere hujus præcepti, sed simpliciter, absolvere, vel ligare. Deinde sequitur ex illa expositione, quod li cet parochianus esset confessus ipsi Summo Pontifici, vel Episcopo suo sine licentia sui parochi, teneretur ex vi illius præcepti iterum confiteri parocho omnia illa peccata ad implendum præceptum dicti cap. Omnis utriusque, quod absurdissimum est, cum ex jure divino ita sufficiat confessio facta Pontifici, ut non possit jus humanum obligare ad confitendum peccata inferiori sacerdoti, post confessionem rite factam superiori; in hoc autem foro perinde est confiteri alicui ex licentia superioris, ac confiteri ipsimet superiori, ut ex eodem c. Omnis utriusque, cum proportione colligitur.

7. Opinio Paludani.-Rejicitur.-Propter hoc ergo Palud., dist. 17, q. 3, num. 8, censet, in primis verbis illius capitis ubi præccptum traditur, proprium sacerdotem sumi pro quocunque habente juaisdictionem ordinariam, vel delegatam; in aliis autem verbis, in quibus dicitur, ad confitendum alieno necessariam esse proprii sacerdotis licentiam, proprium appellari quemlibet ordinarium. Sed immerito et sine ulla necessitate hanc æquivocationem admittit. Nam, si in posteriori loco proprius sacerdos dicitur solus parochus, ita ut omnes alii excludantur, non solvitur difficultas, quia licentia talis proprii non est simpliciter necessaria; si vero ibi accipitur proprius sacerdos pro omni habente jurisdictionem ordinariam, sive particularem, sive generalem, cur non potest eodem modo accipi in ipso præcepto, nam hoc salis est ad solvendam omnem difficultatem? Nam, licet præceptum per se et absolute ita latum sit, statim in eodem textu explicatur et limitatur, scilicet, ut ad implendum illud præceptum sufficiat confessio facta alieno de licentia ejusdem proprii, de quo in ipso præcepto mentio facta fuerat, scilicet, vel particularis, vel generalis; ergo, cum confessio

Fratribus privilegiatis facta, licet videatur fieri alieno, fiat tamen ex licentia unius proprii, scilicet Pontificis, satis erit ad implendum illud præceptum. Est ergo valde probabile, in toto illo textu proprium sacerdotem accipi pro quocunque judice ordinario in hoc foro, tum quia ibi tantum distinguitur contra alienum; Episcopus autem, vel Pontifex non potest dici alienus; tum etiam quia ibi quoad hanc partem nihil præcipitur præter id quod jure divino est necessarium; sola enim temporis determinatio ibi additur jure humano, ut sæpe diximus ex Concilio Trid., sess. 14, cap. 5; ex jure autem divino non est necessarium confiteri proprio parocho, excludendo superiorem, ut per se notum est.

8. Fundamentis contraria sententia satisfit. Unde licet concederemus (quod etiam est verisimile) propria et directa intentione Concilium ibi locutum esse de proprio parocho, eo quod locutus est secundum communem usum Ecclesiæ, in qua boc ordinarium onus audiendi confessiones fidelium parochis impositum est, et quia illi quasi per antonomasiam dicuntur proprii sacerdotes, juxta rigorosam significationem illius vocis, proprius, quam ita videntur in illo præcepto intellexisse Sixtus IV et Benedictus XI, locis citatis, et expresse D. Thom. in 4, dist. 17, q., art. 3, q. 5, ad 4, licet, inquam, hanc expositionem admittamus, non propterea putandum est ex vi illius decreti excludi superiores, sed potius tanquam per se notum supponi, multo magis sufficere confessionem factam superiori, vel de licentia ejus; quia, quantumvis dictio videatur exclusiva, nunquam excludit concomitantia, vel quæ necessario supponuntur. Quod etiam a simili declaratur; nam ex vi illius decreti tenentur parochiani Eucharistiam in Paschate suscipere a proprio parocho, vel de licentia ejus, quod est etiam signum in eo textu proprium sacerdotem sumi pro parocho, et tamen id non excludit, quominus accipiens Eucharistiam a suo Episcopo vel a Summo Pontifice, sine dubio satisfaciat illi præcepto.

9. Per hæc ergo satisfactum est fundamento contrariæ sententiæ, quod ex dicto capite sumebatur, simul cum prima coufirmatione. Ad secundam, quæ sumebatur ex Extravagantib. Sixti IV et Martini V, respondemus ad priorem, expendenda esse illa verba: Ipsi Mendicantes desistant prædicare, quod parochiani non sint obligati, saltem in Paschate proprio confileri sacerdoti; quia de jure tene.

XXII

tur parochianus, saltem in Paschate, proprio confiteri sacerdoti. Constat enim, loquendo de proprio præcepto confessionis, non teneri fideles ad confitendum in Paschate suis parochis, sed tantum semel in anno in quocunque tempore illius. Ad communionem autem obligantur præcise tempore Paschatis, et consequenter ad confessionem, quatenus ad communionem necessaria esse potest, scilicet, si is, qui communicaturus est, conscientiam habeat peccati mortalis. De hac ergo obligatione tantum locutus est Pontifex ; unde non dixit, teneri fideles ad confitendum. in Paschate omnia peccata, quæ intra annum commiserunt, sed simpliciter ad confitendum, quantum videlicet indiguerint ad communicandum; nam, si conscientiam peccati mortalis non habuerint, satisfacient, dicendo suo parocho, se non gravari conscientia peccati mortalis, quod ipse in foro conscientiæ credere tenetur, ut D. Thomas supra dixit; hoc autem nihil derogat privilegiis religiosorum, quominus plenam et absolutam jurisdictionem habeant ad confessiones audiendas, per quas tam divinum, quam Ecclesiasticum præceptum impleatur. Ad Extravagant, autem Martini V non possumus ex illius præscriptis verbis respondere, quia illam non habemus. Et ideo Medina, in quæstione de Confessione Fratribus privilegiatis facta, dupliciter respondet. Primo fortasse Martinum V limitasse quoad hanc partem privilegia fratrum Mendicantium, scilicet, ut per ea non daretur jurisdictio ad absolvendum absolute. Sed hoc mihi non est verisimile, tum quia Martinus V in favorem Mendicantium illam Extravagantem edidisse. dicitur; tum etiam quia constat nunquam restrictionem illam positam fuisse in usu, neque sub eo gravamine concessam fuisse fidelibus hanc facultatem confitendi religiosis. Secunda ergo responsio est, quam nos adhibuimus verbis Extravagantis Sixti IV, nimirum, teneri fideles tempore Paschatis confiteri proprio sacerdoti ad communicandum, si confessione indigeant; alioqui satis illis erit si parochum reddant certum, vel de confessione legitime facta, vel quod non habeant conscientiam peccati, quæ ipsos ad confitendum obliget. Et hoc etiam significavit Benedictus XI in dicta Extravaganti Inter cunctas, dicens esse præceptum confitendi semel in anno proprio sacerdoti ; sed hoc intelligendum est de his qui sua peccata confiteri neglexerunt.

35

SECTIO III.

voluntate semel habita moraliter permanente; censetur autem moraliter durare

Quam sit durabilis seu permanens hæc jurisdictio quamdiu retractata non est; et ideo datur

delegata.

1. Jurisdictio delegata potest revocari a delegante. Agimus de hac jurisdictione in ordine ad confessiones ex materia necessaria, et extra articulum mortis, ut excludamus duos singulares casus in duabus sectionibus sequentibus tractandos. De hac ergo jurisdictione certum est posse revocari a delegante, et tunc non amplius durare; quia est veluti participatio quædam jurisdictionis ejus, existens, ut sic dicam, in alieno subjecto, et ideo moraliter semper pendet a delegante in conservari, saltem quoad hoc, ut si positive revocetur, revera auferatur. Nam qui jurisdictionem delegat, non omnino transfert illius dominium in alium, et a se illud abdicat, sed solum concedit usum talis jurisdictionis, qui semper pendet ex voluntate prioris domini. Quæ doctrina est indubitata ex toto articulo de Officio delegati, et communi omnium sententia.

2. Delegatio durat ad tempus fixum. -Difficultas. Solvitur. - Atque hinc secundo certum est, quoties delegatio fit ad præfixum tempus, pro illo durare, si non revocetur; illo autem finito, ipso facto cessare, quia a principio, et in ipsamet concessione facta est revocatio pro illo puncto, vel potius non est facta concessio pro toto tempore post illud punctum; quia gratia vel facultas non excedit voluntatem concedentis, nec voluntas operatur amplius, quam per verba explicetur; si ergo concessio tantum fit usque ad tale tempus, illo finito, extinguitur, quia pro toto sequenti tempore facta non est. Sicut, si concessio fit ad actum limitatum, vel ad materiam determinatam, ultra eam non extenditur, propter rationem factam, quæ eodem modo locum habet in præsenti. Difficultas ergo superest, quando delegatio indefinite fit absque temporis limitatione, an semper duret, quamdiu expresse non revocatur. In quo tertio loco est etiam certum, quamdiu vivit is qui delegavit, durare hanc jurisdictionem in delegato quamdiu non revocatur; supponimus autem vivere personam delegati, quia alias constat, corruptis nobis, desinere esse ea quæ sunt in nobis. Ratio est clara, quia jurisdictio hæc non pendet ex actuali influxu, et voluntate continua ipsius delegantis physice, ut sic dicam; sed solum ex

hæc jurisdictio durabiliter et permanenter ex vi prioris concessionis, donec retractetur; alias moraliter nullius esset utilitatis, nec sciri posset quantum duret, quando indefinite, et sine temporis limitatione conceditur. Advertere autem oportet, hic nunquam ex cludi superioris voluntatem, sed supponi potius, consentanee ad ea quæ paulo antea dicebamus in superiori sectione; quia non solum ipse delegans, sed etiam superior ejus polest jurisdictionem ab ipso delegatam revocare, quia multo magis ab ipso pendet, et quia ipse potest efficaciter prohibere inferiori suo, ne huic, vel illi personæ suam jurisdictionem committat, et irritare concessionem, si fiat; nam est superior pastor, cui hæc jurisdictio principaliter commissa est.

3. Differentia inter delegantem et ejus superiorem. - Cum ergo dicimus, jurisdictionem hanc delegatam durare quamdiu non revocatur a delegante, a fortiori intelligimus, neque ab aliquo superiore ipsius delegantis. Quanquam in hoc notari potest nonnulla differentia; nam is qui delegavit, suo arbitrio sine alia causa potest revocare, non solum valide, sed etiam licite, per se loquendo, quia utitur jure suo, et quasi re propria; superior autem non potest revocare delegationem factam ab inferiore, sine aliqua rationabili causa, idque non tam propter jus acquisitum a delegato, quam propter jus ipsius delegantis, quod habet ex vi suæ jurisdictionis ordinariæ, quod habet ad committendam illam alteri; nec potest hoc usu privari sine rationabili causa. Imo, si evidenter sit injusta revocatio, videri potest nulla, quia est privare alterum rationabiliter invitum re sua; sicut superior si velit suspendere subditum a suo munere injuste et sine ulla causa, non poterit, neque aliquid valide efficiet. Quæ ratio probabilis est in Episcopis, quia potestatem habent communi juri magis addictam. At si Summus Pontifex id faciat, factum tenebit, propter dependentiam, quam habent ab illo omnes inferiores in jurisdictione, quia omnes ab illo, et per illum eam recipiunt.

[ocr errors]

4. Dubium. Ratio dubitandi. - Respondetur dubio. Superest ergo difficultas, an per mortem, vel mutationem, aut suspensionem delegantis cesset hæc jurisdictio in delegato, vel ea non obstante, permaneat. Et ratio dubitandi est, quia in universum jurisdic

« PredošláPokračovať »