Obrázky na stránke
PDF
ePub

nes hos actus simul sumptos, sed etiam ad corum singulos; alioqui non esset de fide, ad credendum, ut sic, esse necessariam gratiam, et similiter ad amandum, quod est manifeste falsum, ut constat ex toto discursu Concilii in tota illa sessione, et ex aliis antiquioribus, Arausicano, et Milevit., et ex communi consensu Patrum et Theologorum. Igitur juxta hanc definitionem Concilii actus pœnitentiæ talis est, ut sine gratia excitante et adjuvante fieri non possit; ergo est in se supernaturalis. Patet consequentia, quia actus naturalis fieri potest sine hujusmodi auxiliis; nam, licet auxilium gratiæ possit esse utile ad facilius efficiendum naturalem actum, non tamen est simpliciter necessarium, loquendo de singulis actibus, ut late 1. 2, q. 109, art. 2 et 3. Et explicatur vis hujus rationis, nam, si actus pœnitentiæ quoad omnia intrinseca est naturalis, solumque dicitur esse supernaturalis per acceptationem extrinsecam Dei, id est, quia acceptatur a Deo, ergo ad eliciendum illum actum non requiritur Spiritus Sancti inspiratio, ejusque speciale adjutorium, quod est contra definitionem Concil. Trid. Sequela probatur, quia homo potest suis viribus elicere illum actum, et quidquid intrinsece in illo est; ergo ad hoc non requiritur illa inspiratio vel adjutorium. Rursus postquam homo suis viribus elicuit talem actum, Deus sua voluntate gratuita potest illum acceptare, adeo ut Cajetan. dicat, stante æquali operatione et actione duorum hominum, Deum acceptare pro sua voluntate actum unius ut sufficientem dispositionem, et non alterius; sed ad hanc acceptationem non est necessaria inspiratio, vel adjutorium Spiritus Sancti, quia illa acceptatio non est hominis operatio, ad quam illa auxilia requiri solent, sed est sola Dei voluntas extrinsecus acceptans; unde illa acceptatio non est principium efficiendi actum, sed ordine naturæ supponit actum jam effectum. Eademque ratio est de informatione gratiæ, nam hæc solum consistit in Infusione habitualis gratiæ, quæ sanctificando personam, morali quodam modo dignificat et sanctificat actum, et hoc modo dicitur informare illum. Ad hanc ergo informationem nihil novi operatur homo, sed jam passive se habet, supposita priori efficientia actus; ergo ad illam informationem non est necessaria gratia excitans, vel adjuvans; si ergo neque propter efficientiam ipsius actus necessaria est, non est cur sit necessaria.

[ocr errors]

Evidenter rejicitur.—

tum. Urgetur.
Accedit contra utramque sententiam; nam
rogo ab Scoto, an actus pœnitentiæ accepte-
tur a Deo, seu informetur gratia, quia super-
naturalis est; vel e converso ideo tantum sit
supernaturalis, quia acceptatur a Deo, vel
informatur gratia. Si primum, ergo superna-
turalitas actus non consistit in sola accepta-
tione vel informatio ne extrinseca, sed est ali-
quid aliud, quod in actu supponitur, ratione
cujus est acceptabilis, et proportionatus, ut
informetur gratia; illud ergo est aliquid in-
trinsecum actui. Si secundum, aperte repu-
gnat Concilio, quia acceptari a Deo, vel in-
formari gratia, non est aliquid, quod fieri a
nobis debeat, sed a solo Deo; ergo in tali
actu nihil est efficiendum, propter quod gra-
tia excitans, vel adjuvans necessaria sit.
Deinde Concilium ait, si quis dixerit, ali-
quem sine prædictis auxiliis gratiæ posse ita
pœnitere, ut ei justificationis gratia confera-
tur, errare in fide; ergo requirit auxilium ad
actum illum, ut supponitur ad collationem
gratiæ, et est ratio seu causa in suo gene-
re, ob quam gratia confertur. Hanc enim
vim habet illa particula Concili, sicut oportet,
scilicet in ipso actu aliquid fieri ex vi auxilii
divini, ratione cujus est sufficiens dispositio
ad gratiam. Præterea est ratio evidens, quia
alias actus pœnitentiæ prout est dispositio ad
gratiam, esset actus mere naturalis, quia, ut
sic, antecedit informationem gratiæ, per
quam solam constituitur in esse actus super-
naturalis. Et similiter talis actus ex sola natu-
rali dignitate esset acceptabilis Deo, quia
solum est supernaturalis quatenus acceptatur;
ergo quidquid in illo supponitur, ut accepta-
bilis sit, est mere naturale. Hæc autem om-
nia non admittentur a Theologis Catholicis,
quia Pelagianum sapiunt errorem. Et ideo ipse
Scotus, in 1, d. 44, dixit, ideo posse peccato-
rem salvari, quia Deus potest eum sua gra-
tia prævenire, et in 4, d. 22, q. unica, art. 2,
ait, hominem resurgere a peccato, quia Deus
dat illi gratiam ad resurgendum, et videtur
loqui de operante et cooperante gratia.

7. Ad hominem contra Cajetanum. - Durand. impugnatur. - Simili modo argumentamur contra Cajetanum, interrogando, an actus pœnitentiæ sit supernaturalis, quia procedit ab auxilio, vel e converso, ideo ad illum sit necessarium auxilium, quia supernaturalis est. Si secundum, habemus quod intendimus, nam supernaturalitas actus non

6. Argumentum ad hominem contra Sco- erit sola relatio ad auxilium, sed erit aliquid

absolutum in actu, ratione cujus requiritur durationis.
auxilium. Et revera Concilia ideo ad hujus-
modi actus requirunt auxilia gratiæ, quia vi-
res liberi arbitrii sunt imbecilles, et insuffi-
cientes ad illos efficiendos. Unde si Cajetanus
eligat priorem partem, parum consentanee
loquitur ad doctrinam Conciliorum; nam se-
quitur, ad hujusmodi actum non esse neces-
sarium auxilium gratiæ, ut fiat in sensu divi-
so, sed solum in sensu composito, ut ab auxi-
lio gratiæ procedat, esse necessarium tale
auxilium, quod absurdum est. Cur enim exi-
geretur a nobis talis operandi modus, si ac-
tum æque bonum per nos ipsos operari pos-
semus? aut cur Concilia dicerent, absolute
non posse nos nostris viribus hunc actum ef-
ficere? Et præterea sequitur ex sententia Ca-
jetani fieri posse, ut duobus hominibus eli-
cientibus actum pœnitentiæ æque perfectum
in se, uni remittatur peccatum, et non alteri,
solum quia unus facit actum per auxilium, et
alius suis viribus; quod consequens Cajeta-
nus concedit; mihi autem videtur valde fal-
sum, tum quia esset magna improportio et
quasi injustitia quædam, quantum hic inter-
venire potest. Nam, si is, qui est destitutus
auxilio, actum æque perfectum elicit, ac alius
cum auxilio, plus facit quod in se est, quam
alins; ergo magis esset illi remittenda culpa.
Maxime quia Scriptura æque promittit remis-
sionem omnibus vere pœnitentibus; in eo au-
tem casu tam vere pœnitet unum, sicut alium.
Denique juxta sententiam Cajetani, quod ad
hos actus sit necessaria gratia, non est con-
naturale ipsis actibus, neque est propter ali-
quam necessitatem ex parte subjecti, sed est
propter solam extrinsecam legem Dei; hoc au-
tem est præter omnem modum operandi divi-
næ providentiæ, et præter omnem modum lo-
quendi Conciliorum et Patrum de necessitate
gratiæ. Atque hæc argumenta procedunt etiam
contra Durand., et eo fortius, quod ipse non re-
quirit auxilium internum, et consequenter
non requirit inspirationem in rigore sumptam.
Et præterea nec potest requirere intrinsecum
auxilium adjuvans per modum concursus su-
pernaturalis, quia ad efficiendam naturalem
entitatem semper sufficit naturalis concursus,
quæ ratio contra omnes dictas sententias effi-
caciam habet. Relinquitur ergo, ex necessi-
tate gratiæ ad hunc actum optime concludi
illud esse in se et intrinsece supernaturale.

8. Pænitentiæ actum esse supernaturalem in entitate probatur. Pænitentia non est supernaturalis ratione intensionis.—Nec ratione

Nec ratione extensionis. - Ra

tio a priori. - Ex hoc vero ulterius concludo, quod in 3 p. conclusionis posui, hunc actum esse supernaturalem in entitate, id est, in sua essentia et specie, ita ut talis actus ejusdem speciei fieri non possit sine auxilio gratiæ excitante et adjuvante. Probatur, quia supernaturalitas istius actus est aliquid intrinsecum illi; sed hoc non potest esse modus aliquis vel accidens illius actus; est ergo entitas et essentia ejus. Minor probari potest discurrendo per omnia, quæ in illo actu præter essentiam et entitatem ejus considerari possunt. Unum est intensio; at vero nulla intensio certa, aut determinata necessaria est ad verum pœnitentiæ actum, etiam ad illum qui est sufficiens dispositio ad gratiam, ut infra ostendam; ergo ratione solius intensionis, non potest actus dici supernaturalis, neque propter eam solam causam potest gratia esse necessaria ad illum. Maxime, quia si intensio sit connaturalis actui, per eamdem facultatem fieri potest, per quam substantia actus; si autem talis intensio fingatur extraordinaria, et excedens naturam actus, illa nec requiritur, nec frequenter habetur a vere pœnitentibus; ergo ratione illius, neque est necessaria gratia, neque actus est supernaturalis. Alius modus hujusmodi actus esse potest duratio ejus, de qua eadem argumenta fieri possunt, quia nulla definita duratio necessaria est ad verum pœnitentiæ actum, etiam ut esse potest dispositio ad gratiam, quod infra ostendemus; et præterea eadem virtute, qua homo elicit aliquem actum, potest in illo durare per aliquod tempus; et id satis est ad actum pœnitentiæ. Nam licet ad extraordinariam, vel diuturnam perseverantiam in illo actu sit etiam extraordinaria gratia, aut virtus necessaria, hoc tamen impertinens est, quia hujusmodi diuturna duratio ad virtutem vel effectum pœnitentiæ necessaria non est. Denique dici posset modus talis actus extensio ejus ad plura objecta, seu peccata ; tamen juxta vera principia philosophiæ, hæc extensio non est aliud ab ipsa entitate indivisibili actus, quæ habitudinem habet ad talia objecta. Et præterea in præsenti actus pœnitentiæ habet extensionem ad objectum juxta exigentiam motivi in quo fundatur, ut sequente sectione exponam. Ex quo motivo habet etiam suam essentiam et speciem; et ideò hic modus non est accidentalis, neque in reipsa distinctus ab essentia, vel entitate ipsius actus. Præter hos autem modos nullus alius excogi

tari potest in actu, qui sit illi intrinsecus, seu in illo inhærens, a quo habeat actus quod supernaturalis sit; ergo hoc habet ex vi suæ essentiæ et speciei. Et ratio a priori sumenda est ex eo quod nunc dicebam, nimirum motivum talis actus esse superioris ordinis, et excedens omne naturale motivum; actus autem debet esse proportionatus motivo, seu objecto formali, et ideo etiam est superioris et supernaturalis ordinis. Quod amplius explicabo respondendo fundamento contrariæ sententiæ.

[ocr errors]
[ocr errors]

9. Fundamento contrario satisfit. In quo ponant aliqui modum perfectum pœnitendi. Refellitur. Quid dicendum sit. - Ad fundamentum ergo superius positum respondetur imprimis, falsum esse per solum illum modum habitudinis, seu denominationis extrinseca, satis explicari doctrinam Conciliorum et Patrum, ut satis a nobis ostensum est. Deinde dicitur, ex nulla ratione naturali colligi posse hunc actum esse in entitate sua naturalem, quia, licet voluntas virtute sua naturali posset aliquo modo detestari peccatum, ut statim dicam, non tamen omni modo, præsertim perfecto. Pœnitentia autem Christiana, de qua agimus, esse debet perfectus actus saltem in specie et in ordine virtutis. Nonnulli autem hanc perfectionem in hoc solum ponunt, quod voluntas ex parte sua elevatur ad altiorem modum operandi, quamvis ex parte objecti nihil sit, quod non posset efficaciter et formaliter attingi per naturales actus voluntatis; nam circa idem omnino objectum materiale et formale potest Deus elevare voluntatem ad eliciendum actum supernaturalem quoad substantiam, etiamsi voluntas circa illud idem posset naturalem actum efficere. Sed hoc mihi non omnino probatur, tum quia, licet fortasse id possit facere Deus, tamen non est consentaneum naturis rerum, et consequenter nunquam talis modus operandi exigitur secundum ordinariam legem; tum etiam quia verius existimo, juxta doctrinam Conciliorum et Patrum in materia de gratia, non posse aliquem operari perfecte circa objecta supernaturalium actuum ex formalibus motivis eorum sine auxilio gratiæ. Et ideo in præsenti dicendum est, dari in actu Christianæ pœnitentiæ motivum adeo supernaturale, ut non possit voluntas, suis viribus, in illo solo fundata, efficaciter detestari peccatum; quale autem illud sit, declaro.

Prima confirmatio solvitur. 10. Ad primam igitur confirmationem de virtute morali, dicendum imprimis est, dari quemdam actum pœnitentiæ, id est, detestationis peccati, elicitum a virtute theologali, scilicet charitate. Et in rigore ad doctrinam fidei defendendam, et intelligendam definitionem Concilii Tridentini sufficit confiteri,

hunc actum esse supernaturalem ; nam quando Concilia loquuntur de pœnitentia, non tractant de virtute illa speciali, quam vocamus justitiam ad Deum; quod enim detur talis virtus, non pertinet ad doctrinam fidei. Tractant ergo de pœnitentia absolute pro detestatione peccati, et præsertim de illa, quæ ad remissionem peccati disponit, ad quod maxime confert detestatio ex charitate. Hæc ergo supernaturalis est ex eodem motivo, ex quo ipsa charitas, scilicet ex bonitate divina, quatenus est in Deo, ut est finis supernaturalis ita excedens humanam naturam, ut non habeat cum illo naturalem connexionem, nec dependentiam, aut inclinationem; nam hinc provenit, ut diligere hunc finem super omnia propter solam bonitatem suam, excedat vires humanæ naturæ ; et inde etiam est, ut detestari peccatum efficaciter, et super omnia, solum quia huic bonitati repugnat, sit supra easdem vires. Secundo dicitur, probabilius esse, dari virtutes morales per se infusas, in quibus etiam potest assignari objectum formale supernaturale ex conformitate ad supernaturalem rationem, seu legem, in qua semper fundantur proprii actus harum virtutum. Quod clarius apparet in virtute religionis, quæ aliquo modo attingit Deum ipsum. Unde etiam illum respicit, ut supernaturalem finem, et cultum proportionatum illi tribuit; pœnitentia autem vel est ipsa religio, vel in hoc æqualis, et ejusdem rationis cum religione, nam etiam attingit Deum, ut supernaturalem finem, a quo peccatum avertit; unde aliquid supernaturale respectu illius efficaciter vult, scilicet, recompensare offensam, et illam expellere, etc. Et ideo merito Concilium Arausic. ita definit hanc voluntatem esse supernaturalem, sicut voluntatem credendi. Petitur autem in illa confirmatione aliud dubium, quod in sequente sectione commodius explicabitur.

SECTIO VII.

An detur aliqua pœnitentia naturalis.

1. Pænitentia requisita duplex. — Duobus modis solet accipi pœnitentia, ut in superioribus distinximus, scilicet late et generatim, et prout habet specialem honestatem. Si ergo loquamur late de pœnitentia, prout est generalis virtus, sic quælibet virtus sub propria ratione potest detestari peccatum sibi contrarium. Et ideo sicut datur virtus moralis acquisita, quæ potest elicere naturalem actum virtutis, ita potest eadem virtus elicere naturalem detestationem et odium vitii sibi contrarii. Hoc ergo modo clarum est posse dari naturalem poenitentiam. Et de hac naturali pœnitentia præcipue videtur loqui Augustinus, lib. de Duab. animab., c. 14 et 15, cujus verba supra citavimus. Et de eadem loquitur Arist. 7, Ethic., c. 7, cujus verba etiam supra retuli. Et fortasse in eodem sensu dixit Plato 9 de Legibus, sæpe aliquem nova peccata committere, quia non expiavit commissa.

2. Quid de peccato, ut offensa Dei est.-Ratione naturali cognoscitur peccatum esse offensionem Dei. – Ratio redditur. At vero, si loquamur de detestatione peccati, quatenus offensa Dei est, difficilius est, an possit aliquo modo naturaliter haberi. Nam aliqui Theologi dubitant, an possit ratione naturali cognosci, nostris peccatis Deum offendi. Et partem negantem indicant Scot., in 4, d. 14, q. 3, et Durand., q. 1, qui consequenter aiunt, illam detestationem non posse haberi absolute ex sola ratione naturali, quamvis supposita illa cognitione, undecumque habeatur, dicant ex parte voluntatis detestationem illam posse naturaliter haberi. Mihi tamen probabilius videtur, ratione naturali cognosci, peccatum esse offensionem Dei, ut est auctor, gubernator, et finis naturæ. Quod sentit Vega, lib. 13 in Trident., c. 23, et insinuat Tertull., lib. de Poenit., c. 5, dicens: Ignorantes Dominum auila exceptio tueatur a pœna, quia Deus in aperto constitutus est, et vel ex ipsis rebus comprehensibilem ignorare non licet. Ubi non loquitur tantum de cognitione Dei absolute, sed quatenus nostris peccatis offenditur; hæc enim cognitio est, quæ non excusat a propria poena peccato debita. Favet etiam D. Thom., superiori quæst., art. 7, ut ibi attigi in Com., et disp. 1, sect. 2. Ratio vero est, quia divina providentia-lumine naturali cognoscitur, et consequenter Deum esse universalem gu

bernatorem et legislatorem; item cognoscitur Deum esse finem ultimum naturalem hominis supra omnia diligendum, in cujus consecutione naturalis hominis beatitudo consistit. Ex his autem principiis non obscure colligitur, Deum offendi peccatis hominum, vel quia ejus præceptum, et obedientia contemnitur, vel quia in ratione finis ultimi aliquid ei præ

3. Naturaliter potest homo detestari peccatum, ut est offensa Dei.- Hac igitur cognitione supposita, sive ex propria scientia, sive ex humana fide et traditione comparetur, etiam potest homini naturaliter displicere peccatum commissum, ob hanc peculiarem rationem, quod cedat in offensionem Dei. Probatur, quia etiam illa ratio mali est propter se detestabilis, imo et detestabilior quam aliæ, cum sit gravior cæteris; estque repugnans ipsi naturæ et naturali rationi; ergo potest homo, per se loquendo, illam detestari actu naturali. Et confirmatur, ac declaratur, nam homo potest viribus naturæ diligere Deum, ut finem ultimum et naturalem; ergo potest odisse quidquid contrarium est huic dilectioni; sed peccatum, ut sic, est contrarium divina dilectioni; ergo potest etiam dolere de peccato quatenus offensa Dei est. Qui enim amat aliquem, facile dolet quod eum offenderit, et qui ad unum terminum accedit, etiam virtute potest a contrario recedere. Qui ergo cognoscit peccatum esse contrarium Deo, qua virtute potest Deum diligere, potest etiam peccatum detestari.

[ocr errors]

4. Primum corollarium.- Sicut amor Dei, ita detestatio peccati, et propositum non peccandi naturaliter haberi potest. Semper tamen cum duplici imperfectione. Prima.— Secunda. - Ex quo colligitur, ita sentiendum esse de hac naturali detestatione peccati, et de proposito iterum non peccandi, ejusque efficacia et perfectione, sicut aliquis senserit de naturali dilectione Dei, ut est finis naturæ, nam eadem est utriusque actus ratio, et camdem servant inter se proportionem, quam similes actus supernaturales servant inter se. Est autem probabile, posse hominem pro aliquo instanti, aut brevi tempore, diligere Deum auctorem naturæ super omnia absoluto actu et efficaci, quantum est ex parte sui affectus, pro illo brevi tempore; eodem ergo proportionali modo poterit detestari peccatum, ut illi contrarium, quia objectum totum naturale est, et consequenter etiam actus et causa ejus; impedimenta vero et difficultates, quæ pos

sunt homini occurrere ad talem actum eliciendum, non pro unoquoque instanti, aut brevi tempore occurrunt; et ideo simpliciter non repugnat hujusmodi actum elicere. Semper tamen habet hujusmodi actus duplicem imperfectionem, si intra limites puræ naturæ sistamus. Prima est cujusdam inefficacia in ordine ad effectum, propter quam absolute incfficax dici solet, quia talis amor, dolor, aut propositum, per sese consideratum, et auxiliis gratiæ destitutum, non potest esse constans, nec diu suis contrariis resistere, quia non potest homo suis viribus totam naturæ legem multo tempore implere. Secunda imperfectio, quæ ex hac nascitur, redundat aliquo modo in determinationem ipsius effectus, quatenus ipsamet perseverantia, vel peccati carentia potest objective cadere in propositum voluntatis, et virtualiter includi in odio, seu detestatione peccati. Sic enim, nisi propositum illud nitatur aliquo modo in spe auxilii divini, non potest omnino absolute ferri in illud objectum, quod homini secundum se moraliter impossibile est; spes autem talis auxilii supernaturalis est, et ideo ex hac parte detestatio peccati ex auxilio gratiæ perfectior est, magisque absoluta; illa vero, quæ naturalis est, aliquo modo est imperfecta, quamvis continere possit absolutum odium peccati, includens propositum cavendi illud, quantum est ex parte sua, id est, conandi et faciendi quod potuerit, ad vitandum peccatum.

5. Secundum corollarium. —Hinc vero ulterius colligi videtur, posse hominem stando in pura ratione naturali, postquam peccavit, et Deum offendit, habere etiam naturale desiderium placendi Deo et expellendi a se peccatum, præsertim si intelligeret, se non posse consequi suam naturalem beatitudinem, in statu peccati existentem. Quia cum naturaliter appetat esse beatus, naturaliter etiam desiderare potest, impedimenta beatitudinis auferri. Item quia si quis hominem of fendit, ex naturali inclinatione et honestate appetit placare illum; multo ergo magis Deum, si ejus offensio cognita sit. Item, quia, si homo naturaliter cognoscit providentiam Dei, cognoscit etiam peccatorum vindictam ; ergo vel hac ratione desiderabit habere Deum placatum. Unde fit, ut his etiam rationibus et motivis induci possit ad naturale odium peccati ac detestationem ejus.

6. Objectio. Dices: non potest homo naturaliter cognoscere, esse sibi possibile placare

Deum offensum; ergo neque potest id appetere, neque ob eam causam detestari peccatum. Antecedens patet, tum quia nullum medium cognoscitur per naturalem rationem, quo possit homo placare Deum offensum; tale enim medium non potest esse naturæ, sed gratiæ, et ideo non potest esse naturaliter cognitum; tum etiam quia alias etiam spes consequendi veniam peccati commissi esset actus naturalis, quod repugnat non solum D.Thom., quæstione præcedenti, art. 7, ad 1, sed etiam Concil. Trid., sess. 14, cap. 4, ubi ait, pœnitentiam cum spe veniæ esse Spiritus Sancti donum.

7. Solvitur. Respondetur: si sit sermo de venia peccati, quæ vere tollit culpam, et restituit hominem in Dei gratiam et benevolentiam, non oportet ut homo per lumen naturæ cognoscat, hujusmodi veniam esse possibilem, aut datum esse aliquod medium ad illam obtinendam; nihilominus tamen, ut bene notat Ledes., 1 p. quarti, q. 26, art. 1, non repugnat cognoscere, vel potius зuspicari, posse Deum remittere peccati pœnam, et consequenter etiam tollere debitum ejus per moralem condonationem, nihil cognoscendo de ordine gratiæ. Et similiter conjectare posset homo, nullum esse medium inagis accommodatum ad hanc remissionem obtinendam, quam sit detestatio ac dolor peccati commissi; quo modo etiam Ovidius in lib. 1 de Ponto, de suis diis dixit :

Sæpe levant poenas, ereptaque lumina reddunt, Dum bene peccati pœnituisse vident. Unde, quod attinet ad spem, dicendum est, spem veniæ supernaturalis, per gratiæ et justitiæ restitutionem, non posse cognosci aut haberi lumine aut viribus naturæ. Addo etiam, illius imperfectæ veniæ non posse haberi certam spem, quia hæc fundatur in verbo et promissione Dei, quæ non potest lumine naturali cognosci. Sed de hac re latius agitur in 1. 2, q. 109, ubi disseritur, et quam efficax possit esse ille actus, et quantum valere possit ad remissionem peccati, vel nunc, vel in statu puræ naturæ.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »