Obrázky na stránke
PDF
ePub

et omnem peccati malitiam detestandam. Est autem minus proportionatum imbecillitati humanæ naturæ, eo quod supernaturalis regula, et finis etiam, ac legislator supernaturalis naturam excedant, et cum illa non habeant necessariam connexionem, et multa complectantur, quæ impossibilia sunt per naturæ vires; et ideo, sicut perfectus amor charitatis supernaturalis est, ita etiam perfectus dolor pœnitentiæ. Hinc vero facile etiam evitatur inconveniens, quod supra inferebat Cajetanus de certitudine justificationis. Ut enim justificatio sit incerta, satis est, quod possit dari aliquis naturalis actus pœnitentiæ. Eo vel maxime, quod de ipsis etiam actibus naturalibus vix potest homo certum judicium ferre, qua ratione aut motivo præcipue fiant; unde multo minus potest perspicere qualitatem ac modum et gradum sui actus seu dispositionis. Item, quia de ipsomet actu supernaturali incertum est, quando et quomodo ad remissionem peccati sufficiat, ut videbimus disputat. seq.

SECTIO VIII.

Utrum verus pœnitentiæ actus esse debeat universalis de omnibus peccatis.

1. Ratio dubitandi. Ratio dubitandi est, quia voluntas nihil amat, nec detestatur, nisi quod illi per actualem cognitionem proponitur; sæpe autem exercet homo actum pœnitentiæ non cogitans de omnibus peccatis, sed de uno, vel altero tantum, ut experientia constat; ergo. In contrarium est, quia vera pœnitentia avertit voluntatem simpliciter a peccato, et inde est, ut non possit unum peccatum sine alio tolli; ergo non potest unum sine alio displicere; ergo vera displicentia peccati ex pœnitentia, necessario est de omnibus peccatis.

2. Duplex potest esse universalis detestatio peccati.-Duobus modis intelligi potest, detestationem peccati esse universalem, scilicet formaliter, vel virtualiter. Formaliter voco, quando ad talem detestationem antecedit in intellectu recognitio peccatorum omnium, sive illa distincta sit per expressam propositionem singulorum peccatorum, sive confusa, ita tamen ut formalem distributionem contineat. Virtualiter autem erit dolor universalis, quando, licet peccatum, de quo cogitatur, particulare sit, ratio tamen detestandi illud est sufficiens ad avertendam voluntatem ab omni peccato. Solet quidem citari Cajet. quod universaliter neget, posse affectum contra

peccata esse universalem, nisi peccata ipsa distincte recogitentur, vel saltem confuse et universaliter; quod sumi posse videtur ex tom. 1 Opusculorum, tract. 4, q. 2, in fine. Sed ibi non declarat, qualis possit esse, vel necessario sit actus pœnitentiæ secundum se consideratus, sed quam universalitatem requirat ad rationem contritionis, et dispositionis ad gratiam, quod postea tractaturi sumus. Loquendo ergo absolute de actu pœnitentiæ, non videtur dubium, quin sit capax hujus universalitatis virtualis ratione objecti formalis. Cujus signum erit, si ex vi detestationis peccati sub tali ratione, voluntas ita maneat affecta, ut impossibile sit, cum tali detestatione simul esse actualem complacentiam alterius peccati, etiam si specie diversum sit. In quo est etiam distinguendum de peccato veniali et mortali; est enim de illis. diversa ratio, ut videbimus. Est etiam distinguendum de ratione aut motivo detestandi, an sit universale, aut particulare, quas voces supra declaravi. Ac denique distinguendum est de pœnitentia generatim sumpta, vel specialiter pro virtute speciali.

Assertio 1.

3. Primo igitur certum est, non omnem actum pœnitentiæ esse formaliter universalem ex parte objecti actu cogitati. Hoc convincit prima ratio dubitandi proposita.

Assertio 2.

4. Deinde certum est, non omnem veram detestationem peccati esse universalem virtualiter. Nam quoties motivum est particulare, et pertinens ad determinatam virtutem, detestatio non extenditur, etiam virtualiter, ad peccata contraria aliis virtutibus. Facile patet exemplis, nam qui detestatur, verbi gratia, adulterium, propter propriam turpitudinem ejus, non propterea odio habet furtum; imo cum illa detestatione potest simul esse propositum furandi; et ita est in aliis. Ratio vero est, quia illa vitia nec sunt contraria tali virtuti, neque habent necessariam connexionem cum illo motivo detestandi.

Assertio 3.

5. Declaratur primo ex assensu fidei. — Dico tertio: quando ratio detestandi aliquod peccatum est communis omnibus mortalibus pec

catis, et omnino similis et ejusdem rationis cum illis, tunc licet detestatio peccati sit particularis formaliter, et in objecto materiali, nihilominus est universalis virtualiter, et simpliciter avertit voluntatem ab affectu mortalis peccati. Hoc sumo ex D. Thom., quæstione sequente, art. 3, et rationem insinuat, quia ubi est eadem ratio, est idem effectus. Declarari autem potest imprimis a simili, ex as sensu fidei; nam licet interdum versetur circa definitam aliquam veritatem, si tamen sit ex puro motivo fidei, semper est universalis virtualiter, id est, includens hunc affectum ex parte credentis, nimirum, illum esse paratum ad credendum quamcunque aliam veritatem sub illo motivo sufficienter propositam quia motivum est omnino idem in omnibus particularibus objectis materialibus; et in eo talem habent connexionem omnes illæ veritates particulares, ut non possit una negari, quin destruantur omnes. Quod a contrario etiam explicatur, quia propter hanc causam non potest aliquis vera fide credere unum articulum, si alium sufficienter propositum neget; idem ergo erit, quoties molivum simile fuerit.

6. Declaratur secundo ex propria materia. -Secundo declaratur in propria materia,nam qui detestatur unum peccatum mortale propter timorem æternæ pœnæ, necesse est, ut virtute detestetur omnia mortalia, quia per quodlibet incurritur æternæ pœnæ reatus; et per unum contrahitur non minus quam per omnia, quamvis quoad gravitatem et intensionem pœnæ non sit æqualitas; quo modo intelligi potest illud Jacobi 2: Qui in uno offendit, factus est omnium reus. Similiter, qui detestatur unum mortale, quia est ita contrarium charitati, ut dissolvat amicitiam cum Deo, virtute detestatur omnia, quia in omnibus est malitia, seu aversio similis, quoad illam rationem. Ex quibus exemplis potest duplex formari ratio. Prima est, nam qui efficaciter intendit aliquem finem, virtute et implicite vult media necessaria ad illum finem, et e converso, qui efficaciter odio habet aliquod malum, et intendit omnino fugere il lud, virtute vult vitare quidquid inducere potest tale malum; quia voluntas efficax secum affert executionem, quantum est in potestate volentis; sed in præsenti qui detestatur unum peccatum efficaciter propter aliquod ex dictis motivis universalibus, intendit absolute vitare tale malum formaliter; ut qui detestatur furtum propter metum gehennæ,

absolute intendit vitare pœnam æternam,et sic de cæteris ; ergo virtute vult vitare omnia, quæ inferunt talis pœnæ reatum. Secunda ratio est, quia hoc motivum est (ut ita dicam) totum in singulis, et totum in omnibus peccatis, et omnia peccata talem habent connexionem respectu illius, ut non possit illud odio haberi absolute, nisi in singulis et omnibus peccatis odio habeatur ; sed per veram detestationem alicujus peccati propter tale motivum, perfecte et absolute odio habetur ipsummet motivum; ergo in illo virtute displicent omnia peccata, quæ induunt talem rationem mali.

[blocks in formation]
[ocr errors]

7. Atque hinc possumus quarto probabiliterconcludere, actum pœnitentiæ specialiter sumptæ, ut est quædam justitia ad Deum, si sit perfectus, absolutus et efficax, esse virtualem detestationem omnium mortalium, etiamsi expresse circa unum tantum versetur. Probatur ex præcedente assertione, nam motivum hujus virtutis universale est omnibus peccatis mortalibus, et est ejusdem rationis in omnibus illis, quatenus omnia et singula continent gravem offensionem et injuriam Dei, quam hæc virtus detestatur. Ergo detestando unum peccatum præcise propter vitandam hanc injuriam, virtute detestatur omnia cætera. Et confirmari potest, nam si quis non doleat expresse de omnibus peccatis, nec materialiter de uno, vel alio, sed indefinite doleat solum quod offenderit Deum propter malitiam talis offensionis, ibi virtute dolet de qualibet offensione, quia non est minor ratio de una, quam de alia; ergo qui detestatur aliquod peccatum propter divinam offensionem præcise, virtute detestatur omnia, quia per illum actum simpliciter et absolute dolet de ipsa divina offensione. 8. Contra quartam assertionem opinatur Medina. — Exemplis confirmatur. Contra hanc vero assertionem opinatur Medina in Cod. de Pœnit., tract. 1, q. 12, art. 2, in quadam solutione ad 2, ubi quadam distinctione utitur, dicens, aliud esse dolere de peccato quatenus offensa Dei est, aliud, quia offensa Dei est; et in priori modo admittit conclusionem a nobis positam, non vero in posteriori, quia in priori modo per illam reduplicativam

denotatur, dolorem illum virtualiter haberi de omnibus peccatis, saltem confuse, et in genere; in posteriori autem modo solum inducitur causa, ex qua non satis colligitur virtualis detestatio omnium peccatorum. Ratio autem est, quia in voluntate, præter rationem, quæ est ex parte objecti, concurrit libertas voluntatis, ex qua sola provenire potest, ut existente eadem ratione operandi circa duo objecta, velit unum, et non aliud. Ergo, quamvis voluntas ex sua libertate amet, vel odio habeat aliquod objectum quia tale est, non sequitur, quod velit omnia, quæ talia sunt, quia licet ex parte objecti illa sit causa, tamen simpliciter non est causa totalis sic volendi, cum una ex præcipuis causis sit libertas ipsius voluntatis. Quod his exemplis confirmat, nam possum velle aliquid operari, quia est consentaneum rationi; ex quo non sequitur, ut velim operari quidquid est rationi consentaneum, quia sum liber ad volendum unum, et non aliud. Item possum velle aliquid facere, ut Petro inferam injuriam; nec propterea cogor, ut velim omnem injuriam facere Petro. Item non sequitur: Lego Francisco centum, quia filius meus est; ergo cuilibet filio lego centum. Nec sequitur: Video Joannem, quia est mihi præsens; ergo video omnes mihi præsentes. Ergo similiter non sequitur: Detestor furtum, quia offensa Dei est; ergo detestor omnem Dei offensio

nem.

9. Quæ difficultates oriantur ex Medine sententia. —Sed in hac sententia difficilis est ad explicandum illa distinctio de propositione reduplicativa, et causali, ad rem præsentem applicata, quia omnis propositio reduplicativa denotat causam et rationem ob quam tale prædicatum subjecto convenit. Unde semper potest in causalem resolvi, seu per causalem explicari, ut, si homo est risibilis, quatenus est rationalis, recte etiam dicitur esse risibilis, quia est rationalis. Ergo quoties homo detestatur peccatum, quatenus offensa Dei est, vere etiam ac proprie dicetur detestari peccatum, quia offensa Dei est. Hæc autem causalis propositio non indicat, neque in præsenti materia indicare potest aliam causam nisi rationem formalem objecti, et proprium et adæquatum motivum detestandi peccatum, alioqui actus ille, cujus causa assignatur, non erit verus pœnitentiæ actus; nam de ratione hujusmodi actus est, ut ex illo motivo adæquate eliciatur. Alioqui si causalis illa non indicat hujusmodi causam motivam, sed condi

tionem sine qua non, aut quippiam simile, oportebit, actum illum habere aliud objectum formale, et ita non erit actus pœnitentiæ, de quo loquimur. Quocirca vel duæ illæ propositiones in præsenti materia eumdem sensum referunt, vel illa causalis non explicat propriam causam actus pœnitentiæ, ratione cujus dicimus, esse virtualem displicentiam omnium peccatorum.

10. Primum notabile pro responsione. Secundum notabile. Si ratio detestandi unum mortale est adæquata, non potest voluntas pro eodem tempore complacere in aliquo. Ut vero respondeamus ad rationem in oppositum, et ad omnia exempla, advertendum imprimis est, nos non dicere, eum, qui vult aliquod objectum sub ratione universali adæquata, ex necessitate velle formaliter omnia similia objecta, sed virtualiter tantum. Quamvis autem libertas voluntatis possit conferre ad volendum formaliter unum objectum, et non aliud, non tamen potest separare virtualem inclusionem unius in alio, et consequenter nec separare potest virtualem volitionem unius a formali volitione alterius, quam habere supponitur ex libertate sua. Ut potest voluntas pro sua libertate efficaciter intendere finem, et non velle formaliter aliquod medium, non tamen potest non velle virtualiter media, si intendit efficaciter finem. Et propter hanc causam exempla, quæ afferuntur, non sunt ad rem, præter alias, quas statim declarabimus. Deinde est considerandum, nos loqui de causa adæquata et præcisa ratione volendi aliquod objectum, nam si illa est omnino eadem in omnibus particularibus objectis, fieri non potest, moraliter loquendo, ut voluntas unum eorum velit, et alia nolit actu positivo et repugnante; quod maxime verum est, quando illa ratio talis est, ut in ea quodammodo connectantur omnia materialia objecta, in quibus illa ratio reperitur. Primum horum declaratur in illo exemplo de patre legante uni filio centum; nam si ille singulariter ea legat, revera præcise et adæquate non movetur ex eo quod filius ejus est, sed ex eo quod talis filius est, seu quia cum conditione filii conjunguntur aliæ, quæ plus movent ad legandum illi, quam aliis. Quod si quis fingat, nullam omnino esse rationem ex parte objecti, quæ movere possit, præter rationem fi liationis, et ex sola libertate determinari voluntatem patris ad unum potius quam ad alium, illud certe moraliter non potest acci

dere, saltem in hominibus; et adhuc illo casu admisso, tunc non est sola filiatio adæquata ratio volendi, sed cum illa conjungitur affectus ad utendum propria libertate, et dominio suorum actuum et rerum suarum. Sed quidquid sit de illo primo puncto, nos non consideramus hic solam convenientiam omnium objectorum materialium in eodem formali, sed maxime connexionem eorum in eodem indivisibili motivo formali, ad quod voluntas simpliciter et absolute afficitur, vel a quo avertitur per actum efficacem, ut constat in exemplis positis de objecto formali fidei, et de voluntate assentiendi primæ veritati, vel dissentiendi ab aliqua re testificata a prima, veritate. Idem est in primario objecto charitatis, et in efficaci amore Dei super omnia quatenus connexionem habet cum observatione mandatorum, et in universum de intentione finis, quæ virtute continet media necessaria. Sic ergo detestatio cujuslibet peccati mortalis ex hac præcisa ratione, quod est gravis injuria Dei, vel quia hominem a Deo separat, continet in se absolutum et efficax odium divinæ offensionis, ut sic, et nisi hoc habeat, non erit proprius actus pœnitentiæ, de quo agimus; cum illo autem objecto habet intrinsecam connexionem detestatio cujuslibet peccati mortalis, et ideo virtualiter in illo actu continetur; nec per arbitrii libertatem potest excludi hæc virtualis continentia, ut jam declaravi, quamvis possit voluntas pro sua libertate propositum mutare, et, post illum detestationis actum, in aliquo alio peccato complacere; sicut potest etiam iterum reverti ad illud idem peccatum, quod formaliter detestata est. Oportet enim in hac materia attente considerare, aliud esse loqui de his actibus pro diversis temporibus, aut pro eodem; nam priori modo clarum est, posse voluntatem nunc virtuale habere odium, imo et formale omnium peccatorum, et paulo post complacere in aliquo, nam hoc nascitur ex mutabilitate voluntatis.

[blocks in formation]

tari contra Medinam, nam si quis homicidium ac perjurium commisit, et postea est omnino oblitus perjurii, censetur sufficienter detestari omnia peccata sua, si homicidium detestetur, quia offensa Dei est, ut infra ostendemus, et ipse Medina fatetur q. 3, circa finem; quamvis significet, rationem esse, quia de peccatis oblitis nulla pœnitentia necessaria est, quod omnino falsum esse infra ostendam. Ratio ergo est propter continentiam virtualem in formali motivo; quod sicut universale est per informationem et connexionem, ita universalitatem quamdam actui tribuit.

12. Primo exemplo Medina fit satis. Ad primum ergo exemplum respondetur, illud motivum volendi, vel operandi aliquid, quia est consentaneum rationi, accipi posse, vel prout dicit conformitatem ad rationem in determinata materia, scilicet justitiæ, vel temperantiæ, et tunc non licet argumentari ad alios dissimiles actus, vel materiam, ut per se constat. Vel sumi potest secundum præcisam et absolutam rationem boni honesti, ut sic, ex eo solum quod est rationi consentaneum. Et ex tali modo operandi recte colligi potest virtualis inclusio, saltem quantum ad hoc, ut stante illo efficaci actu non possim velle aliquid turpe, et rectæ rationi contrarium, et consequenter ut virtualiter velim quidquid ad rectitudinem recta rationis simpliciter necessarium est, quamvis necesse non sit, ut velim ea omnia, quæ sunt rationi conformia, si alioqui non sunt necessaria ad rectitudinem rationis, quia illa non sunt necessario connexa cum illa priori intentione. Ad alia vero exempla non est necessarium sigillatim respondere, quia in eis, vel non assignatur propria ratio, et causa operandi, vel non talis, ut cætera omnia habeant in illa necessariam connexionem.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

bus. Ratio denique est, quia peccatum veniale non continet in se motivum illud; ut verbi gratia, si motivum sit timor inferni, peccatum veniale non est dignum pœna æterna; si vero sit divina charitas seu amicitia, peccatum veniale non dissolvit illam.

14. Objectio contra superiorem conclusionem. - Hinc vero nascitur objectio contra superiorem conclusionem, quia sicut veniale peceatum est in hoc dissimile mortali, ita mortalia inter se sunt dissimilia et inæqualia, eliam in ratione divinæ offensionis, nam unum est gravius alio; ergo potest voluntas specialiter detestari unum peccatum gravissimum, quatenus est talis offensa Dei, et tam gravis; et tunc per illum actum nec formaliter, nec virtute detestabitur alia leviora peccata, quia non sunt similia in adæquata ratione nolendi; et tamen ille actus est pœnitentiæ, quia non est alia virtus ad quam pertineat ; ergo non semper actus poenitentiæ est virtualis detestatio omnium mortalium peccatorum.

15. Enodatur. - Alio modo solvitur. Respondetur primo, probabiliter concedi posse totum quod in argumento sumitur; nec propterea concludet contra præcedentem assertionem, in qua agimus de actu perfecto pœnitentiæ; hic autem actus, qui non respieit formalem rationem mortalis offensionis Dei, sed præcipue nititur in excessu, seu gravitate talis offensionis, est valde imperfectus, ita ut vix mereatur pœnitentiæ nomen. Unde dicitur secundo, probabilissimum esse, non posse dari actum veræ pœnitentiæ, qui versetur circa mortale peccatum, et solum detestetur illud propter peculiarem gravitatem, quam habet, et non principalius propter ipsam rationem mortalis offensionis. Quod quidem certius mihi videtur de actu detestationis, qui ex charitate procedit; nam cum charitas sit amicitia ad Deum, primo ac per se detestatur quidquid hanc amicitiam dissolvit, quod est commune omni peccato mortali, ut sic. Deinde etiam in illa detestatione, quæ est ex metu æternæ pœnæ, est hoc satis clarum, quia nullus fugit pœnam æternam primo ac per se propter intensivam seu accidentalem gravitatem, sed propter æternitatem pœnæ, et quia perpetuo privat beatitudine. De alia vero detestatione, quæ est ex molivo justitiæ, est hoc minus certum; tamen etiam est valde probabile, quia id quod est præcipuum in omni peccato mortali, est quod contineat talem Dei injuriam, quæ sufficiens

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

16. Objectio. Solvitur. Ultimo dicendum est, pœnitentiam venialis peccati, ex eo præcise quod offensa Dei est, virtualiter continere pœnitentiam mortalium. Probatur primo, quia fieri non potest, ut qui actualiter ita detestatur veniale, habeat complacentiam in mortali. Deinde, quia qui efficaciter vult non retardari a fine consequendo, a fortiori implicite vult non averti a tali fine; sicut qui efficaciter fugit ægritudinem, a fortiori fugit. mortem, quantum est ex vi illius actus. Et qui efficaciter odio habet poenam temporalem, multo magis æternam ; et qui odio habet remissionem virtutis, multo magis amissionem; peccatum autem veniale impedit fervorem charitatis; mortale autem tollit charitatem ; ergo. Dices, malitia vel offensio venialis peccati est diversæ rationis a malitia mortalis ; ergo non est, cur detestatio unius virtute contineat detestationem alterius. Respondetur, negando consequentiam, quia illa duo habent inter se subordinationem quamdam et analogiam, ita ut veniale in ordine ad mortale, vel per quamdam participationem ejus, habeat rationem offensionis ; et ideo in detestatione illius a fortiori continetur implicite seu virtualiter detestatio alterius. Unde tandem fit, non esse idem de venialibus peccatis inter se collatis, quia non habent inter se talem habitudinem; quare etiam potest unum sine alio remitti,etiamsi simul sint, cum tamen veniale non possit sine mortali, juxta probabiliorem D. Thom. sententiam.

« PredošláPokračovať »