Obrázky na stránke
PDF
ePub

et corrigit illam, etiamsi in jure contineatur, et nulla fiat expressa illius mentio, quando verba posterioris legis hoc requirunt, ut aperte colligitur ex c. 1 et 2 de Constitutionibus, in 6; ergo.

14. Objectioni occurritur.-Nec dici potest, Concilium in illis verbis intelligendum esse de regularibus non habentibus privilegia, tum quia fere nulli sunt hujusmodi, et ita dispositio Concilii fuisset nullius momenti; tum etiam, quia statim addit: Non obstantibus quibuscunque privilegiis, etc. Tertio, Pius V in Motu proprio 38, anni 1567, qui incipit: Etsi Mendicantes, concessit his religiosis, præsertim Theologiæ Magistris, ut speciale privilegium, quod sine approbatione Episcopi possent audire confessiones, non revocando Clementinam Dudum, sed solum Conc. Trid.; ergo intellexit ex vi illius necessariam esse regularibus hanc approbationem. Unde anno 1571, in 44 Motu proprio, qui incipit: Romani Pontifices, revocavit priorem Motum, et aperte docuit, etiam Magistros Theologiæ regulares indigere hac approbatione. Quod postea confirmavit Gregor. XIII, anno 72, Motu proprio 15, qui incipit: In tanta, et reduxit ad formam Concilii; ergo clare supponunt hi Pontifices hanc legem Concilii comprehendere regulares omnes. Quarto, si sententia Navarri vera esset, etiamsi Episcopi juste non admitterent hujusmodi religiosos, non obstaret, et, si vellent illos examinare, non haberent jus, quia ex vi extravag. Super cathedram, et Clementinæ Dudum, examen et judicium horum regularium suis superioribus concessum erat, et solum requirebatur exterior præsentatio; nec Episcopi poterant prætendere aliquam causam ad non admittendos illos; ergo, si Concil. Trid. in nulla re derogavit illa privilegia, aperte sequuntur quæ intulimus; quæ tamen absurdissima sunt, et quæ nec ipse Navarrus concedet. Præterea inter responsiones Cardinalium circa Concilium, in 1162, declaratur, religiosos, etiam Prælatos, non posse familiares suos, suisve monasteriis servientes absolvere, nisi sint approbati al, Episcopis ; ergo multo minus poterunt reliquos seculares.

Assertio.

15. Dicendum ergo est, etiam his regularibus necessariam esse hanc approbationem obtentam ; tenentur tamen Episcopi ex justitia illam non negare sine justa causa, et graviter peccarent aliter faciendo; et quamvis per Clement. Dudum, possint Episcopi certum

non

numerum religiosorum approbare, juxta necessitatem populi, et non plures, tenentur tamen, si religiosi habeant alia privilegia Pontificia, ea illis servare, ut constat ex cap. Quanto amplius, de Privilegiis. Denique addendum in hoc videtur, illam solemnitatem requisitam olim ex Clement. Dudum, nunc esse aliter necessariam, quam Concil. Trident. postulat. Unde quacunque ratione Episcopi contenti sint, et religiosos approbent, illis satis est, ut privilegiis suis utantur; nam, si in restrictione supra dicta Concilium addidit aliquid priori juri, cur non in ampliatione? Præsertim cum Concilium ipsum hoc expresse relinquat voluntati Episcoporum, et verisimile non sit, nunc plus requiri in sacerdotibus regularibus, quam a secularibus. postuletur.

SECTIO VI.

Cujus Episcopi approbatio necessaria sit et sufficiat, ut aliquis sacerdos confessionibus audiendis simpliciter idoneus reputetur.

1. Contingit aliquando eumdem esse Episcopum loci confessoris et poenitentis, et tunc non habet locum præsens quæstio, quia nulla est pluralitas Episcoporum inter quos fiat comparatio. Aliquando vero alius est Episcopus loci, alius confessoris, alius pœnitentis ; interdum, licet idem sit Episcopus pœnitentis et loci, tamen confessoris diversus est, vel e converso cum idem sit Ordinarius loci et confessoris, non pœnitentis. Merito ergo inquisitum est, cujus Episcopi approbatio a Concil. Trident. postuletur, et ordinario jure necessaria sit, et sufficiens. In qua re quatuor excogitari possunt dicendi modi.

2. Prima sententia.-Prima ergo sententia sit, nullius Episcopi approbationem determinate requiri, sed confuse alicujus et cujuslibet sufficere. Itaque, si sacerdos sit approbatus ab aliquo Episcopo, id satis est, sive ille sit Episcopus loci, sive clerici, sive pœnitentis. Hanc sententiam videntur supponere, qui dicunt, approbatum ab uno Episcopo, quicunque ille sit, esse idoneum, ut possit eligi in confessorem ubique gentium, et a quolibet pœnitente; quam ita expresse declarat, et defendit Henriquez, lib. de Indulgentiis, c. 12, § 4. Fundamentum est, quia Concilium nihil aliud requirit, nisi ut sit ab Episcopo approbatus; ergo ubi lex non addit determinationem, non est a nobis addenda. Præsertim cum lex illa quoad hanc partem restringat

quodammodo privilegia omnia, et antiquam sententia, si materialiter (ut ita dicam) intellilibertatem, et ideo ex hac parte stricti juris esse videatur. Declarari etiam potest in hunc modum, quia approbatio Episcopi loci non videtur necessaria, ut statim ostendemus, nec Episcopi confessoris, quia potest Episcopus pœnitentis approbare clericum sibi non subditum, ut audiat confessiones suorum subditorum nec Episcopi pœnitentis, quia confessoris sufficit, ut declaratum esse a Cardinalibus, infra ostendemus ; ergo nullius Episcopi ex dictis determinate sumpti est necessaria approbatio. Quod autem cujuslibet sufficiat, de Episcopo pœnitentis jam probatum est; de Episcopo confessoris iidem Cardinales declararunt; de Episcopo autem loci patet, quia quilibet Episcopus potest approbare quemlibet sacerdotem dignum, ut in sua diœcesi audiat quoslibet pœnitentes. Hæc sententia valde ampla videtur, nimiamque licentiam concedere ; et fundamenta ejus non sunt firma, quia Concilium debet juridice intelligi, ut dicemus.

gatur de loco, in quo fit confessio, difficile defendi potest. Quia supra generatim ostensum est, accidentarium esse huic sacramento, quod in hoc vel illo loco fiat, dummodo jurisdictio confessorum in pœnitentem retineatur. Et ideo principium illud, Extra territorium jus dicenti, etc., in dicto sensu non recte hic applicatur, quia illud habet locum, ubi jurisdictio circa territorium locale terminatur; si autem loquatur de actu jurisdictionis, qui extra territorium exerceri potest, non habet in eo locum illud axioma, ut patet de absolutione ab excommunicatione data extra territorium subdito ibi existenti, vel e converso data ab Episcopo existente extra suum territorium, tamen respectu sui subditi. Idem ergo est de absolutione sacramentali, ut supra est ostensum; quamvis autem hic non sit sermo de jurisdictione, sed de approbatione, non refert ; nam si non obstante necessitate jurisdictionis, potest esse valida absolutio data in alieno territorio, sine jurisdictione Episcopi illius loci, cur non sine approbatione? Eo vel maxime, quod principium illud ratione solius jurisdictionis in jure proponitur; non ergo bene applicatur. Secundo declaratur exemplo, quia si subditus Episcopi Conimbricensis Olysippone existens, et habens bullam Cruciatæ, ibi inveniat sacerdotem approbatum ab Episcopo Conimbricensi, poterit ibi eum eligere, sicut posset etiam confiteri suo parocho, si ibi esset, ut supra est probatum; ergo non est necessaria approbatio ab Episcopo loci in dicto sensu. Antecedens videtur certissimum; quia ibi et verba Concilii et clausula bullæ in omni rigore servantur, et illa existentia in tali loco est valde accidentaria. Tertio, si sufficit approbatio Episcopi loci, ergo poterit pœnitens Conimbricensis habens bullam, ire Portum, et sacerdotem ibi approbatum eligere; quia ille est approbatus ab Episcopo loci. Ergo, et e contrario, si illemet sacerdos approbatus ab Episcopo Portuensi, versetur in Episcopatu Conimbricensi, poterit ibi eligi ab eodem pœnitente. Patet consequentia ex illo principio, quod ad hoc sacramentum existentia localis est extrinseca et accidentaria, sed habitudo inter personas spectanda est. Quarto, facit quod Cardinales in responsionibus, quas statim referemus, ubi hanc dubitationem attingunt, nullam mentionem faciunt Episcopi loci, sed solum confessoris et pœnitentis, et inter eos judicium proferunt; 4. Præcedens opinio refellitur. - Hæc ergo signum ergo est judicasse loci consideratio

3. Secunda sententia.-Secunda ergo opinio dicit necessariam esse approbationem ab Episcopo loci, in quo fit confessio. Hanc tenet Joan. Guttierr. in lib. 1 Can. q. ; c. 27, n. 6 et seqq., ubi expresse ita exponit clausulam bullæ concedentis facultatem eligendi confessorem approbatum ab Ordinario, scilicet, illius loci ubi pœnitens confessarium eligere vult, ut illic confiteatur. Probat primo, quia quotiescunque Concilium disponit aliquid faciendum ab Ordinario, licet determinationem non addat, intelligitur de Ordinario loci, de quo (inquit) nemo dubitare potest. Et potest probari, tum quia alias summa esset confusio; tum etiam quia Ordinarius debet intelligi juxta subjectam materiam, et in illo loco non est alius Ordinarius. Secundo, quia Episcopo loci commissa est cura animarum sui Episcopatus in loco commorantium, non vero aliis extraneis Episcopis ; ergo ad illum solum pertinet approbatio omnium qui in illo loco audituri sunt confessiones; et hoc servandum est, ne confusio sequatur, ut generaliter docent canones, et signatim Trident., sess. 14, c. 9, de Reformat. Tertio, quia extra territorium jus dicenti impune non paretur, 1. ult. ff. de Jurisdict. omn. judic. ; ergo similiter, etc. Et alias rationes adducit prædictus auctor, quæ coinmuniores sunt, et ad aliud intentum adduci possunt, ut paulo inferius dicam, et ideo illas omitto.

nem impertinentem esse. Potest autem hæc opinio formalius intelligi et reduci ad opinionem sequentem.

5. Tertia sententia. Tertia ergo opinio est, approbationem requisitam a Concilio esse approbationem Episcopi ipsius poenitentis, et ita hanc esse omnino necessariam et sufficientem. Ita sentiunt multi Theologi et Jurisperiti in legendo et consulendo; et hoc magis videtur intendere Joannes Guttierrez supra, nam in quarta ratione, ubi ita exponit clausulam bullæ, ab Ordinario, scilicet pœnitentis, subdit deinde, hoc est illius loci ubi exerceri debet administratio sacramenti; ubi pro eodem videtur sumere Episcopum loci et pœnitentis, forte quia supponit, vel pœnitentes in suis propriis locis ordinarie confiteri, vel, si alibi ut peregrini confitentur, debere ad modum incolarum ejusdem loci confiteri, et consequenter Episcopum loci etiam tunc reputari Episcopum pœnitentis. Et in hoc sensu majorem vim habent rationes omnes, quas adducit; præsertim illæ, quæ sumuntur ex cura, quæ singulis Episcopis demandata est circa oves suas, sub quibus comprehendi possunt non solum qui domicilium firmum in sua diœcesi habent, sed etiam alii qui ad tempus ibi commorantur, saltem pro eo tempore, et quatenus ibi sacramenta recepturi sunt. Ad hanc autem curam maxime pertinet, ut Episcopus suis ovibus provideat de condignis ministris hujus sacramenti; ergo ad pœnitentis Episcopum spectat approbare confessores respectu illorum. Confirmatur, nam Concilium maxime in hoc prospexit saluti animarum; sed ad hanc maxime necessarium est ut Episcopus pœnitentis det illi condignum ministrum; ergo hæc fuit intentio Concilii. Confirmatur secundo, quia in hoc etiam consultum est muneri et obligationi Episcoporum ; ergo ita provisum est, sicut est magis consentaneum rectæ gubernationi, et ordini hierarchico, ut unusquisque suarum ovium curam habeat. Tertio, quia in uno Episcopatu potest requiri major scientia confessoris, quam in alio; et unus Episcopus potest esse exactior et diligentior in examinandis confessoribus, quam alius, et ideo rationabiliter velle potest, ut sui subditi non confiteantur nisi confessoribus a se approbatis. Confirmatur quarto, quia alias multa possunt sequi incommoda, non solum turbationum et dissensionum, sed etiam circa fidem et mores, si pœnitentes possint quærere confessores fortasse suis Episcopis minus

gratos, aut eis non probatos. Tandem confirmatur, quia alias sequitur, approbatum ab uno Episcopo esse approbatum pro tota Ecclesia, quantum est ex parte approbationis, quod hoc tempore doctioribus hominibus et prudentioribus non probatur.

[ocr errors]

6. Quarta sententia. Declaratio Card. expenditur pro hac sententia. Hæc sententia est sine dubio valde consentanea rationi ac debitæ gubernationi, ideoque mihi semper ac simpliciter placuit. Postea vero dubitationem ingesserunt quædam declarationes seu responsiones Congregationis Cardinalium, in quibus videtur quarta sententia indicari, quam multi viri docti probarunt, nimirum approbationem necessariam esse dandam ab Episcopo ejus, qui auditurus est confessiones, et illam esse sufficientem. Hæc ergo opinio probatur primo ex quadam responsione Cardinalium, quæ inter alias in hoc Collegio habetur, et in Codice nostri Conimbricensis Episcopi est 1159, et circa aliam particulam, Nullum etiam regularem, sic habet: S. D. N. declaravit, tempore Jubilæi posse omnes regulares confiteri peccata sua sacerdotibus approbalis ab Ordinario ad audiendas confessiones; in bulla enim non fit mentio nisi de Ordinario eorum, qui audituri sunt confessiones, non autem de Ordinario pœnitentium. Circa quam declarationem adverto primo, licet directe videatur dari de verbis bullæ, tamen consequenter dari de Concilio; quia intentio Pontificis in bulla non fuit immutare Concilium, sed potius illi satisfacere, ut forma ab illo præscripta servetur; ergo, sicut bulla loquitur de Ordinario confessoris, supponit de hoc locutum esse Concilium. Secundo adverto, licet declaratio illa loquatur de regularibus, tamen eamdem rationem esse de omnibus poenitentibus, tum quia Concilium et bulla indifferenter loquuntur de omnibus; tum etiam quia, si rationes tertiæ opinionis essent efficaces in contrarium, etiam in regularibus procederent; ergo, si illæ non obstant in regularibus, nec in aliis obstabunt. Tertio expendo, indicari in illis verbis satis expresse, in casu in quo Episcopus confessoris et pœnitentis distincti sunt, non solum approbationem ab Ordinario confessoris esse necessariam, sed etiam approbationem Episcopi pœnitentis non esse necessariam; quia dicitur, de Ordinario pœnitentis, nihil in bulla dici, quia scilicet non refert ad valorem confessionis virtute bullæ faciendæ. Quod si ad hanc electionem seu confessionem virtute

bullæ faciendam sola illius Episcopi approba tio necessaria est, qui est Ordinarius confessoris, in quocunque alio casu idem dicendum. erit ex vi Concilii ; quia Concilium generaliter loquitur.

7. Ex alia responsione Card. eadem sententia probatur. Secundo argumentor ex alia responsione supra tacta, quæ sic habet: S. D. N. audita relatione Congregationis, declaravit, Episcopum vigore privilegii, de quo in c. fin. de Poen. et rem., non posse sibi eligere sacerdotem sibi non subditum, qui a proprio Ordinario non fuerit adhuc ad formam hujus decreti admissus seu approbatus ad audiendas confessiones. Aperte ergo supponit hæc responsio, ex decreto Concilii necessariam esse approbationem Ordinarii ipsius sacerdotis; alias cur non posset Episcopus talem sacerdotem per se approbare, sicut posset illum approbare pro suis ovibus ?

8. Evasio. Dicet forte aliquis, Concilium quidem per se requirere approbationem Episcopi pœnitentis; nihilominus Pontificem cum in bullis concedit privilegia eligendi confessorem approbatum, posse eligere cujus Episcopi approbationem voluerit, quia ipse est pastor universalis, et ad ipsum, ut ad proprium pastorem, pertinent omnes oves Ecclesiæ, et ideo potest hac vel illa approbatione Episcopi esse contentus. Declaravit autem, ut pro facultate eligendi confessorem a se concessa, sola approbatio Episcopi ejus, qui eligendus est, requiratur, ut constat ex dictis Cardinalium declarationibus, quas supponimus mentem et voluntatem Pontificis continere. Potuit autem hujus declarationis ratio reddi, quia respectu talium facultatum non potest semper approbatio postulari ex parte Ordinarii pœnitentis, ut patet in facultate Episcoporum ad eligendum confessorem, et de illa quæ conceditur regularibus per Jubilæa; ut ergo universalis esset et uniformis approbatio, merito ex parte Episcopi confessoris postulata est.

9. Præcluditur.-Verumtamen hæc evasio non videtur satisfacere ; quia quando Gregorius XIII declaravit Episcopum debere eligere sacerdotem approbatum, non intendit aliquid addere, vel mutare in Concilio; nam potius dixit: In re dubia tutius est adhærere Concilio, ut ineisdem declarationibus Cardinalium refertur. Si ergo alias declaratum est, talem sacerdotem, eligendum ab Episcopo, debere esse approbatum ab Episcopo ipsius sacerdotis, si ille diversus sit, signum est hoc

esse jus ordinarium, et sensum Concilii Tridentini, et ex vi illius talem approbationem esse necessariam. Confirmatur, quia si unus Episcopus non potest eligere in proprium confessorem alienum sacerdotem, nisi ille a suo Episcopo approbatus sit, multo minus poterit ei committere oves suas; ergo signum est approbationem proprii Episcopi esse ex parte confessoris necessariam. Tertio, possumus argumentari ratione, quia hæc approbatio est actus jurisdictionis; ergo per se pertinet ad superiorem, qui jurisdictionem habeat in eum qui approbatur; ergo dari debet ab Ordinario ejus. Et declaratur amplius hæc ratio, quia approbatio non respicit, per se loquendo, hunc vel illum pœnitentem; sed est absolutum judicium de idoneitate sacerdotis ad audiendas confessiones; ergo per se spectat ad eum, qui est ordinarius judex et Episcopus ejus qui auditurus est confessiones. Accedit etiam optima congruentia, quia verisimile est unumquemque Episcopum melius posse ferre judicium de sibi subditis, quam de alienis sacerdotibus. Item quia leges attendunt quod frequentius accidit, et necessarium est; hujusmodi autem in præsenti est approbatio data a proprio Episcopo confessoris; uam regulariter audit confessiones ovium ejusdem Episcopi.

10. Inter duas ultimas sententias judicium fertur, et præferlur secunda.-Inter has duas opiniones ultimas, mihi difficile est ferre judicium, non tam propter efficacitatem rationum (utrinque enim tantum sunt congruentiæ morales, quibus satisfieri posset) quam propter responsa Cardinalium, quæ pro utraque parte referuntur, et videntur aliquo modo inter se pugnantia. Quia vero de his responsionibus, quæ ultimo loco adduximus, nobis certius constat, et quia in eis expressius dicitur datas esse a Summo Pontifice, ideo eas ad litteram sequendo, absolute dicimus Episcopum, de quo Concilium loquitur, esse debere Ordinarium ejus, qui auditurus est confessiones. Curabimus autem simul ita hoc interpretari, et accommodare, ut aliæ etiam responsiones Cardinalium locum habeant, et consequenter, ut tertia etiam opinio aliquo modo explicetur; quod faciemus commodius tractando varia dubia quæ circa hanc sententiam et circa has responsiones Romanas occurrunt.

12. Secundum dubium, possintne Episcopi

Quædam dubia pro vera quæstionis decisione alienum sacerdotem pro suis subditis appro

enucleantur.

[ocr errors]

11. Primum dubium. - Primum dubium incidens est, cur a regularibus postuletur, juxta dictas declarationes Cardinalium, ut eligant sacerdotem, qui approbatus sit a suo ordinario Episcopo, cum Concilium declaret se non loqui de pœnitentibus regularibus, sed de secularibus tantum ; et ideo supra dixerimus ad audiendas confessiones regularium non esse necessariam Episcopi alicujus approbationem. Respondetur, illud prius dictum esse verum, considerato jure proprio ipsorum regularium, quod noluit Concilium immutare, ut supra dixi; bic vero agitur de speciali privilegio concesso regularibus per Jubilæum Pontificium ad eligendum confessorem, quod non est concessum nisi juxta formam Concilii, et ideo per illud non possunt eligere confessorem nisi approbatum ab Ordinario. Hoc autem ita esse constat ex ipsis bullis, quia expresse requirunt, ut electio sit sacerdotis approbati ab Ordinario; loquuntur autem indifferenter ac generaliter, et ideo certum est nemini concedi illud privilegium, nisi sub illa conditione; non possunt ergo excipi regulares; si ergo uti volunt illo privilegio, eamdem conditionem observare tenentur. Non potest autem nomine Ordinarii intelligi Provincialis, vel alius Prælatus ipsius religiosi; tum quia Pontifex addit illud verbum, quia vult servari Concilium Tridentinum et approbationem in illo postulatam, in qua nihil possunt l'rælati religionum, sed soli Episcopi; tum etiam, quia verba illa generalia sunt, et eamdem significationem respectu omnium habent; constat autem respectu reliquorum omnium fidelium requiri approbationem Episcopi. Item est certum, si religiosi velint eligere secularem clericum (suppono enim in hac amplitudine Jubilæum concedi), illum ab Episcopo, et non a Prælato religionis debere esse approbatum. Item, si unus religiosus eligat alium alterius, religionis, non poterit eligere approbatum ab ordinario Prælato ipsius pœnitentis; ergo semper debet intelligi Episcopus nomine Ordinarii. Nam licet forte in aliis locis, vel rescriptis possit nomen Ordinarii extendi ad Prælatos religionis cum proportione et distributione accommoda, in præsenti nullo modo potest, quia est sermo de actione propria Episcoporum, qualis est approbatio idonei confessoris.

bare.-Secundum dubium est, quia ex dicta resolutione sequitur, non posse aliquem Episcopum approbare in suo Episcopatu alienum sacerdotem sibi non subditum, et a proprio Episcopo non approbatum, ut suorum subditorum confessiones audiat, vel dando illi jurisdictionem, vel approbando illum, ut per bullam eligi possit a subditis; consequens autem est falsum; ergo. Sequela patet, quia diximus, approbationem Episcopi proprii ipsius sacerdotis esse necessariam ; ergo, si hæc non supponatur, non potest alius Episcopus clericum sibi non subditum approbare. Confirmatur ratione facta et sumpta ex responsione Cardinalium, quia unus Episcopus non potest eligere in suum confessorem sacerdotem subditum alteri Episcopo, nisi ab illo approbatus sit; ergo signum est non posse illum approbare et exponere pro confessionibus suorum subditorum audiendis; nam si posset pro aliis, cur non pro se? Cur autem pro neutris possit, ratio reddi potest, quia hæc approbatio est actus jurisdictionis, et ideo solum a superiore circa suum subditum exerceri valet. Minor autem probatur, quia videtur esse contra praxim et communem usum Episcoporum. Videtur etiam contra rationem; cur enim non poterit quilibet Episcopus undecunque sibi asciscere ministros, ut si eos sufficientes invenerit, in sacramentorum administratione illis juvetur?

13. Dubio satisfit. - Respondeo breviter, dupliciter posse intelligi Episcopum approbare non subditum. Primo in sensu composito (ut sic dicam), id est, manentem non subditum, vel in sensu diviso, id est, illum qui non erat subditus. In hoc posteriori sensu certum est posse Episcopum approbare in suo Episcopatu clericum alterius dioecesis, qui ei subdatur, tum ad examen, tum etiam ad ministerium, vel Ecclesiæ alicujus servitium, vel si mutet domicilium aut habitationem pro aliquo tempore; nam pro illo poterit illum approbare. Et hoc probat ratio facta et usus. Item quia jure antiquo hoc licitum erat; nunc autem prohibitum non est per Concilium Tridentinum. Tunc autem consequenter censeo dicendum, Episcopum posse sacerdotem sic a se approbatum, in confessorem eligere; nam id est plane consequens, ut prior ratio probat, neque id erit contra responsiones Cardinalium, quia jam ille sacerdos non consideratur ut alienus, sed ut

« PredošláPokračovať »