Obrázky na stránke
PDF
ePub

subditus, et ut sic jam approbatus a suo Ordinario. At vero in priori sensu dici potest absolute, Episcopum non posse approbare aliquem sacerdotem, qui ei aliquo modo non subjiciatur; nam hoc persuadent contrariæ rationes, et præsertim responsio illa Gregorii XIII, quod Episcopus non potest eligere alienum sacerdotem, ut ei confiteatur, nisi a suo Episcopo approbatus sit. Ex quo fieri videtur, approbationem Episcopi datam alieno, ad tempus sibi subjecto, solum durare, quandiu illa subjectio manet, sicut supra dicebamus de approbatione per beneficium parochiale, quod solum durat, quandiu beneficium durat, quia postea jam non habet beneficium; sic enim in præsenti ablata subjectione, jam non est approbatus a suo Ordinario, nec simpliciter, nec secundum quid. Non nego tamen posse Episcopum ita approbare aliquem sacerdotem sibi non subditum simpliciter, sed ad tempus, vel ad aliquod munus, ut licet a suo Episcopatu recedat, approbatio duret, ut quoties ad eumdem Episcopatum redierit, vel quocunque modo se gesserit, ut minister ejus, et ei subditus, possit dicta approbatio sufficere donec revocetur; hoc enim usu observari videmus, præsertim cum regularibus, et eadem ratione fieri posset cum secularibus clericis; nec est cur repugnet, aut excedat Episcoporum potestatem.

14. Quis sit proprius Episcopus regularium. -Dubium tertium.-Tertium dubium hic incidenter incurrens ex dictis etiam facile expeditur, quomodo scilicet regularis habeat proprium Episcopum, a quo approbari possit, cum ipse sit exemptus, et ideo non videatur habere Episcopum ordinarium, a quo approbetur; ejus autem ordinarius Prælatus, vel Provincialis non habet potestatem approbandi. Dicendum enim est, licet religiosi exempti sint, ratione domicilii vel habitationis fieri aliquo modo subjectos Episcopo loci in quo resident, unde quoad aliquos actus illis obedire, et aliquam subordinationem servare tenentur, et juxta antiqua' jura tenebantur ei præsentari. Ita ergo nunc possunt ejus approbatione indigere, ut juxta Concilium Tridentinum idonei reputentur. Quod patet ex ipso Concilio; nam eodem tenore loquitur de approbatione regularium et secularium clericorum ab Episcopis facienda, ut ad confessiones secularium audiendas idonei reputentur; sed declaratum est Episcopum approbantem esse debere Episcopum confessoris, Ordinarium scilicet illius; ergo

necesse est, idem cum proportione intelligi de regularibus; non potest autem alio convenienti modo illis Ordinarius assignari; ergo. Accedit, quod hic modus explicandi ordinarium Episcopum regularium est consentaneus communi modo loquendi et sentiendi Ecclesiæ; sic enim regulares, quandiu in aliquo Episcopatu domicilium habent, illius diœcesis Episcopum, suum Episcopum vocant, et ut talem reverentur, et illi parent in his, in quibus subjecti esse possunt; et in multis aliis locis Concilii ita appellatur Ordinarius respectu illorum. Denique hoc modo facile etiam conciliatur, ut talis confessor semper sit approbatus ab Episcopo pœnitentis, ut ex dicendis amplius constabit.

15. An sacerdos approbatus a suo Episcopo sit capax omnis jurisdictionis in hoc foro.-Dubium quartum. — Quartum dubium est, an approbatio data ab Episcopo confessoris sit sufficiens, ut sacerdos sic approbatus, sit capax cujuscunque jurisdictionis in hoc foro. Ratio difficultatis pro parte negante est, quia sequitur sacerdotem approbatum a suo proprio Episcopo esse sufficienter approbatum pro universa Ecclesia, quantum est ex parte approbationis; quia approbatio ut sic non dat jurisdictionem, ut sæpe dixi, sed est quasi ultima dispositio ad illam; ergo, si approbatio proprii Episcopi est sufficiens præparatio (ut sic dicam) ad jurisdictionem, ubique sufficit, ut talis sacerdos, vel in confessorem eligatur, vel in ministrum a parocho, vel ab Ordinario assumatur. Consequens autem videtur durum, ac præter debitum ordinem ; ergo. Aliunde vero facit, quia Concilium unam tantum requirit approbationem, nec videtur verisimile, si confessor et pœnitens diversum habeant Episcopum, utriusque approbationem esse in confessore necessariam; hoc enim est multiplicare onera et vincula sine fundamento sufficiente; ergo si approbatio Episcopi ipsius sacerdotis necessaria etiam est respectu fidelium subjectorum alteri Episcopo, ut dictum est, illa etiam erit sufficiens, quantum est ex parte approbationis.

16. Dubii resolutio.-Suppositis sane declarationibus illustrissimorum Cardinalium, quas adduxi, hæc pars posterior videtur convinci ratione facta. Quare distinguendum censeo, vel per se et ex vi Concilii, vel ex intentione delegantis jurisdictionem; hoc posteriori modo certum est pro arbitrio delegantis posse requiri approbationem, non

tantum Episcopi sacerdotis, sed etiam pœnitentis. Quia liberum est deleganti designare

SECTIO VII.

sia sufficiat.

personam, et hanc vel illam conditionem in An unius Episcopi approbatio pro universa Eccleea exigere, ut eligi possit, ut quod sit doctor, vel licentiatus, aut quid simile. Sic ergo potest Pontifex dare facultatem eligendi confessorem ab Episcopo pœnitentis approbatum, ita ut aliter non sufficiat ; et tunc, si Episcopi sint diversi, utriusque approbatio necessaria erit, ut per talem facultatem eligi quis possit. Similiter quilibet Episcopus dando suis ovibus licentiam eligendi confessorem, potest illam arctare ad confessorem a se approbatum; neque in hoc video rationem dubitandi. At vero loquendo priori modo, et ex vi Concilii, censeo sufficere approbationem Episcopi confessoris. Quod sic declaro; nam Papa si velit dare fidelibus generalem licentiam quemcunque confessorem approbatum ab Ordinario sacerdotis eligendi, per hoc nihil derogabit Concilio Tridentino, etiamsi non requirat approbationem Episcopi pœnitentis. Et contrario vero non posset esse contentus sola approbatione Episcopi pœnitentis, nisi derogando in hoc Concilio Tridentino. Atque hoc quidem posterius sequitur ex prima assertione posita, qua ostensum est, approbationem ab Episcopo confessoris esse necessariam ex vi Concilii; ergo non potest alia sufficere nisi derogando huic juri. Prius autem patet, tum ratione facta, tum exemplis regularium, quando ad utendum aliqua bulla coguntur eligere sacerdotem approbatum ab Ordinario; nam tum sufficit approbatio Ordinarii confessoris, et per hoc intelligunt Pontifices satisfieri decreto Concilii. Idemque argumentum fieri potest de Episcopo eligente alienum sacerdotem in suum confessorem. Tum denique, quia in dictis declarationibus non solum dicitur requiri approbationem Ordinarii confessoris, sed etiam additur, de Ordinario pœnitentis nullam in bulla fieri mentionem; ergo neque in Concilio; jam enim ostensum est utrobique esse sermonem de eodem Ordinario. Confirmatur tandem, quia non sunt multiplicanda onera sine lege, vel ratione cogente; esset autem nimis onerosum exigere approbationem utriusque Ordinarii, confessoris scilicet, et pœnitentis, quando illi diversi sunt; cum tamen id neque Conciliam dicat, nec ratio convincat. Ad rationem autem in contrarium patebit responsio ex sequenti

sectione.

1. Prima opinio. - Supponimus non esse quæstionem de approbatione, quam Summus Pontifex per seipsum conferre potest; clarum est enim posse, si velit, quemcunque dignum sacerdotem pro universa Ecclesia exponere et approbare. Illa tamen approbatio non esset, de qua Concilium Tridentinum loquitur, et quam Pontifex ipse ordinarie servari vult, etiam in bullis et privilegiis ab ipso concessis. De har ergo fere eædem sunt opiniones, quæ supra tractatæ sunt; nam hæ quæstiones connexæ fere sunt, ac dependentes. Qui ergo existimant necessariam esse approbationem Episcopi loci, vel pœnitentis, consequenter aiunt, non sufficere approbationem unius. Episcopi pro tota Ecclesia ad quamcunque delegationem, sive fiat ab inferioribus Prælatis vel parochis, sive ab ipso Summo Pontifice, nisi expresse in jure Concilii Tridentini dispenset. Hanc opinionem in effectu tenet Joann. Guttierr., lib. 1 Can. q., c. 27; Emmanuel Rodericus, in expositione bullæ, § 5, ubi refert, Patriarcham Archiepiscopum Valentinum in hoc puncto consuluisse illustrissimos Cardinales, eosque ita respondisse: Congregatio Concilii respondet, approbatum ab alio quam a Valentino Episcopo, in diœcesi Valentina non censeri approbatum ab Ordinario. Quæ verba refert hic auctor se vidisse et legisse in epistola ad prædictum Patriarcham. Refert etiam a multis doctis viris esse hanc sententiam receptam. Rationes autem, quibus ipse utitur, omnes supponunt Concilium loqui de Ordinario pœnitentis, et non ejus qui auditurus est confessiones; hoc antem esset probandum, nam illo supposito, illatio per sese satis clara est. Confirmari autem potest, quia approbatio confessoris est actus jurisdictionis, qui licet versetur proxime circa sacerdotem, tcrminatur autem (ut sic dicam) ad pœnitentem, propter quem sacerdos approbatur; ergo non transcendit terminos potestatis Episcopi approbantis, qui termini (ut dixi) in hoc negotio magis comparatione personarum, quam locorum sumendi sunt. Denique rationes omnes, superiori sectione factæ in 2 et 3 opinione, hinc accommodari pos

[blocks in formation]

audire confessiones virtute suorum privilegiorum, quod est contra Motum Pii V et Gregorii XIII de hac re. Et alia similia inferri possunt, quæ in sequentibus annotabi

mus.

quodam sensu improbabilis judicatur.-Se- ab uno Episcopo approbatos, posse ubique cunda opinio absolute dicit, approbationem ab uno Episcopo datam, sufficere ex hac parte pro tota Ecclesia, id est, ut sacerdos sit idoneus ad jurisdictionem recipiendam ab eo qui alias possit eam delegare. Hanc tenet Henricus supra, dict. lib. 8 de Indulgentiis, cap. 13, circa finem, qui eam tribuit Medinæ, 1. 2, quæst. 19, art. 6, circa finem, vers. Cæterum, ubi solum dicit esse probabilem, quam licite in praxi sequitur. Tribuit etiam Palacios, 4, d. 17, disp. 7, pag. 165; sed ibi solum dicit, sacerdotem idoneum eligendum per bullam debere esse approbatum ab Ordinario, juxta tenorem Tridentini, quod non amplius declarat. Imo col. 258, inclinare videtur in priorem sententiam, ubi post similia verba subdit: Si igitur Ordinario videbitur sat esse ad confessiones præficere eos, qui alioqui imperiti sunt, secundum jus idonei sunt reputandi: si vero alia exegerit ad confessionis audientiam, illa erunt necessaria idoneitati hujusmodi, ubi hoc videtur ponere in arbitrio uniuscujusque Ordinarii. Citat denique Cordubam, in Sum. Hispana, q. 10, qui eam satis significat. Fundari potest, quia Concilium solum requirit Episcopi approbationem, ut sit idoneus respectu secularium, sine ulla exceptione. Nec refert, quod Concilium in plurali dicat, ab Episcopis,quia loquitur etiam respectu plurium sacerdotum, et non intelligit singulos debere approbari ab Episcopis, sed confessores, confuse etiam loquendo. Sed hoc fundamentum parvi momenti est; nam verba Concilii ad utramque partem applicari possunt, et in rigore juris potius videntur interpretanda de Episcopo, qui sit superior seu Ordinarius respectu talium personarum, vel alicujus ex illis. Quocirca opinio illa ita universaliter intellecta, nimis amplam et liberam facultatem tribuere videtur; nam multa ex illa inferri possunt, quæ practice non videntur tuta, nec consentanea rationi et consuetudini. Sequitur enim, posse aliquem pœnitentem eligere confessorem, qui nec ab Ordinario ipsius pœnitentis, nec ipsius sacerdotis approbatus sit, sed ab alio Episcopo extraneo; consequens autem videtur absurdum. Qui enim credibile est posse unum Episcopum ita exponere sacerdotem sibi non subditum, ut in universa Ecclesia haberi debeat idoneus ad confessiones audiendas? aut quo jure data est talis potestas Episcopo alieno? Sequitur etiam Mendicantes seu regulares

3. In alio probabiliori sensu, secunda sententia proponitur.-Igitur, ut hæc opinio probabilitatem habeat, restringenda videtur ad approbationem simpliciter, quæ solum ab Episcopo ordinario ipsius sacerdotis dari potest; quia solus ille habet propriam et directam jurisdictionem in ipsum, quæ necessaria videtur ad talem actum. Itaque dupliciter approbari potest aliquis sacerdos ad confessiones audiendas. Uno modo secundum quid tantum, id est pro certo vel ad certum tempus, vel pro talibus personis, et tunc censeo approbationem illam non sufficere ultra terminos concessionis, ut docent citati auctores. Et ratio est, quia approbatio commissa est Episcopo, et ideo non plus valet, quam ab illo data est; si ergo data est ad determinatum locum, extra illum non valet. Et talem esse censeo approbationem datam ab Episcopo poenitentis, qui non est Ordinarius ipsius confessoris; nam ille solum respective potest illum approbare pro suis subditis, et ideo sic approbatus, ab aliis extraneis, et non subditis tali Episcopo, eligi in confessorem non poterit, nec alio modo jurisdictionem in illos accipere, quia nullo modo est approbatus ab Ordinario respectu illorum. Idemque esset si approbatio, etiam data ab Episcopo proprio ipsius sacerdotis, limitate daretur pro sola sua diœcesi; quia tunc etiam non esset approbatio simpliciter. Tunc ergo per bullam eligi poterit talis sacerdos ab his pro quibus approbatus est, quia quoad illos approbatus est ab Ordinario, non vero poterit ab aliis eligi, propter contrariam rationem. Nec vero respectu priorum inutile est tale privilegium, tum quia dat jurisdictionem, quam per se non dat approbatio sola; tum quia regulariter solet dare ampliorem jurisdictionem, quam soleat dari ab Ordinariis; tum denique quia non est solum ad eligendum talem sacerdotem, sed etiam quemcunque alium sufficienter approbatum. At vero si proprius Ordinarius velit, videtur dare absolutam approbationem, declarando hanc personam esse idoneam simpliciter ad hoc ministerium, quia hoc non excedit jurisdictionem ejus, quia hæc declaratio est per modum cujusdam judicii, vel sententiæ, quæ dari potest absolute de

persona ab habente in illam directam jurisdictionem, abstrahendo ab omni respectu ad loca, vel personas. Unde potest dici talis Episcopus tunc dicere jus extra territorium suum; nam sententia in uno loco data, quatenus adhæret suo modo tali personæ, habet effectum ubique locorum, qui cum illo quodammodo incedit. Sic excommunicatus ab uno Episcopo, est ubique excommunicatus, et licentiatus in una Universitate, ubique habet testimonium publicum scientiæ, et sic de aliis.

4. Secunda opinio in posteriori sensu probatur. Hoc ergo supposito, probabilis fit hæc opinio, quæ explicari potest applicando distinctionem supra insinuatam. Possumus enim loqui de sufficientia et necessitate approbationis vel ex vi Concilii, vel ex aliis principiis, aut ex intentione delegantis jurisdictionem. Dicta ergo opinio loquitur priori modo, et sic sequitur cum magna probabilitate ex principiis positis. Nam ostensum est Concilium unius tantum Episcopi ordinarii approbationem requirere ; ostensum est etiam Episcopum sacerdotis posse illum simpliciter et absolute approbare. Quod autem caput est, hoc videntur plane supponere responsiones Romanæ et Pontificia superiori sectione citatæ. Cur enim potest Episcopus eligere alienum sacerdotem approbatum a sno Ordinario, et non alias, nisi quia illa approbatio pro omnibus sufficit, si alias jurisdictio delegetur? Idem quæri potest de religioso, qui potest eligere sacerdotem solum a suo Ordinario approbatum, sine ullo respectu ad Ordinarium pœnitentis. Præterea in hoc nulla fit injuria aliis Episcopis, qui possunt non delegare suam jurisdictionem sacerdotibus a se non approbatis; possunt etiam prohibere suis parochis, ne illam delegent nisi eisdem, et annullare delegationem aliter factam; et hoc satis est, ut suis ovibus consulant. Si autem Papa delegando jurisdictionem suam, voluerit esse contentus illa absoluta approbatione Ordinarii sacerdotis, nullam injuriam facit Episcopis ; quia ipse est universalis pastor, et potest providere suis ovibus, ut judicaverit expedire. Sicut dando religioso facultatem eligendi confessorem approbatum ab Ordinario solius sacerdotis, non facit injuriam Provinciali, vel Prælato religionis, qui est Ordinarius pœnitentis quoad jurisdictionem in hoc foro. Et olim ante Concilium Tridentinum quilibet sacerdos idoneus cujuscunque dioecesis eligi poterat per diplomata

Pontificia sine præjudicio Episcoporum; nunc autem per decretum Concilii non est illis datum aliud jus novum, præterquam ut suos subditos approbare debeant, sine qua approbatione non possint idonei reputari.

5. Conclusio posita juxta modum delegationis et intentionem delegantis limitanda. — Quamvis hæc ex vi Concilii, et de possibili (ut sic dicam) vera sint, nihilominus in particulari et ad judicandum de modo delegationis aut facultatis concessæ, alia principia spectanda sunt, et præcipue modus approbationis et intentio delegantis. Clarum enim est liberum esse concedenti jurisdictionem alicui sacerdoti, dare illam sub conditione ut sit approbatus Episcopo diœcesis, in qua confessiones audit, seu ab Episcopo pœnitentis, et non alias. Item, qui dat pœnitenti facultatem eligendi confessorem, potest illam limitare ad sacerdotem approbatum ab Episcopo ipsiusmet pœnitentis. Delegatio enim et modus delegationis pendet a voluntate delegantis, et ideo non extenditur ultra intentionem ejus. Item, ex parte approbationis potest esse limitatio, si non sit absoluta, sed secundum quid, ut explicuimus. Aliquando etiam potest esse aliunde prohibitio administrandi sacramentum in alieno Episcopatu, non ob defectum approbationis, sed ex alio capite propter debitum ordinem; et tunc etiam non sufficiet approbatio alterius Episcopi sine licentia proprii. Quæ omnia explicantur melius, ad varios casus per nonnulla dubia particularia descendendo.

Varii casus et dubia proponuntur et explicantur ut doctrina superius data magis innotescat.

Primum dubium.-Rationes dubitan di.Primo ergo dubitari potest, quando Summus Pontifex concedit omnibus fidelibus facultatem eligendi in confessorem quemlibet presbyte rum approbatum ab Ordinario, an possit subditus hujus Episcopi Conimbricensis eligere sacerdotem secularem subditum alterius Episcopi, verbi gratia, Portuensis, et ab illo tantum approbatum, sive hoc fiat, dum talis pœnitens in hunc finem tendit ad aliam diœcesim, ut tali sacerdoti confiteatur, sive quia casu accidit, ut ipse sacerdos in hoc Episcopatu versaretur. Hinc enim apparet hoc fieri non posse, quia alias in ordine ad talia privilegia omnis sacerdos approbatus a solo suo Episcopo esset approbatus pro universa Ecclesia; quod non videtur esse juxta mentem

Pontificis concedentis privilegium, quia non vult derogare juri singulorum Episcoporum; videtur etiam esse contra responsionem illam Congregationis Cardinalium, quam in priori opinione retulimus. Rationes etiam superius factæ pro prima sententia hanc partem persuadere videntur. Contrariam autem partem suadent imprimis aliæ declarationes Pontificiæ, quas nos in propriis terminis vidimus, et a viris fanta auctoritate præditis, ut dubitare non possimus quin tales sint. Ibi autem expresse declaratur, in prædictis bullis et Jubilæis non esse sermouem de Ordinario pœnitentis, sed confessoris; hæc ergo approbatio per se loquendo sufficit ut pœnitens eligere valeat sacerdotem quemcunque, etiam eundo ad alienam diœcesim, nam hoc nihil refert ad hoc sacramentum, ut supra dictum est, quando jurisdictio aliunde habetur, ut in hoc casu habetur a Summo Pontifice per tale privilegium. Hoc etiam videtur plane sequi ex supra dictis, quia Summus Pontifex in his bullis cum dicit presbyterum approbatum ab Ordinario, nihil aliud intendit, nisi ut juxta formam Concilii Tridentini fiat electio confessoris; ergo si Pontifex tantum loquitur de sacerdote approbato ab Episcopo confessoris, de eodem loquitur Concilium; ergo eligendo illum satisfit Concilio; ergo poterit eligi ex vi Concilii ubicunque, et a quocunque pœnitente habente tale privilegium.

Res

7. Quæstio resolvitur.-Declaratio Cardinalium in contrarium citata exponitur. pondetur rationibus primæ sententiæ initio sectionis positæ.-Fateor hæc posteriora fundamenta videri majoris momenti, nam quod ex parte Concilii non amplius requiratur, satis probabile est ex dictis; quod vero nec ex intentione Pontificis per hæc privilegia plus postuletur, et est per se satis consequens, et ex testimoniis prædictis habetur. Alia vero responsio, quæ in contrarium citatur, licet ad manus meas in propria specie ac forma non pervenerit, exponi potest, quoad alios effectus, vel delegationem et approbationem alterius Episcopi non censeri suflicientem in alia dicecesi, secusvero esse in ordine ad delegationem et privilegium Pontificium. Nisi velimus potius dicere, cum hoc pendeat ex intentione Pontificis concedentis privilegium, forte alias intellectum esse mentem ejus fuisse, ut unusquisque fidelis eligat confessorem, a suo Episcopo, id est pœnitentis, approbatum, et alteram declarationem intelligendam esse solum quoad regulares, de quibus in specie lo

quitur. Aliter etiam dici potest, illud procedere, quando ex parte Episcoporum hæc approbatio non est absoluta et simpliciter, sed ab unoquoque pro sua diœcesi; tunc enim verum est approbatum ab uno Episcopo non esse approbatum pro universa Ecclesia, etiam quoad hæc privilegia, quia hoc non pendet tantum ex potestate, sed ex voluntate. Non video autem unde hoc satis constare possit, nisi forte ex eo, quod nullus vult, ut sacerdos a se non approbatus, in sua diœcesi, vel ovium suarum confessiones audiat; hinc enim consequens esse debet, ut nullus velit aliter suos subditos approbare quam pro suis ovibus, seu diœcesi sua. De regularibus autem nihil ipsi decernere possunt, et ideo de illis specialis declaratio facta est. Denique dici potest, in universum verum esse, sacerdotem eligendum debere esse approbatum a suo ordinario; tamen eo ipso quod in aliena diœcesi confessiones audit, jam se gerere ut subditum alterius Episcopi, et non sui, et ideo indigere approbatione Episcopi illius dioecesis, ut Ordinarii sui. Sed hæc responsio licet pro aliis dubiis tractandis accommodata esse possit, hic non ita quadrat, tum quia destruit doctrinam datam; tum etiam quia enervat et futiles reddit responsiones Pontificias supra citatas; sic enim vanum fuisset distinguere inter Ordinarium pœnitentis, vel confessoris; nam semper esset idem diversis respectibus. Et ita etiam in regularibus dici posset, eos per bullam non posse eligere approbatum nisi ab illo Episcopo cui actu subjiciuntur, et quem pro Ordinario suo, modo superius declarato, quod est contra declarationem Gregorii XIII. Tum denique, quia quando confessor eligitur per privilegium Pontificium, in eo actu non se gerit ut subditus Episcopi pœnitentis, seu diœcesis in qua confessionem audit, sed solum ut delegatus Pontificis ; ergo etiam juxta illam declarationem non indigebit nisi approbatione sui Ordinarii. Alia etiam responsio, quæ fundatur in speciali intentione Pontificis delegantis hoc modo jurisdictionem pro secularibus, et non pro regularibus, valde incerta mihi videtur, quia uniformiter conceditur, juxta formam Tridentini, et nihil amplius exigitur in hac parte, quam in regularibus. Alia vero responsio, sumpta ex intentione Episcoporum dantium limitatam approbationem etiam suis propriis subditis, apparentior est, quamvis incerta, quia si possunt absolutam dare, unde constat de hac limitatione ? Itaque opinionem

« PredošláPokračovať »