Obrázky na stránke
PDF
ePub

SECTIO IX.

pria fiunt communia quoad usum; at vero, si actus sit per se malus, et semper retineat

Utrum actus pœnitentiæ sit detestatio peccati supra idem objectum, nunquam potest fieri propter

omne aliud malum.

1. De divisione mali in malum culpæ, et pænæ, videri potest disput. 11 Met.-Supposita vulgari distinctione mali in culpæ et pœnæ, duplex comparatio hic fieri potest. Una est inter detestationem peccati, et mali pœnæ : alia inter peccata, seu mala culpæ inter se; et de priori breviter dicam in hac sectione, de posteriori autem in sect. seq., advertendo, malum pœnæ non debere hic sumi formaliter cum relatione ad culpam, propter quam solet pœna infligi, sed absolute, pro detrimento illo seu incommodo, quod per poenam infertur.

2. Malum culpæ detestabilius malo pænæ. Deinde sumo tanquam certum, malum culpæ de se detestabilius esse malo pœnæ. Ita D. Thom., 1 part., q. 48, artic. 6, et 2. 2, q. 19, art. 1, et alii Theologi communiter in 4; Bonav., d. 16, art. 2, q. 1; Palud., d. 17, q. 1, art. 6; Alens., 4 p., q. 68, membr. 1, art. 6; et Petrus Soto, lect. 4 de Poenit., in Institut. sacerdotum. Et ratio est, quia malum culpæ est malum simpliciter; malum pœnæ, secundum quid; nam illud repugnat Deo secundum se, et rectæ rationi, hoc vero per se non est contra rectam rationem, estque solum incommodum ipsi homini. Unde fit, ut malum pœnæ eligi possit et debeat ad vitandum malum culpæ, e converso autem nullo modo; nam sicut Paulus ait ad Rom. 3: Non sunt facienda mala, ut inde veniant bona, ita non sunt facienda mala culpæ, ut vitentur mala pœnæ, alias culpa jam non esset culpa, quia jam esset licita.

3. Objectioni occurritur.-Dices: interdum licet furari ad vitandam mortem, ut in extrema necessitate. Respondetur, id non esse furtum, sed uti jure proprio, quod unusquisque habet ad usum rerum in articulo illius necessitatis. Unde est valde advertendum, aliquando propter vitandum temporale damnum, licitum esse facere id, quod alias esset malum, et contra præceptum, propterea quod tunc tollitur malitia, vel quia illud erat malum solum quia prohibitum, et pro tunc cessat prohibitio, quo modo licet omittere sacrum in die festo propter vitandum periculum mortis; vel quia tunc objectum actus moraliter mutatur, ut in dicto exemplo de casu extrema necessitatis, in quo bona alioqui pro

[ocr errors]

vitandum malum pœnæ ; ut non licet mentiri propter vitandam mortem.

4. Replica.-Quorumdam responsio.-Dicet aliquis, esto hæc vera sint de malo temporali, non vero de malo æternæ pœnæ, nam hoc nunquam est eligibile, etiam comparatione mali culpæ. Aliqui putant, ita esse limitandam doctrinam positam, et tribuunt Durando in 4, d. 17, q. 5; ille vero solum ait, comparationem illam non esse prudentem, neque faciendam secundum rectam rationem, quia malum æternæ pœnæ nunquam est eligibile propter vitandam culpam. D. Thom. autem, Quodlib. 1, art. 9, simpliciter docet, malum culpæ detestabilius esse malo æternæ pœnæ; addit vero illam comparationem in particulari non esse faciendam, propter periculum et fragilitatem hominis.

5. Germana solutio..

-Ratione illustratur.

Et quidem illud prius simpliciter verum est, nam rationes tactæ æque procedunt de hoc modo, et quia pejus est, esse dignum pœna quam pœnam pati; propter malum autem culpæ fit homo dignus æterna pœna. Quod vero attinet ad comparationem illam exercendam, verum quidem est, in ordine ad absolutam electionem nunquam posse malum æternæ pœnæ eligi propter vitandum malum culpæ, quia nunquam potest esse medium ad illum finem accommodatum, saltem secundum legem ordinariam, quidquid sit de potentia absoluta. At vero in ordine ad simplicem, seu conditionatum affectum, quamvis illa comparatio consulenda non sit, præsertim hominibus infirmioribus et fragilibus, tamen simpliciter non est mala, et in homine perfecto potest esse utilis ad ponderandam gravitatem culpæ, et explicandum affectum odii circa illam. Unde illam reperio in Anselmo, lib. de Similit., c. 190, dicente: Si hinc peccati pudorem, et illinc cernerem inferni horrorem, et uni eorum necessario haberem immergi, potius me in gehennam immergerem, quam peccatum in me immitlerem; mallem enim a peccato purus infernum intrare, quam peccati sorde pollutus cælorum regna tenere. Et ita sentiunt Theologi superius citati. Et ratione declarari potest, quia si per possibile, vel impossibile, alterutrum necessario eligendum esset, scilicet, vel culpa, vel æterna pœna, quantum ad id præcise quod pœna est, eligenda potius esset poena, quam culpa, pro

pter rationem tactam, quod culpa est contra Deum, poena tantum nocet homini. Etenim, licet poena inferat verum nocumentum homini, culpa vero non inferat reale nocumentnm Deo, tamen quodlibet detrimentum proprium eligendum potius esset, quam quælibet injuria vel offensio Dei; imo et quam ipsa turpitudo mali moralis, quatenus est honestati et rectæ rationi contraria. Cujus rei optimum argumentum illud est, quod hæc facit dignum pœna; pejus autem est, esse dignum poena, quam illam sustinere.

[ocr errors]

6. Alia objectio. - Solutio. Peccatum non est eligibile ad vitandam æternam pœnam. -Non repugnat Deum obligare hominem ad eligendam æternam pœnam sub peccato. Non tamen sub ratione pænæ.- Nisi jam supponatur culpa in homine. Dices, imprudentem et inutilem esse illam comparationem, quia involvit repugnantiam, quod occurrat necessitas eligendi malum culpæ propter vitandam æternam damnationem, cum potius ipsum malum culpæ faciat dignum æterna damnatione; neque e contrario eligere malum æternæ damnationis, potest esse medium ad vitandum malum culpæ, cumpotius timor et fuga illius pœnæ avertat voluntatem a culpa, eo quod illa sola possit esse causa talis pœnæ. Quod si quis dicat, hæc quidem esse vera ex natura rei, Deum autem posse hominem in eo articulo necessitatis constituere, scilicet, ut velit æternis gehennæ doloribus cruciari, nisi velit culpam et offensionem ejus committere, respondet Durandus, banc hypothesim esse impossibilem, et divinæ voluntati repugnare, quia hoc modo induceret Deus hominem ad peccatum per timorem inferni, quod repugnat divinæ bonitati. Verumtamen licet verum sit, in re ipsa, et in ordine ad operationem, et efficacem electionem, peccatum nunquam esse posse eligibile ad vitandam æternam pœnam, neque e converso æternam pœnam esse eligibilem ad vitandam culpam, ut ratio tacta optime probat, tamen in ordine ad divinam potentiam aliqua distinctione opus est. Quod enim peccatum sit eligibile ad vitandam æternam pœnam, non videtur sane possibile, neque intelligibile, quia neque ex se potest esse medium proportionatum ad illum finem, nec Deus potest ut medium illud constituere, aut ordinare, nam manifeste repugnat divinæ sapientiæ et bonitati, ut recte probatum est, et in se involvit repugnantiam. Nam, si Deus voluntate sua hominem in ea necessitate

constituat, ut ad vitandam æternam pœnam peccandum illi sit, eo ipso non peccabit id faciendo, quia operaretur juxta voluntatem divinam, id volendo, quod Deus vellet eum velle. Est ergo quoad hanc partem repugnantia. At vero e converso non est tam aperta repugnantia, ut Deus constituat hominem in ea necessitate, in qua aut velit æternam damnationem, aut incurrat culpam, quia Deus habet supremum dominium in hominem; ergo pro sua voluntate potest hominem ad æterna tormenta destinare sine alia causa, nisi ut se dominum ostendat; ergo potest homini præcipere, ut voluntarie acceptet, et eligat illud tormentum, et nisi id faciat, culpam incurrat; ergo in eo casu (qui nullam certe contradictionem involvit) esset homo constitutus in eo discrimine, ut ad vitandam culpam, eligenda esset illi æterna pœna. Est autem animadvertendum, aliud esse loqui de pœna sub relatione pœnæ, aliud de ipso malo, quod est pœna; in casu enim posito præcipue loquimur de hoc posteriori sensu; nam in sensu priori, cum pœna, ut sic, dicat relationem ad culpam, non potest homini præcipi absolute, et nulla suppositione facta, ut velit pœnam; quia hoc esset virtute obligare illum ad volendam culpam, seu (quod idem est) ad volendum seipsum reddere dignum poena, quod involvit contradictionem. Tamen sub conditione, vel ex suppositione prioris culpæ, recte potest Deus hominem obligare, ut velit, seu ut voluntarie acceptet æternam poenam propter priorem culpam, et alioqui novam culpam incurrat; in hoc enim nulla involvitur absolute repugnantia, etiam si illud prius de divino dominio satis alienum videatur a divina benignitate et bonitate, esto, non sit omnino contrarium; hoc autem posterius de punitione valde etiam rigorosum est, quamvis etiam non repugnet justitiæ.

7. Detestabilius esse peccatum æterna pœna. · Non est inutilis affectus eligendi æternam pænam potius quam culpam. - Ex hoc autem intelligimus, simpliciter loquendo, detestabilius malum esse peccatum æterna pœna, quandoquidem hæc potest esse objectum voluntatis recta, illud vero minime. Rursus etiam intelligitur, quod licet de facto et secundum legem ordinariam, ac connaturalem rebus ipsis, nunquam possit occurrere occasio necessario eligendi inter culpam et æternam pœnam, nihilominus non sit imprudens, nec inutilis illa comparatio, quæ fit per simplicem, seu conditionatum affectum, quo uti

possumus ad ponderandam uniuscujusque malitiæ gravitatem, et explicandam dispositionem, seu appretiationem nostræ voluntatis. Et hoc modo recte dicitur, quod si oporteret pœnam æternam sustinere ad vitandam culpam, id esset eligendum, et præscindendo unam malitiam ab alia, dicimus, si pœna æterna præscindatur a culpa, esse præ illa eligendam. Et hujusmodi conditionales affectus sunt frequentes apud sanctos viros, ut ex Anselmo retulimus, et multi etiam ita exponunt illa verba Moysis: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti, Exod. 32; et illa Pauli: Optabam ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, ad Rom. 9, de quo alias.

Proponitur difficultas.

8. Hoc ergo supposito, difficultas est, an per actum pœnitentiæ detestemur peccatum supra omne malum pœnæ. Et ratio dubitandi est, quia cum detestamur peccatum, non facimus hanc comparationem, neque hoc necessarium est ad actum pœnitentiæ; imo neque etiam oportet, ut semper detestemur illud, quantum detestabile est, nam quidam magis, alii minus illud detestantur. In contrarium autem facere potest, quia cum pœnitentia recte, et studiose detestetur peccatum, videtur necessarium, ita illud detestari, sicut ipsum est detestabile; sed est detestabile plus quam malum pœnæ; igitur. Priorem partem negativam sequi videntur Cajetan. in tom. 1 Opusc., tract. 4, q. 1, et tract. 5, q. 5; et Navar., in Sum., cap. 1, n. 34 et 35; et in camdem inclinat Vega, lib. 13 in Trident., c. 23, et sumi potest ex eodem, lib. 6, c. 30. Posterior vero pars affirmativa videtur magis consentanea cæteris Theologis, præsertim respectu contritionis, nam de actu pœnitentiæ in communi pauca dicunt. Ita loquitur D. Thom., dicto Quodlib., et in 4, dist. 17, q. 2, ubi Palud., Soto, et alii; et Bonav., d. 16, in 2 p. illius, art. 4; et Alens., 4 par., q. 17, memb. 2. 9. Actum pœnitentiæ detestari peccatum supra omne malum pœnæ. Excessus hic non consistit in intensione actus. Neque in formali comparatione inter culpam et pœnam. — In hac re dicendum censeo, actum pœnitentiæ, seu detestationis peccati, semper esse supra omne malum pœnæ, illo tantum excepto, qui solum est propter vitandam pœnam. Priorem partem hujus assertionis declaro prius in perfecta detestatione, quæ est ex charitate propter bonum Dei in se, quia

Scriptura illam vocat pœnitentiam, seu conversionem ex toto corde; et eodem modo loquuntur Patres, ut videbimus disputatione sequente; per illum autem modum loquendi explicatur affectus super omnia, ut constat ex affectu charitatis, juxta illud: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Unde sumitur confirmatio, nam hæc detestatio est proportionata amori, ex quo oritur; sed ille est super omnia; igitur. Ratione denique ita declaratur, quia ut hæc detestatio sit de malc culpæ supra malum pœnæ, non est necessarium ut ille excessus consistat in intensione actus, ut quidam putarunt, contra quos ostendam disputatione sequente nullam intensionem esse per se necessariam ad actum pœnitentiæ, et ita illum excessum non requiri. Deinde non consistit in formali comparatione, ut prima ratio dubitandi recte probat; et quia in amore, ut sit super omnia, non oportet ut bonum divinum cum aliis bonis expresse conferatur, eisque præferatur; quia hoc neque usitatum est, neque alicubi præceptum, neque semper consulendum, propter infirmiores, et quia objectum talis amoris secundum se absolutum est, et perfectum; ergo potest etiam ex vi illius perfectus amor elici sine formali comparatione; sicut etiam religio colit Deum supra omne adorabile, et fides divina credit supra omne credibile, absque formali comparatione; idem ergo esse poterit in detestatione pœnitentiæ. Ac propterea communiter auctores docent, has formales comparationes, non solum non esse necessarias, verum etiam non semper esse utiles, neque peccatoribus facile proponendas. Præsertim quando comparatio fit in specie cum aliquo malo sensibili, ut est mors, gravis injuria, aut contumelia, etc. Quia homines, regulariter loquendo, multum moventur ab his sensibilibus; et ideo verendum est, ne, dum hæ comparationes illis formaliter proponuntur, in novo periculo peccandi constituantur. Et quantum ad hoc, verum habet quod Navarr. supra ait, nec Scripturam, nec Concilia, aut Sanctos Patres a nobis exigere illas comparationes et reflexiones, paucissimis cognitas et paucissimis usitatas; quod etiam annotarunt Palud., d. 17, q. 1, a. 5, et Soto, q. 2, art. 4, et sumitur ex D. Thom. dict. Quodl. 1, art. 9. Cum ergo formalis comparatio necessaria non sit, et aliunde constet rationibus tactis esse excessum in illo actu, necesse est ut sit secundum virtualem comparationem.

10. Consistere in excellentiamolici.—Deca

ratur ex proposito vitandi peccatum.—Consistit autem hic excessus in excellentia motivi, sen rationis operandi, quæ talis est, ut de se sit potentior ad firmandam voluntatem in tali affectn, vel intellectum in tali assensu; hoc enim satis est, ut in tali actu contineatur virfnalis comparatio, et excessus super alia. Sic antem est in detestatione, de qua agimus; avertit enim voluntatem a peccato ob supremam rationem mali, quæ in illo est; et ideo quantum est de sc, est detestatio supra omne malum pœnæ. Et confirmatur, ac declaratur er proposito vitandi peccata in futurum, quod diximus supra etiam esse actum pœnitentiæ, si fit sub ratione vitandi divinam offensionem. Hoc autem propositum, ut sit efficax et verus actus pœnitentiæ, includere debet absolutam voluntatem nunquam amplius peccandi, saltem mortaliter, propter ullam causam vel occasionem; alioqui non esset universale propositum et absolutum. In hoc ergo proposito aperte includitur virtuale odium, et fuga peccati futuri seu possibilis, supra omne aliud malum. Patet consequentia, quia in amplitudine illius objecti includitur, ut peccatum non committatur ex quacunque occurrente occasione; ergo etiam si necesse sit quodlibet alind malum pati; ergo præponitur secundum talem affectum et propositum vitatio divinæ offensionis carentiæ cujuscunque alterius mali. Ergo pari ratione respectu præteriti peccati detestatio ejus ex vera po Litentia includit virtualem voluntatem, qua nollet quis commisisse illud, etiam si necesse esset pati quodlibet aliud malum; nam illa detestatio sub eadem ratione concipitur, ideoque eamdem modum, seu gradum displicentie et odii in virtute continet.

11. Oʻjectio.—Eaodatur. Dices, non esse Frem rationem de peccato præterito, et futuro; nam illud cum jam præterierit, et non sit, neque amplius esse possit, apprehenditur sub ratione minoris mali, quam peccatum futurum,quod habetur odio in ordine ad actualem : existentiam ejus adhuc possibilem; et ideo majori appretiatione videtur fugiendum peccatum futurum, quam præteritum. Unde, si beato daretur optio, ut vel beatitudinem amitteret, vel peccatum committeret, potius deberet eligere privari beatitudine, quam pectare; at vero e converso, si comparatio Lat ad peccatum prius commissum, et jam plene remissum, non habebit beatus hunc actum : Mallem non peccasse, quam esse beatus, quia illud malum jam non est, neque

XXII.

iterum esse potest; hoc autem bonum est præsens et maximum. Respondetur, quacunque ratione peccatum consideretur, sive ut præteritum, sive ut futurum, sive absolute, et secundum se, eamdem malitiam includere, et ideo esse æque detestabile et dignum odio. Solum ergo est differentia inter futurum peccatum et præteritum, quod futurum, quia est simpliciter possibile, et caveri potest, vel committi per voluntatem humanam, et ideo actus fuga, et propositi, qui circa illud versatur, est per modum intentionis, vel electionis operativæ; at vero respectu peccati jam commissi, ut sic, solum est per modum simplicis affectus et displicentiæ, ut supra declaratum est.

[ocr errors]

12. Duo distinguenda in peccato præterito. Sunt etiam in peccato præterito duo distinguenda: unum est positivum, scilicet, quod illud peccatum commissum fuerit, et hoc est summe detestabile in peccato; aliud est negativum, scilicet, quod illud peccatum jam non est, et ut sic non contristat, neque habet rationem mali, sed potius absentiæ mali, quæ sub ea ratione potius potest causare gaudium. Quod maxime locum habet, si tale peccatum jam sit remissum ; nam si adhuc maneat reatu, ut sic non est præteritum, sed præsens malum; quando vero est remissum, jam omnino non est, et ideo sub ca ratione non contristat, licet fecisse illud semper displiceat super omne aliud malum. Quæ displicentia duobus modis explicari potest: primo per modum propositi conditionati, nimirum, quia homo, vel formaliter, vel virtute habet hanc voluntatem, quod si esset in sua potestate, vel si nunc esset in ea occasione in qua prius fuit, habet animum vitandi illam offensionem absolute et simpliciter polius quam quodlibet aliud malum. Secundo per modum doloris et displicentiæ, scilicet, quia displicet homini, quod in ea cccasione non ita se gesserit, ut potius quodlibet aliud malum, quam divinam offensionem, admiserit.

[ocr errors][merged small][merged small]

ideo non potest illa comparatio fieri per modum electionis; per modum autem simplicis et conditionati affectus id non repugnat, ad exaggerandam et declarandam aversionem a peccato. Quoad hoc vero non videtur habere locum illa comparatio circa peccatum præteritum,ut præteritum est, et omnino remissum, prout consideratur a beato, quia, ut sic, jam non consideratur ut præsens vel imminens malum. Si autem consideretur in ordine ad suum tempus præsens, et ad electionem, quæ in illo tempore facienda fuisset secundum rectam rationem, et ut sic fingatur beatus habere nunc actum conditionatum circa peccatum præteritum, necesse est ut illud etiam detestetur plusquam carentiam beatitudinis absque culpa, quia illa conditionalis habet hunc sensum, quod si nunc occurreret illud idem tempus, et occasio in qua peccavit, potius eligeret non peccare, quam quolibet alio carere malo.

-

14. Detestationem peccati ex motivo justitiæ esse supra omne malum pœnæ. Atque hinc proportionali ratione constat, etiam illam detestationem peccati, quæ est ex virtute justitiæ ob vitandam vel destruendam injuriam Dei, esse de tali malo supra omne malum pœnæ, quia etiam fundatur in quadam ratione mali superante omne incommodum pœnæ, et consequenter in se habente efficaciam ad firmandam magis voluntatem in illo affectu. Et ob eamdem rationem idem dicendum erit, quoties motivum detestationis est malum aliquod morale, quatenus rectæ rationi repugnat; quia hujusmodi malum de se semper est gravius et altioris ordinis, quam sit malum pœnæ. Nec refert, quod post hujusmodi detestationem vel affectum, oblata occasione facile homo convertitur ad peccatum, etiam propter vitandum aliquod temporale incommodum. Hoc enim non ideo est, quia prior affectus ex se non fuerit firmus et sufficiens (suppono enim fuisse ex perfecta cognitione et æstimatione talis mali, et ex absoluto et efficaci affectu voluntatis), sed provenit ex mutabilitate ipsius voluntatis, et ex eo quod mutata opportunitate vel occasione, et insurgente aliqua passione, non ita considerat illud motivum, quod prius fortiter movebat. Atque ita satis patet tota prior conclusionis pars.

15. Pænitentia ex motivo pœnæ non detestatur peccatum plusquam pœnam. Addidi vero exceptionem de actu fundato in timore mali pœnæ, quia fieri non potest ut actus ex

cedat motivum in quo fundatur, cum ab illo habeat totam suam rationem et speciem; ergo si homo solum detestatur peccatum propter vitandum malum pœnæ, non potest plus detestari peccatum, quam ipsum malum pœnæ. Quin potius hic habet locum illud Arist. : Propter quod unumquodque tale, et illud magis. Si ergo homo detestatur culpam propter pœnam, non plus detestatur culpam ; imo videtur concludi, plus detestari pœnam. Ex quo statim potest oriri difficultas in ratione dubitandi tacta, quomodo possit talis detestatio esse honesta, cum magis sit de pœna, quam de culpa: tamen quia difficultatem hanc infra sum explicaturus tractando de attritione, nunc sufficiat responsio superius insinuata, inde solum concludi, illam detestationem esse imperfectam, non vero malam ; quia solum actualiter, seu ex vi illius actus magis displicet poena, quam culpa, non vero simpliciter et appretiative respectu totius effectus ipsius operis. Et hæc sint satis de prima comparatione.

SECTIO X.

Utrum unum peccatum sit detestabilius alio. 1. Ratio dubitandi. In secunda comparatione malorum culpæ inter se ratio dubitandi esse potest, quia cum pervenitur ad summum, non potest dari magis, vel minus; omnia autem mala culpæ sunt detestabilia in summo secundum appretiationem, quia propter nullam causam sunt eligibilia, nec minimum peccatum potest recte eligi propter vitandum etiam maximum; ergo pœnitentia æque detestatur omnia peccata, et non unum plus quam aliud.

2. Peccatum quo gravius, eo esse detestabilius.—Ratio redditur.-Nihilominus communis sententia Theologorum est, et vera, peccatum, quo gravius, eo esse detestabilius, atque ita etiam magis detestandum per veram pœnitentiam. Ita D. Thom., d. 17, q. 2, art. 3, quæstiunc. 3; Soto, q. 2, art. 2, concl. 5, ubi bene declarat, hoc esse intelligendum de comparatione in appretiatione, non in intensione. Et idem est sensus aliorum auctorum, licet interdum nomine intensionis utantur, ut Durand., eadem d., q. 4, n. 5; Bonav., d. 16, 1 p., art. 4, q. 2; Alens., 4 p.,q. 17, memb. 2, art. 1, § 2. Ratio vero est, quia peccatum detestabile est, quia malum; ergo quo fuerit gravius malum in suo ordine, eo erit detestabilius per actum, qui fugit malum illius ordi

« PredošláPokračovať »