Obrázky na stránke
PDF
ePub

juris principio, quod lex specialis non derogatur per generalem, etiamsi hæc posterior sit. Quod probat ex quadam Gloss. et quibusdam aliis juribus. Unde concludit generalem illam clausulam bullæ Cœnæ limitandam esse per aliud decretum Concilii Trid., scilicet, ut non procedat in casibus occultis, de quibus specialiter Trident. loquitur, sed in aliis casibus generaliter. Et confirmari hoc potest ex tenore cujusdam Motus proprii Sixti V contra male promotos, ubi in clausula reservationis et revocationis facultatum ad absolvendum, post generalem revocationem omnium facultatum, etiam concessarum Episcopis per decreta Concilii Trident., subditur, etiamsi crimen penitus occultum fuerit. Quibus verbis insinuatur, revocationem generalem Concilii non comprehendere casum occultum, nisi exprimatur.

41. Vera quæstionis resolutio. - Navarri fundamentum destruitur. Nihilominus contraria sententia videtur tutior et tenenda. Primo, quia vix invenietur alia facultas in Conciliis concessa, quæ possit per illam clausulam revocari, et ideo maxime videtur posita propter hoc decretum. Secundo, multum videntur urgere illa verba, in genere vel in specie concessa; nam per ea declaratur, non tantum revocari universales facultates, sed etiam illæ, quæ ad speciales casus concessæ sunt, propter quod videtur, non habere locum principium illud, in quo Navarrus fundatur. Tertio, quia idem Navarrus refert ipsum Pontificem non permittere Episcopis absolvere a casu hæresis etiam occulto; intelligit ergo illam facultatem esse revocatam: non enim ipse alia via revocat. Denique hoc ipsum declaratum invenio a Congregatione Cardinalium his verbis: Episcopus absolvere non potest hominem hæreticum in foro conscientiæ, licet hæc facultas a Concilio sit ei concessa. Sed de hac re iterum occurret sermo in tomo sequenti circa bullam Cane, et circa materiam irregularitatis.

[blocks in formation]

jus hoc statuisse, nihil est quod amplius quæramus; si autem illa solum est declaratio juris Concilii, videtur profecto valde difficilis. Nam imprimis restringit favorabile decretum, sine cogente fundamento, quod nobis occurrat; si enim aliquod esse potest, maxime est quia reservatio subsequens videtur eximere casum illum ab omni potestate prius concessa; vel quia Concilium de præterito loquitur de casibus reservatis, non etiam de casibus reservandis ; vel quia per reservationem subseculam derogatur Concilio. At hæc et similia non cogunt.

13. Quod sic declaro: quia Concilii mens videtur fuisse ponere regulam generalem, et quasi ordinarium jus circa reservationes Pontificias, ut scilicet intelligantur esse de criminibus publicis ; de occultis vero non omnino, sed cum moderationibus positis in hoc decreto; non ergo tantum reservationes priores ad hanc formam redactæ sunt, sed etiam omnes subsequentes sub illa fieri intelliguntur; ergo etiam in illis habet locum hoc decretum. Antecedens suadetur, tum quia optime potuit lex illa hoc sensu constitui; nihil enim repugnat, cum Pontificia auctoritate fieret, et confirmaretur; tum etiam quia ratio legis eadem est in casibus antea reservatis, vel quocunque tempore reservandis; cur enim major debet esse nunc restrictio in novis reservationibus, quam in antiquis? vel si in his expedit, ut facultas circa casus occultos sit in Episcopis, cur non in omnibus? Itaque non est, cur casus denuo reservatus censeatur exemptus a potestate prius concessa, quia sub tali forma reservatur. Deinde verba Concilii bune sensum admittunt, nam quoad suspensiones et irregularitates absolute loquitur de omnibus, ex delicto occulto provenientibus, quæ verba generalia sunt, sive proveniant ratione legis antiquæ, sive novæ. Eodem ergo sensu loquitur de absolutione a casibus reservatis, quos ita nominat, vel quasi per anticipationem juxta communem appellationem, vel quia reservati dicuntur, non respectu temporis, quo editum est Concilium, sed respectu temporis quo de illis danda est absolutio. Denique sicut hic sensus favorabilior est, et satis proprius, ita videtur communi consuetudine receptus et approbatus.

14. Quapropter quandiu de mente Apostolica Sedis certius non constiterit, et sub illius censura, videtur probabile responsionem illam supra citatam, intelligendam esse de casibus postea reservatis cum aliqua clausula, aut

verbis sufficientibus, per quæ huic decreto derogari videatur; qualia essent si in ipsa reservatione expresse adderetur, etiam in casibus occultis; aut si adderetur clausula, non obstante quocunque decreto, etiam Concilii generalis, ut additur in bulla Conce. At vero si simpliciter fiat reservatio, non existimo per clausulam generalem derogari speciali decreto Concilii generalis, sed reservationem intelligendam esse sub forma ejus. Quod a fortiori sentit Navarrus citato loco.

15. Quid faciet Episcopus si occulte labatur. Ultimo inquiri hic potest, quid faciet Episcopus, si contingat ipsummet labi occulte in aliquem ex hujusmodi casibus reservatis Papæ potestne aliqua via frui hac gratia, seu facultate concessa a Concilio, vel erit in hoc pejoris conditionis quam cæteri fideles, ut recurrendum illi sit ad Summum Pontificem? In quo clarum est ipsum non posse se absolvere. Dubium vero est, an quando ex privilegio juris sibi confessorem elegit, possit ei hanc potestatem delegare, ut illa confessarius circa ipsum Episcopum utatur. Videtur enim non posse, quia Concilium dicit, delinquentes quoscunque sibi subditos; at ipse non est subditus sibi; ergo ex vi Concilii non est illi data hæc potestas pro se ipso; ergo nec potest illam delegare. Hoc dubium propositum fuit Romæ in Congregatione Cardinalium sub his verbis: An Episcopo in aliquod delictorum, de quibus hoc capite, prolapso, liceat ad se absolvendum proprium confessarium deputare cum eadem auctoritate, quam ipse posset ex eodem capite in sibi subditos exercere. Responsum autem fuit, Congregatio censuit in Episcopo licere. Non explicatur autem ibi unde confessor sic electus habeat talem potestatem. Videtur ergo mihi probabile propter objectionem factam ex verbis Concilii, non habere illam delegatam ab ipso Episcopo eligente ipsum, sed immediate a Papa, ex vi juris communis. Nam ex vi hujus decreti reservatio Papalis ablata est ab his casibus occultis. Et ideo respectu Episcopi non reputantur ut reservata, sed ut comprehensa sub clausula generali eligendi confessorem. Accedit quod non debent Episcopi esse pejoris conditionis; non ergo debent cogi in omnibus criminibus occultis ad Pontificem accedere. Habet autem hoc specialem difficultatem in crimine hæresis occultæ, etiamsi supponatur non esse revocata facultas in hoc Episcopis concessa circa alios, quia solum data est ut exercenda per ipsos, et ideo non videtur verisimile, quod

respectu personæ Episcopi delegetur per Papam cuicunque confessori ab ipso electo. Ratio sane videtur urgens, ideoque probabiliter dici potest, hunc casum respectu persona. Episcopi esse excipiendum, quia delegabilis non est alicui inferiori ipsi Episcopo. Nec mirandum est, quod in hoc sentiat majus gravamen Episcopus, cum etiam tale delictum maximam habeat deformitatem; et si attente consideretur, in eo gravamine servatur proportio, ut sicut in aliis sub proximo Episcopo superiori tale peccatum reservatum manet, ita in Episcopis respectu Papæ, qui est proprius ipsorum Episcopus. Sed nihilominus Cardinales in sua responsione nullam limitationem adhibuerunt, ideoque nec ego illam addere volo. Imo cum dicunt, Cum auctoritate, etc., omnem limitationem excludunt, præsertim cum non dicant, quam possunt delegare, sed, quam possunt ex hoc capite in suos subditos exercere. Itaque dicendum erit consequenter, etiam in hoc crimine occulto Pontificiam reservationem esse sublatam, idque satis esse, ut commissum censeatur confessori electo ab Episcopo. Si autem facultas illa revocata est, hoc non procedit. De irregularitate etiam occurrebat specialis difficultas, quæ suo loco tractabitur.

16. Dubium. Aliquorum opinio. - Vera dubii decisio. Secundum punctum tractandum hic est de religiosis, præsertim mendicantibus, an scilicet possint ex vi juris communis absolvere a peccatis reservatis Episcopis. Nam aliqui Theologi affirmant, saltem quando illa peccata reservantur solum per statuta vel præcepta particularia Episcoporum. Ita sentit Gabr., d. 17, q. 2, a. 3, dub.3; et Angel., verb. Confessio 3, n. 28; Sylvest., verb. Confessor 2, q. 5. Fundantur præcipue, quia alias possent Episcopi limitare et eludere privilegia religiosis concessa a Papa. Addi etiam potest, quod in Extrav. Inter cunctas, de Priv., significatur præter casus ibi numeratos non posse Episcopum reservare alios respectu religiosorum. Sed, ut dixi, hoc jus revocatum est, et aliud non invenitur. Ideoque probabilius censeo hos religiosos ex vi juris communis non habere hanc potestatem. Ita tenent Antonin., 3 part., tit. 7, cap. 1; et Soto, dist. 18, quæst. 4, art. 3; et Navar., c. 27, n. 266. Fundamentum jam explicatum est. Et addo præterea, in Clem. Dudum, de Privil., declarari, religiosos ex vi illius concessionis non habere majorem facultatem absolvendi a peccatis, quam parochos ordinarios; illi autem

non habent facultatem absolvendi a peccatis reservatis Episcopis; ergo. Item in Clem. Religiosi, de Priv., § Quibus, præcipitur religiosis sub interminatione maledictionis æternæ, ne a casibus Sedi Apostolica, aut locorum Ordinariis reservatis, quemquam absolvant. Considerandum vero est, etiam ex vi horum jurium, non habere minorem potestatem hos religiosos, quam parochos, et ideo si Episcopi velint aliqua peccata specialiter reservare respectu religiosorum, quæ non essent reservata respectu parochorum, non possent id facere, nec valeret reservatio, quia est contra illud jus; et ita cavetur incommodum, quod alia opinio objiciebat. Addo præterea, sententiam hanc non solum confirmatam esse responsione quadam Cardinalium 662, sed etiam addi, non posse religiosos per privilegia Maris magni (quod appellant) absolvere ab his peccatis. Nihilominus non excluduntur specialia privilegia, vel directe concessa, vel per communicationem, si in eis facultas hæc sufficienter explicetur.

SECTIO III.

Utrum in casibus extraordinariis habeat inferior sacerdos jurisdictionem, ut directe possit absol

vere a reservatis.

1. Quis dicatur inferior. Inferior sacerdos hic vocari potest, vel sacerdos proprius inferior Prælato reservante, seu ad quem facta est reservatio, vel quilibet alius sacerdos habens jurisdictionem delegatam æqualem jurisdictioni parochi, seu proprii sacerdotis, vel denique quilibet simplex sacerdos, qui in hoc foro, nec jurisdictionem ordinariam, nec delegatam habet. Rursus supponendum est, hic non esse sermonem tantum de absolutione personæ habentis peccata reservata, sed de absolutione, quæ directe cadat in ipsa. Deinde supponendum est, quæstionem hanc solum habere locum, quando non patet aditus ad superiorem, vel (quod perinde est) quando non potest illi fieri confessio talis peccati sine gravi periculo aut detrimento; quia, si absque his incommodis potest a superiori peti absolutio, vel facultas confitendi alteri, nulla potest esse necessitas, ob quam inferior sacerdos possit absolvere extraordinario modo et absque jurisdictione commissa. Quod adeo verum censeo ut etiam in articulo mortis locum habeat. Quamvis enim Concilium Tridentinum dixerit, in articulo mortis nullam esse reservationem, id

tamen intelligendum est in absentia reservartis, quia alias nulla est vera necessitas, ob quam alii censeantur jurisdictionem recipere, quæ illis per se loquendo sublata fuerat ; neque oportuit Concilium hoc declarare, quia hoc tanquam notum supponit.

Prima assertio.

2. Omnes sacerdotes posse in articulo mortis a reservatis absolvere. - Cur in articulo mortis nulla sit reservatio. tis nulla sit reservatio. His ergo suppositis, certum imprimis est, omnes sacerdotes posse absolvere in articulo mortis a peccatis reservatis, non solum indirecte et per accidens, sed per se et per propriam jurisdictionem, quam pro tali articulo habent circa talia peccata. Hoc probant verba Concilii Trid., sess. 24, cap. 7: In Ecclesia Dei custoditum sem per fuit ut nulla sit reservatio in articulo mortis; nam si nulla est reservatio, ergo manent illa peccata pro illo articulo sub eodem foro, ut sic dicam, sub quo sunt cætera; ostensum est autem supra, in eo articulo omnes sacerdotes habere jurisdictionem delegatam ad absolvendum directe a peccatis mortalibus; ergo talis jurisdictio cadit etiam in hæc peccata, quæ extra illum articulum sunt reservata. Cur autem in illo articulo nulla sit reservatio, alii fortasse rationem redderent ex divino jure; Concilium autem Tridenti num hoc refert in benignam et prudentem Ecclesiæ providentiam; sicut etiam nulla excommunicatio reservata est pro illo articulo, ut constat ex cap. Si quis suadente, 17, q. 4, cum similibus, quæ in sequenti libro suo loco tractabimus, quam exceptionem constat ortam esse ex providentia Ecclesiæ, nen immediate ex jure divino. Atque hinc etiam alia via constat regula posita quoad casus Pontificios; quia ablata excommunicatione, non manent reservata ; sed in articulo mortis quilibet sacerdos potest absolvere a censura reservata Papæ ; ergo et a peccatis omnibus illi reservatis. Unde fit, majori ratione posse absolvere a peccatis reservatis aliis Prælatis.

3. Non posse reservari casus pro articulo mortis. - Quin potius addo, omnes alios Prælatos inferiores Summo Pontifice non posse reservare casus pro articulo mortis, non quia hoc sit absolute impossibile jure divino, nam fortasse Summus Pontifex posset id facere, licet non expediat, sed quia consuetudo Ecclesiæ a Summis Pontificibus probata habet vim legis probibentis et irritantis talem reservationem, in qua lege ipsi non possunt

dispensare. Loquor autem de absoluta reservatione, per quam omnino negatur potestas absolvendi; nam, si tantum esset conditionata, id est, quod etiam in illo articulo non posset peccatum remitti, nisi sub onere illud etiam confitendi superiori, si periculum mortis evadatur, res est magis dubia, quam infra tractabimus.

gene

4. Corollarium primum.. Ex hac rali regula sequitur primo, in prædicto casu articuli mortis, regulariter loquendo, et secluso speciali jure, posse absolvere a peccatis reservatis Summo Pontifici quemlibet sacerdotem proprium, vel habentem communem jurisdictionem delegatam, nullo servato ordine inter illos, id est, non esse necessarium prius adire Episcopum, aut facultatem ab illo petere, etiamsi commode fieri possit, nec prius vocare parochum, quam alium sacerdotem expositum habentem jurisdictionem ex commissione. Ratio est, quia in illo articulo nulla est reservatio; ergo eadem ratio est de his peccatis, quæ de aliis; ergo, sicut de aliis potest absolvere quilibet sacerdos habens jurisdictionem, nullo spectato ordine inter illos, ita et ab his. Item, quia propter reservationem factam Papæ nullum speciale jus acquiritur Episcopo, vel parocho; ergo hoc ipso quod ad Papam non patet aditus, et propter instans mortis periculum reservatio cessat, reliqui omnes manent æquales quantum ad hoc forum, supposita communi jurisdictione. Secus vero erit, si omnes hos comparemus ad simplices sacerdotes non habentes jurisdictionem, nam tunc servandus est ordo, ut præferatur habens jurisdictionem, illam non habenti, et approbatus non approbato, et expeditus impedito, juxta superius dicta in simili. Dixi autem, regulariter, quia aliquando in jurc ipso dispositum est, ut loco Pontificis succedat Episcopus ; et tunc ille ordo servandus est, ut latius dicemus in materia de excommunicatione, præsertim circa canonem Si quis suadente, et interim videri potest Covar., in c. Alma mater, 1 p., § 11, n. 8.

5. Dubium proponitur et solvitur.-Interrogabit vero aliquis, si in eo articulo adsit sacerdos, qui ex privilegio habeat jurisdictionem ad absolvendum a casibus reservatis Summo Pontifici, an debeat ille necessario præferri aliis habentibus tantum communem jurisdictionem. Si enim, ut diximus, in illo articulo peccata non sunt reservata, non videtur hoc necessarium. Quia vero ubi adest

aliquis habens jurisdictionem Pontificiam, non videtur omnino impeditus aditus ad Summum Pontificem, ideo videri potest hoc necessarium; quia, qui habet jurisdictionem ab alio, quodammodo est unum cum illo; et sine dubio videtur hoc esse securius et moraliter consulendum, saltem ubi aliud extrinsecum incommodum non occurrit. Item est utile ut liberetur pœnitens ab omni onere statim declarando. Nihilominus tamen non censeo hoc simpliciter necessarium, nam reservatio facta Summo Pontifici non obligat in illo articulo, vel potius non comprehendit illum. Item, quia illud est veluti quoddam privilegium, quo nemo uti tenetur, sed potest sequi ordinarium jus. Atque hæc, quæ in hoc corollario dicta sunt, cum proportione applicari debent ad casus reservatos inferioribus pastoribus.

6. Corollarium secundum.-Objectio.-Secundo infertur ex dicta regula, eum, qui sic absolvitur in articulo mortis, non teneri, per se loquendo, iterum confiteri peccatum illud reservatum Pontifici, seu superiori, cui reservatum erat. Patet, quia nemo tenetur iterum confiteri peccatum illud, a quo directe et per se fuit absolutus; in præsenti autem casu talis est absolutio a peccatis reservatis, ut ostensum est. Dices, assumptum esse verum quando jurisdictio absolute concessa fuit; secus vero esse si concedatur tantum sub onere comparendi coram superiore; in præsenti autem casu tantum hoc posteriori modo jurisdictionem dari, ut constat ex c. De cætero, de Sent. exccmm., et c. Eos qui, eodem tit., in 6, cum similibus. Circa hoc advertendum est, aliud esse loqui de casibus habentibus excommunicationem annexam, ut sunt Pontificii, aliud vero de iis qui nullam habent censuram. De prioribus verum est secundum ordinarium jus non concedi hanc facultatem absolvendi in articulo mortis nisi sub prædicto onere comparendi ; ita ut si postea pœnitens sit in mora culpabili, in similem excommunicationem incidat, ut habetur in dicto c. Eos qui, et bene tractant Cajet. in Summa, verb. Excommunicatio, n. 69, et Navarr., c. 26. Corrigendum tamen censeo, quod ibi addit, si pœnitens sufficienter satisfaciat quantum debet coram Deo, excusari ab illo onere comparendi, quia jam implevit quidquid superior juste præcipere poterat; hoc enim non probo, tum quia licet finis præcepti cesset, non ideo cessat præceptum; tum etiam quia non est ille finis adæquatus; nam

ipsummet onus comparendi est quasi pars pœnæ ab Ecclesia imposita pro tali delicto, et ordinatur ad specialem modum satisfactionis et obedientiæ Ecclesiæ exhibendum. Denique quia alias adhibenda fuisset conditio in illo præcepto, scilicet si parti læsæ sufficiens satisfactio non exhiberetur, quod tamen non fit. Et ob hanc causam dixi utile esse confiteri habenti jurisdictionem, saltem ex privilegio, seu (quod perinde est) absolvi virtute alicujus bullæ concedentis tale privilegium, quia hoc est quod tunc privilegium operatur, quamvis obligationem satisfaciendi auferre non possit, cum sit jure naturali debita; de qua re dicemus plura in materia de excommunicatione. Hæc autem omnia cum proportione applicanda sunt ad casus reservatos aliis superioribus, habentes censuram annexam, etiam reservatam. In his autem omnibus casibus obligatio, quæ manet, non est ad confitendum iterum sacramentaliter tale peccatum, quantum est ex vi juris communis, sed solum ad comparendum coram superiore, qui convenientem medicinam vel satisfactionem imponere possit; quia in jure nihil aliud præscribitur, ut patet ex decretis citatis. Et ideo non obstante hoc onere et obligatione, verum simpliciter est, quod secundo loco intulimus.

7. An possint absolvi reservata sub onere comparendi. De peccatis vero quæ non ha bent censuram annexam controversia est an possint absolvi sub illo onere, vel etiam sub obligatione illa iterum sacramentaliter confitendi, et maxime pro illo articulo. Quam quæstionem de possibili infra tractabo. Nunc vero secundum usum et consuetudinem Ecclesiæ existimo talia peccata pro illo articulo nullo modo reservari, nec sub aliquo simili onere absolvi, sed absolute et simpliciter. Quæ est sententia communis, quam tenet Pal., d. 20, q. 1, art. 2; Anton., 3 p., tit. 14, c. 19, § 17, Ang.,verb. Confessio 3, n. 2; Sylv., verb. Confessio 1, q. 19, et verb. Confessor 2, q. 20; Armilla,verb. Absolutio, n. 12; Nav., c. 26, n. 26. Ratio est, quia, ut Concilium Tridentinum dixit, pro articulo mortis nulla est reservatio juxta communem usum Ecclesiæ; et ideo absolutio, quæ in illo articulo datur, quantum ad forum sacramentale spectat, simpliciter et absolute datur, nullo relicto onere ; nam juxta commune et ordinarium jus, solum in peccatis quæ habent excommunicationem reservatam, manet obligatio etiam post illum articulum ad comparendum coram superiore,

ratione censuræ potius quam solius culpæ. Nam, quia censura est pœna ecclesiastica pertinens ad forum contentiosum, noluit Ecclesia illam omnino absolute auferri ab inferiore sacerdote, propter solum instantem articulum mortis, quia neque id necessarium erat ad salutem animæ, neque expediebat ad vigorem ecclesiasticæ disciplinæ. Quando autem peccata non habent annexam censuram, tota remissio fit pure in foro pœnitentiæ, et apud Deum; nec per se loquendo, relinquitur aliqua satisfactio exhibenda Ecclesiæ ex vi prioris obligationis, quæ in homine esset; et ideo non consuevit Ecclesia pro illo articulo culpas ipsas ullo modo reservare, neque onus comparendi post absolutam culpam relinquere seclusa censura. Unde statim suboritur quæstio, an possit hujusmodi peccatis tale onus imponi; vel, si potest, unde constat non imponi in articulo mortis ; aut cur id fiet? Sed hoc oportet in speciali sectione tractare. Secunda assertio.

8. Generalis regula juris explicatur. - Secundo dicendum est, extra articulum mortis nullum inferiorem sacerdotem posse absolvere directe a peccatis reservatis propter ullam occurrentem occasionem, nisi vel ex jure, vel ex speciali privilegio, aut declaratione superioris constet illi esse facultatem commissam. Prior pars sumitur ex illis verbis Concilii Tridentini : Extra quem articulum (scilicet mortis) sacerdotes, cum nihil possint in casibus reservatis, id unum pœnitentibus persuadere nilantur, ut ad superiores et legitimos judices pro beneficio absolutionis accedant. Cum enim exceptio firmet regulam, et Concilium expresse dicat, solum excipi articulum mortis, plane concluditur in omni alio casu reservationem manere integram, et consequenter nullum inferiorem ex vi ordinaria jurisdictionis posse a talibus peccatis directe absolvere propter quamcunque aliam occasionem occurrentem. Dico autem, directe, quia nunc non agimus de absolutione pœnitentis, per quam indirecte tollantur hæc peccata, hoc enim postea videbimus, sed agimus de absolutione per se, et directa. Sic autem est evidens illatio, quia sine jurisdictione nullum peccatum potest directe remitti; durante autem reservatione, inferior non habet jurisdictionem, nisi a superiore concedatur. Exem plum simile esse potest de sacerdote simplici, qui extra articulum mortis in nullo casu potest absolvere a peccatis mortalibus,

nisi

« PredošláPokračovať »