Obrázky na stránke
PDF

nis; hujnsmodi autera est actus poenitentiae, de quo agimus, nimirum quo aliquis fugit eolpam qualenus culpa est; nam qui illam fogit solum propter pceuam, eam culpam mngis detestabitur, quaj inducit reatum gravioris pcenae, propter eamdem proportionalem rationem. Unde conBrmatur ex dictis, nam haec major dctestatio fundatur iu graviori et majori motivo; sed in peccato graviori est majus motivum ad detestandum illnd; ergo pcenitentia, quse in tali motivo fundatur, est de se major detestatio. Undefit, si in eodem peccato sint plures deformitates.seu ralionesmali culpae, eam esse majorem detestationem talis peccati, quae est ex graviori deformitate et malitia, ac denique illam esse maximam detestationem, quaj estex maxima deformitate et malilia;in his enim omnibus est eadem ratio et proportio.

3. Rationi dubitandi fit saiis. Potest consuli peccatum levius, ul vitetur gravius.Non autem fieri. — Ad rationem dubitandi concedendum est, in ordine adabsolutam voluntatem,seu electionem, esse quamdam 33qualitatem intcr omnia peccata, quia nullum eorum est absolute eligibile, ut probat ratio lacta ; quia, si csset eligibile secundum rectam rationem, jam non esset raalum eulpae. Neque obstat, quod Theologicommuniier docent, posse intcrdum consuli peccatum levius, ut vitetur gravius. Aliud est enira de consiiio, quod alteri datur, et aliud de electione, qute ab ipso operante fit; nam illud consilium supponit in alio definitum affectum ad gravius peccatum, et ideo, qui consilium praebet, cum non possit utrumque vitare, recte consulit, ut sallem minuatur malum illnd, quse intentio recta est; et medium est etiam accommodatum, quia non est de malo, ut malum est, sed ut minus est, et ex suppositione, qnod non possit totum vitari. At vero qui eligit, semper habet in potestatesua utrumque vitare, nec fieri potest, ut commissio levioris peccati sit necessaria ad vitandum gravius, quia est aperta contradiclio : et ideo in ipso eligenle, nunquam potest ille actus esse bonus.

•4. Objectio. Responsio. Replica. Enodatur. — Dices : interdum potest illa necessitas oriri non ex malitia, sed ex ignorantia, ot si quis putel mentiendum sibi esse ad vitandum homicidium, simulque cxistimat, sic mentiri peccatum csse, majustamen fore, si non liberetur proximus ab homicidio. Respondetur, hanc ipsam ignorantiam esse cul

pabilem, et ideo mirum non esse, quod pcr illam conslituatur homo in quadam necessitate peccandi. Sed urgebis, quia non repugnat illam ignorantiam esse invincibilem. Respondeo primo, fieri quidem posse, ut aliquis inculpablliter putet mentiendum sibi esse, si necessarium sit ad liberandum innocentem a morte; quod autem simulj udicet in eo casuidsibi esse omnino faciendumsecundum r;tlionem,el in eonihilominuspeccare,vix potest in humanam cogitationem cadere, nedum inculpabiliter ignorari, quia est clara repugnantia in terminis. Si tamen hujusmodi ignorantiam invincibilem adraittamus, concedendum est, illum hominem peccaturum ex conscientia erronea, qua; saepe polest esse occasio peccandi, etiamsi alioqui ipsa ignorantia inculpabilis sit. Neque hoc est conlra dicta, in quibus s*impliciter, ac per se loquimur, consideratanatura et proprietate peccati. Atque tunc eligere potius leviuspeccatum committere, quam gravius non esset bonum, sed minus malum. Ex illa enim suppositione mirum non est,quod talishomo sitconstitutus in quadam perplexitate, et necessitale peccandi. Absolute igitur loquendo, nunquam peccatum est eligibile secundum rectam rationem, propler aliud malum vitandum.

5. Alia objectio. Responsio. Gubernans potest permittere minus malum ad vitandtnn majus. — Sed dicet tandem aliquis, esto unum peccatum nunquam sit per se necessarium ad vitandum aliud, posse tamen esse ulile; ergo id satis erit ut sit eligibile; non enim tantum media uccessaria, sed etiam utilia eligibilia sunt. Antecedens patet, quia fornicatio simplex est utilis ad vitanda alia peccata contra naturam, vel contra jusliliam; hac enim de causa licilum est in republica permittere meretrices. Respondetur, eamdem fere solutionem hic esse accommodandam; aliud est enim lnqui de ipso eligente ct volente, aliud de permittente et extrinsecus gubernante. Ipse enim eligens et operans non tantum tenetur hoc vel illud pnccatum vitare, sed simpliciter omnia peccata, estque id positum in voluntate et potestate ejus, saltem cum divina gratia; ideoque non licet illi levius peccatum eligere ad vitandum gravius, etiam si tale mcdium propterea censeatur ulile, quia illo adhibito facilius crit vitare aliud peccatum; tamen quia illa electio non est permissio tantum, sed volitio peccati in ipso eligente, ideo non estilli licita, scd qua> rendum illi est aliud medium, etiamsi diliicilius, vcl asperius sit, ad vitandum utrumque peccatum. At vero qui cxtrinsece gubcniat, vel non semper potest ornnia aliorum peccata vitare, vcl certe non tenetur omnia media adhibere, sed qua; sunt suo muneri et officio conserttanea, ideoquc potest eligere permutere minusmalum advitandum majus, per quam electionem ipse non vult peccatum, sed permissionem peccati, quae non cst intrinsece mala. Sic igitur peccatum, per se loquendo, nunquam est eligibile, sed summe detestabile.

6. Quale peccatum sit prweligere culpam graviorem. — Nihilominus appretiative recte dictnm est, peccatum gravius esse delestubiJius, nosque per actum pcenitentice magis illud detestari, vel formaliler, vel virtualiter. Probatur ratione tacta, quia, sicut siinpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis. Item quia actus virtutis proportionem servat cum formali objeclo. Item hoc recte expHcatur ex dictis ;.quia licet nullum peccatum simpliciter sit eligibile propter vilandum aliud, tamen quacunque ratione, vel ex quacunque suppositione Gngatur, aut veniat necessitas eligendi inter grave et leve peccatum, et alterutrum eorum committendi, sempcr est vilandum potius grave, quam leve; ergo signum est appretiative eo magis odio haberi aliquod peccatum, quo gravius est. Quapropter rccte potest hic affectus seu appretiatio declarari per illam conditionalem : Si non possem simul utnimque, potius grave, quam leve peccatum vitarem, et contrarius affeclus esset inordinulus. Ut, si quis haberet hunc actum: Mallem csse homicida, quam fur, in eo aclu peccarcl, etiamsi alioqui baberet animura absolutum ncutrum pcccalum commitlendi.

7. Addit tamen Solo, ex illa comparatione, si tiat inler peccata mortalia, non incurri pcccatum grave, quiaprsecipua gravitaspeccati mortalis est in aversione divina, et in hac omnia conveniunl, ideoque inordinatio illa, quaj essct in electione conditionata gravioris peccati praj minus gravi, non videtur esseadeo gravis, ut sufficiat ad peccatum mortale. Quae sententia posset probabiliter admitti, quando peccala mortalia non essent adraodum iuaequalia; regulaiiter lamen loquendo, gravis quidera videtur illa inordinatio, ct contratia ordini charitatis ac justiliaj ad Dcum. Maximc tamen, et sinc ulla controversia illudesset peccalum mortale, si iutcr mortale et veniale compaiatio ficret. Ut si quis deprchensus iii furlo levi haberet

hujusmodi actum: Maluissem deprehendi in adulterio, vel homicidio, sine dubio peccaret morlaliter, quia praeferret minorcminfamiam suam majori injuriae divinse. Hoc antera intelligendum est, si comparatio illa et eleclio caderet in ipsam culpam et non tanlum in infumiam; nam si quis haberet solum hunc actum : Mallem existimari adulter aut homicida, quamfur, non csset gravc peccalum; secus vero esset, si propter ilJam hominuni exislimationem, vellct reipsa potius committerc homicidium, vel adulterium, quam levc furtum.

8. Ohjtctio. Sohitur. — Sed objiciet aliquis contra dicta. In Iiac conditionata voluntale: Si ad vitandum mcndacium oporteret saciilegium commiltere, id facerem, nullain cssc dcformitalem seu inordinationem, quia pcr illammet condilionem excluditur ab illo objccto omnis pravitas, vel malilia ; quoties autem conditio talis est, consensus in actum sic eonditionattim nullam liabct deformitatem;ergo. Antccedens quoad priurcm partera probatnr, quia hoc ipso quod sacrilegium esset ncccssarium ad vitandum aliud pcccatum,jara ipsum non esset peccatum. Minor vero patet, nam liic actus non csl malus : Si tindicta de inimico non esset proh:bita. vellem illam, ct idem est de omnibus similibus. Et ratio est, quia per conditionem pra;scinditur ab oJjjecto turpitudo, et ita voluntas nullo n odo ferturinillud ut malum. Respondetur, negando majorem, quia hypothesis illa, stib qtia iit proescns comparatio, nou cst talis, ut excludat malitiam ab altero cxtremo , nam polius fit comparatio inter gravius peccatum, et niinus gravc, ex suppositione qtiod utrumqtie peccalum sit. Unde, Jicet in re verum sit, ad vitandtim unttm peccatum non posse esse ne« cessarium aliud peccatttm, et ideo in re ipsa bcne inferatur, si actus est necessarius ad vitandum peccatum, non posse ipsum actum esse peccatum, tamen in praesenti condilionalis illa sumitur ex lali liypothesi impossibili, ut unum pcccatum, retincns jiropriam malitiam et deformitatem, apprehendatur ut necessarium ad vitandum aliud; et lunc dicimus esse valde inordinatum atfectum, acceptare potius gravius peccatum sacrilegii, quam levius mendacii, etiam sub illa conditione et liypothesi propositum; natn per illam, ut sic, non excluditur malitia objecti rcspcctu hominis sic operantis, vel apprehendentis illud, ut declaratum est.

Dulhm incidens de comparatione inter proprium, et alienum psccatum.

9. Sed quseri hic solet obitcr, an grarius peccatuin alienum magis sit detestandum, quam levius peccatum proprium, prascipue si utrumqne ex charitate homo detestetur. Et ratio dubilandi esse potest, quia charitaa respicit bonum divinum secundumse, et propteripsum; ergo eodem modo fugit malum opposilum; ergo majus malum divinum magis fugit, a quocunque inferatur; sed gravius peccatum alienum est gravius malum Dei, quam proprium peccatum leve; ergo illud ex cbaritate magis est dcteslandum quam hoc.

10. Proprium peccalum appretiative esse magis detestandum quam gravius alienum. Potius est permitlendum gratissimim peccatum alienum, quam prt>prium letissimum comwiltendum.Cooperatio gravior odpeccatum est detestaiilior leviori peccato proprio. — Nibilorainus dicendum est, proprium peccatum apprctiative semper esse magis dctestandum, eliamsi levius sit. Ita docent communiter TheoIogiin4, dist. 17, ubi Palud., q. l,art. o; Soto, q.2, art. 4 ; Ledesm., 2 p. quarti, q. 2, art. 3. Et probatur primo, quia peccatum alicnum tribusmodis potest ad me comparari, scilicet, ut permittendum, vel ut aliquo modo efficieiidiim a ino, vel ui quoddaiu objectum non pertinens ad me ut aliquid faciendum, vcl vitanduin, sed solum in oidine adsimplicem affectum, quatenus iu eo potest compiacere volunlas, vel illud odio habere. Si Joquamur primo modo, certum est potius csse permittendum quodcunque peccatumalienum etiam gravissimum, quam proprium peccaUim, etiam levissimum, committendum. Probatur, quia permittere peccatum, per se non est maJum, sed potest esse bonum ; committere aulem peccatum semper est malum et fugiendum. Item nou sunt facienda mala, ul Teniantbona; ergoncc peccandum est,utalius non peccet; estenim endemrepugnantia, nam si secnndum rectam rationem peccandum aoihi essel, nealius peccaret, illud nou essct in me peccatum ; repugnat euim csse secundum rectam rationem faciendum, et esse peccalum ; si antem secundum rectam ralionem faciendum non est, ergo secundum rectam rationem potius est permittendum alienum peccatum, quam proprium commiltendum. At vero si peccatum alienum secundo modo cousideretnr, sic jam nou consideratur ut aiienum, sed ut proprinm, quia consideratur,

ut a me efficiendum, vel coefficiendum, et sic jam constitnilur extra praeseutem comparationem; eritque ulterius considerandum, au illa cooperatioad peccatum alienumsitin me gravior culpa, quam commissio alterius peccati proprii, et quae fuerit mibi gravior, erit mihi detestabilior, juxla principia superius posita. Denique si alienum peccatum tertio modo consideretur, ut objectum quoddam simplici affectu, amore, vel odio prosequendum, sic quidem appretiative magis est odio prosequendum peccatum proprium , quia quantum in me est, plus conari debeo, ut illud non sit in rerum nalura, qunnquam objective aliud sit majus malum. Sicut etiam ex ordine charitatis, magis tenetur unusquisque seipsum diligere in spiritualibus, quam alium; nam prima inclinatio charitatis est, ut subjectum ipsum, in quo est, inclinet ad diligendum Deum; et ideo charitas non semper magis appretiative diligit illud bonum divinum quod in se est majus objective, sed quod sibi est magis conjunctum, quodque ab ipsa proccdit, et in quo ipsamet charitas, seu qui liabct illam, magis glorificat Deum. Sicigitur e converso magis eliaraodio hahct charitas peccatum proprii supposili, quam alieni, etiarasi objective illud raajus sit. Eaderaque ratio procedit intra rationem justitiae, si cousideretur peccatum, quatenus illi' repugnat: nam justitia potius inclinat ad vilandam injuriam, eliam levem, quoe a me, seu aproprio supposito inferri potest, quam qua? ab altero fieri potest; imo illa, quoe ab alio fit, respectu mei non est injuria, nisi ego ad illam aliquo modo cooperer.

11. Aliud dubium. Responsio. — Sed urgent amplius aliqui ulterius interrogando, si ex hypothesi impossibili hsec conditionalis proponatur: Aut mihi peccandum est, autDeus ipse verum aliquod mnlum patietur, quia vel non erit, vel inordinatum aliquid aget, vel aliquid simile, quid liorum detestabilius sit, malum culpee proprium, an verum aliquod malum in ipso Deo. Ad quod respondet Alens., 4par., q. €8, memb. l,art. 6, detestabilius esse malum in ipso Deo quam in se; ideoque sub hac hypothesi impossibil acceptari posse malum culpae iuteriori afiectu conditionato, scilicet, si illud necessarium csset ad conservandum re ipsa bonum Dei in se, vel vitandum oppositum malum; quia quacunque ratione consideretur malum ipsius Dei respectu mei, scilicet, ut iuferendum, vel, ut permittendum, et a fortiori ut amandum, magis est a me vitandum, quam quodcunque aliud malum, eo quod divinum bonum in re ipsa existens, et prout in se est, super omnia est a nobis diligendum. Quae ratio optima est; ex illa vero sequitur in ea comparalione non praeferri peccatum proprium malo alieno, ut alienum est, sed ut ad nos spectat illud impedire, vel oppositum bonum procurare, et quatenus omissio talis oflicii, vel obligationis, respectu mei majus peccatum censetur. Verumtamen hae conditionales ex rebus adeo impossibilibus, ct quse simul implicare videntur affectum ad aliquam culpam, vitandae sunt, nam et sunt parum utiles, et possunt facile imprudcnter fieri.

42. Dubitatio Paludan.Data distinctione explicatur. — Tandem vero inquirunt Paludan. et Soto, citatis locis, an peccatum alienum mngis detestandum sit quam quodlibet maluin propriura, quod culpam non includat. Et respondent atlirmando, quia offensa divina, etiam aliena, ex charitate potius vitanda sit, quam quaelibet pcena propria. Sed hoc declarationeindigetjuxtadistinctionem trimembrem superius a nobis positam. Si enim aiienum peccalum ad me comparetur in ratione effectus, id est, ut a rae aliquo modo efficiendum, sic manifestum est plus esse a me detestandum quam omne malum pcenae, quia sub ea ratione jam non est tantum peccatum alienum, sed etiam proprium. Rursus si peccatum alienum praecise consideretur in ratione objecti amabilis vel delestabilis, sic etiam detestabilius est quolibet malo poenae, quia malum poence etiam proprium boneste amari potest, saltem complaccndo in illo; malum vero ctilpee etiam alienum nulla ratione potestboneste placere; alioqui per hujusmodi complacenliam jam fieret aliquo modo proprium. At vero sialienum peccatum consideretur tantum ut permittendum, sic quidem ex genere suo bonura el melius cst admittere in se malum pcenae, quam permittcre peccatum in alio, quia id est maxime consentaneum ordini charitalis, tum Dei, tum etiam proximi. Hoc vero non scmper cadit in obligationem, sed sub certa lege ac mensura; tantum enim esse potest proprium detrimentum et incommodum, ul charitas non obliget ad sustinendum vel admittendum illud propter vitandum quamcunque alterius culpam, quia cum culpa sitjalteri voluntaria, non teneor ego cum tanlo discrimine illam impedire, aut occasionem ejus auferre; de qua re latius tractatur in 2. 2, q. 26 et 32.

DISPUTATIO IV.

DE C0NTMT1ONE SECUNDUM SE.

De contritione duplex est cc.nsideratio, sciJicet, quatenus aclus virtutis est, et quatenus est pars sacramenli. Hanc postcriorcm reservamus in secundam partem priucipalem hujus tractatus; priorem vcro hic expcdire nccesse est, ut ratio hujus virtutis intcgre tradatur. Solet autem contritionis nomen dupliciter accipi: primo, generatim, ut comprehendit attritionem, quod surai potest ex Tridentino, sess. 14, cap. 4, quem locum ad rem praesentem explicuilate in primo toino hujus 3 part., disput. 4, sect. 8. Nunc vero jam nou loquimur de contrilione hoc modo, quia fere idem est quod actus pcenitentiae, de quo agimus. Aliter crgo sumitur contritio pro quodnm actu perfecto, et sufficiente ad remissioncm peccati in ratione dispositionis, ctiam absque reali susceptione sacramenti; et ita nunc de illaagimus. Unde duo in illa consideraii possunt, scilicet, quid sit necessarium ad esse illius, quid vero ut sufficienter disponat ad gratiam : quae duo formaliter quidem distincta sunt, ita vero conjuncta, ut vix possiul disptitatione separari, quare utrumque declarabimus.

SECTIO I.

Ulrum conlrilio sit formalis pcenitenliie aclus, ct quisnam sil.

1. Contritio quid significet. Unde sumpta vocis metaphora.—Contritiojuxta communem Ecclesiae conceptionem significat perfeclam avcrsionen^ voluntatis a peccato commisso, qua homo se praeparat ad reconciliandam amicitiam cum Deo, si illa careat. Hacc signilicatio constat ex communi usu Theologorum, et ex Tiident., sess. 14, c. 4. Et sumitur cx Scriptura, in qua vox haec aliquando in malam partem accipitur, pro gravi afflictionc et pcena, Psal. 13 : Contritio,et in/elicitas in viil eorum; Isaiae 65 : Prm contritione spiritus ululabant. Frequentius vero accipitur in pisedicta signiticatione, Psal. 50 : Cor conlritum et humilialum, etc; Daniel. 3 : In spiritu humilitatis, et in animo contrito; Psal. ctiam 146 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Quae verba de quacunque afflictione intelligi possunt. Augustinus tamcn, quasi per antonomasiam ea intelligit de contritionc peccatorum, dicens : Sanat contritos corde, id est, humiliatos corde, confitentes, seipsos puuienles. Ac tandem concludit : Qui cor non conterunl, non sananlur. Et enarratione in Psal. 74 : Tritura cordis (inqnil),pietas, Aumilitas. Qui se conterit, irascitur sibi, se kabtt iratum, ul Deum habeat propitium. Idem fere de Vera et falsa pcenit., c. 15. Et optime Bernard., serm. 12 iu Cant.: 0/>/f Jmwj» (inquit) unguentum contritio, guod ex recordatione peccatorum conficitur. Est autem hujus vocis metaphora ex eo sumpta, quod conterere significat rem aliquam duram in minutissimas partes dividere el comminuere; peccatum autem solet cor peccatoris obdurare; et ideo perfecta divisio cordis et aversio a peccato, contritio nominata est.

2. Controversia. — Es qua nominis significatione satis conslat contritionem esse aliquo modo actum pcenitentice, quia per pcenitentiam avertimur a peccato et disponimur ad ejus remissionem. Solet autem inter auctores controverti, an sit de ratione contritionis, ut sit formalis actus pcenitentiae, vel sufficiat virtualis. Navarrus, in Sum., cap. 1, num. 5, contendit posse salvari verum conttitior.is actnm absque formali actu pcenitentia>. Fundamentum cjus est, quia poteslhomo disponi sufficienter ad remissionem peccati absque formali actu pcenitentite, scilicet, per amorem Dei snper omnia; sed sufficiens dispositio ad remissionem peccati mortalis est contritio; ergo potest salvari vcra contritio absquc formali pcenitentia cura sola virtuali, quoe in arcore includitur. Hanc vero scntcntiam acriter impugnat Soto in 4, d. 15, q. 1, art. 2, et d. 17, q. 1, art. 1, ex contrario fundamcnto, quia nemo polest sutficientcr disponi ad rcmissioncni peccati, nisi per formalom aversionem et detcstationem ejus, qucc est formalis actns pcenitentia>, sine quo existimat nmorcm nunquam posse sufficerc.

3. Dupiex senms controtersvp. Actus amoris, ut prwscinditur a formali pcenitentia, non est for,nalis conlritio.Contritio est actus pcenitentiw. — Sed in hac re aliquid csse potest perlinens ad veram quaestionem de re ipsa, aliquid vero pertinens ad quaestionem de nomine, seu de usu vocis. Primum est illud, quod in fundamentis aliarum opinionum tangitur, scilicef, an peccator possit intcrdum justificari per solum actum amoris Dei super omni.i, absque formali actu pcenitenlia? simul et in re ipsa elicilo. In qua qua?slione Nuvarrus affirmat, Soto vero negat. Et mihi placet sententia Navarri. Eam vero probare ct ex

plicare nou est hujus loci, sed infra, disputando dc effectibus pcenitentice, id agendum est. Secundus est, an solus amor, quando separalur a formali pccnitentia, et justificat, sit dicendus propria ct formalis contritio, ut etiam Navarrus loquilur; sed in hoc ejus sententia mihi non probatur, quia juxta acceptum usum illius vocis, contritio, significat aut perfectum dolorem de peccato, aut perfectam delestationcm eum dolore; etila Concilium Tiidentinum, definiens contritionem, per formales actus pocnitentice illius rationem explicat. Unde sicut amor praecise sumptus non est formalis prenilentia, scd dicitnr virtualis, ita non cst formalis contritio, sed dici polerit virtuolis. Dicendum ergo est contritionern formaliter et essentialiter esse actum pcenitentice, quamvis virtualiter contineri possit in superiori actu qui non sit formalis pcenitentice. Neque amplius probat fundamentum Navarri, nam supposita sententia priori de actu amoris, consequenter dicendum est contritionem quidem semper essc dispositionem ad gratiam, non tamen omnem sufficicntem dispositionem ad gratiam essc semper formalem contritionem; interdum enim esse potest solus amor super omnia.

Quisnam actus pcenitentice sit contritio.

4. Contritionem formaliter esse ipsam detestationem peccati. — Statim vcro occurrit declarandum, quisnam ex actibus pcenitentia? supra numeratis contritio sit; et pra?sertim inquiri potcst de illis quatuor nctibus, qui sunt voluntas destruendi peccatum commissum, odium peccati, delestatio ejus, ct dolor de illo. Et dicendum breviter est conlritionem formaliter, et (ut ita dicam) in recto, csse detcstationem ipsam; reliquos vero actus regulariter comitari illam, vel antecedcntcr, vel consequenter, et virtute semper includi in illa, non tamen esse de substantia contritionis, ncc semper necessarios ad illam,quatenus ab ipsa detestatione formaliter seu renliter distincti sunt. Ita sumitur ex communi Theologorum doctrina, I). Thom. hic, artic. seq., prifsertim in solutionibus argiimcnlorum, et superiori queest., artic. 8, et in 4, d. 17, tota fere qunjst. 2; et ibi aliorum; et Alens., 4 p., q. 17, memb. 1; Cajet., tom. 1 Opusc, tract. 4, q. 1; Vega, lib. 13 in Trident., c. 25. Et probatur breviter ex supra dictis, nam contritio est propriissimus et perfectissimus actus poenitentiaj; sed talis actus in dctestatione consislit, ut supra probatum est; ergo. Item

« PredošláPokračovať »