Obrázky na stránke
PDF
ePub

nis; hujusmodi autem est actus pœnitentiæ, de quo agimus, nimirum quo aliquis fugit culpam quatenus culpa est; nam qui illam fugit solum propter pœnam, eam culpam magis detestabitur, quæ inducit reatum gravioris pœnæ, propter eamdem proportionalem rationem. Unde confirmatur ex dictis, nam hæc major detestatio fundatur in graviori et majori motivo; sed in peccato graviori est majus motivum ad detestandum ilInd; ergo pœnitentia, quæ in tali motivo fundatur, est de se major detestatio. Unde fit, si in eodem peccato sint plures deformitates,seu rationes mali culpa, eam esse majorem detestationem talis peccati, quæ est ex graviori deformitate et malitia, ac denique illam esse maximam detestationem, quæ est ex maxima deformitate et malitia; in his enim omnibus est eadem ratio et proportio.

3. Rationi dubitandi fit satis. - Potest consuli peccatum levius, ul vitetur gravius. Non autem fieri. - Ad rationem dubitandi concedendum est, in ordine ad absolutam voluntatem, seu electionem, esse quamdam æqualitatem inter omnia peccata, quia nullum eorum est absolute eligibile, ut probat ratio tacta ; quia, si esset eligibile secundum rectam rationem, jam non esset malum culpæ. Neque obstat, quod Theologi communiter docent, posse interdum consuli peccatum levius, ut vitetur gravius. Aliud est enim de consilio, quod alteri datur, et aliud de electione, quæ ab ipso operante fit; nam illud consilium supponit in alio definitum affectum ad gravius peccatum, et ideo, qui consilium præbet, cum non possit utrumque vitare, recte consulit, ut sallem minuatur malum ilInd, quæ intentio recta est; et medium est etiam accommodatum, quia non est de malo, ut malum est, sed ut minus est, et ex suppositione, qnod non possit totum vitari. At vero qui eligit, semper habet in potestate sua utrumque vitare, nec fieri potest, ut commissio levioris peccati sit necessaria ad vitandum gravius, quia est aperta contradictio : et ideo in ipso eligente, nunquam potest ille actus esse bonus.

[blocks in formation]

pabilem, et ideo mirum non esse, quod per illam constituatur homo in quadam necessitate peccandi. Sed urgebis, quia non repugnat illam ignorantiam esse invincibilem. Respondeo primo, fieri quidem posse, ut aliquis inculpablliter putet mentiendum sibi esse, si necessarium sit ad liberandum innocentem a morte; quod autem simul judicet in eo casuid sibi esse omnino faciendum secundum rationem, et in eo nihilominus peccare, vix potest in humanam cogitationem cadere, nedum inculpabiliter ignorari, quia est clara repugnantia in terminis. Si tamen hujusmodi ignorantiam invincibilem admittamus, concedendum est, illum hominem peccaturum ex conscientia erronea, quæ sæpe potest esse occasio peccandi, etiamsi alioqui ipsa ignorantia inculpabilis sit. Neque hoc est contra dicta, in quibus simpliciter, ac per se loquimur, considerata natura et proprietate peccati. Atque tunc eligere potius levius peccatum committere, quam gravius non esset bonum, sed minus malum. Ex illa enim suppositione mirum non est,quod talis homo sit constitutus in quadam perplexitate, et necessitate peccandi. Absolute igitur loquendo, nunquam peccatum est eligibile secundum rectam rationem, propter aliud malum vitandum.

Guber

5. Alia objectio. Responsio. nans potest permittere minus malum ad vitandum majus. Sed dicet tandem aliquis, esto unum peccatum nunquam sit per se necessarium ad vitandum aliud, posse tamen esse utile; ergo id satis erit ut sit eligibile; non enim tantum media necessaria, sed etiam utilia eligibilia sunt. Antecedens patet, quia fornicatio simplex est utilis ad vitanda alia peccata contra naturam, vel contra justitiam; hac enim de causa licitum est in republica permittere meretrices. Respondetur, eamdem fere solutionem hic esse accommodandam ; aliud est enim loqui de ipso eligente et volente, aliud de permittente et extrinsecus gubernante. Ipse enim eligens et operans non tantum tenetur hoc vel illud peccatum vitare, sed simpliciter omnia peccata, estque id positum in voluntate et potestate ejus, saltem cum divina gratia; ideoque non licet illi levius peccatum eligere ad vitandum gravius, etiam si tale medium propterea censeatur utile, quia illo adhibito facilius erit vitare aliud peccatum; tamen quia illa electio nori est permissio tantum, sed volitio peccati in ipso eligente, ideo non est illi licita, sed quærendum illi est aliud medium, etiamsi diffici

lius, vel asperius sit, ad vitandum utrumque peccatum. At vero qui extrinsece gubernat, vel non semper potest omnia aliorum peccata vitare, vel certe non tenetur omnia media adhibere, sed quæ sunt suo muneri et officio consentanea, ideoque potest eligere permitere minus malum ad vitandum majus, per quam electionem ipse non vult peccatum, sed permissionem peccati, quæ non est intrinsece mala. Sic igitur peccatum, per se loquendo, nunquam est eligibile, sed summe detestabile.

6. Quale peccatum sit præeligere culpam graviorem. -Nihilominus appretiative recte dictum est, peccatum gravius esse detestabilius, nosque per actum pœnitentiæ magis illud detestari, vel formaliter, vel virtualiter. Probatur ratione tacta, quia, sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis. Item quia actus virtutis proportionem servat cum formali objecto. Item hoc recte explicatur ex dictis; quia licet nullum peccatum simpliciter sit eligibile propter vitandum aliud, tamen quacunque ratione, vel ex quacunque suppositione fingatur, aut veniat necessitas eligendi inter grave et leve peccatum, et alterutrum eorum committendi, semper est vitandum potius grave, quam leve; ergo signum est appretiative eo magis odio haberi aliquod peccatum, quo gravius est. Quapropter recte polest hic affectus seu appretiatio declarari per illam conditionalem: Si non possem simul utrumque, potius grave, quam leve pec catum vitarem, et contrarius affectus esset inordinatus. Ut, si quis haberet hunc actum : Mallem esse homicida, quam fur, in eo actu peccaret, etiamsi alioqui haberet animum. absolutum neutrum peccatum committendi.

7. Addit tamen Soto, ex illa comparatione, si fiat inter peccata mortalia, non incurri peccatum grave, quia præcipua gravitas peccati mortalis est in aversione divina, et in hac omnia conveniunt, ideoque inordinatio illa, quæ esset in electione conditionata gravioris peccati præ minus gravi, non videtur esse adeo gravis, ut sufficiat ad peccatum mortale. Quæ sententia posset probabiliter admitti, quando peccata mortalia non essent admodum inæqualia; regulariter tamen loquendo, gravis quidem videtur illa inordinatio, et contraria ordini charitatis ac justitiæ ad Deum. Maxime tamen, et sine ulla controversia illud esset peccatum mortale, si inter mortale et veniale comparatio fieret. Ut si quis deprehensus in furto levi haberet

hujusmodi actum: Maluissem deprehendi in adulterio, vel homicidio, sine dubio peccaret mortaliter, quia præferret minorem infamiam suam majori injuriæ divinæ. Hoc autem intelligendum est, si comparatio illa et electio caderet in ipsam culpam et non tantum in infamiam; nam si quis haberet solum hunc actum: Mallem existimari adulter aut homici da, quam fur, non esset grave peccatum; secus vero esset, si propter illam hominum. existimationem, vellet reipsa potius commit. tere homicidium, vel adulterium, quam leve furtum.

8. Objectio. Solvitur. Sed objiciet aliquis contra dicta. In hac conditionata voluntale: Si ad vitandum mendacium oporteret sacrilegium committere, id facerem, nullam esse deformitatem seu inordinationem, quia per illammet conditionem excluditur ab illo objecto omnis pravitas, vel malitia; quoties autem conditio talis est, consensus in actum sic conditionatum nullam habet deformitatem; ergo. Antecedens quoad priorem partem probatur, quia hoc ipso quod sacrilegium esset necessarium ad vitandum aliud peccatum,jam ipsum non esset peccatum. Minor vero patet, nam hic actus non est malus: Si vindicta de inimico non esset prohibita, vellem illam, et idem est de omnibus similibus. Et ratio est, quia per conditionem præscinditur ab objecto turpitudo, et ita voluntas nullo modo fertur in illud ut malum. Respondetur, negando majorem, quia hypothesis illa, sub qua fit præsens comparatio, non est talis, ut excludat malitiam ab altero extremo, nam polius fit comparatio inter gravius peccatum, et minus grave, ex suppositione quod utrumque peccatum sit. Unde, licet in re verum sit, ad vitandum unum peccatum non posse esse ne、 cessarium aliud peccatum, et ideo in re ipsa bene inferatur, si actus est necessarius ad vitandum peccatum, non posse ipsum actum esse peccatum, tamen in præsenti conditionalis illa sumitur ex tali hypothesi impossibili, ut unum peccatum, retinens propriam malitiam et deformitatem, apprehendatur ut necessarium ad vitandum aliud; et tunc dicimus esse valde inordinatum affectum, acceptare potius gravius peccatum sacrilegii, quam levius mendacii, etiam sub illa conditione et hypothesi propositum; nam per illam, ut sic, non excluditur malitia objecti respectu hominis sic operantis, vel apprehendentis illud, ut declaratum est.

ut a me efficiendum, vel coefficiendum, et sic

Dubium incidens de comparatione inter pro- jam constituitur extra præsentem compara

prium, et alienum peccatum.

9. Sed quæri hic solet obiter, an gravius peccatum alienum magis sit detestandum, quam levius peccatum proprium, præcipue si utrumque ex charitate homo detestetur. Et ratio dubitandi esse potest, quia charitas respicit bonum divinum secundum se, et propter ipsum; ergo eodem modo fugit malum oppositum; ergo majus malum divinum magis fugit, a quocunque inferatur; sed gravius peccatum alienum est gravius malum Dei, quam proprium peccatum leve; ergo illud ex cbaritate magis est detestandum quam hoc.

10. Proprium peccatum appretiative esse magis detestandum quam gravius alienum. Potius est permittendum gravissimum peccatum alienum, quam proprium letissimum committendum.-Cooperatio gravior ad peccatum est detestabilior leviori peccato proprio. Nibilominus dicendum est, proprium peccatum appretiative semper esse magis detestandum, etiamsi levius sit. Ita docent communiter Theologi in 4, dist. 17, ubi Palud., q. 1, art. 5; Soto, q. 2, art. 4; Ledesm., 2 p. quarti, q. 2, art. 3. Et probatur primo, quia peccatum alienum tribus modis potest ad me comparari, scilicet, ut permittendum, vel ut aliquo modo efficiendum a me, vel ut quoddam objectum non pertinens ad me ut aliquid faciendum, vel vitandum, sed solum in ordine ad simplicem affectum, quatenus in eo potest complacere voluntas, vel illud odio habere. Si loquamur primo modo, certum est potius esse permittendum quodcunque peccatum alienum etiam gravissimum, quam proprium peccatum, etiam levissimum, committendum. Probatur, quia permittere peccatum, per se non est malum, sed potest esse bonum; committere aulem peccatum semper est malum et fugiendum. Item non sunt facienda mala, ut veniant bona; ergo nec peccandum est, ut alius non peccet; est enim eadem repugnantia, nam si secundum rectam rationem peccandum mihi esset, ne alius peccaret, illud non esset in me peccatum; repugnat enim esse secundum rectam rationem faciendum, et esse peccatum; si antem secundum rectam rationem faciendum non est, ergo secundu:n rectam rationem potius est permittendum alienum peccatum, quam proprium committendum. At vero si peccatum alienum secundo modo consideretur, sic jam non consideratur ut alienum, sed ut proprium, quia consideratur,

tionem; eritque ulterius considerandum, an illa cooperatio ad peccatum alienum sit in me gravior culpa, quam commissio alterius peccati proprii, et quæ fuerit mihi gravior, erit mihi detestabilior, juxta principia superius posita. Denique si alienum peccatum tertio modo consideretur, ut objectum quoddam simplici affectu, amore, vel odio prosequendum, sic quidem appretiative magis est odio prosequendum peccatum proprium, quia quantum in me est, plus conari debeo, ut illud non sit in rerum natura, quanquam objective aliud sit majus malum. Sicut etiam ex ordine charitatis, magis tenetur unus. quisque seipsum diligere in spiritualibus, quam alium; nam prima inclinatio charitatis. est, ut subjectum ipsum, in quo est, inclinet ad diligendum Deum; et ideo charitas non semper magis appretiative diligit illud bonum divinum quod in se est majus objective, sed quod sibi est magis conjunctum, quodque ab ipsa procedit, et in quo ipsamet charitas, seu qui habet illam, magis glorificat Deum. Sic igitur e converso magis etiam odio habet charitas peccatum proprii supposili, quam alieni, etiamsi objective illud majus sit. Eademque ratio procedit intra rationem justitiæ, si consideretur peccatum, quatenus illi repugnat: nam justitia potius inclinat ad vitandam injuriam, etiam levem, quæ a me, seu a proprio supposito inferri potest, quam quæ ab altero fieri potest; imo illa, quæ ab alio fit, respectu mei non est injuria, nisi ego ad illam aliquo modo cooperer.

[ocr errors]

11. Aliud dubium. Responsio. Sed urgent amplius aliqui ulterius interrogando, si ex hypothesi impossibili hæc conditionalis proponatur: Aut mihi peccandum est, aut Deus ipse verum aliquod malum patietur, quia vel non erit, vel inordinatum aliquid aget, vel aliquid simile, quid horum detestabilius sit, malum culpæ proprium, an verum aliquod malum in ipso Deo. Ad quod respondet Alens., 4 par., q. €8, memb. 1, art. 6, detestabilius esse malum in ipso Deo quam in se; ideoque sub hac hypothesi impossibil acceptari posse malum culpæ interiori affectu conditionato, scilicet, si illud necessarium esset ad conservandum re ipsa bonum Dei in se, vel vitandum oppositum malum; quia quacunque ratione consideretur malum ipsius Dei respectu mei, scilicet, ut iuferendum, vel, ut permittendum, et a fortiori ut aman

dum, magis est a me vitandum, quam quodcunque aliud malum, eo quod divinum bonum in re ipsa existens, et prout in se est, super omnia est a nobis diligendum. Quæ ratio optima est; ex illa vero sequitur in ea comparatione non præferri peccatum proprium malo alieno, ut alienum est, sed ut ad nos spectat illud impedire, vel oppositum bonum procurare, et quatenus omissio talis officii, vel obligationis, respectu mei majus peccatum censetur. Verumtamen hæ conditionales ex rebus adeo impossibilibus, et quæ simul implicare videntur affectum ad aliquam culpam, vitandæ sunt, nam et sunt parum utiles, et possunt facile imprudenter fieri.

12. Dubitatio Paludan.- Data distinctione explicatur. Tandem vero inquirunt Paludan. et Soto, citatis locis, an peccatum alienum magis detestandum sit quam quodlibet malum proprium, quod culpam non includat. Et respondent affirmando, quia offensa divina, etiam aliena, ex charitate potius vitanda sit, quam quælibet pœna propria. Sed hoc declaratione indiget juxta distinctionem trimembrem superius a nobis positam. Si enim alienum peccatum ad me comparetur in ratione effectus, id est, ut a me aliquo modo efficiendum, sic manifestum est plus esse a me detestandum quam omne malum pœnæ, quia sub ea ratione jam non est tantum peccatum alienum, sed etiam proprium. Rursus si peccatum alienum præcise consideretur in ratione objecti amabilis vel detestabilis, sic etiam detestabilius est quolibet malo pœnæ, quia malum pœnæ etiam proprium honeste amari potest, saltem complacendo in illo; malum vero culpæ etiam alienum nulla ratione potest honeste placere; alioqui per hujusmodi complacentiam jam fieret aliquo modo proprium. At vero si alienum peccatum consideretur tantum ut permittendum, sic quidem ex genere suo bonum et melius est admittere in se malum pœnæ, quam permittere peccatum in alio, quia id est maxime consentaneum ordini charitatis, tum Dei, tum etiam proximi. Hoc vero non semper cadit in obligationem, sed sub certa lege ac mensura; tantum enim esse potest proprium detrimentum et incommodum, ut charitas non obliget ad sustinendum vel admittendum illud propter vitandum quamcunque alterius culpam, quia cum culpa sit;alteri voluntaria, non teneor ego cum tanto discrimine illam impedire, aut occasionem ejus auferre; de qua re latius tractatur in 2. 2, q. 26 et 32.

DISPUTATIO IV.

DE CONTRITIONE SECUNDUM SE.

De contritione duplex est consideratio, scilicet, quatenus actus virtutis est, et quatenus est pars sacramenti. Hanc posteriorem reservamus in secundam partem principalem hujus tractatus; priorem vero hic expedire necesse est, ut ratio hujus virtutis integre tradatur. Solet autem contritionis nomen dupliciter accipi: primo, generatim, ut comprehendit attritionem, quod sumi potest ex Tridentino, sess. 14, cap. 4, quem locum ad rem præsentem explicui late in primo tomo hujus 3 part., disput. 4, sect. 8. Nunc vero jam non loquimur de contritione hoc modo, quia fere idem est quod actus poenitentiæ, de quo agimus. Aliter ergo sumitur contritio pro quodam actu perfecto, et sufficiente ad remissionem peccati in ratione dispositionis, etiam absque reali susceptione sacramenti; et ita nunc de illa agimus. Unde duo in illa considerari possunt, scilicet, quid sit necessarium ad esse illius, quid vero ut sufficienter disponat ad gratiam: quæ duo formaliter quidem distincta sunt, ita vero conjuncta, ut vix possint disputatione separari, quare utrumque declarabimus.

SECTIO I.

Utrum contritio sit formalis pænitentiæ actus, et quisnam sit.

1. Contritio quid significet. Unde sumpta vocis metaphora.-Contritio juxta communem Ecclesiæ conceptionem significat perfectam aversionem voluntatis a peccato commisso, qua homo se præparat ad reconciliandam amicitiam cum Deo, si illa careat. Hæc significatio constat ex communi usu Theologorum, et ex Trident., sess. 14, c. 4. Et sumitur ex Scriptura, in qua vox hæc aliquando in malam partem accipitur, pro gravi afflictione et pœna, Psal. 13: Contritio, et infelicitas in viis eorum; Isaiæ 65: Præ contritione spiritus ululabant. Frequentius vero accipitur in prædicta significatione, Psal. 50: Cor contritum et humiliatum, etc.; Daniel. 3: In spiritu humilitatis, et in animo contrito; Psal. etiam 146: Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Quæ verba de quacunque afflictione intelligi possunt. Augustinus tamen, quasi per antonomasiam ea intelligit de contritione peccatorum, dicens: Sanat contritos

corde, id est, humiliatos corde, confitentes, seipsos punientes. Ac tandem concludit: Qui cor non conterunt, non sanantur. Et enarratione in Psal. 74: Tritura cordis (inquit), pietas, humilitas. Qui se conterit, irascitur sili, se habet iratum, ut Deum habeat propitium. Idem fere de Vera et falsa pœnit., c. 15. Et optime Bernard., serm. 12 in Cant.: Optimum (inquit) unguentum contritio, quod ex recordatione peccatorum conficitur. Est autem hujus vocis metaphora ex eo sumpta, quod conterere significat rem aliquam duram in minutissimas partes dividere et comminuere; peccatum autem solet cor peccatoris obdurare; et ideo perfecta divisio cordis et aversio a peccato, contritio nominata est.

2. Controversia. - Ex qua nominis significatione satis constat contritionem esse aliquo modo actum pœnitentiæ, quia per poenitentiam avertimur a peccato et disponimur ad ejus remissionem. Solet autem inter auctores controverti, an sit de ratione contritionis, ut sit formalis actus pœnitentiæ, vel sufficiat virtualis. Navarrus, in Sum., cap. 1, num. 5, contendit posse salvari verum contritionis actum absque formali actu pœnitentiæ. Fundamentum ejus est, quia potest homo disponi sufficienter ad remissionem peccati absque formali actu pœnitentiæ, scilicet, per amorem Dei super omnia; sed sufficiens dispositio ad remissionem peccati mortalis est contritio; ergo potest salvari vera contritio absque formali pœnitentia cum sola virtuali, quæ in amore includitur. Hanc vero sententiam acriter impugnat Soto in 4, d. 15, q. 1, art. 2, et d. 17, q. 1, art. 1, ex contrario fundamento, quia nemo potest sufficienter disponi ad remissionem peccati, nisi per formalem aversionem et detestationem ejus, quæ est formalis actus pœnitentia, sine quo existimat amorem nunquam posse sufficere.

[ocr errors]
[ocr errors]

3. Duplex sensus controversi. Actus amoris, ut præscinditur a formali pænitentia, non est formalis contritio. Contritio est actus pœnitentiæ. Sed in hac re aliquid esse potest pertinens ad veram quæstionem de re ipsa, aliquid vero pertinens ad quæstionem de nomine, seu de usu vocis. Primum est illud, quod in fundamentis aliarum opinionum tangitur, scilicet, an peccator possit interdum justificari per solum actum amoris Dei super omnia, absque formali actu pœnitentiæ simul et in re ipsa elicito. In qua quæstione Navarrus affirmat, Soto vero negat. Et mihi placet sententia Navarri. Eam vero probare et ex

plicare non est hujus loci, sed infra, disputando de effectibus pœnitentiæ, id agendum est. Secundus est, an solus amor, quando separatur a formali pœnitentia, et justificat, sit dicendus propria et formalis contritio, ut etiam Navarrus loquitur; sed in hoc ejus. sententia mihi non probatur, quia juxta acceptum usum illius vocis, contritio, significat aut perfectum dolorem de peccato, aut perfectam detestationem cum dolore; et ita Concilium Tridentinum, definiens contritionem, per formales actus pœnitentiæ illius rationem explicat. Unde sicut amor præcise sumptus non est formalis pœnitentia, sed dicitur virtualis, ità non est formalis contritio, sed dici poterit virtualis. Dicendum ergo est contritionem formaliter et essentialiter esse actum poenitentiæ, quamvis virtualiter contineri possit in superiori actu qui non sit formalis pœnitentiæ. Neque amplius probat fundamentum Navarri, nam supposita sententia priori de actu amoris, consequenter dicendum est contritionem quidem semper esse dispo sitionem ad gratiam, non tamen omnem sufficientem dispositionem ad gratiam esse semper formalem contritionem; interdum enim esse potest solus amor super omnia.

Quisnam actus pænitentiæ sit contritio.

4. Contritionem formaliter esse ipsam detestationem peccati. Statim vero occurrit. declarandum, quisnam ex actibus pœnitentiæ supra numeratis contritio sit; et præsertim inquiri potest de illis quatuor actibus, qui sunt voluntas destruendi peccatum commissum, odium peccati, detestatio ejus, et dolor de illo. Et dicendum breviter est contritionem formaliter, et (ut ita dicam) in recto, esse detestationem ipsam; reliquos vero actus regulariter comitari illam, vel antecedenter, vel consequenter, et virtute semper includi in illa, non tamen esse de substantia contritionis, nec semper necessarios ad illam,quatenus ab ipsa detestatione formaliter seu realiter distincti sunt. Ita sumitur ex communi Theologorum doctrina, D. Thom. hic, artic. seq., præsertim in solutionibus argumentorum, et superiori quæst., artic. 8, et in 4, d. 17, tota fere quæst. 2; et ibi aliorum; et Alens., 4 p., q. 17, memb. 1; Cajet., tom. 1 Opusc., tract. 4, q. 1; Vega, lib. 13 in Trident., c. 25. Et probatur breviter ex supra dictis, nam contritio est propriissimus et perfectissimus actus pœnitentiæ; sed talis actus in detestatione consistit, ut supra probatum est; ergo. Item

« PredošláPokračovať »