Obrázky na stránke
PDF
ePub

ad transigenda humana negotia; et præser- redditur, quia hoc præceptum est negativum, tim, ut possit esse inter homines consultatio et ideo ita pro semper obligat, ut nulla rade rebus occultis; nullus enim fere auderet tione illud violare liceat ; sicut non licet menalterum consulere de re occultissima, nisi tiri propter ullum finem bonum. Ita fere Sosciret illum teneri ad servandum secretum. to. Tamen hæc ratio per se non sufficit, alias Propter quod non sola confessio, sed etiam etiam in naturali secreto eadem esset obligaconsultatio secreta, præsertim de rebus per- tio, quia etiam est præceptum negativum. tinentibus ad animam, obligat ad tacendum, Item, si præceptum negativum non sit de re quamvis non æqualiter, nec, ut ita dicam, intrinsece mala, et habente malitiam insepasuper omnia. Tandem ex lege religionis hoc rabilem in quacunque occasione, et propter potest colligi, supposita institutione talis saquemcunque finem, cessare potest interdum cramenti, propter reverentiam ejus, ut magis obligatio ejus, ut per se notum est; hic autem ex sequentibus patebit. non videtur esse actio intrinsece mala, quia ad summum est infamatio proximi, quæ propter necessarios fines potest interdum licere; vel si hic est aliud specialius, ejus rationem et causam quærimus.

2. Nunquam licere violare secretum. - SeSecundo est certum, obligationem hujus præcepti tantam esse, ut in nullo casu et propter nullum finem, etiam pro tuenda tota republica ab ingenti malo temporali aut spirituali, violare illud liceat. Ita docent Theologi omnes contra unum Altisiod., 1. 4 Sum., tract. 6, c. 3, q. 7; tenet D. Thom. in 4, d. 21, q. 3, art. 1, ubi contrariam sententiam erroneam vocat, et Quodl. 1, art. 8; Bonav., ead. d. 21, 2 p. illius, art. 2, q. 1; Rich., art. 4, q. 1; Scot., q. 2; Durand., q. 4; Palud. et Major, q. 3: Capr., q. 2; Gabr., art. 1 et 2; Alens., 4 p., q. 19, n. 2, alias q. 78, per totam; Adrian., q. ult. de Confess. ; et Medin., dict. C., q. de hac re; Viguer., in Sum., c. 16, § 4; Sylv., verb. Confess., 3, q. 19 et 20; et alii Summistæ omnes, verb. Confess.; Petr. Sot., lect. 11 de Confes. ; Ledes., 4, 2 p., q. 10, art. 1; Sot., d. 18, q. 4, art. 5; Navar., c. 8 Sum., et in c. Sacerdos, de Poenit., d. 6, n. 116; et Covar., in 4, 2 p., c. 8, § 12, n. 10; Simanc., in Institut. Cathol., tit. 24, n. 14 et 15. Fundamentum præcipuum hujus veritatis est communis consensus Ecclesiæ ejusque perpetua traditio, cujus nonnulla vestigia in antiquitate inveniuntur, quamvis pauca. Insinuat hoc Leo P., ep. 78, alias 80; et Basilius, in Regula monachorum, c. 21; Aug., lib. de Salutarib. docum., c. 52; Ambr., apud Paulinum, in vita ejus; clarius Greg., in c. Sacerdos, de Pœnit., d. 6, ubi ait, propter nullum scandalum vitandum, frangendum esse hoc sigillum; nomine enim scandali videtur ibi significare Gregor. quodcunque damnum, etiam publicum et commune; et idem sumitur ex c. Omnis utriusque sexus.

Quæ sit ralio hujus obligationis.

3. Prima ratio.- Rejicitur.-Difficultas vero est in assignanda ratione hujus tantæ obligationis, et ex quo jure nascatur. Prima ratio

4. Secunda ratio. - Refellitur.- Instantia enodatur.- Propter hoc Alens. et Bonav. reducunt hanc rationem ad intrinsecam malitiam mendacii; dicunt enim, confessorem revelando quod in confessione audivit, semper dicere mendacium ; quia dicit se scire; in quo significat se scire, ut hominem, cum tamen id non sciat ut homo, sed ut Deus, ut dicitur in c. 2 de Offic. ordin. Hæc tamen ratio est nimis metaphorica, quia licet homo sciat ut Deus, id est, ut gerens vicem Dei in illo munere, tamen non potest excludi quin ipse homo sciat ; qui autem loquitur de re in confessione audita, solum affirmat se, id est, hunc hominem scire, quod verum est; non tamen negat se audivisse illud gerens vicem Dei; imo potest contingere ut expresse id affirmet, dicendo se audivisse in confessione; solum ergo affirmat se scire, quod falsum non est. Hujus signum etiam est, quia de licentia pœnitentis potest id dicere. Accedit etiam quod ex vi illius rationis non concluditur malitia. mortalis, sed venialis, quia mendacium ex se non est peccatum mortale. Quod si aliunde habet hanc gravitatem, hujus rei rationem inquirimus. Sed, aiunt, si confessor neget se scire, verum dicet, ut infra videbimus; ergo, si affirmat se scire, mentitur. Negatur tamen consequentia, quia in diversis sensibus potest utrumque esse verum; nescit enim, ut jure dicere possit; scit autem de facto.

[blocks in formation]
[ocr errors]

omnino tegat illud, et hoc significatur per hoc sigillum. Quam rationem impugnant late Durand., Scot. et alii; et e contrario illam defendunt Capreol., Soto, etc. Ego vero censeo esse quidem aliqualem congruentiam, non tamen sufficiens fundamentum ad obligationem; quia illa significatio non est substantialis in hoc sacramento, neque hoc ulla ratione vel auctoritate probatur. Maxime quia non est de substantia hujus sacramenti, quod secrete fiat, ut supra ostendi. Item, quia alias nec de licentia pœnitentis liceret revelare hoc secretum. Non est ergo obligatio hæc per se imposita propter significationem, sed propter rem ipsam, ut sacramentum ipsum convenienter tractetur et conservetur. 6. Quarta ratio. — Reprobatur. — Quarta ratio magis moralis est, quia scientia hujus sacramenti per se primo ordinatur ad spiritualem salutem pœnitentis, ac proinde est veluti quædam scientia sacra, quam non licet ordinare ad alios fines extrinsecos, præsertim si sint inferioris ordinis. Sed hæc ratio, nisi aliud addatur, fundatur in falso principio, scilicet, non licere uti re superioris ordinis ad bonum inferioris ordinis; aut non licere uti re aliqua, nisi ad illum finem ad quem est instituta. Utrumque autem horum falsum est, quia in hoc nulla est intrinseca inordinatio, nisi aliunde fiat injuria rei sacræ, seu superioris ordinis; et hoc est quod hic inquiri

mus.

Vera ratio assignatur.

-

[ocr errors]

7. Objectio.. Solvitur. Dicendum est ergo, hanc obligationem oriri ex injuria, quæ fieret sacramento, si aliquando revelaretur hoc secretum; injuria autem illa consistit in hoc quod confessio fieret odiosa; nam retardarentur homines, neque cum fiducia possent ad hoc sacramentum accedere. Quod declaratur amplius in hunc modum : quia si vel in uno casu daretur licentia, jam hoc esset committendum arbitrio et prudentiæ confessoris; quia causa, vel casus, in quibus id esset licitum, non essent omnino definiti; ergo semper possent pœnitentes timere hujusmodi arbitrium confessoris. Atque hinc etiam factum est, ut quoties pœnitens timet revelationem secreti, excusetur ab obligatione illud confitendi, ut in superioribus dictum est. Fundaturque in naturali ratione, quia nemo cogitur, ut se prodat; qui autem confiteretur peccatum a confessore revelandum, jam ipse se proderet; ergo ad hoc non tenetur; ergo,

ut ipsi pœnitentes non possint excusari a confessione peccatorum, necessarium fuit, ut omnino præcluderetur via revelandi confessionem. Dices: non est inconveniens pœnitentem interdum excusari. Respondeo: excusari per accidens, et ex malitia confessoris non est inconveniens; tamen excusari ex vi et modo institutionis ipsius sacramenti, et ex facultate a Christo data ipsi confessori pro aliquo casu, esset magnum inconveniens, et contra debitam institutionem et finem talis sacramenti. Eo vel maxime, quod hoc ipso destruitur omnis ratio, vel utilitas, quæ esse posset in tali revelatione; nam quoties pœnitens timeret revelandum esse peccatum, aut id esse licitum, non diceret illud; ergo cessaret utilitas, quæ fingi posset in usu talis secreti. Unde tandem concluditur ratio; quia hæc revelatio est nociva sacramento, et nunquam potest esse vere ac moraliter utilis ; ergo nunquam est licita.

8. Hanc obligationem non oriri ex jure humano.-Corollarium primum.-Atque hinc intelligitur, obligationem hanc non oriri ex jure humano positivo. Primo, quia est major fortasse, quam possit lege humana imponi. Quia licet interdum possit lex humana obligare cum dispendio, vel evidenti periculo vitæ, quando ad commune bonum expedit, tamen quod obliget etiam in periculo boni commu nis, videtur excedere facultatem humanæ legis, nisi aliunde, vel divina lex, vel ipsa rei natura, talem obligationem afferat. Secundo, quia hæc obligatio antiquior est quam omuis humana lex, et cum ipso sacramento creditur esse nata. Tertio a posteriori, quia non posset Ecclesia hanc legem abrogare, neque in illa dispensare; imo etiamsi Summus Pontifex, per impossibile, præciperet hoc secretum revelare, non esse illi parendum, quia præciperet contra jus divinum; et hæc omnia constant ex sensu et usu Ecclesiæ.

9. Non oriri ex solo jure naturali.— Corollarium secundum.Secundo sequitur, secre tum hoc non oriri ex solo jure naturali puro, quia est altioris ordinis, et superat omne naturale secretum. Unde dici potest secretum hoc aliquo modo supernaturale, quia et videtur superare omne secretum naturale, et scquitur ex actione sacra et supernaturali, ejusque violatio sacrilega est contra virtutem religionis infusam; nam respicit suo modo Deum, ut ad supernaturalem ordinem spectat.

10. Non esse mere positivum præceptum

hoc.-Objectio.- Solvitur.- Tertio fit valde 12. Obligationem hanc esse sub mortali cul

verisimile ex dictis, præceptum hoc, quamvis supernaturale sit et divinum, non tamen esse mere positivum superadditum huic sacramento, quale est, verbi gratia, in Eucharistia præceptum præmittendi confessionem ante communionem; sed esse quasi connaturale et intrinsecum ipsi sacramento prout de facto institutum est, ita ut ex quodam jure naturali intrinseco ipsi sacramento, et per necessariam consecutionem ex ejus institutione oriatur, quam illationem jam declaravi. Dicet aliquis, Christum Dominum potuisse hoc sacramentum instituere quoad totam substantiam et effectum ejus, non imponendo confessori totam hanc obligationem. Respondeo primo, quamvis hoc admittamus, fortasse non potuisse illud instituere cum tota necessitate et obligatione, quam nunc imposuit pœnitentibus ad integre et omnino aperiendam conscientiam suam confessori, quin ex illa resultaret hoc sigillum. Vel certe, si de absoluta potentia potuit, non tamen secundum convenientem modum providentiæ; et ideo de facto ita fecit hanc institutionem, ut haberet hanc obligationem conjunctam ; illam vero talem fuisse, consensus et traditio Ecclesiæ satis docent, et convenientiam ejus probat experientia perpetua, qua constat, et hunc rigorem fuisse utilissimum, et nunquam (quod sciamus) occurrisse casum, in quo aliud expediret.

11. Ratio denique, quæ ex omnibus dictis colligitur, id satis declarat, quia, cum hic concurrant duo, integritas confessionis et manifestatio totius status pœnitentis, et secretum ex parte confessoris, non poterat convenienter obligari pœnitens per se, et quantum est ex parte sacramenti, in omni casu, et sine ulla exceptione ad totam suam conscientiam prodendam confessori, nisi ipse confessor simili modo obligaretur ad illam tacendam. Constat autem legem hujus sacramenti per se obligare pœnitentem; ergo necesse est ut secum afferat eam obligationem seu conditionem ex parte confessoris, sine qua non posset recte consistere talis obligatio poenitentis. Alioqui, hoc ipso quod daretur confessori licentia in aliquo casu ad aperiendum os circa res sibi in confessione revelatas, hoc, inquam, ipso obstrueretur os pœnitentis ad loquendum non solum in uno vel alio casu, sed fere semper propter timorem et suspicionem. Hoc ergo modo optime explicatur intrinseca ratio hujus præcep!i.

XXII.

pa.

Quarto colligitur ex dictis, obligationem hujus præcepti ex suo genere esse gravissimam, et sub mortali culpa, quia materia talis præcepti et finis ejus sunt maximi momenti. An vero in individuo possit esse transgressio hæc venialis ex levitate materiæ, constabit ex his, quæ tractabimus de materia, circa quam versatur hoc præceptum. At vero ex indeliberatione seu inadvertentia non est dubium quin possit aliquando excusari confessor a culpa mortali, imo etiam ab omni culpa, propter defectum voluntatis, seu libertatis, maxime quando revelatio est indirecta, .quam omnino non advertit confessor dum loquitur, vel aliquid operatur; oportet tamen confessores in hoc esse cautissimos, ne forte aliquod verbum excidat.

13. Quotuplex malitia sit in hoc delicto. Esse duplicem. - Quæret vero hic aliquis, quotuplex malitia sit in hoc delicto. Respondeo, ad minimum esse duplicem. Una est sacrilegii contra reverentiam debitam sacra、 mento et contra bonum ejus. Alia est contra justitiam, quatenus est contra famam proximi, et contra secretum ab eo commissum. Alii præter hæc addunt malitiam inobedientiæ vel contra Deum propter præceptum divinum, vel contra Ecclesiam propter præceptum Ecclesiasticum, cap. Omnis utriusque sexus, et dict. cap. Sacerdos. Sed non oportet has multiplicare malitias, quia præceptum divinum, ut dixi, intrinsecum est ipsi sacramento, et licet non esset, sed a Christo Domino superadditum, constituit tamen actum. in eadem virtute, seu materia religionis, et sub eadem ratione illum præcipit, idemque est de præcepto Ecclesiastico; nam sola multiplicatio præceptorum non sufficit ad diversi tatem malitiarum, quando materia et motivum virtutis eadem sunt. Alii præterea addunt malitiam infidelitatis in secreto servando respectu proximi. Sed, si hoc intelligatur de infidelitate, ut est malitia specie distincta ab injustitia, non est verum, quia secreti observatio in præsenti non est ex quacunque simplici et pura promissione, sed ex pacto includente obligationem justitiæ. Si vero intelligatur de infidelitate latiori significatione, prout includit etiam deformitatem contra justitiam, sic verum est, in hoc peccato duplicem rationem injustitiæ intervenire posse: unam detractionis contra famam proximi, aliam fractionis sigilli contra legitimum pactum et conventionem humanam; hæ namque

44

duæ rationes invicem separabiles sunt, et formaliter distinctæ manent, quamvis in eodem actu conjungantur.

14. Discrimen inter utramque malitiam.Ex his vero malitiis prima, quæ est sacrilegii, est maxime intrinseca, et inseparabilis; nam malitia injustitiae videtur posse in aliquo casu cessare, scilicet, quando talis necessitas extrinseca occurrit, propter quam liceret vel famam proximi prodigere, vel secretum ejus aperire; tunc enim, quamvis fiat contra sigillum confessionis, non videtur esse contra justitiam, licet sacrilegium committatur, Probabile autem est etiam tunc habere locum obligationem justitiæ infusæ inter fideles; quia pactum inclusum in confessione, quod intercedit inter confessorem et poenitentem, est de servando hoc secreto in omni casu, et sine ulla exceptione, et eo modo, quo Christus illud instituit, quod pactum validum nunc est ex utroque capite; ergo violatio ejus propter quamcunque causam etiam nunc erit contra justitiam.

Aliquot objectiones proponuntur.

15. Prima ex Conc. Carthag. Solvitur objectio proposita. - Nonnullæ supersunt objectiones. Prima sumitur ex Conc. Carthagin. VII, c. 5, et habetur in c. Placuit, 9, q. 2, ubi supponi videtur, Episcopum posse aliquando licite dicere quod solus in confessione audivit ; et in Conc. Mogunt., c. 10 et 21, et apud Burchard., lib. 19 sui Decreti, c. 28 et 37, significatur, olim fuisse in usu, ut juxta prudens arbitrium confessoris quæ dam peccata in confessione audita tacerentur, alia in publicum proferrentur. Respondeo, in priori loco non esse sermonem de confessione sacramentali, nullum enim ibi est verbum, quod hoc significet, sed de exteriori confessione facta solo Episcopo interroganti. In alio vero loco non est sermo de revelatione a confessore facienda, sed a pœnitente, si ipse volebat publicam poenitentiam agere aliquorum peccatorum; quæ fieri etiam poterat sine revelatione causæ; si autem hæc interdum dicebatur, erat ex sola voluntate ipsius pœnitentis, ut in superioribus etiam attigimus.

[blocks in formation]

Secundus est, si mortuus sit pœnitens, et necessarium sit aperire crimen ejus ad impediendum, verbi gratia, usum alicujus matrimonii, quod nullum est. Et hunc casum admiserunt multi Canonista, ut refert Covar. supra, n. 9. Tertius casus est, si sit necessarium sacerdoti ad propriam confessionem integre faciendam, alterius peccatum in confessione auditam revelare, ut si gravem defectum et culpam in audienda alicujus confessione commisit, quam postea in sua confessione explicare non possit, quin confessor intelligat alterius pœnitentis peccatum. Tunc enim licitum id esse tenuit Soto, in 4, d. 16, q. 4, art. 5, quamvis in Relectione de Secreto, dubius fuerit, memb. 2, q. 4, dub. 2. Fundamentum ejus est, quia gravior est integritas confessionis, quam secretum, tum quia illa est de essentia, et non hoc; tum etiam quia sigillum ad hoc ordinatur, ut confessio inte gre fiat. Addere possumus, illam non videri revelationem sigilli, quandoquidem sub eodem sigillo dicitur. Tandem objici solet casus evidentis periculi mortis, quia non tenetur quis tueri famam proximi cum periculo propriæ vitæ.

17. Solvitur secunda objectio. Aliquorum Canonistarum opinio reprobatur. - Nihilominus dicendum est, in nullo horum casuum licere hanc revelationem. Et de primo quidem certum est, et omnes Doctores conveniunt contra Altisiodorensem, tum quia moraliter est impossibile, quod assumit, videlicet, revelationem confessionis non esse onerosam pœnitenti; tum etiam quia licet demus ita contingere in particulari casu, id est per accidens; at cessante in particulari fine legis, non cessat ejus obligatio; præsertim, quia hic non tam attenditur commodum pœnitentis, quam ipsiusmet sacramenti. In secundo etiam casu erronea est illorum Canonistarum sententia, ut reliqui Doctores docent, quos Covar. citat. Præsertim quia testimonium confessoris ex scientia confessionis nullam fidem facit in foro exteriori, ut sumitur ex c. 2 de Offic. Ordin., et c. Dilectus, de Excessibus Prælat. Nec refert, quod pœnitens mortuus sit; obligatio enim sigilli semper durat, tum quia hoc est necessarium ad bonum usum talis sacramenti; timerent enim vivi peccata sua dicere, si vel post mortem revelari possent; tum etiam quia præceptum est absolutum, et proximi fama etiam post mortem servanda est, de quo latius Nav. referens alios in Sum., c. 8, n. 7.

18. Opinio Soti reprobatur. - Præceptum hoc obligare cum periculo propriæ vitæ.. Idem secretum servandum esse in tertio casu docent communiter Doctores, ut Soto ipse fatetur, et videre licet in Gabr., d. 21, q. 1, art. 3, dub. 1, ad 5; Adrian., quæst. ult. de Confess.; Sylv., verb. Confess., 3, q. 13; Navar., in Sum., c. 8, n. 6, et in c. Sacerdos, de Pœnit., d. 6, n. 64; Ledesm., 2, p. 4, q. 10, art. 5; Richar., Palud., Scoto, et aliis, locis superius citatis. Et certe contraria opinio non est probabilis, quia licet integritas formalis sit de essentia confessionis, tamen materialis non est adeo necessaria, quin propter alias causas prætermitti possit; nulla vero potest esse gravior quam observatio sigilli. Imo multi auctores, ut infra videbimus, docent, solum ob non revelandum peccatum proximi licere, vel etiam debitum esse aliquid in confessione omittere; sed hic intercedit hæc causa, et præterea integritas sigilli; ergo excusat a formali dimidiatione, et consequenter obligat ad observationem sigilli. Præterea, licet sigillum ordinetur ad integritatem, tamen majus detrimentum esset ipsiusmet integritatis dare licentiam tunc ad loquendum, quam obligare ad tacendum ; quia ex prima servatur integritas in uno singulari casu, ex secundo vero daretur occasio sæpius illam non servandi. Denique, si confessor audiens confessiones duorum, ex uno intelligat alium non confiteri integre, neque digne, non potest ullum indicium dare, sed absolvere, ne revelet confessionem ; quia secundum præsentem scientiam bene facit, et alia uti non debet; ergo a fortiori, etc. In quarto etiam casu falsum est, quod assumitur, ut iidem auctores sentiunt; quia bonum commune majoris momenti est quam propria vita; ergo si propter commune bonum non licet revelare sigillum, multo minus propter propriam vitam. Neque hoc est tueri famam proximi, sed est non infamare, quod est valde diversum, et præterea est non facere injuriam sacramento, quod majus est. De quo casu videri potest Gabr., sup., ad 4; Soto, dicta Relect. de Secreto, p. 3, q. 4; et Sylvest., verb. Confessor, 3, q. 19. Habet tamen hic casus in revelatione indirecta nonnullam difficultatem, quam infra attingam.

SECTIO II.

Ex qua confessione oriatur hoc sigillum.

[ocr errors]

1. Oriri ex omni et sola confessione sacramentali. ― Regula certa et communis est, oriri ex omni et sola confessione sacramentali. Prior pars constat, quia præceptum est universale et absolutum, et quia eadem est ratio de quacunque. Nec refert, si quis objiciat confessionem publice factam, quia etiam de illa loqui non licet, nisi quatenus hæc est voluntas ipsiusmet poenitentis. Altera vero pars exclusiva probatur, quia hoc præceptum, vel intrinsece oritur ex sacramento, vel illi soli annexum est; si autem confessio non sit sacramentalis, sacramentum non est etiam inchoatum; ergo non habet locum ibi sigillum. Explicare tamen oportet, quæ confessio sit sacramentalis et sufficiens ad hunc cffectum, tam ex parte sacerdotis, quam ex parte confitentis.

-

2. Necesse esse ut fiat sacerdoti.-Navarri et Adriani sententia reprobatur. - Cajetani sententia rejicitur. Et primum, ex parte confessoris necesse est ut confessio sit facta sacerdoti; nam ex illa, quæ scienter fit laico, vel inferiori clerico, quacunque occasione vel necessitate, non oritur hoc sigillum, sed tantum naturale secretum, licet oppositum sentiat Navarr., in Sum., c. 8, n. 7; et Adrian., quæst. ult. de Confess., sine fundamento, quia illa confessio non est sacramentalis. Dices ex intentione pœnitentis fit ut sacramentalis. Respondeo: si sensus sit fieri vice sacramentalis, parum id refert, quia id non mutat naturam ejus, neque addit obligationem. Si vero sit sensus, fieri ex apprehensione, quod sit sacramentalis, ille est quidam error operantis, procedens non ex deceptione personæ audientis, sed ex ignorantia juris ; et ideo nullam alteri imponit obligationem, quæ ex re ipsa non oriatur. Aliqui vero hoc limitant, nisi intercedat pactum inter dicentem et audientem. Quod sentit Palud., d. 21, quæstione tertia, num. 11; et Cajetan., verb. Confessor. Sed in rigore non ita est; nam illa obligatio ex pacto semper est minor quam ex sacramento; quia illa ad summum pertinet adjustitiam, hæc ad justitiam et religionem; illa immediate oritur ex voluntate humana, hæc ex voluntate Christi, Unde, non obstante illo pacto, tale secretum non obligat semper et in omni casu, etiamsi Soto in dicta relectione oppositum sentiat.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »