Obrázky na stránke
PDF

Nam si necessitas boni communis urgeret, licitum esset revelare illud secretum, quia in humano pacto semper intelligitur exceptum commune bonum; alias esset iniqnum, ut recte notavit Navar., c. i, in princ, de Pa> nil., d. 0,cum Felin., in c. Pasloralis, de Offic. ord.; et idem sentit Ledes., q. iO, art. 3, dub. 3; Adrian., quaest. ult. de Confess.; et alii locis ssepe cilatis. Addit denique Solo, illud secretum esse maximum inter naturalia secreta, quod est pie dictum propter umbram hujus sacramenti; in re tamen non excedit consultationem secretam de rebus ad conscienliam pertinentibus.

3. An se fingens sacerdotem teneatur sercare sigillum. — Majus dubium esse posset, si is, qui audit peccatum, decepit alterum dicens se esse sacerdolem, et alius bona fide et intentione confessus est,*an inde oriatur vera obligatio sigilli. Et, omissis argnmenlis, censeo oriri eo modo, quo infra dicam, laicum audientem furtive confessionem alienam teneri sigillo. Est enim eadem fere utrobique ratio, quia intercedit injuria et ejus, qui bona fide confitetur, el ipsius eliam sacramenti, quod hoc modo posset etiam onerosum reddi. Item quia, licet illa confessio de facto non terminetur (ut sic dicam) ad sacerdotem, tamen ut fit a tali bomine, ex intenlione sacramenti procedit, et fit sacerdoti. Et ideo ipsum etiam sacramenlum, et preeceptum ejus tegit illa peccata sub sigillo. Tandcm hoc pra;ceptum impositum est in favorem pcenitentis et sacramenti; ergo ampliandum est ad omnem confessionem bona fide factam sub ratione et intentione sacramenti. Et heec esl sentcntia communis, Gabrielis, 4, d. 21, q. i, art. 2; Palud., q. 3; Adrian., quaest. ult. de Confes., et aliorum. Nam licetSotodicat, non esse tam gravem obligationem in hoc casu, non negat esse obligationem sigilli, et in eadem specie. Instabis : ergo si quis scienter confiteatur laico, putans illam confessionem esse sacramentalem, id est, ex ea posse perfici sacramentum, oritur obligatio sigilli; hoc autem videtur contra superius dicta, et contra rationem ibi factam, quia error personae non confert ad obligationem inducendam. Respondeo : aliud est confessionem fieri cum existimatione obligationis sigilli, etiamsi confessio non sit sacramenlalis; aliud vero tieri hac inlentione, ut sit sacramentalis, et revera existimando esse sacramentalem; primum non sufiicit, ct dc hac existimntione locuti sumus in primo punclo; hic autem loqui

niur de secuudo modo iulentionis, qua; videtur sufficere, maxime quando intercedit deceptio, vel ignorantia invincibilis.

A. An non halens jurisdictionem debeat strvare sigillum. Respondetur. — Quaeri vero ulterius potest, quid dicendum sit, si is, qui confessionem audit, sit sacerdos, non tamen habet jurisdictionem. Videtur enim ex tali confessione non magis sequi obligationem sigilli, quam ex confessione facta laico, quia illa nullo modo videtur esse confessio sacramentalis, cum non tiat coram legitimo judice et ministro hujus sacramenti. Aliunde vero videtur magnumiiiconveniens hoc admittere, quia est contra communem sensum omnium, et posset parere multa incommoda. Breviter dico. Variis modis potest hsec confessio contingere: primo bona fide ptenitentis et confessoris, quia uterque putat non deesse jurisdictionera ; et tuncnon dubito quin conlrahatur obligalio sigilli, etiamsi postea constet defuisse jurisdictionem, quia oppositum revera multum derogaret buic sacramento, et illud redderct onerosum et dubium. Deinde, quia illa confessio, quantum estex intentioue pceuitenlis et sacerdotis, sacramentalis cst, et per accidens contingit defectus; et ideo ad reverentiam sacramenti pertinet, ut in ea servetur sigillum. Secundo potest hoc accidere bona fide pcenitentis, etex malilia sacerdotis; et credo idem esse dicendum, sicut diximus de laico, proportione servata. Tertio potest boc accidere cum ccrta scientia utriusque partis, et quidem si id faciant in ordinead sacramentum cum spe obtinenda; jurisdiclionis, etiam existimo oriri obligatiouem sigilli, quia jam est illa quaedam inchoatio confessionis sacramentalis; ut si quis coufiteatur inferiori sacerdoti peccatum reservatum eoanimo, ut facultatem pelat, et jurisdictionem obtineat, non est dubium quin oriatur obligatio sigilli, ut cx praxi Ecclesiae constat; et quia revera non possent homines alio modo inter se traclare negotia animae, et revelare conscientias suas in ordiue ad sacrameulum perficiendum. Si autem illa revelatio nullo modo ordinetur ad sacramentum pcrfkiendum, nequead petendamjurisdictionem.exislimo solum habere rationem cujusdam consullationis; atque ita non oriri aliam obligationem secreli, praeler eara, quae ex tali consultatione nasci solet, quee maxima omnium est post obligationem sigilli. Ralio est, quia illa nullo modo est confessio sacramentalis. 5. Intentio sacerdotis ad sigilii cbligatio

nem an necessaria. — Atque hinc etiam coustat quomodo sit necessaria voluntas vel intentio sacerdotis. Nam imprimis, si decipiat pcenitentem, non propterea vitabit obligationem sigilli, ut a fortiori patet ex dictis. Quia alias possent sacerdotes decipere poenitentes, etideo non obligari, quod est, et coutra justitiam, quia nemini debet dolus patrocinari; elcontra bonum tonfessionis, inde enim et onerosa et foimidanda fleret. Item, quia licet sacerdos in principio non habeat intenlionem absolvendi, seu perficiendi sacramentum, nihilominus confessio sacramentalis est; cujus signum erit, quia si in discursu confessionis mutet intentionem, et tandem vere absolvat, perficiet sacramentura. At vero, si a principio dicat sacerdos se nolle audire confessionem, quidquid pcenitens conetur, et veliteum obligare, non poterit obligationem sigilli inducere, quia nou potest invitum cogere ut sacramentaliter audiat. Et hoc modo, voluntas audiendi confessiouem est necessaria ex parte sacerdotis ad obligationem sigilli, sive habeat intentionem absolvendi, sive non, utostensum est. Hoc autem intelligo in confessione propria, quaependet ex voluntate confessoris; interdum euim potest oriri heec obligatio ex sola petitione confessionis, vel facullatis ad confitendum alteri peccata reservata, quia indeoritur obligatio sigilli,quia, ot supra dixi, illa est qua?dam inchoatio confessiouis, et subjectio ad claves iu hoc foro, et ex modo, quo Ct, necessario antecedit volnntatem seu consensum alterius; et ideo independenter ab illo parit hanc obligationem, quia revera est ita necessaria ad bonum usum hujus sacraraenti; et in eo casu procedunt omnes rationes, quibus necessitatem sigilli probavimus. Unde a fortiori concluditur non esse necessarium confessionem informari absolutione, ul sigillum oriatur, quod etiam patebit ex dicendis.

6. Bx parte pcenitentis necessariam esse intentionem sacramentalem. Difficultas. — Secundo principaliter dicendum est, ex parte pcenitentis requiri, confessionem fieri intentione sacramentali,id est, anirao se accusandi in hoc foro, et subjiciendi se clavibus Ecclesia?. Explicuithoc bene Cajet., 2. 2, q. 70, art. l.ettom. 1 Opusc, tract. 21 ; et Soto, d. 18, q. 4, art. 5, et in Relectione de Secreto, memb. 2, q. 7; Navar., c. 18, n. 55; Simancas, in diclo lib., tit. 42, n. 15. Et ratio est, quia si confessio non fiat hoc animo et intentione, revera non est confessio, nec pec

cata illa subjiciuntor clavibus; ergo neque illa est res sacra, neque ex illaoritur sacrum secretum. In hoc taraen advertcudum est, quando ipsemet pcenitens aperte declarat animum suum, rem esse certissimam sine difficultate; deberet tamen sacerdos tunc illum admonere, ex illo modo revelalionis non oriri obligationem sigilli, quia multi ex ignorantia putant, etiamsi nolint confileri, posse imponere sacerdoti obligationera hujus secreti, in quo decipiuntur. At vero difficultas est, quando ipse poenitens exterius dicit se velle confiteri, et tamen ex modo dicendi, vel aliis circumstantiis colligit confessor," illum non venisse animo confitendi, sed fortasse decipiendi et inducendi confessorem, ut sit particeps sui delicti; et in hoc casu etiam procedit conclusio posita, ut dicti auctores diserte explicarunt. Solum oportet observare, utconjectura?, vel signa sint ita aperta, ut faciant rem moraliter certam; nam in re dubia semper judicandum estin favorem confessionis et pcenitentis, qui quandiu non probatur omnino fictus, prresumilur bono animo accedere.

7. Addunt prasterea in hoc puncto Cajetanus et Simancas, etiamsi pcenitens non accedat animo confitendi, si tamen revera accedat bona intentione consulendi anima? suoe petendo consilium, et communicando res suas cum illo sacerdote, hoc satis esse, ut oriatur obligatio sigilli, quia hoc sacramentum ordinatur ad bonum animae; unde quacunqueratione hoc bonum intendatur, videtur pertinere ad bonum sacramenti, ut sigillum servetur. Contrarium vero sentiunt Soto el Navarrus, quia illa confessio nullo modo estsacrameulalis ex vi illiusinteutionis; alias ex quacunque consultatione ordinata ad bonum animaj oriretur secretum sigilli, quoil tamen falsum est. Sed fortasse hi auctores non sunt sibi contrarii; non est enim necessaria intentio ita confitendi, ut possit obtincn absolulio, et consummari sacramentum ; et hocintendunt Cajetanus et Simancas, etstatim latius piobabitur. Et nihilominus certum est, non sulticere quamcunque inteutionem consulendi propter bonum anima?, ut ratio facla probat, sed necessariam esse intentionem se accusandi coram judice a Chrislo constitnto, ut ab illo, vel absolvatur, vel curetur seu juvetur eo modo, quo ipse judicaverit expedire; hoc est enim satis, ut illa confessio sit aliquo modo sacramentalis, et ordineturad absolutionemsaltem sub conditione, si confessor judicaverit, vel certe si Deus per ministerium ejus pcenitentem disposuerit.

8 Addo prieterea ex D. Thom., d. 21, q. 3, art. 1, non esse neccssarium ut confessio fiat cum omnibus conditionibus ad absolutionem requisitis. In quo omnes etiam consentiunt, et merito; alias quoties sacerdos jusle negat absolutionem propter indispositionem poeuiientis, non maneret sigillo obligatus, quod est plane absurdum, et contra communem Ecclesiae sensum. Et ratio D. Thomaeoptima est, quia hoc judicium fit cum potestate ubsolvendi et ligandi juxta merila causae; ergo cum nolitia causae antecedcre debeat, necesse est ut sub eodem secreto judici committatur, sive ligare debeat, sive absolvere, nec possent poenitentesaliomodosecure confiteri. Confirmatur, quia alias possel confessordicere, illum pcenitcntem accessisse imparatum ad confessioneni, aut sine proposito emendae, vel quid simile, quod absurdissimum est.

9. Unde etiam addendum est, quod licet pcenitens a principio accedat sine proposito recipiendi absolutionem, vcl sine contritione et proposilo emendae, nihilominus si habeat voluntatem se accusandi et subjiciendi in illo foro, ut potuerit, vel ut aliquo modo satisfaciat Ecclesiae, vel certe uta sacerdote aliquo modo curctur, id satis-esse ad sigillum, quia jam illa est saltem inchoata confessio. Quod ctiam dicti Doctores, prassertira Cajetanus, notarunt. Et favet c. Quodguidam,de Poenit. et remis., ubi de publicispeccatoribusdicitur, admitlendos esse ad confessionem. Quo tandem fit, ut, licet pcenitens non confiteatur inlegre, etiam ex propria voluntate et malitia, ea, quae dicit, nianeant sub sigillo, quia in illis saltem est inchoata confessio sacramentalis, quse revera fit sacerdoti, ut ministro Dei, et liabeuti potestalem clavium, et idco satis estut ex illa oriatur haec obligatio. Et confirmatur, nam in aliis confessiouibus, ut oriatur obligatio sigilli, non necesse est expectare finem sacramenti, vel coiifessionis, sed prout sigillatim narrantur peccata, singula sub sigillum cudunt; ergo quacunque ratione contingat confessionem nou perfici, niliilominus ea, quae dicla sunt, manent sub sigillo. Et hoc satis confirmat sensuset consuetudo Ecclesiae, et auctores omnes consentiunt.

SECTIO m.

In quam materiam proprie cadat hoc sigillum.

1 .Prima asseriio.Peccatum esse materiam hujus secreti. Ratio prcecedentis doctrinw. — In genere loquendo manifestum est, peccata esse materiaro hujus secreti, quia illa sunt materia confessionis. Quia vero et peccala ipsa sunt varia, et alia etiam misceri possunt, quae non sint peccata, necesse est hoc magis in particulari exponere. Et depeccatis quidem mortaiibus certum est, quodcunque esse materiam gravem, ita ut vel unum solum revelare semper sit peccatum mortale, quod a fortiori patebit ex sequeutibus. Addo, etiumpeccatum veniale, vel minimum, in confessione auditum, esse materiara gravem hujus sigilli, ita ut ex ea parte semper sitpeccatummortale illud revelare. Dico, ex ea parte, quia ex ignorantia vel naturali inadvertentia potcstinterdum esse excusatio. Ita docent Soto, Relect. de Secreto, q. 3, c. 3; Navar., et alii communiter. Et ratio est, quia licel respectu pcenitentis illa regulariter non sit gravis infamia , respectu tameu sacramenti semper est gfavis injuria et grave nocumenlum, quia alias averterentur homines a confcssione peccatorura venialium. Declaratur eliam, quia respectu alicujus persona; revelatio alicujuspeccati mortalis non est gravis infamia ; et tamen respectu sacramenli semperest peccatura mortale ; ita ergo in preesenti.

2. Ledesmce sententia improbatur.—Ledesma vero, 2, part. 4, q. 11, art. 1, c. 5, hoc limitat, dicens, si quis revelat peceatum veniale, affirmans se audivisse illud in confessione, esse peccatum mortale ; si tamen simpliciter dicat, ita ut alii non intelligant id dicere ex scientiaconfessionis,essetantum peccatum veniale. Sed estimprobabilissententia, quia hoc non est peccalum mortale tantura propter seandalum aliorum, quod tunc oritur, quando intelligunt illam esse revelationem confessionis, sed per se propter fractionera sigilli, quia est contra grave praeceptum, et in gravi materia, ut ostendi. Item, quia non solum fit odiosa confessio ex eo quod reveletur formaliter, ut sic dicam, sed etiam quod res ibi cognitaj revelcntur; utroque ergo modo est peccatum mortale, ct accidentarium est, quod alii non intelligant qua via confessor id sciverit,

Secmda assertio.

3. Circumstantias et objecta peccatorum teneri sub sigillo.Corollarimi.Quorumdam placilum cum distinctiune.Alia distinctio. —Secundo dicendura est, etiam circumstantias et objecta peccatorum contineri snb hoc sigillo. Est communis. Et ratio est, quia circumstantise, ut supra dixi, sunt moraliter quaedam peccata, vel sunt quasi integrantes I>eccatum ; et idem est suo modo de objecto, quatenus tale est. Ex quo sequitur, si quis confiteatur se habere propositum, verbi gratia, interficiendi aliquem, inlerfectionem illam contineri sub sigillo, etiamsi nondum sit peccatum commissum, neque immediata materia confessionis, vel absolutionis, quia est objectum illius peccati interioris, quod aliquis confessus est. Hoc vero corollarium aliqui non admittunt simpliciter, sed sub distinctione ; nam, si quis (inquiunt) commisit peccatum, et illud confitetur sine proposito mutandi, sed polius perseverandi in illo, tunc totummanet sub sigillo; si vero nihil commisit, sed tantum habet voluntatem committendi, tunc aiunt futurum peccatum non manere sub sigillo, quia non est confessionis materia. Quod sentit Alens., 4 p., q. 78, alias 19, memb. 2, art. 2. Alii vero subdistinguunt: nam, siquis confiteatur propositum de futuro peccato, ut jam prx-teritum, etcum novo proposito non exequendi illud, totum manet sub sigillo propter rationem factam, quod saltcm mediate illud peccatum futurum continetur sub materia sigilli; si tamen quis permanet in illo proposito, et refert illud ut prcesens, tunc aiunt, rem futuram non cadere sub sigillo, quia illa non est vera confessio. Ita Angel., verb. Confessio, 8, n. 7, et sequitur Sylvest., verb. Confessio, 3, q. 5 ; el Adrian., quaest. ult. de Confess., cum Abb., in c. Omnis utriusque sexus, et Decio, iu c. Cum non ab homine, de Judiciis. Tamen non videtur opinio probabilis, nisi fortasse differant a nobis in verbis.

4. Reprobatur.Contraria sententia.—Contrariam ergo senteutiam absolute docent D. Thom., in 4, d.21, q. 3, art.l, qusestiunc. d; et ibi Bonavent., 2 p., art.2, q. 1; Itichard., art. 4, q. 2; Gabriel, art. 2., c. 3, et art. 3, dub. 1; Cajet., tom. 1 Opusc, tracl. 21; Soto, d. 18, q. 4, art. 5, ad 2, etFlelect. de Tegen. secreto, memb. 3, q. 4, dub. 1 ; Med., dict. Cod., q. 47 ; Pet. Soto, lect. 11 de Confess; Navarr.,iu dict. c. JSacerdos, n. 20, et alii

moderni, quosretuli sect. pra;ced. Et proeter rationem factam, probatur, quia, illud futurum, ut futurum, non potest revelari sine praesenti voluntate, cum qua habet connexionem. Et confirmatur, quia quando pcccatnm ex parte commissum est, non potest revelari futura actio, propter connexionem, ut dicti auetores fatentur; sed non est minor connexio inter peccatum fulurum, et pisescns propositum; eigo. Prteterea quia, si ratio Angeli vera est, etiamlicebitdirecto revelare propositum ipsum, quia de illo non est facta vera confessio ; imo quoties homo confitetur peccata sine proposito emendoa, illa non esset confessio sufficiensad sigillum, quod csse falsum supra ostensum est. Nulla ergo est necessaria distinotio, si supponamus propositum illud revelari per modum accusationis et subjectionis in boc foro, etiamsi non sit propter absolutionem; si autem omnino diceretur extra accusationem, jam tunc non esset confessio; tamen hoc modo non solum res fulura, sed etiam peccalum commissum potest revelari sine fractione sigilli, quia nondum est appositum fundamentum sigilli, ut supra dictum est.

5. Tertia assertio.Quw dicuntur ad declarandum peccalum manere sub sigillo.—Tcrtio, non solum peccata et cireumstautite, sed etiam orania illa quee dicuntur ad declarandum peccatum, manent sub sigillo confessionis. Ita docenl omnes. Ratio est, quia hsec omnia saltem per reductionem sunt materia confessionis, cum ordinentur ad accusationem peccati. Secundo, quia alioquin etiam fieret confessio odiosa, cum peccata non possint revclari sine hujusmodi rebus, vel circumstantiis, nec possent pcenitentes loqui cum fiducia el securitate. Unde addo, non solum cadere hcec sub sigillo, quando necessaria sunt, sed eliam quando sunt atilia, et quotres a pcenitente dicuntur proptcr hiinc finem, etiamsi fortasse minus prudenter agat, quia posset aliter dicere. Ratio est, quia hoc est necessarium ad communem modum confitendi hominum, ct oportet ut eliam simplices et ignorantes possint secure et siue timore revelationis confiteri. Ex quo colligit Soto, dict. art. 5, posl 2 concl., si quis occasione sui peccati declarat se habere , verbi gratia, defectum origiuis vel natalium, aut aliquid simile, totum illud cadere sub sigillo, quamvis per se non sit materia confessionis, quia satis est ut propter confcssionem faciendam dicatur; quod mihi valde placet; hoc enim totum necessarium est ut tolerabilis sit confessio, licet opposilum videatur sentire Ledes., q. 10, art. 2, c. 3, cum tameu fateatur injuriam aliqunm Geri sacramento, quod est fnndamentum sigilli. Ex quo etiam inferri potest, si nlienum pcccatum hac ratione reveletur, etiam cadere sub sigilio; sed de hoc dicemus disput. seq. ex professo.

0. Quarla assertio. Peccaia alias publica cadere sub sigillo. — Quarto, etiam peccata alias publica cadunt sub sigillo confessionis, quntenus in illa cognita fuere. Probatur, quia prwceptum esl universale et absolutum. Deinde ex etfectibus, nam licet res sit publica, si tamen confessor illara non sciebat alio modo, non potest de illa loqui etiam cum illis quibus est coguita, quia obligatio sigilli est per se, et scientia aliorum est per accidens. Unde licet fortasse non fiat nocumentum pcenitenti, quia non infamatur amplius, fit tnmen injuria ipsi sacramento; atque etiam potest essc onerosum ipsi .pcenitenti. Secundo, hoc erit gravius, si dicat se cognovisse in confessione, quia magis directe et formaliter frangit sigillum, et moraliter continget ut addat certitudinem infumiee alterius. Quo fit, ut licet boc dicat in laudem pcenitentis, nihilominus graviter peccet, ut recte docuerunt D. Thom., Bonavent., Gabriel snp., et Cajet., verbo Confessor , in fin.; Navarr., in Sum., c. 8, n. H; et Medin., dicto Cod.,qua?st. ult., quamvis non sibi sit constans; dixerat enim in q. 51, circa principium, quando peccatum esi notum aliis, et publicum, posse confessorem dicere, Pelrum sibi esse contessum tale pcccatum cum magno dolore, etc., quia hoc non cedit in infaraiam pcenitentis, nec in odium confessionis. Sed est omnino falsum , qnia imprimis grave generaretur scandulum, etiam inter pios et doclos,quod est signum hanc csse revelationem sigilli, et gravem. Hatio vero est, quia in hoc attendendum est iis qua; sunt pcr se, non vero quaj sunt pcr accidens; est autem per accidens alios habere notitiam illius peccati alia via ; per se autem cst, quod notitia confessionis in publicum deferatur, quod simpliciter malum est et iujuri'isum sacramento, quod non potest non fieri onerosum hac ratione, et facile posset extendi ha>c revelatio ad res alias forte non ita publicas et certas, et ex ipsa confessione posset magis augeri infamia alterins.

7. Confessor an teneatur non loqui de peccato aliasnoto.Altisiod. opinio.—Cuntraria asseritur. — Dubitari tamen bic solet, utrum

confessor ex vi sigilli obligetur ad non loquendum de peccato in confessione audilo, etiam si alias illud noverit. Aliqui enim antiqui dixerunt, sacerdotem non posse loqui de rcbus in confessione auditis, etiain quatenus per aliam viam sunt cognilae. Quod tenuit Altisiodorensis , lib. 4 Sum., tract. 6, cap. 3, q. 4, quia non potest non generare scandalum. Sed contrarium est certum, per se loquendo, quod tenent D. Thora., Bonavent., et Alens., locis citatis, quos sequuntur omnes modemi, et Summislae. Ratio est, quia ille nullo modo revelat confessionern, quia periude loquitur, ac si confessionem non audivisset {ita enim supponendum est); nullam ergo facit injuriam sacramento, nec pcenitenti; imo esset gravissimum onus confessoris, si propter confessionem amitteret jus utendi scicntia vel cognitione sua. Et poenitenles inde sumerent occasionem eludendi sacerdotes; unde moraliter po.cseut sequi gruvia incommoda. Iilud autem de scandalo accidentarium est, et vitari polest ac debet. Et ideo advertit Alens., in hujusmodi eventu optimum consilium esse simul explicare alium modum scientiae, quein de tali re habet, ut dicendo: Vidi hoc, tel audivi a Petro, vel aliquid simile, quod tamen non est semper necessarium, sed pro rerum opportunitate, quod prudentiee relinquitur. Bene autem udvertit Major, d. 12, q. 3, caveodum esse, ne aliqua certitudo , vel circumstantia addatur propter scientiam confessionis. Et cum liac limitatione verum etiam est, quod Soto ait, si suspicetur, vel alias novit sacerdos aliquem furatum esse res suas, et boc illi postea confessus sil, posse nihilominus eum accusare; hoc enim verum est, dummodo non utatur scientia confessionis ad agendum contra illum, vel nova indicia inquirenda. Hinc etiam obiter intelligitur, posse parochum, verbi gratia, publice repellere a communione usurarium, vel concubinarium publicum sibi coufessum, et non absolutum, quia tunc utitur scicnlia publica, qua constat illum esse in tali peccalo; non lamen debet dicere, illum non absolvisse, sed solum exigere publicam saiisfactionem, vel emendatiouem, quam, si non exhibeat, juste illum repellit.

8. Quinta assertio.Non esse relilum logui in generali de peccatis auditis in confessione.Prior pars probatur.Ad hoc necessariam esse magnam prudentiam.—Quinto uddendum est, hatc omnia, quae diximus, intelligenda esse cum relatione ad persouam,

« PredošláPokračovať »