Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nam si necessitas boni communis urgeret, licitum esset revelare illud secretum, quia in humano pacto semper intelligitur exceptum commune bonum; alias esset iniquum, ut recte notavit Navar., c. 1, in princ., de Pœnit., d. 6, cum Felin., in c. Pastoralis, de Offic. ord. ; et idem sentit Ledes., q. 10, art. 3, dub. 3; Adrian., quæst. ult. de Confess.; et alii locis sæpe citatis. Addit denique Soto, illud secretum esse maximum inter naturalia secreta, quod est pie dictum propter umbram hujus sacramenti; in re tamen non excedit consultationem secretam de rebus ad conscientiam pertinentibus.

[ocr errors]

3. An se fingens sacerdotem teneatur servare sigillum. Majus dubium esse posset, si is, qui audit peccatum, decepit alterum dicens se esse sacerdotem, et alius bona fide et intentione confessus est, an inde oriatur vera obligatio sigilli. Et, omissis argumentis, censeo oriri eo modo, quo infra dicam, laicum audientem furtive confessionem alienam teneri sigillo. Est enim eadem fere utrobique ratio, quia intercedit injuria et ejus, qui bona fide confitetur, et ipsius etiam sacramenti, quod hoc modo posset etiam onerosum reddi. Item quia, licet illa confessio de facto non terminetur (ut sic dicam) ad sacerdotem, tamen ut fit a tali homine, ex intentione sacramenti procedit, et fit sacerdoti. Et ideo ipsum etiam sacramentum, et præceptum ejus tegit illa peccata sub sigillo. Tandem hoc præceptum impositum est in favorem pœnitentis et sacramenti; ergo ampliandum est ad omnem confessionem bona fide factam sub ratione et intentione sacramenti. Et hæc est sententia communis, Gabrielis, 4, d. 21, q. 1, art. 2; Palud., q. 3; Adrian., quæst. ult. de Confes., et aliorum. Nam licet Soto dicat, non esse tam gravem obligationem in hoc casu, non negat esse obligationem sigilli, et in eadem specie. Instabis ergo si quis scienter confiteatur laico, putans illam confessionem esse sacramentalem, id est, ex ea posse perfici sacramentum, oritur obligatio sigilli; hoc autem videtur contra superius dicta, et contra rationem ibi factam, quia error personæ non confert ad obligationem inducendam. Respondeo aliud est confessionem fieri cum existimatione obligationis sigilli, etiamsi confessio non sit sacramentalis; aliud vero fieri hac intentione, ut sit sacramentalis, et revera existimando esse sacramentalem; primum non sufficit, et de hac existimatione locuti sumus in primo puncto; hic autem loqui

mur de secundo modo intentionis, quæ videtur sufficere, maxime quando intercedit deceptio, vel ignorantia invincibilis.

4. An non habens jurisdictionem debeat sercare sigillum. Respondetur. Quæri vero ulterius potest, quid dicendum sit, si is, qui confessionem audit, sit sacerdos, non tamen habet jurisdictionem. Videtur enim ex tali confessione non magis sequi obligationem sigilli, quam ex confessione facta laico, quia illa nullo modo videtur esse confessio sacramentalis, cum non fiat coram legitimo judice et ministro hujus sacramenti. Aliunde vero videtur magnum inconveniens hoc admittere, quia est contra communem sensum omnium, et posset parere multa incommoda. Breviter dico. Variis modis potest hæc confessio contingere: primo bona fide pœnitentis et confessoris, quia uterque putat non deesse jurisdictionem ; et tunc non dubito quin contrahatur obligatio sigilli, etiamsi postea constet defuisse jurisdictionem, quia oppositum revera multum derogaret huic sacramento, et illud redderet onerosum et dubium. Deinde, quia illa confessio, quantum est ex intentione pœnitentis et sacerdotis, sacramentalis est, et per accidens contingit defectus; et ideo ad reverentiam sacramenti pertinet, ut in ea servetur sigillum. Secundo potest hoc accidere bona fide pœnitentis, et ex malitia sacerdotis; et credo idem esse dicendum, sicut diximus de laico, proportione servata. Tertio potest hoc accidere cum certa scientia utriusque partis, et quidem si id faciant in ordine ad sacramentum cum spe obtinendæ jurisdictionis, etiam existimo oriri obligationem sigilli, quia jam est illa quædam inchoatio confessionis sacramentalis; ut si quis confiteatur inferiori sacerdoti peccatum reservatum eo animo, ut facultatem petat, et jurisdictionem obtineat, non est dubium quin oriatur obligatio sigilli, ut ex praxi Ecclesiæ constat; et quia revera non possent homines alio modo inter se tractare negotia animæ, et revelare conscientias suas in ordine ad sacramentum perficiendum. Si autem illa revelatio nullo modo ordinetur ad sacramentum perficiendum, neque ad petendam jurisdictionem, existimo solum habere rationem cujusdam consultationis; atque ita non oriri aliam obligationem secreti, præter eam, quæ ex tali consultatione nasci solet, quæ maxima omnium est post obligationem sigilli. Ratio est, quia illa nullo modo est confessio sacramentalis.

5. Intentio sacerdotis ad sigilli obligatio

-

nem an necessaria. Atque hinc etiam constat quomodo sit necessaria voluntas vel intentio sacerdotis. Nam imprimis, si decipiat pœnitentem, non propterea vitabit obligationem sigilli, ut a fortiori patet ex dictis. Quia alias possent sacerdotes decipere pœnitentes, et ideo non obligari, quod est, et contra justitiam, quia nemini debet dolus patrocinari; et contra bonum confessionis, inde enim et onerosa et formidanda fieret. Item, quia licet sacerdos in principio non habeat intentionem absolvendi, seu perficiendi sacramentum, nihilominus confessio sacramentalis est; cujus signum erit, quia si in discursu confessionis mutet intentionem, et tandem vere absolvat, perficiet sacramentum. At vero, si a principio dicat sacerdos se nolle audire confessionem, quidquid pœnitens conetur, et velit eum obligare, non poterit obligationem sigilli inducere, quia non potest invitum cogere ut sacramentaliter audiat. Et hoc modo, voluntas audiendi confessionem est necessaria ex parte sacerdotis ad obligationem sigilli, sive habeat intentionem absolvendi, sive non, ut ostensum est. Hoc autem intelligo in confessione propria, quæ pendet ex voluntate confessoris; interdum enim potest oriri hæc obligatio ex sola petitione confessionis, vel facultatis ad confitendum alteri peccata reservata, quia inde oritur obligatio sigilli, quia, ut supra dixi, illa est quædam inchoatio confessionis, et subjectio ad claves in hoc foro, et ex modo, quo fit, necessario antecedit voluntatem seu consensum alterius; et ideo independenter ab illo parit hanc obligationem, quia revera est ita necessaria ad bonum usum hujus sacramenti; et in eo casu procedunt omnes rationes, quibus necessitatem sigilli probavimus. Unde a fortiori concluditur non esse necessarium confessionem informari absolutione, ut sigillum oriatur, quod etiam patebit ex dicendis.

[ocr errors]

6. Ex parte pænitentis necessariam esse intentionem sacramentalem. Difficultas. Secundo principaliter dicendum est, ex parte pœnitentis requiri, confessionem fieri intentione sacramentali, id est, animo se accusandi in hoc foro, et subjiciendi se clavibus Ecclesiæ. Explicuit hoc bene Cajet., 2. 2, q. 70, art. 1, et tom. 1 Opusc., tract. 21; et Soto, d. 18, q. 4, art. 5, et in Relectione de Secreto, memb. 2, q. 7; Navar., c. 18, n. 55; Simancas, in dicto lib., tit. 42, n. 15. Et ratio est, quia si confessio non fiat hoc animo et intentione, revera non est confessio, nec pec

cata illa subjiciuntur clavibus; ergo neque illa est res sacra, neque ex illa oritur sacrum secretum. In hoc tamen advertendum est, quando ipsemet pœnitens aperte declarat animum suum, rem esse certissimam sine difficultate; deberet tamen sacerdos tunc illum admonere, ex illo modo revelationis non oriri obligationem sigilli, quia multi ex ignorantia putant, etiamsi nolint confiteri, posse imponere sacerdoti obligationem hujus secreti, in quo decipiuntur. At vero difficultas est, quando ipse pœnitens exterius dicit se velle confiteri, et tamen ex modo dicendi, vel aliis circumstantiis colligit confessor, illum non venisse animo confitendi, sed fortasse decipiendi et inducendi confessorem, ut sit particeps sui delicti; et in hoc casu etiam procedit conclusio posita, ut dicti auctores diserte explicarunt. Solum oportet observare, ut conjecturæ, vel signa sint ita aperta, ut faciant rem moraliter certam ; nam in re dubia semper judicandum est in favorem confessionis et pœnitentis, qui quandiu non probatur omnino fictus, præsumitur bono animo accedere.

7. Addunt præterea in hoc puncto Cajetanus et Simancas, etiamsi pœnitens non accedat animo confitendi, si tamen revera accedat bona intentione consulendi animæ suæ petendo consilium, et communicando res suas cum illo sacerdote, hoc satis esse, ut oriatur obligatio sigilli, quia hoc sacramentum ordinatur ad bonum animæ; unde quacunque ratione hoc bonum intendatur, videtur pertinere ad bonum sacramenti, ut sigillum servetur. Contrarium vero sentiunt Soto el Navarrus, quia illa confessio nullo modo. est sacramentalis ex vi illius intentionis; alias ex quacunque consultatione ordinata ad bonum animæ oriretur secretum sigilli, quod tamen falsum est. Sed fortasse hi auctores non sunt sibi contrarii; non est enim necessaria intentio ita confitendi, ut possit obtineri absolutio, et consummari sacramentum ; et hoc intendunt Cajetanus et Simancas, et statim latius probabitur. Et nihilominus certum est, non sufficere quamcunque intentionem consulendi propter bonum animæ, ut ratio facta probat, sed necessariam esse intentionem se accusandi coram judice a Christo constituto, ut ab illo, vel absolvatur, vel curetur seu juvetur eo modo, quo ipse judicaverit expedire; hoc est enim satis, ut illa confessio sit aliquo modo sacramentalis, et ordinetur ad absolutionem saltem sub conditione,

si confessor judicaverit, vel certe si Deus per ministerium ejus poenitentem disposuerit.

8. Addo præterea ex D. Thom., d. 21, q. 3, art. 1, non esse necessarium ut confessio fiat cum omnibus conditionibus ad absolutionem requisitis. In quo omnes etiam consentiunt, et merito; alias quoties sacerdos juste negat absolutionem propter indispositionem pœnitentis, non maneret sigillo obligatus, quod est plane absurdum, et contra communem Ecclesiæ sensum. Et ratio D. Thomæ optima est, quia hoc judicium fit cum potestate absolvendi et ligandi juxta merita causæ ; ergo cum nolitia causæ antecedere debeat, necesse est ut sub eodem secreto judici committatur, sive ligare debeat, sive absolvere, nec possent pœnitentes alio modo secure confiteri. Confirmatur, quia alias posset confessor dicere, illum pœnitentem accessisse imparatum ad confessionem, aut sine proposito emendæ, vel quid simile, quod absurdissimum est.

9. Unde etiam addendum est, quod licet pœnitens a principio accedat sine proposito recipiendi absolutionem, vel sine contritione et proposito emendæ, nihilominus si habeat voluntatem se accusandi et subjiciendi in illo foro, ut potuerit, vel ut aliquo modo satisfaciat Ecclesiæ, vel certe ut a sacerdote aliquo modo curetur, id satis esse ad sigillum, quia jam illa est saltem inchoata confessio. Quod etiam dicti Doctores, præsertim Cajetanus, notarunt. Et favet c. Quod quidam, de Pœnit. et remis., ubi de publicis peccatoribus dicitur, admittendos esse ad confessionem. Quo tandem fit, ut, licet pœnitens non confiteatur integre, etiam ex propria voluntate et malitia, ea, quæ dicit, maneant sub sigillo, quia in illis saltem est inchoata confessio sacramentalis, quæ revera fit sacerdoti, ut ministro Dei, et habenti potestatem clavium, et ideo satis est ut ex illa oriatur hæc obligatio. Et confirmatur, nam in aliis confessionibus, ut oriatur obligatio sigilli, non necesse est expectare finem sacramenti, vel confessionis, sed prout sigillatim narrantur peccata, singula sub sigillum cadunt; ergo quacunque ratione contingat confessionem non perfici, nihilominus ea, quæ dicta sunt, manent sub sigillo. Et hoc satis confirmat sensus et consuetudo Ecclesiæ, et auctores omnes consentiunt.

SECTIO III.

In quam materiam proprie cadat hoc sigillum.

1.Prima assertio.-Peccatum esse materiam hujus secreti. Ratio præcedentis doctrinæ. -In genere loquendo manifestum est, peccata esse materiam hujus secreti, quia illa sunt materia confessionis. Quia vero et peccata ipsa sunt varia, et alia etiam misceri possunt, quæ non sint peccata, necesse est hoc magis in particulari exponere. Et de peccatis quidem mortalibus certum est, quodcunque esse materiam gravem, ita ut vel unum solum revelare semper sit peccatum mortale, quod a fortiori patebit ex sequentibus. Addo, etiam peccatum veniale, vel minimum, in confessione auditum, esse materiam gravem hujus sigilli, ita ut ex ea parte semper sit peccatum mortale illud revelare. Dico, ex ea parte, quia ex ignorantia vel naturali inadvertentia potest interdum esse excusatio. Ita docent Soto, Relect. de Secreto, q. 3, c. 3; Navar., et alii communiter. Et ratio est, quia licet respectu pœnitentis illa regulariter non sit gravis infamia, respectu tamen sacramenti semper est gravis injuria et grave nocumentum, quia alias averterentur homines a confessione peccatorum venialium. Declaratur etiam, quia respectu alicujus personæ revelatio alicujus peccati mortalis non est gravis infamia ; et tamen respectu sacramenti semper est peccatum mortale ; ita ergo in præsenti.

2. Ledesma sententia improbatur.-Ledesma vero, 2, part. 4, q. 11, art. 1, c. 5, hoc limitat, dicens, si quis revelat peccatum veniale, affirmans se audivisse illud in confessione, esse peccatum mortale; si tamen simpliciter dicat, ita ut alii non intelligant id dicere ex scientia confessionis, esse tantum peccatum veniale. Sed est improbabilis sententia, quia hoc non est peccatum mortale tantum propter scandalum aliorum, quod tunc oritur, quando intelligunt illam esse revelationem confessionis, sed per se propter fractionem sigilli, quia est contra grave præceptum, et in gravi materia, ut ostendi. Item, quia non solum fit odiosa confessio ex eo quod reveletur formaliter, ut sic dicam, sed etiam quod res ibi cognitæ revelentur; utroque ergo modo est peccatum mortale, et accidentarium est, quod alii non intelligant qua via confessor id sciverit,

Secunda assertio.

3. Circumstantias et objecta peccatorum teneri sub sigillo.-Corollarium.-Quorumdam placitum cum distinctione.-Alia distinctio. -Secundo dicendum est, etiam circumstantias et objecta peccatorum contineri sub hoc sigillo. Est communis. Et ratio est, quia circumstantiæ, ut supra dixi, sunt moraliter quædam peccata, vel sunt quasi integrantes peccatum; et idem est suo modo de objecto, quatenus tale est. Ex quo sequitur, si quis confiteatur se habere propositum, verbi gratia, interficiendi aliquem, interfectionem illam contineri sub sigillo, etiamsi nondum sit peccatum commissum, neque immediata materia confessionis, vel absolutionis, quia est objectum illius peccati interioris, quod aliquis confessus est. Hoc vero corollarium aliqui non admittunt simpliciter, sed sub distinctione; nam, si quis (inquiunt) commisit peccatum, et illud confitetur sine proposito mutandi, sed potius perseverandi in illo, tunc totum manet sub sigillo; si vero nihil commisit, sed tantum habet voluntatem committendi, tunc aiunt futurum peccatum non manere sub sigillo, quia non est confessionis materia. Quod sentit Alens., 4 p., q. 78, alias 19, memb. 2, art. 2. Alii vero subdistinguunt: nam, si quis confiteatur propositum de futuro peccato, ut jam prateritum, et cum novo proposito non exequendi illud, totum manet sub sigillo propter rationem factam, quod saltem mediate illud peccatum futurum continetur sub materia sigilli; si tamen quis permanet in illo proposito, et refert illud ut præsens, tunc aiunt, rem futuram non cadere sub sigillo, quia illa non est vera confessio. Ita Angel., verb. Confessio, 8, n. 7, et sequitur Sylvest., verb. Confessio, 3, q. 5; et Adrian., quæst. ult. de Confess., cum Abb., in c. Omnis utriusque sexus, et Decio, in c. Cum non ab homine, de Judiciis. Tamen non videtur opinio probabilis, nisi fortasse differant a nobis in verbis.

4. Reprobatur.--Contraria sententia.-Contrariam ergo sententiam absolute docent D. Thom., in 4, d. 21, q. 3, art. 1, quæstiunc. 1; et ibi Bonavent., 2 p., art. 2, q. 1 ; Richard., art. 4, q. 2; Gabriel, art. 2., c. 3, et art. 3, dub. 1; Cajet., tom. 1 Opusc., tract. 21; Soto, d. 18, q. 4, art. 5, ad 2, et Relect. de Tegen. secreto, memb. 3, q. 4, dub. 1; Med., dict. Cod., q. 47; Pet. Soto, lect. 11 de Confess; Navarr., in dict. c. Sacerdos, n. 20, et alii

moderni, quos retuli sect. præced. Et præter rationem factam, probatur, quia, illud futurum, ut futurum, non potest revelari sine præsenti voluntate, cum qua habet connexionem. Et confirmatur, quia quando peccatum ex parte commissum est, non potest revelari futura actio, propter connexionem, ut dicti auctores fatentur; sed non est minor connexio inter peccatum futurum, et præsens propositum; ergo. Præterea quia, si ratio Angeli vera est, etiam licebit directe revelare propositum ipsum, quia de illo non est facta vera confessio; imo quoties homo confitetur peccata sine proposito emendæ, illa non esset confessio sufficiens ad sigillum, quod esse falsum supra ostensum est. Nulla ergo est necessaria distinctio, si supponamus propositum illud revelari per modum accusationis et subjectionis in hoc foro, etiamsi non sit propter absolutionem ; si autem omnino diceretur extra accusationem, jam tunc non esset confessio; tamen hoc modo non solum res futura, sed etiam peccatum commissum potest revelari sine fractione sigilli, quia nondum est appositum fundamentum sigilli, ut supra dictum est.

5. Tertia assertio.- Quæ dicuntur ad declarandum peccatum manere sub sigillo.-Tertio, non solum peccata et circumstantiæ, sed etiam omnia illa quæ dicuntur ad declarandum peccatum, manent sub sigillo confessionis. Ita docent omnes. Ratio est, quia hæc omnia saltem per reductionem sunt materia confessionis, cum ordinentur ad accusationem peccati. Secundo, quia alioquin etiam fieret confessio odiosa, cum peccata non possint revelari sine hujusmodi rebus, vel circumstantiis, nec possent pœnitentes loqui cum fiducia et securitate. Unde addo, non solum cadere hæc sub sigillo, quando necessaria sunt, sed etiam quando sunt utilia, et quoties a pœnitente dicuntur propter hunc finem, etiamsi fortasse minus prudenter agat, quia posset aliter dicere. Ratio est, quia hoc est necessarium ad communem modum confitendi hominum, et oportet ut etiam simplices et ignorantes possint secure et sine timore revelationis confiteri. Ex quo colligit Soto, dict. art. 5, post 2 concl., si quis occasione sui peccati declarat se habere, verbi gratia, defectum originis vel natalium, aut aliquid simile, totum illud cadere sub sigillo, quamvis per se non sit materia confessionis, quia satis est ut propter confessionem faciendam dicatur; quod mihi valde placet; hoc enim

totum necessarium est ut tolerabilis sit confessio, licet oppositum videatur sentire Ledes., q. 10, art. 2, c. 3, cum tamen fateatur injuriam aliquam fieri sacramento, quod est fundamentum sigilli. Ex quo etiam inferri potest, si alienum peccatum hac ratione reveletur, etiam cadere sub sigilio; sed de hoc dicemus disput. seq. ex professo.

6. Quarta assertio.- Peccata alias publica cadere sub sigillo. — Quarto, etiam peccata alias publica cadunt sub sigillo confessionis, quatenus in illa cognita fuere. Probatur, quia præceptum est universale et absolutum. Deinde ex effectibus, nam licet res sit publica, si tamen confessor illam non sciebat alio modo, non potest de illa loqui etiam cum illis quibus est cognita, quia obligatio sigilli est per se, et scientia aliorum est per accidens. Unde licet fortasse non fiat nocumentum pœnitenti, quia non infamatur amplius, fit tamen injuria ipsi sacramento; atque etiam potest esse onerosum ipsi pœnitenti. Secundo, hoc erit gravius, si dicat se cognovisse in confessione, quia magis directe et formaliter frangit sigillum, et moraliter continget ut addat certitudinem infamiæ alterius. Quo fit, ut licet hoc dicat in laudem pœnitentis, nihilominus graviter peccet, ut recte docuerunt D. Thom., Bonavent., Gabriel sup., et Cajet., verbo Confessor, in fin.; Navarr., in Sum., c. 8, n. 11; et Medin., dicto Cod., quæst. ult., quamvis non sibi sit constans; dixerat enim in q. 51, circa principium, quando peccatum est notum aliis, et publicum, posse confessorem dicere, Petrum sibi esse confessum tale peccatum cum magno dolore, etc., quia hoc non cedit in infamiam poenitentis, nec in odium confessionis. Sed est omnino falsum, quia imprimis grave generaretur scandalum, etiam inter pios et doctos, quod est signum hanc esse revelationem sigilli, et gravem. Ratio vero est, quia in hoc attendendum est iis quæ sunt per se, non vero quæ sunt per accidens; est autem per accidens alios habere notitiam illius peccati alia via; per se autem est, quod notitia confessionis in publicum deferatur, quod simpliciter malum est et injuriosum sacramento, quod non potest non fieri onerosum hac ratione, et facile posset extendi hæc revelatio ad res alias forte non ita publicas et certas, et ex ipsa confessione posset magis augeri infamia alterius.

7. Confessor an teneatur non loqui de peccato alias noto.—Altisiod. opinio.-Contraria asseritur. Dubitari tamen hic solet, utrum

[ocr errors]

confessor ex vi sigilli obligetur ad non loquendum de peccato in confessione audito, etiam si alias illud noverit. Aliqui enim antiqui dixerunt, sacerdotem non posse loqui de rebus in confessione auditis, etiam quatenus per aliam viam sunt cognitæ. Quod tenuit Altisiodorensis, lib. 4 Sum., tract. 6, cap. 3, q. 4, quia non potest non generare scandalum. Sed contrarium est certum, per se loquendo, quod tenent D. Thom., Bonavent., et Alens., locis citatis, quos sequuntur omnes moderni, et Summistæ. Ratio est, quia ille nullo modo revelat confessionem, quia perinde loquitur, ac si confessionem non audivisset (ita enim supponendum est); nullam ergo facit injuriam sacramento, nec pœnitenti; imo esset gravissimum onus confessoris, si propter confessionem amitteret jus utendi scientia vel cognitione sua. Et pœnitentes inde sumerent occasionem eludendi sacerdotes; unde moraliter possent sequi gravia incommoda. Illud autem de scandalo accidentarium est, et vitari potest ac debet. Et ideo advertit Alens., in hujusmodi eventu optimum consilium esse simul explicare alium modum scientiæ, quem de tali re habet, ut dicendo: Vidi hoc, vel audivi a Petro, vel aliquid simile, quod tamen non est semper necessarium, sed pro rerum opportunitate, quod prudentiæ relinquitur. Bene autem advertit Major, d. 12, q. 3, cavendum esse, ne aliqua certitudo, vel circumstantia addatur propter scientiam confessionis. Et cum hac limitatione verum etiam est, quod Soto ait, si suspicetur, vel alias novit sacerdos aliquem furatum esse res suas, et hoc illi postea confessus sit, posse nihilominus eum accusare; hoc enim verum est, dummodo non utatur scientia confessionis ad agendum contra illum, vel nova indicia inquirenda. Hinc etiam obiter intelligitur, posse parochum, verbi gratia, publice repellere a communione usurarium, vel concubinarium publicum sibi confessum, et non absolutum, quia tunc utitur scientia publica, qua constat illum esse in tali peccato; non tamen debet dicere, illum non absolvisse, sed solum exigere publicam satisfactionem, vel emendationem, quam, si non exhibeat, juste illum repellit.

8. Quinta assertio.-Non esse velitum loqui in generali de peccatis auditis in confessione.-Prior pars probatur.-Ad hoc necessariam esse magnam prudentiam.—Quinto addendum est, hæc omnia, quæ diximus, intelligenda esse cum relatione ad personam,

« PredošláPokračovať »