Obrázky na stránke
PDF
ePub

cramenta sunt baptismus, chrisma, corpus et sanguis Christi; que ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum, dirina virtus secretius operatur salutem. Sed hoc non contingit in pænitentia, quia non adhibentur alique corporales res, sub quibus divina virtus operetur salutem. Ergo pœnitentia non est sacramentum.

2. Præterea, sacramenta Ecclesiæ a ministris Christi exhibentur, secundum illud 1 Cor. 4: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Sed pænitentia non exhibetur a ministris Christi, sed interius a Deo hominibus inspiratur, secrndum illud Hierem. 31: Postquim convertisti me, egi pænitentiam. Ergo videtur quod pænitentia non sit sacramentum.

3. Præterea, in sacramentis de quibus jam spra dirimus, et aliquid, quod est sacramentum tantum; aliquid quod est res et sacramentem; aliquid quod est res tantum, ut ex præmissis patet. Sed hoc non invenitur in pænitentia. Ergo pænitentia non est sacra

mentum.

Sed contra est quod sicut baptismus adhibetur ad purificandum a peccato, ita et pænitentin. Unde et Petrus dixit Simoni, Act. 8: Pænitentiam age ab hac nequitia tua. Sed baptismus est sacramentum, ut supra habitum est 2. Ergo pari ratione et pænitentia.

Respondeo dicendum, quod sicut Gregorius dicit in c. supradicto 3, sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit, ut aliquid significative accipiamus, quod sancte accipiendum est. Manifestum est autem, quod in penitentia ita res gesta fit, quod aliquid sanctum significatur, tam ex parte peccatoris pœsitentis, quam ex parte sacerdotis absolventis; sam peccator pænitens, per ea quæ facit et dicit, ostendit cor suum a peccato recessisse. Similiter etiam sacerdos per ea quæ agit et dicit circa pœnitentem, significat opus Dei remittentis peccata. Unde manifestum est quod pœnitentia, quæ in Ecclesia agitur, est sacra

mentum.

Ad primum ergo dicendum, quod nomine corporalium rerum intelliguntur large etiam ipsi exteriores actus sensibiles, qui ita se habeat in hoc sacramento, sicut aqua in baptismo,

chrisma in confirmatione. Est autem atleadendum, quod in illis sacramentis, in qui

Q. 66, a.1.

2 Q. 66.

• Refertur loco cit. in arg.

bus confertur excellens gratia, quæ superabundat omnem facultatem humani actus, adhibetur aliqua corporalis materia exterius; sicut in baptismo, ubi fit plena remissio peccatorum et quantum ad culpam et quantum ad pœnam, et in confirmatione, ubi datur plenitudo Spiritus Sancti; et in extrema unctione, ubi confertur perfecta sanitas spiritualis, quæ provenit ex virtute Christi, quasi ex quodam extrinseco principio. Unde, si qui actus humani sunt in talibus sacramentis, non sunt de essentia sacramentorum, sed dispositive se habent ad sacramenta. In illis autem sacramentis, quæ habent effectum correspondentem humanis actibus, ipsi actus humani sunt loco materiæ, ut accidit in pænitentia et matrimonio. Sicut etiam in medicinis corporalibus quædam sunt res exterius adhibitæ, sicut emplastra et electuaria; quædam vero sunt actus sanandorum, puta exercitationes quædam.

Ad secundum dicendum, quod in sacramentis, quæ habent corporalem materiam, oportet quod illa materia adhibeatur a ministro Ecclesiæ, qui gerit personam Christi, in signum,' quod excellentia virtutis in sacramento operantis est a Christo. In sacramento autem pœnitentiæ (sicut dictum est 1) sunt actus humani pro materia, qui proveniunt ex inspiratione interna. Unde materia non adhibetur a ministro, sed a Deo interius operante. Sed complementum sacramenti exhibet minister, dum pœnitentem absolvit.

Ad tertium dicendum, quod etiam in pœnitentia est aliquid quod est sacramentum tantum, scilicet, actus exterius exercitus, tam per peccatorem pænitentem, quam etiam per sacerdotem absolventem; res autem et sacramentum est pænitentia interior peccatoris; res autem tantum, et non sacramentum, est remissio peccati. Quorum primum totum simul sumptum, est causa secundi; primum autem et secundum, sunt quodammodo causa tertii.

[blocks in formation]

mine pœnitentiæ in titulo articuli significaverat, optime concludit esse sacramentum; nam illi convenit definitio sacramenti superiori tomo tradita, cum de sacramento in communi ageremus, ut per se notum est. Et ob hanc causam, cum in titulo simpliciter interrogasset, an pœnitentia sit sacramentum, in fine corporis articuli cum limitatione concludit: Unde manifestum est, quod pœnitentia, quæ in Ecclesia agitur, est sacramentum, id est, non omnis pœnitentia, sed illa, quæ exteriori ritu a Christo instituta in Ecclesia fit, et per potestatem a Christo collatam confertur atque perficitur. Atque ita est clara littera corporis articuli. In solutionibus autem argumentorum exponit D. Thomas quomodo actus pœnitentis sint materia hujus sacramenti, et quid in eo sit res tantum, sacramentum tantum, et res et sacramentum simul; quæ omnia inferius a nobis explicabun

tur.

ARTICULUS II.

12: Non egerunt pænitentiam super immunditia et fornicatione, et impudicitia, quam ges- serunt.

Respondeo dicendum, quod duplex est materia, scilicet proxima et remota, sicut statuæ proxima materia est metallum, remota vero aqua. Dictum est autem, quod materia proxima hujus sacramenti sunt actus pœnitentis; cujus materia sunt peccata, de quibus dolet, et quæ confitetur, et pro quibus satisfacit. Unde relinquitur, quod remota materia pœnitentiæ sunt peccata, non acceptanda, sed detestanda et destruenda.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de proxima materia sacramenti.

Ad secundum dicendum, quod vetus et mortalis vita est objectum pænitentiæ, non ratione pœnæ, sed ratione culpæ annexæ.

Ad tertium dicendum, quod pænitentia quodammodo est de quolibet peccatorum genere; non tamen eodem modo. Nam de peccato actuali mortali est pænitentia proprie et principaliter. Proprie quidem, quia proprie dicimur

Ulrum peccata sint propria materia hujus pœnitere de his, quæ nostra voluntate commi

sacramenti.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccata non sint propria materia hujus sacramenti. Materia enim in aliis sacramentis per aliqua verba prolata sanctificatur, et sanctificata effectum sacramenti operatur. Peccata autem non possunt sanctificari, eo quod contrariantur effectui sacramenti, qui est gratia remittens peccata. Ergo peccata non sunt materia propria hujus sacramenti.

2. Præterea, Augustinus dicit in lib. de Pænitentia: Nullus potest inchoare novam vitam, nisi eum veteris vitæ pœniteat. Sed ad vetustatem vitæ pertinent, non solum peccata, sed etiam pœnalitates præsentis vitæ. Non ergo peccata sunt propria materia pænitentiæ.

3. Præterea, peccatorum quoddam est originale, quoddam mortale, quoddam veniale Sed pænitentiæ sacramentum non ordinatur contra originale peccatum, quod tollitur per baptismum, neque contra peccatum mortale, quod tollitur per confessionem peccatoris, nec etiam contra veniale, quod tollitur per tunsioněm pectoris, et per aquam benedictam, et alia hujusmodi. Ergo peccata non sunt proprix materia pænitentiæ.

Sed contra est quod Apostolus dicit 2 Cor.

1 Lib. de Medicina pœnitent., c. 2, non longe a princip., tom. 9 (est hom. 27 inter 50).

simus; principaliter autem, quia ad deletionem peccati mortalis hoc sacramentum est principaliter institutum. De peccatis autem venialibus est quidem pœnitentia proprie, in quantum sunt nostra voluntate facta; non tamen contra hæc principaliter est hoc sacramentum institutum. De peccato vero originali pœnitentia nec principaliter est (quia contra ipsum non ordinatur hoc sacramentum, sed magis baptismus), nec etiam proprie, quia peccatum originale non est nostra voluntate peractum, nisi forte in quantum voluntas Adæ reputatur nostra, secundum modum quendi, quo A postolus dicit Rom. 5: In quo omnes peccaverunt. In quantum tamen large accipitur pænitentia, pro quacunque detestatione rei præteritæ, potest dici pænitentia de peccato originali, sicut loquitur Augustinus in lib. de Panitentia 1.

[blocks in formation]

cem materiam, proximam et remotam, docetque materiam proximam hujus sacramenti esse actus pœnitentis, quibus peccata detestatur, confitetur, ac punit; remotam vero esse ipsa peccata, principaliter quidem mortalia, consequenter vero, et quasi secundario venialia. Non declarat autem D. Thomas quomodo actus pœnitentis sint materia sacramenti; intelligendum vero est, in his actibus contineri essentialem materiam hujus sacramenti, non vero omnes pertinere ad essentiam ejus, sed quosdam esse essentiales, nimirum confessionem et contritionem aliquam; alios vero pertinere ad integritatem, vel perfectionem, nimirum satisfactionem et perfectam contritionem. Quod vero D. Thomas ait, peccata esse materiam remotam, declaratur in solut. ad 3, intelligendum esse de peccatis actualibus, non originali; nam de originali peccato, cum non consistat in actione humana, non est proprie pœnitentia. Addendum vero est, D. Thom. intelligendum esse de peccatis actualibus post baptismum commissis, nam hæc sola sunt materia confessionis sacramentalis, ut inferius ostendemus. Unde, sicut Div. Thomas superiori articulo dixit, pœnitentiam, quæ in Ecclesia fit, esse sacramentum, ita, cum in præsenti ait, peccata esse materiam, intelligit de peccatis intra Ecclesiam commissis, quia de solis illis fit pœnitentia in Ecclesia, nam de illis tantum Ecclesia judicat. Sunt autem hæc peccata, illa quæ a baptizatis committuntur, nam omnes, qui baptismo carent, extra Ecclesiam sunt, et similiter extra Ecclesiam peccant.

ARTICULUS III.

Utrum hæc sit forma hujus sacramenti: Ego te absolvo'.

4. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod kre non sit forma hujus sacramenti: Ego te absalto. Former enim sacramentoram ex institutions Christi, et Ecclesiæ usu habentur. Sed Christus non legitur hanc formam instituisse, neque etiam in communi usu habetur; quinimo in quibusdam absolutionibus, quæ in Ecclesia publice fiunt (sicut in Prima, et Completorio, e' in Cana Domini) absolven's non utitur oratione indicativa, ut dicat: Ego vos absolvo, sed oratione deprecativa, cum dicit: Misereatur

1 4. d. 22, q. 2, art. 2, q. 2 et 3, et in opuse. 22.

vestri omnipotens Deus, vel: Absolutionem et remissionem tribuat vobis omnipotens Deus. Ergo hæc non est forma hujus sacramenti: Ego te absolvo.

2. Præterea, Leo Papa dicit, quod indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequit obtineri. Loquitur autem de indulgentia Dei, quæ præstatur pœnitentibus. Ergo forma hujus sacramenti debet esse per modum deprecationis.

3. Præterea, idem est absolvere a peccato, quod peccatum remittere. Sed solus Deus peccatum remittit, qui etiam solus interius hominem a peccato mundat, ut Augustinus dicit ↳ super Joann. Ergo videtur quod solus Deus a peccato absolvat. Non ergo debet sacerdos dicere: Ego te absolvo, sicut non dicit: Ego tibi peccata remitto.

4. Præterea, sicut Dominus dedit potestatem discipulis absolvendi a peccatis, ita etiam dedit eis potestatem curandi infirmitates, et ut dæmonia ejicerent, et ut languores sanarent, ut habetur Matth. 10 et Luc. 8. Sed sanando infirmos, Apostoli non utebantur his verbis: Ego te sano, sed: Sanet te Dominus Jesus Christus, sicut Petrus dixit paralytico, ut habetur Actor. 9. Ergo videtur, quod sacerdotes habentes potestatem Apostolis a Christo traditam, non debeant uti hac forma verborum : Ego te absolvo, sed : Absolutionem tribuat tibi Christus.

5. Præterea, quidam hac forma utentes sic eam exponunt: Ego te absolvo, id est, absolutum ostendo. Sed nec hoc etiam sacerdos facere potest, nisi ei divinitus reveletur, unde ut legitur Mat. 16, antequam Petro diceretur : Quodcunque solveris super terram, etc., dictum est ei: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Ergo videtur quod sacerdos, cui non est facta revelatio, præsumptuose dicat: Ego te absolvo, etiamsi exponatur, id est, absolutum ostendo.

[blocks in formation]

mento, non autem in baptismo, vel confirmatione.

Ad secundum dicendum, quod verbum Leonis Papæ in ep. ad Theod., (videlicet, misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut qui regenerationis donum violassent, proprio se judicio condemnantes ad remissionem criminum pervenirent, sic divinæ bonitatis præsidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum, nequeat obtineri) est intelligendum, quantum ad deprecationem, quæ præmittitur absolutioni, non autem removet, quin sacerdotes absolvant.

Respondeo dicendum, quod in qualibet re perfectio attribuitur forme. Dictum est autem supra, quod hoc sacramentum perficitur per ea, quæ sunt ex parte sacerdotis. Unde oportet, quod ea, quæ sunt ex parte pœnitentis, sive sint verba, sive facta, sint quædam materia hujus sacramenti; ea vero, quæ sunt ex parte sacerdotis, se habeant per modum forma. Cum autem sacramenta novæ legis efficiant quod figurant (ut supra dictum est 2) oportet, quod forma sacramenti significet id, quod in sacramento agitur, proportionaliter materiæ sacramenti. Unde forma baptismi est: Ego te baptizo; et forma confirmationis est: Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismatis salutis; eo quod hujusmodi sacramenta perficiuntur in usu materiæ. In sacramento autem Eucharistiæ, quod consistit in ipsa consecratione materiæ, exprimitur veritas consecrationis, cum dicitur: Hoc est corpus meum. Hoc autem sacramentum, scilicet pænitentiæ, non consistit in consecratione alicujus materiæ,nec in usu alicujus materia sanctificatæ, sed magis in remotione cujusdam materiæ, scilicet peccali, prout peccata dicuntur esse materia pœnitentiæ, ut ex supra dictis patet 3. Talis autem remotio significatur a sacerdote, cum dicitur: Ego te absolvo. Nam peccata sunt quædam vincula, secundum illud Prov. 5: Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringitur; et illud Psal. 118: Funes peccatorum circumplexi sunt me. Unde patet, quod hæc est convenientissima forma hujus sacramenti: Ego te absolvo.

Ad primum ergo dicendum, quod ista forma assumitur ex ipsis verbis Christi, quibus Petro dixit: Quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cælis. Et tali forma Ecclesia utitur in sacramentali absolutione. Hujus-. modi autem absolutiones in publico facta, non sunt sacramentales, sed sunt orationes quædam ordinatæ ad remissionem venialium peccatorum. Unde in sacramentali absolutione, non sufficeret dicere: Misereatur tui omnipotens Deus, vel: Absolutionem et remissionem tribuat tibi Deus, quia per hæc verba sacerdos absolutionem non significat fieri, sed petit ut fiat. Præmittitur tamen in sacramentali absolutione talis oratio, ne impediatur effectus sacramenti ex parte pænitentis, cujus actus materialiter quodammodo se habent in hoc sacra

1 Art. 1 hujus q., ad 2.

2 Q. 60, art. 2, et q. 62, art. 1 et 3. 3 Art. præced.

Ad tertium dicendum, quod solus Deus per auctoritatem, et a peccato absolvit, et peccatum remittit. Sacerdotes tamen utrumque faciunt per ministerium, in quantum, scilicet, verba sacerdotis in hoc sacramento instrumentaliter operantur in virtute divina, sicut etiam in aliis sacramentis. Nam virtus divina est, quæ interius operatur in omnibus sacramentalibus signis, sive sint res, sive verba, sicut ex supra dictis patet. Unde, et Dominus expressit utrumque, nam Matth. 16 dixit Petro: Quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. Et Joan. 20, dixit discipulis: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ideo tamen sacerdos potius dicit: Ego te absolvo, quam: Ego tibi peccata remitto, quia hoc magis congruit verbis, quæ Dominus dixit virtutem clavium ostendens, per quas sacerdotes absolrunt. Quia tamen sacerdos sicut minister absolvit, convenienter apponitur aliquid, quod pertineat ad primam auctoritatem Dei, scilicet ut dicatur: Ego te absolvo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, vel, per virtutem passionis Christi, vel auctoritate Dei, sicut Dionys. exponit, 3 c. Cœlestis hierar. 2. Quia tamen hoc non est determinatum ex verbis Christi, sicut in baptismo, talis appositio relinquitur arbitrio sacerdotis.

Ad quartum dicendum, quod Apostolis non est data potestas, ut ipsi sanarent infirmos, sed ut ad eorum orationem infirmi sanarentur. Est autem eis collata potestas operandi instrumentaliter, sive ministerialiter in sacramentis. Et ideo magis possunt in formis sacramentalibus exprimere actum suum, quam in sanationibus infirmitatum. In quibus tamen non semper modo deprecativo utebantur, sed quandoque modo indicativo, et imperativo, sicut Act. 3

[blocks in formation]

legitur, quod Petrus dixit claudo : Quod habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni, surge, et ambula.

Ad quintum dicendum, quod ista expositio: Ego te absolvo, id est, absolutum ostendo, quintum ad aliquid quidem vera est, non tamen est perfecta. Sacramenta enim novæ legis non solum significant, sed etiam faciunt quod significant. Unde sicut sacerdos, baptizando aliquem, ostendit hominem interius ablutum per verba et facta, et non solum significative, sed etiam effective, ita etiam cum dicit: Ego te absolvo, ostendit hominem absolutum, non solum significative, sed etiam effective. Nec tamen loquitur quasi de re incerta; quia sicut alia sacramenta novæ legis habent de se certum effectum ex virtute passionis Christi (licet possit impediri ex parte recipientis), ita etiam et in hoc sacramento. Unde Augustinus dicit in lib. de Adult. conjug.1 Non est turpis, nec difficilis, post patrata, et purgata adulteria, reconciliatio conjugii, ubi per claves regni cœlorum, non dubitatur fieri remissio peccatorum. Unde nec sacerdos indiget speciali rerelatione sibi facta, sed sufficit generalis rerelatio fidei, per quam remittuntur peccata. Cade revelatio fidei dicitur Petro facta fuisse. Esset autem perfectior expositio: Ego te absolto, id est, sacramentum absolutionis tibi impendo.

COMMENTARIUS.

1. Responsio D. Thomæ est, hanc esse formam essentialem hujus sacramenti; quam primum colligit ex Christi verbis, Matt. 16, et ex potestate, quam dedit Joan. 20 dicens: Qurum remiseritis peccata, remittuntur eis. Deinde in corpore articuli convenienti ratione et congruentia declarat, quomodo tota hæc. forma sit essentialis huic sacramento, quia nimirum est proportionata materiæ ejus, et tota est necessaria, et aptissima ad significandum effectum ejus. In solutionibus autem argumentorum, præsertim in quatuor primis, rationem reddit, cur hæc forma per modum indicativum, aut imperativum, et non per modum deprecativum tradatur, et diserte docet, si hæc verba formæ in deprecativa mutentur, insufficientem esse formam, ut si sacerdos dicat: Remittat tibi Deus peccata, vel aliquid simile. Unde etiam consequi videtur, ex sententia D. Thomæ hanc esse insufficientem

1 L. 2, c. 9.

formam: Absolvatur Petrus, etc. Quod verum est, si in sensu deprecativo proferatur; an vero in sensu imperativo possit esse sufficiens forma, postea suo loco disputabitur. Imo significat D. Thom. in solut. ad quartum, verba per modum deprecationis solum proferri convenienter extra actus sacramentales, qui non procedunt ex potestate ministeriali operantis. Sed hoc aliqua limitatione indiget, propter sacramentum extremæ unctionis, in quo certum est formam proferri per modum deprecativum. Sensus autem D. Thomæ est, per se ac regulariter loquendo, indicativum vel imperativum modum esse magis accommodatum ad exprimendos actus procedentes a potestate ministeriali; ideoque formas sacramentorum communiter ita esse institutas; hoc tamen non impedit, quominus ob specialem causam aliqua forma instituta sit per modum deprecationis. Quæ autem fuerit hæc causa in sacramento extrema unctionis, dicemus infra, cum de illo disseremus.

2. Atque hinc ulterius colligit D. Thomas in sol. ad 3, præter illa verba forma, nulla alia esse essentialia, quia illis solis verbis sufficienter explicantur actus et effectus hujus sacramenti; neque ex verbis, aut institutione Christi plura colliguntur. Atque idcirco ait, licet possit sacerdos addere invocationem Trinitatis, vel aliquod aliud verbum apponere, quo indicet, se non absolvere ut principalem auctorem remissionis peccati, sed ut ministrum, nihilominus hoc non esse essentiale, quia non est a Christo præscriptum, neque fuit necessarium, cum res esset per se satis clara. Denique in solutione ad quintum declarat D. Thomas sensum illius verbi formæ, Absolvo, refertque eorum expositionem, qui ita interpretantur, Absolro, id est, absolutum ostendo; quam merito rejicit, quia sacerdos non solum ostendit, sed etiam. facit absolutum; et ideo meliorem sensum esse ait: Te absolvo, id est, sacramentum absolutionis libi impendo; qui sensus etiam habet difficultatem, quia sacerdos non solum. significat se impendere sacramentum, sed etiam effectum sacramenti. Verumtamen non fuit mens D. Thomæ hoc excludere, sed utrumque comprehendere, ita tamen, ut intelligatur sacerdos id affirmare, quoad effectum, quantum est ex se, et ex virtute sacramenti, si suscipiens obicem non apponat; nam hoc ipsum est impendere absolutionis sacramentum, et consequenter remissionem, aut gratiam remissivam peccati, si eam pœnitens

« PredošláPokračovať »