Obrázky na stránke
PDF
ePub

verbi gratia, hujus pœnitentis, et cum revelatione particulari, quæ non contineatur sub generali ratione confessionis. Prior pars sumitur ex c. Omnis utriusque sexus, ibi, Caveat ne revelet peccatorem; non ergo satis est (ut sic dicam) revelare peccata in abstracto, nisi peccator aliquo modo reveletur. Hinc omnes auctores citati docent, loqui de peccatis auditis in confessione non nominando personam, nec cum periculo, ut in illius cognitionem, vel suspicionem possit deveniri, non esse contra sigillum, quia non revelatur peccator, et ita non fit illi injuria; nec ob cam rem potest illi fieri onerosa confessio, ac propterea, nec sacramento fit injuria. Et hinc licitum est consulere virum doctum de re audita in confessione, quando omnino persona occultatur. In usu autem hujus licentiæ prudentia magna necessaria est; et ideo admonent Doctores, ut sine necessitate vel magna utilitate non misceantur sermones de his rebus etiam in generali, præsertim coram multis, et maxime in eodem loco seu civitate, et post breve tempus ab audita con fessione. Item, maxime cavendum est, ne offendatur communitas, ad quam talis persona pertinet, ut si dicat, religiosum hoc fecisse, et præsertim nominando religionem in particulari, quia revera hoc jam redundat in gravamen notabile pœnitentis, præter injuriam, quæ fit communitati. Videantur D. Antonin., 2 p., tit. 17, c. 19, § 3; et Navarr., ct 8, n. 16; et Petr. Soto, lect. 11 de Confess.; Ledes., dict. quæst. 10, art. 2, qui dicit, in rigore hanc esse fractionem sigilli; Navarrus vero ait, non esse in rigore contra sigillum, licet sit peccatum; sed certe non quodcunque peccatum est, sed contra sacramentum; ergo et contra sigillum.

[ocr errors]

9. Posterior pars affirmatur. - Posterior pars assertionis declaratur, quia licet confessor dicat, Petrum sibi esse confessum, nullo modo revelat sigillum, quia hoc cominune est omnibus fidelibus, et est actus virtutis ; et ita nulli fit injuria. Ex quo fit, ut licet dicat confessum esse peccata sua, non sit relevatio, quia hoc necessario continetur in ipsa confessione. Unde infertur ulterius, licet dicat, talem personam in sua confessione non habere nisi materiam venialem, per se non esse contra sigillum, quia talis materia ut minimum necessaria est, et continetur sub priori universalitate, si non sunt peccata mortalia; hæc autem excludere et negare non est injuriosum vel onero

sum pœnitenti. Et in his etiam conveniunt Doctores; admonent tamen cavenda esse quæ per accidens sequi possunt ; ut si confessor habeat duos vel tres pœnitentes, et unum nimium laudet, dicens, nunquam afferre conscientiam peccati mortalis, tacite videtur insinuare alios non esse hujusmodi, quod advertit Navarr., in c. Sacerdos, de Poenit., d. 6, n. 71, et ideo illud vitandum est. Similiter, si superior, verbi gratia, dicat de aliquo, sibi esse confessum in ea occasione, vel modo, quod posset generare suspicionem, illum habuisse rem gravem ad superiorem pertinentem, esset indirecta revelatio; et sic de aliis.

10. Ultima assertio. - Ultimo dicendum est, cætera omnia, quæ in confessione concomitanter dicuntur, proprie non contineri sub sigillo, si nullo modo inserviant accusationi peccatorum. Ita docent omnes, quia illa per se non sunt materia, nec ad illam redu cuntur, et quod ibi dicantur, est impertinens. Item, si sola dicerentur, non inducerent sigillum; sed concomitantia confessionis non habet, ut sic dicam, causalitatem in illa; ergo, etc. Nihilominus tamen semper spectat ad prudentiam confessoris de his etiam rebus parum loqui.

SECTIO IV.

Quas personas obliget hoc præceptum.

1. Duæ personæ sunt, quæ per se interveniunt in hoc sacramento, confessor, et pœnitens ; possunt autem ex causa, vel ex malitia adjungi aliæ, ut interpres, vel nuncius, vel consiliarius, vel qui furtive audit confessionem. Et de singulis breviter dicam.

2. An pœnitens teneatur servare secrelum in his, quæ confessor sibi commisit. - Imprimis autem omitto pœnitentem, quia ille proprie non obligatur hoc sigillo; imo, ut infra dicam, pendet ex voluntate ejus, cum de illius licentia possit etiam confessor loqui. Solet autem obiter inquiri, an pœnitens e contrario leneatur sub secreto servare quæ confessor illi committit, ut pœnitentiam quam imponit, vel quid simile. Aliqui enim imponunt hoc onus pœnitenti, ut Palud., dist. 21, q. 3, n. 61; Adrian., quæst. ult. de Confess., dub. ult.; et Navar., dict. c. Sacerdos, n. 115. Contrarium vero docent Richard., d. 21, art. 5, q. 3; et Soto, dicta Relect, de Secreto, memb. 3, q. 4, concl. 4. Et mihi certum est hoc proprie non esse sigillum ;

esse tamen poterit secretum naturale, ubi materia id postulaverit; alias nulla est hic specialis ratio secreti.

3. Ad confessorem maxime pertinere hoc præceptum.-Secundo, de confessore res est clara ad illum directe pertinere hoc præceptum. Solum adverto, quod supra tetigi, sub hoc membro contineri superiorem ipsum, quando ab illo petitur licentia absolvendi a reservatis, quia tunc defertur ad illum causa, tanquam ad superiorem judicem, petendo delegationem ejus, et ideo fertur sub eodem sigillo; nam ille etiam est quidam usus clavium in hoc foro; et alias fieret odiosa confessio, ipsique superiores haberent viam cognoscendi delicta extra confessionem, occasione ipsius confessionis, quod illi valde nocivum esset. Propter quæ in his casibus et similibus, diximus in superioribus, obligare sigillum, quod ex parte notavit Victor., in Sum., n. 10, de Confessione.

4. An interpres teneatur servare secretum.— Prior sententia. - Tertio, de interprete sunt opiniones; nam Cajet., verb. Confessio, condit. 11, et Soto, supra, absolute negant obligari sigillo, quia interpres non habet claves, neque est instrumentum Christi in illo actu, sed est organum pœnitentis; ergo, etc. Confirmari potest, quia pœnitens non tenetur illo modo confiteri; ergo non est cur obligettam rigorose ipsum interpretem, sed sufficiet naturale secretum. Contraria sententia communis est. Tenet Scot., d. 17, q. 1, circa fin.; Richard., d. 12, art. 4, q. 3; Medin., dict. Cod., q. 50; Ledes., 2, p. 4, q. 11, art. 3, dub. 1; inclinat etiam Vict., in Sum., n. 172, licet solum dicat, teneri interpretem omnino occultare peccata ; idem Navarr., in c. Sacerdos, n. 42. Denique D. Thom., d. 21, q. 3, art. 1, quæstiunc. 3, ait, sicut participat interpres actum clavium, ita participare sigillum. Atque hic modus sentiendi et loquendi D. Thomæ mihi placet. Et juxta illum fortasse non est magna dissensio de re inter hos auctores; nam etiam priores concedunt in interprete obligationem tanti secreti, ut dicat Soto in nullo casu posse illud violare. Unde ego existimo proprie esse sigillum, quamvis non tam grave sicut in sacerdote. Quod etiam videtur sensisse idem Soto, Relect. de Secreto, memb. 3, q. 4.

5. Assignatur ratio sententiæ supra positæ.-Extensio aliquorum reprobatur.-Ratio est, quia hæc obligatio secreti manat ex eodem præcepto divino, cujus signum est, tum

quod præcipue imponitur propter sacramentum ipsum; tum etiam quia violatio talis secreti non solum est injustitia, sed etiam sacrilegium. Unde interpres non solum est instrumentum pœnitentis, sed etiam sacerdotis; nam sicut alter per illum loquitur, ita etiam suo modo sacerdos per illum audit, ideoque participat secretum ejus. Nec refert, quod poenitens non teneatur illo modo confiteri, quia etiam non tenemur venialia confiteri, et nihilominus directe cadunt sub sigillo. Unde constat idem dicendum esse de internuncio, nam est eadem ratio. Imo aliqui hoc extendunt ad scripturam, ita ut si quis inveniat scripta alterius peccata sub titulo confessionis, debeat sub sigillo illa tenere. Sed nimia est extensio, quia illud est instrumentum valde remotum, et sacramentalis confessio nullo modo est ibi inchoata; erit ergo illud sub secreto naturali. De quo videri potest Navarr., d. c. Sacerdos, n. 8 et 9. 6. Objectio. Deciditur.-Quarto, de consiliario, sive præsens adsit confessioni, sive postea confessor ex licentia pœnitentis illum consulat, certum est obligari sigillo. Quod docent auctores citati, præsertim Palud., et Adrian., et Navar., supra. Et præterea Navar., in Sum., cap. 8, n. 4, c. 7; et Ledes., q. 10, art. 3, dub. 1; Petr. Soto, lect. 11 de Confess.; Viguer., in Sum., cap. 16, q. 4, vers. 20. Ratio est, præter alias tactas, quia consiliarius participat actum clavium, scilicet, quoad clavem scientiæ, et supplet defectum ministri, ita ut ex utroque quasi coalescat minister habens omnia necessaria ad hoc munus. Et in hoc valde differt hæc consultatio ab illa, quæ fit extra confessionem. Et confirmatur, quia pœnitens non alia intentione dat facultatem, nec dare tenetur. Dices: si pœnitens per seipsum consuleret talem virum doctum, ille non teneretur sigillo secreti, sed alio naturali; ergo idem erit, si consulat per confessorem, quia tunc nihil aliud facit confessor, quam vices gerere pœnitentis. Respondetur negando consequentiam, quia, quando aliquis omnino extra confessionem consulit alium, illa revelatio nullo modo fit per confessionem, neque is, qui consulitur, participat ulla ratione actum clavium; at vero in casu, de quo agimus, consultatio fit in ipsa confessione, seu per confessionem, et is, qui consulitur, quodammodo supplet defectum confessoris, et ita participat actum ejus, quatenus ex utroque veluti unus integer minister consurgit;

etideo non est similis ratio. Quod confirma- Ultimo ex iis concluditur, si confessor initur a posteriori, quia alias valde onerosum, que revelet alteri confessionem, illum, qui et quodammodo injuriosum erit pœnitenti, audit, teneri sigillo, quidquid Medina supra si confessores licentiam petant ad consulen- sentiat. Hæc est sententia communis, Scoti dum alium, si talis consultatio sub eodem si- sup.; Richar., articul. 5, quæst. 1; Sylvest., gillo non manet. verb. Confessor, 3, quæst. 1; Navar., dict. c. Sacerdos, n. 43, qui recte dicit, hoc sigillum esse veluti onus proprium notitiæ acceptæ per confessionem, et ideo, cuicunque communicatur illa notitia, transire cum suo onere. Unde colligere possumus universale principium, omnem notitiam comparatam ex confessione, ut sic, sive mediate, sive immediate, manere sub sigillo. Item possumus applicare rationem illam, quod hoc ipsum, scilicet, audire narrationem alterius ex confessione, est per se actio injuriosa sacramento; et quod fortasse alter excusetur, quia prævenitur, et involuntarie audit, est per accidens; ergo semper relinquit obligationem resarciendi illam injuriam, quantum fieri possit. Item confessor ipse non habebat jus revelandi; ergo nec potuit in alterum transferre. Dices: ergo, quamvis res deveniat ad publicam notitiam omnium, adhuc omnes tenebuntur sub sigillo, quod moraliter est impossibile. Respondetur, per se loquendo, ita esse, si revera tota notitia in sola confessione fundetur; tamen ex accidenti excusari possunt homines, vel quia in tanta multitudine non potest omnibus hoc constare, vel certe, quia illa occasione res patefacta est aliis modis, et, comparata alia notitia, cessat sigillum.

7. Furtive audiens confessionem tenetur sub sigillo.-Quinto, ille etiam, qui furtive audit confessionem alterius, obligatur sigillo. Quod bene docuit Scot., d. 21, q. 2, quem alii sequuntur. Ratio vero est, quia ille facit injuriam et personæ pœnitentis et sacramento; ergo tenetur illam resarcire quantum potest; sed nullo modo potest, nisi servando secretum, quantum sigillum postulat; ergo ad hoc obligatur. Item, quia tota illa nolitia orta est ex confessione; ergo in illa reperitur eadem ratio servandi secretum propter reverentiam sacramenti, et ad vitaudam injuriam ejus. Addit Navarrus, supra, rationem aliam, quia res transit ad alios cum suo onere, sicut pignus, et similia; hæc autem notitia ex vi confessionis habet hoc onus quasi adjunctum. Præterea ipsummet sacramentum obligat alios, ne se furtive ingerant audiendis confessionibus, quia hoc valde spectat ad reverentiam sacramenti et bonum ejus, ne illius usus fiat odiosus et difficilior; ergo pari ratione obligat ad idem secretum. Unde recte dixit Navarrus hoc secretum esse veluti sacramentum quoddam arcanum, quod sacerdotibus per se traditur, aliis vero prohibetur, ne vel illud inique contingant, vel si ad eos quacunque ratione perveniat, illud violent. Applicari etiam hic possunt rationes supra facta de illo, qui se fingit sacerdotem. Ex quo sequitur, si quis sine culpa propter inadvertentiam aliquid in confessione audivit, etiam teneri eodem sigillo, quia licet excusetur a culpa per accidens, tamen actio illa de se ejusdem rationis erat. Unde etsi non teneatur ratione acceptionis, ut sic dicam, tenetur ratione rei acceptæ, id est, ratione notitiæ ex confessione sumptæ. Imo hinc ulterius fit, si quis in casu necessitatis confiteatur audientibus aliis, quia non potest confiteri alio modo, non solum confessorem, sed etiam omnes audientes teneri ad secretum sigilli, propter easdem rationes, quia semper illa notitia manat ab eodem fonte, et cum eodem onere accipitur, totumque hoc est necessarium ad bonum et convenientem usum hujus sacramenti tota sua generalitate sumpta.

SECTIO V.

An possit confessor loqui de rebus in confessione auditis cum ipso pœnitente, vel de licentia ejus.

1. Secretum sicut et locutio ad alterum ordinatur, et ideo explicare oportet ad quem, seu circa quas personas servandum sit hoc secretum. Et quia ex dictis satis constat, respectu aliorum, præter pœnitentem, servandum esse non interveniente facultate pœnitentis, ideo duo supersunt explicanda, scilicet, quomodo cum pœnitente, et quomodo cum facultate ejus loquendum sit.

2. Non posse confessorem cum pœnitente sine ejus facultate loqui. — Dubium. — Circa priorem partem dicendum est, non licere confessori, post perfectam confessionem, loqui de rebus in confessione auditis, etiam cum ipso pœnitente, sine facultate ejus. In hoc 8. Illum cui inique revelatur confessio te- conveniunt omnes, quia hoc, per se loquenneri sub sigillo. Objectio. Solvitur.do, esset valde onerosum pœnitenti, si ex

probrari vel pudore affici posset a confessore, quod sine dubio redundaret in injuriam sacramenti. Dubitant vero Doctores an hoc sit

proprium sigillum vel ejus revelatio. Medina, q. 51, negat, quia loqui cum pœnitente non est revelare confessionem. Alii affirmant, Soto in 4, d. 18, q. 4, art. 6, et Relect. de Secreto, memb. 3, q. 4, dub. 4, post 5 conclus.; Ledes., q. 10, art. 1, dub. 9; Victor., in Sum., n. 185. Et hic posterior loquendi modus mihi probatur, quamvis forte in re non sit differentia, nec sit disputandum de verbis. Nam respectu ejusdem pœnitentis non est proprie secretum, ut per se constat, et ideo si per sigillum intelligatur secretum, potest dici illud non esse sigillum. Tamen generaliori modo sigillum est obligatio non loquendi de tali re, etiam cum illo, qui eam novit, et hujusmodi est præceptum hoc, ideoque obligat ad non loquendum etiam cum ipso pœnitente. Assumptum constat ex interpretatione tum Doctorum omnium, tum etiam communis sensus, et consuetudinis Ecclesiæ. Ratio vero est, quia ad finem hujus legis et bonum sacramenti non tantum necessarium est non loqui cum infamia pœnitentis, verum etiam cum rubore et pudore ejus, et alioqui fieret valde onerosa confessio. Item, quia licet non sit infamia, aliqualis est injuria dicere alicui peccatum proprium. Atque ita communiter Doctores loquuntur, uno vel alio excepto.

3. Interrogationi satisfit. - Solum est casus communis, quando confessor commisit defectum in confessione, ex quo obligatur ad pœnitentem monendum. Respondeo, dicere illi posse et debere, se velle cum illo loqui de re necessaria ad confessionem pertinente, et quidem, si ille consentiat, jam habet facultatem; si vero renuat, dicat nihilominus, si commode possit, quia tunc jam vere non lo quitur extra confessionem, sed supplet et perficit eam, quæ inchoata et imperfecta manserat, et pœnitens tunc est irrationabiliter invilus. Hinc sequitur, idem esse dicendum, si plures confessionem audirent, quacunque occasione; non enim possunt inter se confabulari de alienis peccatis in confessione revelatis, quia, si cum ipsomet pœnitente non licet loqui, multo minus cum alio, etiamsi notitiam confessionis habeat. Item, quia illa locutio ex se est extra confessionem, et ideo prohibita. Denique, quia hoc ipsum est onerosum pœnitenti; nam confirmat memoriam et infamiam ejus, et est aliquo modo contra illius honorem.

De locutione cum facultate pœnitentis. 4. Pænitens dicta intra confessionem potest dicere extra. Circa secundum punctum de locutione cum facultate poenitentis, duo sunt distinguenda, quæ ab auctoribus confunduntur. Aliud enim est, quod pœnitens res semel dictas in confessione, iterum extra confessionem dicat. Aliud vero, quod servalo eodem sigillo, et eadem scientia, det facultatem loquendi ex illa. Primum non videtur posse cadere sub dubium, quia pœnitens est dominus suæ famæ et scientiæ; potest ergo illam communicare prout voluerit; ergo sicut ante confessionem poterat extra confessionem dicere, ita et post confessionem. Dicit Durand. necessarium esse ut omnia sigillatim repetat, nulla facia mentione confessionis. Sed non existimo esse necessarium; unico enim verbo dicere potest: Omnia, quæ in confessione dixi, extra confessionem sint dicta; quia illud unum verbum hic et nunc sufficienter significat omnia, sicut in superioribus e contrario dicebamus, posse aliquem uno verbo plura confiteri simili modo.

5. Prima opinio negans.-De posteriori autem modo est diversitas opinionum. Prima negat licere ex facultate pœnitentis loqui. Tenent Scot., d. 21, q. 2 ; Durand., q. 4; Major, q. 3; Gabr., art. 3, dub. 4; Alens., 4 p., q. 19, alias 78, memb. 2, art. 2, § 1; Angel., Confessio, 8, n. 5. Fundantur primo, quia confessor scit ut Deus; ergo non potest pœnitens illi facere facultatem, ut loquatur ut homo. Secundo, quia hoc est præceptum divinum; ergo non potest pœnitens illud dis pensare. Tertio, quia licet possit pœnitens cedere juri suo, non tamen juri sacramenti, nec cessat obligatio præcepti, etiamsi tunc finis ejus in particulari cesset. Quarto, addunt alii, hoc ipso, quod pœnitens dat hanc licentiam, et sacerdos ex illa loquitur, alios, qui audiunt, non obligari sigillo, sed tantum illo naturali secreto, quod res postulaverit, quia illi non cognoscunt peccatum illud in confessione sacramentali, sed perinde se habent ac si audissent ab ipso pœnitente extra confessionem. Unde non satis est quod ipse velit hanc obligationem imponere, nec alia intentione det facultatem, quia non potest extra confessionem ponere obligationem sigilli, ut supra visum est.

6. Contraria opinio communis et vera.Navarri sententia rejicitur. — Nihilominus contraria sententia et communis et vera est.

Quam tenet D. Thom., d. 21, q. 3, art. 2; Bonavent., 2 p., d. art. 2, q. 2; Richard., art. 4, q. 1; Palud., q. 3, n. 42; Adrian., q. 4 de Confess.; Henric., Quodl. 7, q. 62; Sylvest., verb. Confessor, 3, q. 3 et 5; Soto, d. 18, q. 4, art. 6, et dict. Relect.; Petr. Sot., lect. 11 de Confess.; Med., q. de Licentia pœnit. ad revel. confess.; Anton., 3 p., tit. 22, §1; Navar., in Sum., c. 8, n. 2, et c. 18, n. 12, et dict. c. Sacerdos, n. 127; et Covar., in 4 Decretal., p. 2, c. 8, § 12; et est communis etiam juris canonici peritorum sententia, Archid. et Alex. in cap. Ipsi Apostoli, 2, q. 7; Cardin., in c. Sacerdos, de Poenit., d. 6; Abb., in c. Significasti, de Adult.; Felin., in c. Testimonium, de Testibus. Ratio est, quia hoc sigillum, quamvis sit sacrum, continetur tamen sub genere secreti, et ejus naturam ac rationem participat. Est autem hæc natura secreti, ut ejus usus pendeat ex voluntate committentis, sicut depositum ex voluntate deponentis, vel sicut promissio ex voluntate ejus, cui est facta; ergo sicut in aliis secretis, et in exemplis positis, licet ex voluntate alterius talis usus, ita et in præsenti. Probatur consequentia, quia nec datur lex specialis, quæ hoc prohibeat, nec ratio generalis præcepti tunc procedit, quia cessat injuria pœnitentis et sacramenti; non enim ob hanc causam fiet onerosum. Quin potius hinc confirmatur, quia hoc cedit in favorem pœnitentis, et consequenter sacramenti; sæpe enim est pœnitenti necessarium ut confessor loquatur vel consulat; esset autem majus dispendium, si propterea cogeretur semper extra confessionem dicere. Imo addit Navar., in dict. c. Sacerdos, n. 151, etiam in externo foro posse valere testimonium confessoris de licentia pœnitentis ad ejus innocentiam comprobandam; et adducit quædam jura, quæ apud me nihil probant, nec existimo illam sententiam esse veram, neque in praxi esse utendum illa, quia est exposita fraudibus et sacrilegiis. Et præterea cum tale testimonium confessoris totum resolvatur in assertionem pœnitentis, quam fidem potest facere in judicio externo ?

[merged small][ocr errors][merged small]

7. Differentia inter priorem et posteriorem modum. - Prima. Secunda. Tertia. Quarta.-Sed quæret aliquis, quae sit differentia inter hunc modum et priorem. Respondeo, esse nonnullas notandas. Prima est, quia facultas semper est revocabilis; pendet enim ex voluntate dantis, quia nec contulit novam notitiam, nec transtulit in alium

aliquod jus irrevocabile. At vero, si semel extra confessionem dixit, quæ prius in confessione dixerat, jam illa notitia irrevocabilis. est, nec potest facere pœnitens, ut postea confessor tantum in confessione sciat. Secunda, quando confessor hoc posteriori modo loquitur ex facultate, potest et debet dicere, se scire in confessione, et loqui ex licentia pœnitentis, ut alter debito modo recipiat; at vero in priori modo non potest dicere se audivisse in confessione, quia non loquitur ex illa notitia, neque ex facultate respectu illius, sed ex nova scientia. Tertia, quia tunc is, qui audit, obligatur sigillo, si confessor solum loquatur ex propria facultate, ut statim latius dicetur; non vero si loquatur ex nova notitia juxta priorem modum. Quarta, quia ille prior modus fieri potest ex mera voluntate, sine causa, quæ ad sacramentum, vel pietatem pertineat, quia est res mere extrinseca sacramento; at vero alia facultas danda non est, neque est illa utendum, nisi ex gravi causa, vel utilitate rationabili, quod notavit Navar. sup., n. 158. Addendum vero censeo, etiamsi aliter fiat, non proprie frangi sigillum, quia jam intercedit voluntas committentis; erit tamen aliud genus sacrilegii propter irreverentiam et abusum sacramenti; sæpe tamen esse poterit tantum veniale peccatum, quando non ordinatur ad finem malum.

8. Destruuntur fundamenta prioris sententiæ.- Primum.-- Secundum. Tertium.Urgetur argumentum. Solvitur.- Fundamenta prioris sententiæ facilem habent solutionem ex dictis. Ad primum enim jam supra diximus, confessorem non ita scire ut Deum, quin vere sciat ut homo, et ita loqui possit. Adde, etiam tunc loqui ut Dei ministrum, cum in eodem foro loquatur. Ad secundum respondetur, hanc non esse dispensationem in præcepto divino, sed mutationem materiæ ejus; nam sensus præcepti est, ut hoc secretum servetur juxta voluntatem committentis; et ita nulla intervenit dispensatio. Ad tertium respondent aliqui, hoc præceptum sigilli præcipue esse positum in favorem pœnitentis, ideoque ipsum posse juri suo renunciare ; alii vero dicunt principalius esse positum in favorem et bonum ipsius sacramenti, ne sit nimis onerosum, et ut, quantum est ex se, integre possit fieri. Ego tamen censeo proxime et immediate secretum hoc esse in favorem pœnitentis, ut per se constat, principaliter vero, et ex primaria in

« PredošláPokračovať »