Obrázky na stránke
PDF
ePub

quia propter nullum finem, quantumvis bo- re, ut satis in superioribus in similibus nus appareat, frangendum est sigillain.

--

6. Qui usus intelligatur in assertione supra posita. Propterea vero locutus sum de usu, quo manifestatur aliquo modo persona complicis et peccatum ejus; quia si talis esset usus, ut nullam omnino manifestationem secum afferret, neque aliis, neque ipsimet complici, talis usus non esset contrarius sigillo, ideoque nec per se malus esset, sed ex bono fiue prudenter factus, honestari posset. Hoc manifestum est ex dictis disputatione præcedente, ubi etiam respectu ipsinsmet pœnitentis diximus non esse prohibitum omnem usum notitia per confessionem comparate, sed illum tantum, qui vel est contra sigillum, vel contra justitiam, vel charitatem respectu pœnitentis, vel alterius; ergo a fortiori idem dicendum est de usu ejusdem notitiæ respectu complicis, quandoquidem sigillum magis per se et directe obligat respectu complicis, quam respectu alterius. Ratio vero est, quia si talis usus non est contra sigilJum, ut revera non est, nullum relinquitur divinum, vel naturale præceptum contra quod sit talis actio vel usus; quia supponimus excludi omnem extrinsecam inordinationem contra charitatem vel justitiam ; denique talem esse usum, qui possit prodesse et nemini obesse; intrinsece enim et ex vi hujus sacramenti non potest aliud præceptum excogitari, cui talis usus repugnet, neque aliqua ejus probabilis ratio reddi potest Nam, licet notitia per sacramentalem confessionem comparata sit, non est contra reverentiam huic sacramento debitam illa postea uti in bonum finem sine ulla injuria vel gravamine ipsius confessionis, prout in illo casu fit; quia hoc ipso quod nulla est vel minima revelatio etiam indirecta, nullum est gravamen ipsius confessionis; neque est unde fiat onerosa aut difficilis; et eo ipso quod per eam intenditur bonum et non malum, nulla etiam fit injuria sacramento Tandem exemplis id constat, nam imprimis uti tali notitia ad orandum pro hujusmodi complice, optimum sine dubio est. Idemque est, si ea utatur confessor ad ei conferendum quodcunque beneficium, quo possit ille spiritualiter juvari, etiamsi nec intelligat, nec suspicetur propter eam causam a sacerdote fieri; vel etiam si posset impedire occasionem vel periculum peccandi, nulla etiam data suspicione; idemque esset si pceatum vergeret in damnum tertii, et simili prudenti modo posset illud impedi

cas bus explicatum est. Addenda vero hic est limitatio superius posita, nimirum hoc procedere ex natura rei, seu sacramenti, et seclusa prohibitione positiva; nam etiam hic usus posset aliquando per illam prohiberi vel limitari, ut de facto limitatus, et prohibitus est a S. D. N. Clemente VIII quoad exteriorem gubernationem. Quam prohibitionem extendendam censeo etiam ad cognitionem complicis ; nam licet solum loquatur de illa notitia, quam de aliorum peccatis in confess'one habuerunt confessores; quæ verba possent ad solos ipsos pœnitentes, et eorum peccata referri; tamen simplicius ac verius intelligi censeo de omnibus peccatis, tam pœnitentium quam sociorum criminum; quia eadem est omnium notitia, et relativum aliorum, ad omnes referri potest et debet.

Tertia assertio.

7. Posse sacerdotem uti notitia de licentia pœnitentis.-Tertio dicendum est, de licentia pœnitentis posse confessorem uti scientia, quam per coufessionem accepit de peccato complicis, in bonum ipsius pœnitentis, et præsertim in spiritualem utilitatem, vel etiam necessitatem, verbi gratia, ut pœnitentem defendat ab importuna complicis insectatione et inductione ad peccandum; vel, ut ab eo aliquam debitam satisfactionem accipiat, si tamen prudenter id fiat. Hanc assertionem docent communiter Theologi superius citati, et quos latius referemus sectione sequenti. Ejusque ratio breviter est, quia interveniente facaltate pœnitentis jam non agitur contra sigillum, juxta sententiam superiori disputatione demonstratam, sect. 5. Et aliunde nulla est deordinatio, vel malitia in tali actu; ergo, per se loquendo, licitus est, supposito bono fine et prudenti modo, ut supponimus.

[ocr errors]

8. Aliquorum responsio.-Refellitur.-Objectioni occurritur. — Non requiri licentiam complicis.-Respondent aliqui, licentiam prenitentis in his, quæ ad ipsum tantum pertinent, sufficere ad tollendam obligationem seu materiam sigilli; in his vero, quæ pertinent ad personam complicis, non sufficere licentiam pœnitentis, sine licentia complicis; quia sigillum quoad hanc partem in favorem ipsius complicis impositum est, quo non potest privari nisi sua voluntate ; et ideo donec ipse facultatem faciat, non tollitur obligatio sigilli. Sed hoc nullus antiquorum Theolo

gorum dixit, nec sustineri profecto potest. Nam imprimis moraliter repugnat petere hujusmodi licentiam a complice, nam oportet prius illi aperire notitiam per confessionem obtentam, ut possit ab illo peti licentia utendi illa, unde ante obtentam licentiam manifestaretur confessio. Quod si quis dicat, ad petendam hanc facultatem a complice sufficere priorem facultatem poenitentis, jam inde habemus ad loquendum cum ipsomet complice de peccato illius in ordine ad aliquem finem sufficere licentiam poenitentis; ergo etiam sufficiet in ordine ad quemlibet bonum finem, qualis est defensio vel satisfactio pœnitentis, obtinenda tantum ab ipsomet complice, qui fere est moralis casus, in quo maxime solet confessor in praxi juvare pœnitentem, de licentia ipsius, apud suum complicem. Deinde nulla est ratio, ob quam licentia complicis requiratur, quia ipse non commisit secretum confessori, sed solus pœnitens ; ergo solus ille est, a quo pendet hoc secretum; ergo solus ipse sufficit dare licentiam loquendi, quantum est ex parte sigilli. Confirmatur ac declaratur, nam directe causa pœnitentis est, quæ cadit sub sigillo, reliqua vero solum quatenus ad hanc causam pertinent; sed pœnitens potest dare licentiam de tota hac causa, quia ipse solus est, qui ejus accusationem sub tali secreto facit. Tandem pœnitens posset ex legitima causa et propter suum bonum narrare sacerdoti extra confessionem totum factum cum circumstantiis, et dare licentiam loquendi de illo quantum oportuerit; ergo magis potest hanc licentiam dare ad loquendum de eadem re in confessione audita; quia, si respiciamus favorem et commodum complicis, hoc multo majus est, quia ejus infamia minor est ; si vero inspiciamus rationem ipsius sacramenti, ipsum quantum est ex parte sigilli solum postulat, ut secretum servetur pro justa voluntate pœnitentis. Dico autem semper, quantum est ex parte sigilli, quia ex ratione justitiæ, et ex sanctitate ipsius sacramenti, necessarium est ut talis licentia non detur cum injuria com plicis, nec sine causa honesta, ad quam possit tale medium sancle referri.

[blocks in formation]

favor autem pœnitentis solum est, ut secretum pendeat ex honesta voluntate ejus, et quod possit illam notitiam ordinare ad utili tatem suam, præsertim spiritualem, cum minimo incommodo suo, prout fit servando idem sigillum, et dando facultatem, neque ex hac parte plus postulat religio sacramenti. Deinde dicimus, hoc ipsum etiam redundare in favorem complicis, ne delictum ejus sub minori secreto proferatur ; igitur ex hac parte evidens est nullam esse malitiam in illo usu, quia nullo modo violatur sigillum confessionis.

-

Refutatur.

10. Aliorum responsio. Alii vero respondent esse aliam deordinationem in illo usu, nimirum quod res superioris ordinis, videlicet, sacramentalis confessio, ordinetur ad res inferioris ordinis, vel certe ordinetur ad finem, ad quem non fuit instituta; utrumque autem videtur esse contra debitum ordinem et contra religionem debitam sacramento. Sed hæc objectio, ut sæpe in superioribus insinuavi, falsum assumit, quia neque est malum ordinare rem superiorem ad inferiorem, quando utraque est honesta, et habent aliquam proportionem utilitatis seu con. venientiæ, neque etiam est malum ordinare aliquid ad finem extrinsecum, vel accidentarium bonum, quando non excluditur primarius, seu intrinsecus.

11. Tria explicantur. -Confessio.— Notitia confessionis. Usus notitiae. Quod ut in præsenti evidentius fiat, adverto, hic tria intervenire, confessionem sacramentalem, notitiam quæ ex illa relinquitur, et usum hujus notitiæ, qui extra confessionem permittitur seu conceditur ex licentia pœnitentis. Confessio quidem ipsa, quatenus sacramentalis est, recte appellatur res superioris ordinis, et per se primo ordinanda est ad compositionem sacramenti et ad effectum ejus, qui est remissio peccati, neque potest unquam licite fieri excludendo hunc finem, tanquam proprium et primarium; non est tamen malum huic fini alium adjungere, qui interdum potest esse ejusdem ordinis, id est, spiritualis, ut si quis per confessionem huic viro factam simul intendat illum consulere de rebus postea agendis circa talem materiam, vel excitare illum, ut ferventius pro se orct. Interdum vero potest esse finis inferioris ordinis, id est temporalis; ut si mulier, quæ occasione egestatis Deum offendit, procuret sacerdoti diviti, aut eleemosynas facienti confiteri, ut sibi liberalius subveniat in temporalibus, non pec

cat, si tantum sinistrum oculum (ut aiunt) aut secundariam intentionem ad hoc habeat. Notitia vero confessionis, licet per relationem ad confessionem sit quid sacrum, tamen in se est quædam humana et naturalis cognitio, quæ in principio potuit obtineri sine ulla relatione ad extrinsecum finem, præterquam ad judicium in confessione ferendum; postea vero comparato illo fine, potest ordinari ad alios mediante alio usu ejus; quia hoc nec fini, nec religioni sacramenti repugnat, si talis usus alioqui honestus sit. Hic autem usus jam non est proprie res superioris ordinis, quia nec est sacramentum, nec pars sacramenti, sed est consilium aliquod, vel petitio humana, vel aliquid simile, procedens ex notitia comparata per sacramentum, de licentia ejus, qui potest eam dare.

12. Corollarium præcedentis doctrinæ. Ex his ergo aperte constat, sive a principio confessio fiat propter illum finem extrinsecum, sive postea tantum superaddatur, extendendo de licentia pœnitentis notitiam in confessione acceptam ad alium usum bonum, et ad utilitatem honestam ordinatum, nihil malitiæ, vel ordinationis esse in tali actu, neque aliquam injuriam propterea fieri sacramento, vel alicui personæ, ut satis declaratum est. Atque hoc confirmat quotidianus usus virorum prudentum, et piorum confessorum; nihil enim frequentius est, quam ut pœnitens juvetur consilio et industria confessoris, ut se defendat ab alio complice qui eum sollicitat et inducit ad malum; gerit enim contra illum quasi bellum justum; et ideo licite quærit contra illum justum consilium et auxilium; ergo etiam honeste quærit illud per confessorem (ut supponimus) ad hoc aptum et prudentem; quia hoc supposito, nulla est via magis secreta, minusque onerosa alteri; præsertim quia hic fructus non est omnino extra finem confessionis, quæ non solum ad tollenda peccata commissa, sed etiam ad vitanda futura ne committantur, ordinatur. Præterea sæpe accidit ut socius delicti teneatur subvenire alteri, vel debitum aliquod ei persolvere, ut, verbi gratia, alere prolem, vel promissionem aliquam implere, ad quod sæpe necesse est ut complex certior fiat de effectu subsecuto, et de obligatione quæ in eum resultat; solet ergo aliquando hoc fieri medio confessore propter majus secretum, majusque commodum utriusque partis. Neque in hoc aliquid inordinatum invenitur, cum omnia ordinate fiant, et in bonum finem

referantur. Et ita etiam responsum est ad posteriorem rationem dubitandi in principio positam. Neque contra hanc doctrinam invenio aliquem gravem auctorem ex antiquioribus; solus Soto videtur aliquando verbum aliquod proferre, quo huic doctrinæ minus favere videtur; sed de illius et de aliorum sententia clarius constabit ex sectione sequenti.

SECTIO IV.

Utrum liceat confessori uti notitia confessionis de licentia pænitentis ad corrigendum complicem, vel impediendum ejus delictum, in bonum alio

rum.

1. Prima sententia. · Primum argumentum.Secundum argumentum.- Hæc quæstio videtur satis definita in præcedenti; tamen quia bis temporibus specialiter controversa fuit, necessarium est aliquid de ea in specie dicere. Aliquibus enim inordinata maxime res hæc visa est, et communi bono ac sacramento contraria. Primo, quia multum derogat sigillo, uti notitia confessionis ad effectus adeo extrinsecos, et alienos a fine confessionis. Repugnat etiam hoc religioni tanti sacramenti; est enim illud veluti quoddam sacrum arcanum, quod non tam facile debet ad quoslibet alios usus assumi. Neque est cur pœnitenti concedamus tam amplam potestatem faciendi facultatem confessori ad loquendum de rebus in confessione auditis, quia hoc ei non licet pro suo arbitrio, ut supra dictum est. Et quia vix potest esse usus talis confessionis sine scandalo, quia regulariter existimabunt complices, vel confessorem id facere sua auctoritate sine alia licentia, vel certe extorsisse licentiam decipiendo vel cogendo subditum pœnitentem. Quod declaratur secundo, quia notitia confessionis non est accommodata ad finem seu effectum correctionis; quia correctio est quid pertinens ad legem naturæ, ad quam solum tenemur per media ejusdem ordinis, quæ ante institutam confessionem locum habebat; confessio autem est res alterius ordinis, ordinata tantum ad bonum pœnitentis, non vero ad correctionem complicis, vel defensionem aliorum.

2. Secundum fundamentum. - Prima confirmatio. Secunda confirmatio. - Præterea est alia improportio, quia correctio fieri de

1 Dominicus Bannes, 2. 2, quæst. 33, in fine.

bet ex notitia certa, alias non potest esse efficax; sed notitia confessionis in ordine ad hunc finem non est certa, nam licet dictum pœnitentis pro illo foro, et in ordine ad ipsum, fidem faciat, non tamen contra alium; unde facile potest complex illud negare, et sacerdotem eludere, ejusque correctionem contemnere. Imo, si tunc sacerdos corrigens ipsum majorem fidem daret pœnitenti contra complicem, quam complici pro se ipso, injuriam ei faceret; quia, sicut pœnitenti credendum est pro se et contra se, ita et complici. Ex quo ulterius fit, ut ex tali modo correctionis facile sequi possint dissidia et scandala; ergo, per se loquendo, hic modus correctionis neque expedit, neque licet. Et confirmatur hæc ratio, quia, si liceret hac via correctionem inchoare, liceret etiam illam prosequi usque ad denunciationem,vel coactionem complicis, si ad ejus emendationem necessaria esset. Consequens est plane absurdum, ut per se constat. Sequela probatur, quia notitia, quæ sufficit ad inchoandam correctionem, sufficit ad prosequendam, alias imprudenter inchoaretur correctio. Tandem confirmatur, quia alias superiores et Prælati possent uti confessionibus subditorum suorum tanquam medio ad suam gubernationem, et aliorum emendationem et correctionem, ex quibusdam confessionibus aliorum peccata cognoscendo, et facultatem a pœnitentibus extorquendo ad corripiendos et emendandos alios; consequens est valde absurdum et alienum ab usu Ecclesiæ; nam esset facere confessionem odiosam, et pervertere ordinem, et confundere internum forum cum externa gubernatione, ac denique esset occasionem præbere scandalis et mendaciis. Nam cum in hoc foro nulla postuletur probatio, unusquisque posset facile et impune falsum testimonium aliis imponere.

3. Prima sententia negativa.-Propter hæc nonnulli Theologi, præsertim moderni, simpliciter damnant ut illicitum hujusmodi usum notitiæ complicis per confessionem obtentæ. Pro qua sententia referri imprimis possent illi Theologi, qui in universum negant posse confessorem loqui de rebus auditis in confessione, etiam de licentia pœnitentis. Et hoc modo videntur tenere hanc sententiam Major, in 4, dist. 21, q. 2; Angelus, verb. Confessio, 1, § 3; et Summa Rosella, verb. Confessio, 1, § 6, qui secuti sunt Richard., d. 21, art. 5, q. 2. Hi enim dicunt, in eo casu, in quo necessaria est manifestatio complicis ad ejus

correctionem, manifestandum esse extra confessionem, quia manifestatio in confessione inutilis est ad correctionem ; quod non esset verum, nisi supponeretur non licere uti scientia confessionis, etiam de licentia pœnitentis, aut perinde esse, dare licentiam, ac dicere extra confessionem. Præterea favent Bonav., d. 21, 2 p., art. 1, q. 3; et Alens., 4 p., q. 77, memb. 2, art. 4. Qui dicunt, tutius esse extra confessionem dicere. Palud. vero, ead. d. 21, q. 3, art. 2, conclus. 2, rigorosius dicit, debere pœnitentem extra confessionem nominare complicem, si velit uti industria confessoris ad prædictum finem. Soto denique, d. 18, q. 2, art. 5, ad 4; absolute ait, non debere confessorem, etiam de licentia pœnitentis, et in commodum ejus, extra confessionem tractare negotium cum revelatione complicis, ne fiat odiosa confessio. Citatur etiam in favorem hujus sententiæ D. Bernardin. Senens., in 3 p. Sermonum, serm. de Confess. peccat., in 4 præpar. Denique citatur D. Thom., d. 16, q. 3, art. 2, q. 5, ad 5. Sed ibi agens de complice, solum dicit, licere illum revelare propter integritatem confessionis; cætera vero non excludit.

4. Secunda sententia affirmativa.-Contraria sententia, videlicet, hunc usum esse licitum de licentia pœnitentis, per se loquendo, ac secluso scandalo, servatisque aliis circumstantiis secundum prudentiam requisitis, est communis Theologorum et Summistarum. Et imprimis sumitur ex D. Thom., Opusc. 12, q. 6, ubi dicit, non licere revelare in confessione personam complicis, nisi salvato ordine correctionis fraternæ ; sentit ergo servato hoc ordine licere. Expresse docuit hanc sententiam Capreolus, 4, d. 21, q. 2, art. 3, ad 8 contra 3 conclus., dicens, de licentia pœnitentis licere confessori complicem. vel alium peccatorem sibi in confessione manifestatum corrigere. Et eadem fere verba habet Soncinas in Summa Capreoli, ead. d, q. 2, conclus. 2, ad 3. Idem docet expresse D. Antonin., 2 part., tit. 14, cap. 19, § 11; et Adrian., q. 1 de Confessione, § Sed oritur ex his dubium, ad 4, clarius in dubio penultimo illius materiæ, § Ad primum, in responsione ad 8, et § Ad motiva aliorum, ubi ad tertium sub distinctione ait, in utilitatem suam vel aliorum hoc licere pœnitenti, si per sacerdotem facere potest quod non valet per seipsum. Idem expresse Gabr., d. 17, q. 1, art. 2, conc. 5, qui argumentatur, si licet extra confessionem, multo magis in confessione,

quanquam posterius, d. 2, art. 3, dub. 2, eodem modo loquatur, quo Richard., credens non esse contrarius, ut jam dicam. Idem expresse Sylv., verb. Confessio, 1, q. 24, ubi dicit, vel esse revelandum extra confessionem, vel dandam licentiam confessori, quia quoad hunc effectum perinde est. Et ita explicat Richardum. Bonav. et alios. Citat etiam in hanc sententiam Raymundum. Præterea citatur Summa confessorum, lib. 3, tit. 34, quæ id significat in q. 87, juncta q. 100. Et eamdem habet Alensis in Summa, 2 p, lib. 5, tit. 12, ubi alios refert. Idem Summa Armil., verb. Circumstantiæ, n. 11, citans D. Thom, et Antonin.; et Suinma Tabien., verb. Circumstantia, § 10, et verb. Confessio, 1, § 4; et Summa Pisana, verb. Confessio, 1, q. 3; et Summa quæ dicitur Enchiridion confessorum, 1 p., verb. Confessor, n. 8. § 3; et aliæ Summæ recentiores in hoc etiam conveniunt. Idem docuit Gerson, 2 p., tit. de Cognitione peccatorum venialium et mortalium, et consider. 19, dicit, non esse parendum confessori interroganti de altera persona, nisi bene sciretur, quod vellet illi proficere; et clarius in eadem secunda parte, in libro quarumdam quæstionum cum suis responsionibus, fol. 34, lit. P, dicit non expedire dicere in confessione personam alterius, et dare licentiam confessori ut illam admoneat, quamvis non sit malum, melius tamen judicat esse dicere extra confessionem. Idem, serm. de Pœnitentia in Coena Domini, considerat. 4, ubi ait circumstantiam personæ cum qua peccatur, non esse declarandam, nisi vel ad integritatem confessionis necessarium sit, vel alterius peccatoris. Docuit etiam expresse hanc sententiam Navarr., in Summ., n. 7, dicens servato ordine correctionis fraternæ, hoc licere. Idem Corduba, libro de Detractione famæ, et restitutione illius, memb. 2, q4, conclus. 3, et membr. 3, conclus. 4, ad 2.

Assertio.

5. Secunda sententia probatur. -Inter has sententias hæc posterior simpliciter probanda mihi videtur. Fundamentum esto, quia uti notitia confessionis ex licentia poenitentis ad corrigendum complicem non est actio mala, quia prohibita; neque etiam est prohibita, quia mala; et ideo nihil obstat, quominus aliquando possit honeste fieri. Prior pars certa est, quia nulla potest de hoc ostendi lex positiva; et ideo ex solis principiis judicandum est de honestate vel malitia illius actionis. Poste

rior ergo pars probatur discurrendo per tres virtutes, ad quas pertinere posset honestas vel malitia hujus actionis. Prima est virtus religionis, quatenus ad illam pertinet sigillum, et reverentia debita huic sacramento.

6. Quod iste actus non sit contra religionem.

Quod ergo illa actio per se et intrinsece non sit contra religionem, probatur, quia neque est contra sigillum, nec contra reverentiam debitam huic sacramento; nullum autem aliud caput excogitari potest, ex quo hic oriatur malitia contra religionem. Hæc ultima pars per se nota est; nullus enim hactenus id excogitavit, neque intelligi aut declarari potest, in quo sita sit talis malitia. Prima vero pars manifesta est ex supra dictis; ostendi mus enim non esse contra sigillum loqui de rebus in confessione auditis, etiam pertinentibus ad complicem, de licentia poenitentis; sed in præsenti assertione expresse dicimus, hane correctionem fieri debere de licentia pœnitentis. Imo hic etiam addimus talem licentiam, eo quod respiciat tertiam personam, respectu illius debere esse justam, quia non potest poenitens suo arbitrio famam alterius prodigere; propter quod si licentia injusta est, graviter peccabit confessor illa utendo, non solum contra justitiam, sed etiam contra religionem; nam uti sacramento, vel notitia in eo accepta, ad nocumentum injustum alteri inferendum, sine dubio est grave sacrilegium, et posset tunc merito censeri fractio sigilli, vel quia talis licentia, cum sit injusta, est nulla, et consequenter non magis dat loquendi jus, quam si non esset data; vel certe quia complex saltem habet hoc jus, nt non possit cum injuria ejus talis facultas dari, neque recipi ex vi sigilli.

7. In hoc actu non dari irreverentiam sacramenti. Verumtamen hæc omnia in præsenti locum non habent, quia manifestum est talem licentiam non esse injustam, quia non ordinatur ad inferendum aliquod nocumentum complici, sed ad bonum ejus. Neque etiam inde augetur ejus infamia, quia cum illo tractandum est negotium, et ab ipsomet est emendatio procuranda; nunc enim de sola correctione secreta cum ipsomet peccatore agimus, nam de denunciatione, vel aliis mediis, in solutionibus argumentorum dicemus. Quod vero talis correctio possit esse onerosa complici, et pudorem aut ruborem illi inferre, non reddit dictam licentiam injustam, cum in tota illa actione nulla sit injuria, sed per se potius ad opus charitatis pertineat, alioqui ex

« PredošláPokračovať »