Obrázky na stránke
PDF
ePub

hoc capite semper fraterna correctic esset injusta. Est ergo illa licentia ex objecto suo justa; suppono etiam esse sponte datam, et non per injuriam extortam a pœnitente; nam hoc etiam extrinsecum est, et non est per se conjunctum cum tali actione; ergo manifestatio virtute ejus facta non est contra sigillum. Atque hinc etiam facile constat aliud membrum, scilicet, in hujusmodi actione non intervenire aliunde irreverentiam sacramenti; nam supra ostensum est non esse irreverentiam confessionis, vel notitiæ per illam comparatæ, quod ordinetur ad finem extrinsecum additum ab operante, dummodo bonus sit, et non excludat intrinsecum finem confessionis; hujusmodi autem est emendatio complicis, qui est finis hujus actionis; est enim hic finis per se bonus, et licet non sit intrinsecus confessioni, tamen neque excludit alium intrinsecum, neque ab illo necessario excluditur. Nam cum justificatione ipsius pœnitentis, qui est finis intrinsecus confessionis, optime conjuugitur emendatio complicis.

8. Objectio.-Solvitur.-Dicet aliquis, licet ex vi huj is finis non videatur hoc cedere in sacramenti irreverentiam, tamen ex aliis inconvenientibus, quæ moraliter ex tali actione sequi possunt, nunquam fieri sine irreverentia sacramenti. Respondeo, nulla esse inconvenientia per se conjuncta cum tali actione, neque moraliter, vel ut in plurimum resultantia; nam scandala, deceptiones, et similia, quæ finguntur, vel exaggerantur, revera non sunt per se, nec frequentius conjuncta cum illo usu, ut experientia ipsa sæpe ostendit, et ex his, quæ dicemus in solutionibus argumentorum, manifeste constabit. Si ergo inconvenientia aliquando sequantur, id erit per accidens; ex accidenti autem non negamus hanc actionem aliquando posse esse malam; tunc autem malitia per se primo non erit contra religionem, sed aut contra charitatem, aut contra aliam similem virtutem; contra religionem autem erit per quamdam redundantiam, in quantum religioni derogat uti actione sacra cum detrimento alterius virtutis.

9. In hoc actu non esse malitiam contra justiliam aut charitatem. Atque ex his fere etiam probatum est, per se non habere hunc usum malitiam contra justitiam aut charitatem. Nam de justitia jam ostensum est nullam actionem injuriosam ibi intervenire, quia pœnitens utitur jure suo, dando confessori hu

jusmodi notitiam et licentiam propter talem finem, in quo nulla actio injuriosa intercedit. De charitate vero eadem est demonstratio, quia nec finis hujus actionis, nec medium repugnat charitati, sed est maxime consentaneum illi; ergo per se nulla hic est malitia contra charitatem. Consequentia est evidens, quia illa duo capita sunt, que possunt in hac actione considerari; aliæ enim circumstantie accidentariæ sunt, et in individuo possunt ita observari per prudentiam confessoris, ut non reddant actionem charitati contrariam. Antecedens antem patet, nam finis est emendatio fratris, quam sine dubio per se intendit charitas; medium autem est correctio per viam occultissimam, qua minimum la datur fama proximi ; quod etiam observat charitas ; ergo per se nihil est in hoc fine aut medio charitati adversum,

[ocr errors]

10. Confirmatio.-Objectio. - Diluitur. Et confirmatur ac declaratur utraque pars, nam auctores omnes citati pro utraque opinione in hoc conveniunt, si noœnitens in eo casu post finitam confessionem det nolitiam confessori extra confessionem de peccato complicis, ut eum corrigat et emendet, servato debito ordine correctionis faternæ, et aliis circumstantiis debitis, id non esse contra justitiam, et esse maxime consentaneum charitati; imo aliquando posse esse debitum, si tale medium moraliter censeatur necessarium ad emendationem proximi, quia spiritualis salus ejus præferri debet illi qualicunque infamiæ vel pudori. Interrogo ergo, quando poenitens dat licentiam confessori loquendi de rebus confessionis, an illa licentia æquivaleat manifestationi extra confessionem, vel sit solum quædam extensio vel facultas intra latitudinem sigilli, relicta obligatione ejus quoad alia. Si primum dicatur, ut non pauci existimant, ergo, sicut licitum est extra confessionem dicere, ita et dare licentiam, et similiter licitum erit confessori utroque modo corripere complicem, cum dicantur illa duo æquivalere. Si quis autem contendat necessariam nihilominus esse iteratam narratio. nem totius facti, et non satis esse unico verbo dare licentiam, referendo illud ad ea quæ in confessione narrata sunt, hoc profecto superstitiosum est; nulla enim est ratio cur illa ceremonia sit necessaria, cum verbum illud virtualiter contineat totat narrationem præ. teritam, ut in superioribus satis ostensum est. Unde non est dubium quin si intentio pœnitentis sit absolute auferre sigillum, et

illa omnia extra notitiam confessionis relinque- si secundum rectam rationem res æstimetur. re, ille modus unico expresso verbo sufficiat, Nam, si ille irrationabiliter sit invitus, aut ut etiam habet usus apud quoscunque pios gravamen sentiat, id curandum non est, alioet doctos confessores. Si vero sentiamus (quod qui nullus erit corrigendus, ne charitas fiat nos supra diximus) licentiam hanc non omnionerosa proximo. Quod vero secundum recno tollere sigillum, sed relinquere illud inte- tam rationem nullum onus sentire possit, sagrum in omnibus aliis, præter id quod per ta- tis constat ex dictis, quia-intenditur bonum lem facultatem conceditur, sic profecto ma- ejus, et per optimum medium, quo ejus fama, nifeste constat minus hoc modo lædi justitiam quoad fieri potest, conservatur.Pœnitens enim aut charitatem, quia magis consulitur famæ (ut supponimus) habet jus, vel etiam obligatioproximi; ergo, si aliunde religio illæsa manet, nem corrigendi, et cum non possit per se faut ostensum est, nihil mali est in tali actu. cere, posset id efficere per alium, qui non esDicetur forte in hoc lædi charitatem, quod set suus confessor; ex quo non minuitur onus medium illud insufficiens est ad fratris emenet gravamen complicis, imo posset augeri, si dam. Respoudetur, hoc ad factum potius alias revelandum esset crimen confessori proquam ad jus pertinere, idque sine fundamen- pter integritatem confessionis; sic enim pluto vel ratione dici. Cur enim desperanda est res scirent delictum alterius; melius ergo est, illa correctio semper, aut etiam frequentius? ut unus tantum sciat, si ille ad utrumque cum notitia per confessionem habita non sit munus sufficiens est. Similiter, eidem conminus cerla, quam extra illam per relatio- fessori posset extra confessionem dicere; sed nem ejusdem personæ, nec minus possit de- hoc nullum levamen complicis est, sed potius servire ad efficaciter loquendum cum com- gravamen; nam quod sacerdos sciverit peccaplice, et persuadendum illi. Sed hæc omnia. tum ejus sub majoris secreti obligatione, illi clariora fient in solutionibus argumentorum. melius est; nullo ergo modo fit ex hoc usu onerosa confessio. Destruuntur fundamenta prioris sententiæ.

11. Solvitur primum argumentum. - Ad primum ergo et principale argumentum jam responsum est hoc non repugnare sigillo, quantumcunque finis ille, ad quem ordinatur confessio, extrinsecus sit, dummodo sit justus, et ex licentia pœnitentis fiat. Deinde etiam ostensum est ex nullo alio capite hoc derogare religioni, aut reverentiæ sacramenti; neque propter hanc causam datur nimia licentia utendi notitia confessionis ad extrinsecos fines; nam hic finis, de quo agimus, gravissimus est, et valde conjunctus cum fine hujus sacramenti. Nam, post emendationem ipsius pœnitentis nihil illi propinquius est, quam emendatio complicis, quod etiam moraliter spectare potest ad majorem securitatem ipsius pœnitentis. Rursus neque ex hoc usu fit onerosa confessio. Cui enim fiet onerosa? An pœnitenti? Minime, quia supponimus ipsum sua libera voluntate velle uti industria confessoris ad illum finem, eo quod opus charitatis esse censeat suo proximo subvenire, et per se'non valeat, nec speret correctionis fructum, per confessorem autem propter majorem ejus auctoritatem et industriam illum obtinere confidat; hæc enim semper supponenda sunt, ex communi lege et ordine charitatis. Aut est hoc onerosum ei, qui corripitur; at vero neque hoc dici potest,

12. Quod vero ibi addebatur de scandalo, imprimis est accidentarium, deinde est voluntarie assertum ; nam si sacerdos prudens fuerit, facile hujusmodi scandalum vitare poterit. Eo vel maxime, quod scandalum ibi declaratum passivum potius est quam activum, propter quod vitandum non semper sunt opera charitatis omittenda, et præsertim correctio, quando tamen speratur fructus. Assumptum declaratur: cur enim est judicaturus complex sacerdotem revelare confessionem? profecto id non potest nisi temere judicare, commotus fortasse acerbitate correctionis, quod æque judicare posset, etiamsi confessor extra confessionem peccatum ejus agnovisset; cum enim sine fundamento id judicet, æque potest in utroque casu id judicare; præsertim cum in neutro casu oporteat, sacerdotem explicare modum quo id sciat, sed simpliciter correctio peccati facienda sit. Non est ergo propter hunc timorem omittenda correctio, sed prudenter ita est in principio lenienda, ut prius peccator recognoscat suam miseriam et lapsum, quam exasperetur et resistat. Denique in casu, de quo loquimur, moraliter loquendo, talis esse debet fama et auctoritas confessoris, cujus industria pœnitens utitur, ut non possit alius peccator, nisi imprudentissimus sit, tale crimen sacerdoti objicere, aut illud de eo præsumere.

13. Solvitur secundum argumentum. — In secundo argumento multa proponuntur ad ostendendam improportionem hujus medii ad finem correctionis. Sed illud parvi momenti est, quod in primo loco objicitur de fine intrinseco, vel extrinseco, naturali, vel supernaturali; jam enim supra late ostendi, posse rem superioris ordinis ordinari ad bonum inferioris ordinis, quia per hoc, id, quod superius est, in se non minuitur, et juvat inferius, augetque bonum ipsum, saltem extensive, et omnia tandem in gloriam Dei ordinantur; quomodo Deus gratiam unionis ordinavit ad gratiam nostræ sanctificationis, et gratiam hanc, quæ supernaturalis est, ordinat ad bonum naturæ, et observationem etiam naturalis legis. Præterea ostendimus, per se loquendo, licitum esse confessionem ad extrinsecum finem honestum ordinare, ut si quis propria peccata confiteatur, ut a Deo obtineat corporis sanitatem; et aliquando potest vir sanctus confiteri alicui sacerdoti, ut suo exemplo eum ad pœnitentiam, aut ad vitæ puritatem moveat; quod exemplum aperte ostendit etiam posse licite ordinari ad correctionem fratris. Quod vero aliqui dicunt, quamvis confessio non sit positive, ut sic dicam, improportionata ad hunc finem, tamen de se non esse proportionatum, et hoc satis esse ut non sit illa utendum, non satis intelligo quem sensum habere possit. Quia si improportio talis non sit, ut semper sit pravum, aut inutile tale medium ad talem finem ordinare, non potest tale medium rejici ut improportionatum, seu non proportionatum; hæc enim duo in præsenti æquivalentia sunt: rationes autem factæ ostendunt, ordinationem hujus medii ad talem finem, nec per se ac semper esse inutilem, neque habere intrinsecam pravitatem.

14. Quid ex parte pœnitentis requiratur.Duo autem notatione digna in præsenti puncto occurrunt. Unum est, aliud esse loqui de pœnitente, aliud de confessore ordinante confessionem pœnitentis ad correctionem alterius. Atque hæc etiam ipsa ordinatio duplex distingui potest: una quæ antecedit ipsam confessionem, et refert ipsam ad talem finem; alia quæ consequitur confessionem, quia non tam confessionem ipsam, quam notitiam per illam comparatam refert ad talem finem, ut in superioribus explicatum est. Omnia igitur dicta præcipue locum habent in pœnitente ipso, in quo nulla est difficultas quin utroque modo possit confessionem suam referre in

talem finem. Primo antecedenter volendo confiteri huic confessori, ut et sibi et complici per ejus industriam remedium quærat; utrumque enim est charitatis officium. Deinde etiam consequenter, ut, si prius siue intentione complicis, tantum sui causa confiteatur, postea vero cognita obligatione, vel utilitate, velit ut confessor notitia comparata utatur ad bonum complicis; illa enim cognitio in se humanum quid est, cui non repugnat ad alias actiones humanas ordinari, cumque illa ulterior actio sit propter proximi utilitatem, nihil etiam repugnat sanctitati sacramenti. 15. Quid ex parte confessoris. At vero ex parte confessoris majori prudentia et limitatione opus est. Nam imprimis ordinare antecedenter confessionem subditi sibi fieri, ut per illam accipiat notitiam aliorum, quos possit corrigere, periculosum est, ideoque cavendum. Duobus enim modis id fieri potest: primo cogendo moraliter subditos, ut sibi confiteantur, vel præceptum illis imponendo, vel totam jurisdictionem ad se revocando; et hoc sine dubio est valde violentum et tyrannicum (ut sic dicam) in hoc foro, quia non potest non reddere confessionem odiosam et valde onerosam; exponitque subditos periculo morali committendi sacrilegia et tacendi peccata in confessione. Propter quod S. D. N. Clemens VIII, in Decreto de Casuum reservatione pro regularibus, § 2, dixit: Non liceat superioribus regularium confessiones subditorum audire, nisi quando peccatum aliquod reservatum admiserint, aut ipsimet subditi sponte, aut proprio motu id ab eis petierint. Quamvis enim hoc per se malum non sit, tamen propter vitanda pericula in universum prohibetur, nisi in aliquo special casu sit facta concessio; maxima autem occasio scandali et periculi esset, si subditi intelligerent ad hunc finem hoc fieri a superiore, ut ex quorumdam confessionibus aliorum peccata cognoscat, et corrigat. Alio vero modo posset hoc feri non necessitatem imponendo, sed suadendo, consulendo, aut petendo; et in hoc minus quidem periculi est, tamen quia superioris suasio aut petitio solet esse moralis coactio, ideo hoc etiam vitandum est, imo videtur prohibitum a Summo Pontifice in citatis verbis, si attente expendatur verbum illud, proprio motu. Igitur nunquam debent superiores hoc modo uti confessione unius ad finem correctionis alterius. At vero si ordinatio non sit antecedens, sed consequens confessionem jam factam, sic lici

tum, et expediens esse potest, dummodo prudenter fiat; supponimus enim superiorem vel confessorem bona fide, et utentem suo munere simpliciter et ordinario modo, ex confessione intelligere esse opus charitatis procurare correctionem complicis; tunc ergo. nulla apparet per se inordinatio, nec morale periculum, si (ut supponitur) de licentia pœnitentis et debito modo fiat.

mum,

16. Que serranda sint, ut hoc convenienti modo fial. Ut autem ita fiat, hæc servanda videntur primum, ut confessor non propter hunc finem correctionis interroget in particulari personam complicis, nisi pœnitens sua sponte illam declaret, quia exponeret se periculo infamandi proximum sine causa; potest tamen in generali interrogare an complex sit in periculo, vel ope ipsius pœnitentis, seu correctione indigeat, et juxta responsionem pœnitentis poterit generaliter illum monere, ut suæ obligationi satisfaciat. Unde secundo observare debet, ne se statim invitet ad correctionem faciendam, etiamsi intelligat esse convenientem, vel necessariam; prine scandalum aliquod præbeat pœnitenti , vel occasionem revelandi complicem sine necessitate; fortasse enim pœnitens ipse per seipsum potest correctionem facere, aut certe vult facere per alium, quem reputat aptiorem. Deinde, quia hoc ipso quod confessor se offert ad illud munus, pœnitens non tam libere et spontanee procedit in hoc negotio, sicut par est. Tertio, maxime debet cavere confessor, ne aliquid exigat a pœnitente tanquam debitum ex obligatione præcepti, quod revera non sit, sed vere et fideliter illi proponat quid ex præcepto agere teneatur, quid vero tantum liceat, alioqui graviter deciperet pœnitentem, si sub titulo ficto, et non vero necessitatis aut præcepti, eum cogeret vel ad revelandum complicem, vel ad dandam facultatem corripiendi illum, aut aliquid simile, et consequenter in hoc graviter peccaret vel contra justitiam, vel contra sigillum, quod amplins in sequenti puncto declarabitur.

17. Quando liceat pœnitenti uti industria confessoris. Alind igitur in hac parte advertendum est, aliud esse pœnitentem licite posse uti industria prædicta confessoris ad complicem emendandum media correctione, alind vero ad hoc teneri ; nam illud sæpius, hoc vero rarius contingit, quia plures circumstantias concurrere necesse est, ut talis oriatur obligatio. Ut ergo hoc liceat, tria concurrere debent et sufficiunt primum, ut ex

parte complicis sit aliqua moralis necessitas; nam, si vel jam est emendatus, vel non est aliqua probabilis ratio timendi novum lapsum ejus, non est facile infamandus. Secundum, ut pœnitens per se non sufficiat ad correctionem utiliter faciendam, nec id probabiliter speret; nam, si per se posset, frustra infamaret proximum apud alium. Tertium, ut utiliter speret se facere per confessorem, alioqui enim frustra illum assumeret ut instrumentum. Quod si hæc concurrant, nihil aliud, per se loquendo, necessarium est ut hoc liceat; ea enim, quæ sunt per accidens, considerari a nobis non possunt, sed per prudentiam cavenda sunt.

Ut autem pœni

18. Quando teneatur. tens teneatur, ultra hæc necessarium est ut necessitas proximi sit tanta, ut charitas obliget ad subveniendum illi, vel per se, vel per alium, eo modo quo pœnitens potuerit. Quod enim aliquando ad hoc obliget proximi necessitas, certum est ex materia de charitate, ubi ex professo declaratur quis gradus necessitatis ad hanc obligationem sufficiat; nunc solum dicimus debere esse gravem, et cum morali periculo novi lapsus, aut alterius gravis detrimenti alicujus proximi. Posita vero hac obligatione, non statim tenetur pœnitens per confessorem corripere; potest enim facere per alium, etiamsi per se non possit ; et ideo nisi tales circumstantiæ occurrant, quæ evidenter ostendant moraliter industriam confessoris esse ad id necessariam, vel in tali occasione aut loco nullum alium esse idoneum, qui hoc facere possit, non potest juste pœnitens ad hoc cogi a confessore. Posset autem talis casus contingere, vel ex penuria hominum prudentum et idoneorum ad hoc munus, vel si confessor talis sit, ut non solum consilio, sed etiam auxilio juvare possit ad emendationem delicti. Occurrente autem hujusmodi casu, ita potest pœnitens ad hanc obligationem implendam, sicut ad alias teneri, ut jam notavit Soto, 4, dist. 18, q. 4, art. 5.

19. Non teneri præcise uti notitia data in confessione. - Ojectioni satisfit. Rursus vero, etiam posita hac obligatione in pœnitente, non propterea tenebitur uti notitia data in confessione, sed potest extra confessionem dicere sacerdoti, cujus industrianti vult; quia hoc est medium satis proport onatum et sufficiens. Solum in uno casu videtur esse posse hæc obligatio, nimirum, si timeat sacerdotem non servaturum esse aliud secre

tum, quod minus sit quam sigillum; tunc enim non debet subvenire proximo cum tanto periculo infamationis ejus, si potest illud vitare. Nec contra hoc urget objectio facta, quod correctio est legis naturalis, quæ non obligat ad utendum medio supernaturali; quia correctio inter fideles non solum est ex charitate naturali, sed etiam infusa, quæ obligat ad diligendos proximos altiori modo, quam pura natura obligaret; et ideo occurrente medio altiors ordinis, potest charitas obligare ad utendum illo, si pensatis omnibus necessitas proximi illud requirat. Dicitur ergo illa lex naturalis, quia est connaturalis charitati, non quia sit ex solo et puro lumine naturæ. Et hæc de pœnitente.

do postulari, et interdum unius testimonium prudenter examinatum, consideratis circumstantiis omnibus, facit sufficientem fidem, præsertim ad eam actionem præstandam, qua bonum proximi procuratur absque ullo nocumento. Si vero sit sensus, notitiam comparatam per confessionem esse minus efficacem ad correctionem, quam extra confessionem ab eadem persona præstitam, gratis et sine ulla ratione id dicitur; nam potius propter reverentiam debitam confessioni. quod in ea dicitur, cæteris paribus, fit credibilius, quam extra illam. Quocirca, licet non ita obligetur confessor credere pœnitenti circa. alios, sicut circa seipsum, potest tamen, imo et debet etiam in aliis fidem dare, si nihil obstare videat ; unde etiam potest ex illa fide aliquid operari in commodum proximi ; nec est necesse ut hinc sequantur scandala ant incommoda, si prudenter fiat. Nam, quod interdum is, qui corrigitur, possit moleste id ferre, et repugnare seu negare factum, nullum est inconveniens; nam vel confessor prudentia sua et patientia has difficultates superabit, vel ex discursu et aliis circumstantiis. intelliget an sit a correctione cessandum.

20. Ex quibus facile est intelligere idem proportionaliter in confessore. Ut enim ei li ceat hoc munus acceptare et exequi, illa tria, quæ in pœnitente posuimus, requiruntur, et sufficiunt, cum proportione applicata, et propter similem rationem. Ut vero teneatur, aliquando potest obligare charitas, aliis conditionibus positis concurrentibus cum eadem proportione; aliquando vero obligare potest pastorale munus et officium, quando, scilicet etiam complex est illi subditus, et ex officio tenetur spiritualem ejus salutem procurare, et prudenter judicat hoc medium esse neces--Atque ex his facile est respondere ad prisarium. Tunc autem, quantum est ex parte confessoris, regulariter loquendo, magis expedit, ut pœnitens extra confessionem dicat, ut liberius possit suo munere fungi; non debet autem ad hoc cogi pœnitens, nisi in aliquo casu, in quo secreta correctio non censeretur sufficiens, ut stalim dicam.

Destruitur secundum fundamentum. 21. Secundo dicebatur improportionatum hoc medium ad corrigendum, quia non fundatur in certa scientia peccati proximi. Verumtamen, si sensus sit correctionem fraternam nunquam prudenter et proportionate fieri ex fide humana, et per relationem alicujus fide digni, est id manifeste falsum, et contra communem sententiam omnium, et expressam D. Augustini, serm. 16 de Verbis Domini; et habetur in c. Si peccaverit. 2, q. 1, ubi inter alia ait: Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant, aliquando nobis produntur ab uxoribus suis, plerumque zelantibus, aliquando salutem maritorum quarentibus; nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. Et ratio est, quia in rebus humanis non potest semper evidens certitu

22. Solvitur prima confirmatio —An per hanc viam possit ad denunciationem procedi.

mam confirmationem, in qua petitur an per hanc viam possit usque ad denunciationem procedi. In quo primum assero, etiamsi non possit, non propterea desistendum esse a secreta correctione, si sit spes fructus; nam correctio non est tantum bona in ordine ad denunciationem, sed per se potest esse utilis, vel necessaria propter fructum quem ipsa afferre potest. Deinde assero, denunciationem paternam etiam per hanc viam habere locum, dummodo licentia poenitentis ad eam expresse extendatur; per illam enim solum acceditur ad superiorem ut ad patrem, qui hac occasione nec potest inquirere in subditum, vel aliud detrimentum illi inferre, sed solum consilio, oratione et opera illum juvare, auferendo occasiones occultissime, et sine timore suspicionis, et ex facultate a pœnitente data, ut in tota hac quæstione supponimus. De quo etiam superiore sine ulla suspicione præsumendum est fore prudentem, ut non facile et nimis cito credat, et moveatur ad subditum. pudore afficiendem. Neque ex hoc possunt sequi moraliter gravia incommoda; quod si aliquod interdum sequitur, est accidentarium et rarum, propter quod vitandum nou pos

« PredošláPokračovať »