Obrázky na stránke
PDF
ePub

ergo dicere oportet illam obligationem relinqui ex generali præcepto confessionis in tali ordinatione incluso, ac necessario, ut efficax sit. Atque hic modus explicandi connexionem harum necessitatum, videtur verior et sufficiens ad explicandam vim dictorum verborum, et declarandum, quomodo præceptum hoc mere positivum fuerit, pendens ex Christi voluntate.

14. Colligitur ex consuetudine Ecclesia. Huic fundamento, quod potissimum est in hac materia, adjungi potest aliud sumptum ex usu et traditione Ecclesiæ. Quod etiam indicavit Concilium Tridentinum, et colligi potest ex antiquissimis Patribus, qui absolute dicunt confessionem esse necessariam, non referentes hanc necessitatem ad Ecclesiam, sed ad Christum, quos supra dicta disputatione sufficienter retuli; tamen hic etiam addere oportet, hanc necessitatem non esse separabilem a præcepto, ut declaratum est. Colligi etiam potest ex historiis, ex quibus habemus quidem perpetuum et antiquissimum usum confessionis. De quo legi potest Eusebius, libro 6 Historiæ, cap. 25; Cyprianus, epist. 10, 14, 15 et 26; et Dionysius Alexand., apud Eusebium, lib. 6, c. 29, et alia, quæ supra retulimus agentes de necessitate medii. Non tamen potest ex historiis sufficienter colligi semper hoc fecisse fideles ex obligatione præcepti, multoque minus invenietur in illis expressum, id fuisse ex obligatione juris divini; tamen, cum res semper fuerit tam ardua atque difficilis, non est verisimile absque obligatione et præcepto tam generaliter fuisse susceptam et observatam ; imo neque humana auctoritate esse introductam hujusmodi obligationem. Unde in Concilio Lateranensi sub Innocentio III, in quo Græci et Latini Patres convenerunt, præceptum hoc non fuit de novo Ecclesiæ impositum, sed solam temporis determinationem accepit; cujus signum est, quia, cum obligatio sit gravissima, et se extendat non solum ad externos actus, sed etiam ad internas cogitationes confitendas, facile ab omnibus suscepta est. Denique, nullo modo expediebat Ecclesiæ, ut res tanti momenti tamque necessaria ad hominum salutem, eorum arbitrio reliqueretur; neque etiam expediens fuit hoc præceptum Ecclesiæ committere, tum quia erat de re omnino necessaria ad salutem peccatorum; tum etiam quia oportebat hujusmodi præceptum omnino fixum et immutabile permanere.

[ocr errors]

Objectio. vel mutare. Solvitur. Unde obiter expeditæ manent nonnullæ quæstiones, quæ ab aliis Theologis solent tractari, scilicet, an possit Ecclesia tollere aut immutare hoc præceptum, aut in illo dispensare. Dicendum est enim non posse, quia jus divinum est, in quo non potest Ecclesia dispensare, nedum illud abrogare, ut latius traditur in 1. 2, q. 97, et in hoc conveniunt omnes Theologi, in 4, dist. 17, loquentes de hoc præcepto, quatenus divinum est; nam de determinatione adjuncta ab Ecclesia, postea dicemus. Solet vero objici, quia interdum Papa dispensat in aliquo jure divino, ut in voto, matrimonio rato, ministro confirmationis, et similibus. Sed hæc generalia sunt, et ad alias materias spectant, et ideo breviter dicitur primo, in illis casibus non esse proprie dispensationem in jure divino, quia in duobus primis tollitur vinculum humana voluntate contractum, et quatenus ibi intercedit aliquo modo humana voluntas, eatenus potuit ibidem habere locum humana dispensatio. In tertio vero casu ipsa divina institutio ita facta est, ut confirmationis sacramentum unum haberet ordinarium ministrum, scilicet Episcopum; alium vero extraordinarium auctoritate Summi Pontificis designatum. Secundo dicitur, esto in aliquo raro casu data sit potestas Ecclesiæ dispensandi in aliquo præcepto juris divini, vel potius interpretandi, non fuisse Christi Domini voluntatem obligare tali præcepto in aliquo eventu, in præsenti tamen præcepto hoc non habere locum, quia est de re simpliciter necessaria ad salutem; et quia nunquam potest expedire hujusmodi dispensatio, neque pro communitate, neque pro aliqua particulari persona. Nam, si per impotentiam excusetur, non indiget dispensatione; si autem confiteri potest, et tempus necessi tatis urget, talis dispensatio non esset in ædificationem, sed in destructionem. Propter quas causas non potest Ecclesia dispensare in præcepto baptismi; eadem autem est de hoc, seu proportionalis ratio.

[ocr errors]

16. An posset Ecclesia ferre hoc præceptum, si non præciperetur a Christo. - Fundamentum. Reprobatur. Inquiri vero solet hoc loco, si hoc præceptum non esset a Christo impositum, an potuisset Ecclesia illud ferre ; nonnulli enim Theologi putant esse sufficiens signum hujus præcepti divini, quod de facto in Ecclesia invenitur, quia Ecclesia per se non potuisset hoc præceptum introdu

15. An Ecclesia possit hoc præceptum tollere cere. Ita sentiunt Scotus, dist. 17, q. 1; Du

XXII.

47

rand., q. 8; Palud., q. 2, art. 2; Soto, d. 18, q. 1, art. 1; Cano, dicta Relectione, part. 5; Navarrus, de Poenit., d. 5, in principio, n. 18 et sequentibus. Fundamentum hujus sententiæ est, quia Ecclesia non habet immediatum jus in actus mere internos, ut infra tractando de censuris latius dicemus; sed confessio non solum præcipitur de actibus externis, sed etiam de mere internis; imo, licet aliquis habeat tantum hæc peccata mere interiora, præcepto confessionis obligatur; ergo non potuit Ecclesia hoc præceptum impo nere quoad substantiam ejus. Hæc vero ratio non omnino convincit, quia materia hujus præcepti non est actus interior, sed exterior, scilicet receptio cujusdam sacramenti a Christo instituti,quod sacramentum in actibus exterioribus consistit; et quamvis requirat aliquem interiorem actum, nempe contritionem vel attritionem, non excedit Ecclesiæ potestatem, præcipere simul cum exteriori actu interiorem ad illum necessarium. Et eadem ratione non videtur esse supra Ecclesiæ potestatem præcipere confessionem, etiamsi, pro materia circa quam, habeat peccata mere interiora, quia illa non ratione sui, sed ratione alterius exterioris actus pertinent aliquo modo ad tale præceptum. Sicut posset Ecclesia præcipere, publica oratione petere a Deo internam justitiam, seu pœnitentiam fidelium. Itaque ex hoc capite non videtur mihi præceptum hoc excedere potestatem Ecclesiasti

cam.

17. Sotus reprobatur. - Sed addit Sotus, Ecclesiam non posse præcipere sacramenta, sicut non potest illa instituere, alias posset remedia etiam necessaria ad salutem sua auctoritate efficere. Sed hoc argumentum minus firmum est, quia, licet Ecclesia non possit instituere sacramentum aliquod, tamen postquam Christus illud instituit, quamvis ipse non præceperit, potest ipsa præcipere illius usum; quæ est enim in hoc repugnantia? Si enim supponamus, Christum non præcepisse recipere sacramentum confirmationis, cur non posset Ecclesia illud præcipere? aut ordinare, ut nulli detur Eucharistia, nisi prius confirmetur? Sicut nunc ordinavit ut nemini detur prima tonsura, nisi prius sacramentum confirmationis acceperit, in Concilio Trident., sess. 23, c. 4, de Reformat. ; item, quia Ecclesia præcipit aliqua sacramentalia, quæ ipsa instituit; cur ergo non potest præcipere sacramentum a Christo institutum? Neque enim propterea sequitur (si formaliter loqua

mur) Ecclesiam facere aliquid esse remedium necessarium ad salutem, sed solum facere, ut aliquis actus sit necessarius ad salutem necessitate præcepti, quod in multis aliis actibus facere potest Ecclesia. Quia vero supponimus, hunc actum, scilicet receptionem talis sacramenti, esse a Christo institutum in remedium peccatorum, consequenter tunc fieret ex vi præcepti Ecclesiæ ut tale remedium esset necessarium ad salutem, non formaliter in ratione medii, sed in ratione præcepti.

18. Vera responsio ad quæstionem. — Quocirca, supposita institutione hujus sacramenti, non video cur repugnet præcipi ab Ecclesia,etiamsi fingamus Christum non imposuisse necessitatem, sed tantum utilitatem præbuisse. Quod melius senserunt Adrianus, q. 2 de Confessione, et Medina, C. de Confessione, q. 2; Viguerius, in Sum., c. 16, § 4, vers. 14; et Scotus revera non contradicit, sed potius in hanc partem inclinat. Ratio juxta dicta est, quia receptio hujus sacramenti non est materia excedens facultatem Ecclesiæ, et alioqui ejus usus est valde conveniens Ecclesiæ; ergo non est, cur Ecclesia non possit ponere tale præceptum, quod de se est valde conforme rationi, et convenienti Ecclesiæ gubernationi. Antecedens patet, quia, si excederet, vel id esset, quia confessio versatur circa actus internos, et hoc non, ut ostensum est; vel quia ordinatur ad internam justificatio nem, et remissionem peccatorum, et hoc etiam dici non potest, quia hic etiam est optimus finis, quem Ecclesia potest intendere per actus sibi accommodatos, maxime cum per potestatem clavium possit ipsa aliquid operari circa actus mere internos, ut facit in usu hujus sacramenti, et per indulgentias, etc. Vel esset, ut quidam aiunt, quia per confessionem aliquo modo homo se infamat; et hoc etiam nullius momenti est, quia talis infamia fere nulla est, vel propter sigillum, vel quia, si prudens sit confessor, per ipsammet confessionem legitimam quodammodo tollitur. Ac denique quia, licet hoc existimetur aliquale detrimentum, comparatione fructus quasi nihil est. Vel denique esset propter difficultatem ; et hoc quidem licet ostendat, tale præceptum esse arduum et difficile, non tamen impossibile, quia sæpe Ecclesia præcipit res magis difficiles, si necessariæ sint, vel valde utiles; in hoc autem præcepto semper esset magna utilitas, qua posset difficultas ipsa compensari. Tandem, si hæ rationes, vel similes validae essent, fere ha

tas.

SECTIO II.

Quas personas obliget hoc divinum præceptum.

[ocr errors]

berent locum in præcepto annuæ confessionis, Confirmatur et explicatur, quia confessio non ratione cujus sæpius obligatur homo ad con. est his infidelibus necessaria ad salutem; ergo. fessionem, quam solo jure divino obligatur. Patet consequentia, quia confessio non præciItaque non ideo præceptum hoc latum est a pitur jure divino, nisi quatenus est necessaria. Christo, quia Ecclesia illud ferre non potuisset Antecedens vero patet, quia, si isti infideles per generalem potestatem ab ipso datam ; baptizentur, et postea nullum peccatum morsed quia convenientius fuit, ut ipse per se tale committant, salvabuntur sine confesdaret, propter alias rationes superius adduc- sione; unde hoc sacramentum dicitur secunda tabula post naufragium, quia illis solis est necessarium qui post baptismum mortaliter peccaverunt. Unde etiam fit, si infidelis ante baptismum per contritionem justificetur, illam contritionem non includere votum confessionis, sed baptismi, quia solus baptismus est necessarius ex vi talis status; per illum enim plene delentur omnia peccata ante commissa, sine ullo ordine ad confessionem ; ergo evidens est hos infideles non obligari præcepto confessionis. Quam sententiam bene docuit Soto, dist. 18, quæst. 1, art. 2; Medin., tract. 2, q. 7; Major, dist. 17, q. 1 Almain., quæst. 1, art. 2. Neque obstat fundamentum contrariæ sententiæ; præcepta enim divina obligant omnes, qui sunt capaces talis obligationis, vel in quibus est materia circa quam versatur præceptum, alias hoc præceptum etiam obligaret innocentes, quod est aperte falsum.

1. Necessariam esse materiam ut hoc præceptum obligel. Iufantes ante usum rationis non obligari. Primum ac per se notum principium hujus materiæ est, ut hoc præceptum obliget, supponendam esse in persona materiam hujus sacramenti, quia alias neque ipsius sacramenti erit capax, nedum obligationis. Unde fit, infantes ante usum rationis non esse capaces hujus obligationis, non solum quia non sunt capaces præcepti, sed etiam quia non habent peccatum actuale, quod est materia hujus sacramenti, et eadem ratione, si quis esset adultus innocens, ut Beata Virgo, non obligaretur hoc præcepto. 2. Infideles non baptizatos non obligari. Quorumdam sententia. Refellitur. De struitur fundamentum contrariæ sententiæ.— Secundo eadem ratione infertur, infideles non baptizatos quantumvis peccatores non obligari hoc præcepto, quamvis multi et graves Theologi in hoc sine causa lapsi sint, ut Scotus, dist. 16, q. 1, art. 1, qui inde colligit præceptum confessionis esse divinum, quia obligat infideles, in quos Ecclesia non habet potestatem, quæ ratio placuit etiam Adriano, dic. q. ult. de Confessione. Et eamdem sententiam tenet Richard., dist. 17, q. 4, art. 2; et Angelus, verb. Confessio, 2, § 2; Sylvester, verb. Confessio, 2, § 5. Quorum fundamentum est, quia præceptum divinum obligat omnes, ut de præcepto Eucharistiæ, quod infideles etiam obligat. Sed, ut dixi, contraria sententia tam evidenter sequitur ex principio posito, ut hæc mihi improbabilis videatur, quia peccata commissa ante baptis mum non sunt materia hujus sacramenti, ut supra probavi; ergo infidelis non solum non tenetur, sed neque potest illa sacramentaliter confiteri, neque ante, neque post baptismum susceptum; ergo non obligantur infideles hoc præcepto, quia non possunt obligari ad confitenda illa peccata, quæ committunt post baptismum susceptum, qua forte non erunt.

3. Differentia inter præceptum Eucharistiæ et pænitentiæ. - Sotus rejicitur. — Unde colligitur aperta differentia inter præceptum Eucharistiæ et confessionis ; quamvis Soto eodem modo de utroque loquatur, et neget præceptum Eucharistia obligare infideles, qui nondum per baptismum religionem Christianam professi sunt, sicut præcepta (inquit) alicujus religionis non obligant aliquem, donec illam religionem sit professus, etiamsi prius habeat votum seu obligationem ingrediendi talem religionem. Et confirmari potest, quia ante baptismum non est aliquis capax Eucharistiæ; ergo neque obligationis suscipiendi illam. Nihilominus hæc sententia mihi non admodum probatur; sed non est hujus loci examinare illam, sed solum explicare apertam differentiam inter Eucharistiam et confessionem, scilicet, quod infidelis est capax obligationis præcepti Eucharistiæ, non vero confessionis. Patet, quia ex parte subjecti non requiritur materia peccati ad præceptum Eucharistiæ; nam illud per se et propter se obligat hominem, etiamsi nullum peccatum habeat; et ideo ex hac parte non repugnat, quod obliget infideles; alias vero jurisdictio Christi ferentis tale præceptum ad omnes se

extendit; in quo differt hoc præceptum a particularibus præceptis humanis alicujus religionis; et ideo exemplum illud non est ad rem. Verba etiam Christi, quibus hoc dedit præceptum, generalia sunt, et ad omnes, etiam infideles, dicta: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc. Ac denique, quamvis ante baptismum non possit infidelis recipere Eucharistiam, tamen recepto baptismo tenetur illam suscipere, etiamsi ultra non peccet; et ideo etiam ante baptismum obligari potuit ad ipsum baptismum suscipiendum propter Eucharistiam, ita ut duplici ratione ad baptismum obligetur, scilicet, et per se, et propter aliud, et ita potuit recte utroque præcepto obligari. At vero præceptum confessionis non per se et absolute obligat, sed supposita materia necessaria talis sacramenti; hæc autem esse non potest in infideli antequam baptizetur; et ideo non est capax talis obligationis.

4. Hoc præceptum obligare eos qui post baptismum mortaliter peccarunt.-Tertio ex dic

riam habet, quia hoc sacramentum non est medium necessarium ad illa peccata tollenda, quæ omnia supra demonstravi, et ex communi usu et consensu totius Ecclesiæ constant, et non obscure indicantur in Trid., sess. 14, c. 5, et can. 7. Occurrebat vero hoc loco dubium, an, qui habet dubiam conscientiam peccati mortalis, obligetur hoc præcepto divino. Sed hoc dubium expediendum est ex principiis positis disputatione de integritate, ubi tractavi, an necessarium sit ad integritatem confessionis, confiteri dubium peccati mortalis; eo enim modo, quo quis obligatur ad confitendum hoc dubium propter integritatem, obligabitur etiam ad confitendum tale dubium, etiamsi nullum aliud peccatum mortale habeat; est enim eadem ratio; illa enim materia, quæ est necessaria ut pars confessionis, si cum alia conjuncta sit, erit etiam per se necessaria, si sola adsit; quocirca præter ibi dicta, nihil hic occurrit addendum.

SECTIO III.

divinum est.

1. Distinguendus est, ut sæpe tractavi, duplex modus, quo potest homo obligari ad actum, qui sub aliquod præceptum affirmativum cadit. Primus est per se ex vi talis præcepti in propria natura et virtute considerati. Secundus est per accidens, seu propter aliud, seu ratione alterius virtutis. Dicam prius de priori modo, deinde de secundo.

tis colligitur, hoc præceptum obligare omnes Quo tempore obliget hoc præceptum præcise ul illas personas,quæ post baptismum mortaliter peccaverunt, etiam hæreticos, apostatas, etc., et pueros cujuscunque ætatis, dummodo capaces sint peccati mortalis; ad quod, ut supra dixi, non potest certa ætas designari, sed viri prudentis judicio opus est. Tota hæc conclusio est certa absque controversia inter Theologos, et colligitur aperte ex Concilio Tridentino, supra. Et ratio est, quia mortale peccatum, post baptismum commissum, est materia necessaria hujus sacramenti, ut supra ostendi. Item ipsum sacramentum est medium necessarium ad tollendum tale peccatum, ut supra etiam probatum est, quia jam tale peccatum non potest tolli per baptismum. Intelligendum autem est hoc de peccato mortali, quod nunquam fuit directe subjectum clavibus, nam, si semel rite subjiciatur, illud, per se loquendo, sufficit, neque ex vi juris divini, de quo agimus, obligabitur aliquis ad confitendum, nisi iterum mortaliter peccet.

5. Non obligari qui venialia commisit. -Quarto addendum est, solas illas personas obligari hoc præcepto, quæ post baptismum mortaliter peccaverunt; itaque, qui sola venialia committit, non obligatur. Quæ est etiam communis sententia Theologorum. Et ratio constat ex supra tractatis, quia venialia non sunt materia necessaria, et hoc præceptum non obligat, nisi eum qui talem mate

2. Prima assertio.-Neminem obligari statim post peccatum confiteri. Primum ergo statuamus ut certum, non teneri bominem qui mortaliter peccat, statim confiteri peccatum, etiamsi commodissime possit. Quanquam contrarium docuerunt Guillelmus Paris., libr. de Sacramentis, tit. de Pœnitentia, et refertur Reinerius, 4 part. Sum., verb. Confessio, c. 5; tenet Angelus, verb. Confessio, 1, n. 3; et Alensis, 4 part., q. 77, membr. 4, articulo secundo; Bonaventura, in 4, d. 17, art. 4, q. 2, qui maxime religiosis imponit hanc obligationem, quia habent semper optimam opportunitatem statim confitendi. Referuntur etiam pro hac sententia graves Doctores Canonista a Covarruvia, in cap. Alma mater, p. 1, § 1, n. 6. Sed nihilominus hæc sententia neque est vera, neque, ut ego existimo, admodum probabilis; et ideo omnes alii Theologi illi contradicunt, quos statim referam. Quia tanta obligatio imponenda non

est sine sufficienti et manifesto fundamento; tium diem visitent ægrotum, nisi de illius hæc vero sententia nullum habet. Præser confessione sibi constet per fidem confessoris tim, quia natura præcepti affirmativi non est in scriptis datam. Addit etiam, ut ante gradum statim obligare, sed determinatis seu neces- Doctoratus exigatur ab illis juramentum hanc sariis temporibus. Ostendimus etiam supra consuetudinem servandi, quod ita fit. In qua non obligari hominem statim ad contritio lege primo notandum est, de qua infirmitanem; multo ergo minus ad confessionem. De- te sit intelligenda; nam Sylvester, verb. Menique, cum Ecclesia determinaverit tempus dicus, quæst. 3, dicit, non tantum in morbis annuæ confessionis, satis certe indicavit non periculosis, sed absolute in omni ægritudine esse de jure divino statim confiteri. esse servandum, quod cum Archidiacono colligit ex ratione legis, scilicet, ne infirmi, cum de confessione facienda admonentur, existiment se jam esse in periculo, et tristitia afficiantur. Propter quam rationem videtur lex voluisse, ut absolute in omni morbo talis admonitio fieret. Nihilominus Navarrus, c. 25, n. 61, sequens Angelum, et Summam Rosellam, quos citat, dicit hanc legem solum obligare in morbo periculoso, debere tamen servari statim in principio morbi, non expectato periculo, et hoc modo satisfieri intentioni legis, nam in levioribus morbis ridiculum videri potest statim monere ad confessionem. Cajetanus vero in Summa, verb. Medicus, media quadam via incedit; quia, si morbus (inquit) talis est, ob quem merito decumbit ægrotus, obligat lex, non vero in aliis. Et hæc sententia bene explicata videtur satis consona intentioni legis, et fere nihil differre a præcedente. Itaque existimo obligare hanc legem in morbo gravi, vel qui prudenter judicatur a medico in principio periculum morale esse ne grave fiat; tunc enim optime procedit ratio legis, et quasi ex natura rei videtur hoc requiri, ut ratio facta probat.

3. Secunda assertio.-Saltem in articulo mortis obligari. — Secundo certum est, saltem in articulo mortis obligare hoc præceptum, si ante impletum non sit. Conveniunt omnes Theologi, et est evidens ex dictis, tum quia hoc præceptum affirmativum obligare debet saltem in extremo periculo, seu potius articulo necessitatis, qualis maxime est articulus mortis; tum etiam quia hoc præceptum impleri debet in hac vita; ergo ante mortem; ergo, ut minimum, in articulo mortis. Quis autem sit articulus mortis, et quo modo eadem ratio sit de periculo mortis, supra dictum est. Et hinc infertur, si quis habeat copiam confessoris, et sit in eo statu, in quo, si nunc non confiteatur, probabiliter timeat fore, ut ante mortem non possit habere copiam confessoris, ut accidere potest in India, vel aliqua captivitate, in tali casu teneri ad confitendum statim, etiamsi extra articulum mortis sit. Quem casum ponunt omnes Doctores statim citandi, D. Thomas, Paludanus, Adrianus, q. 3 de Confessione ; et in re ipsa, ac moraliter loquendo, non est diversus a periculo mortis ; ideo enim tunc tenetur præ venire, quia alias exponitur periculo moriendi sine confessione, ut in simili dicemus latius disputatione sequenti. Hic vero tractari consequenter posset, qua ratione, aut modo excusari posset homo ab hac obligatione in eo articulo. Sed commodius hoc dicam disputatione sequenti.

4. Unde teneantur medici admonere infirmos ut confiteantur. De qua infirmitate intelligendum sit. - Unum vero hic obiter observandum est occasione hujus obligationis confitendi in articulo mortis, jure positivo præceptum esse medicis, ut cum vocantur ad curandos ægrotos, priusquam curationem corporis incipiant, eos moneant ad confessionem faciendam. Ita habetur in cap. Cum infirmitas, de Pœnitent. et remiss. Et quoniam hæc lex consuetudine abrogata erat, ideo Pius V, Motu proprio anno 1566, qui incipit, Super gregem, illam renovavit, addendo, ne medici ultra ter

mum.

5. Satisfacere medicum admonendo infirSecundo est notandum, hos auctores docere, satisfacere medicum huic obligationi admonendo et inducendo infirmum, non tamen teneri illum deserere, si confiteri nolit, quia hoc videtur repugnare charitati, quod quidem juxta antiquum jus non habet difficultatem. Tamen Pius V videtur amplius præcipere, et hanc imponere veluti justam pœnam ei, qui in illo articulo confiteri non vult. Quia tamen videtur hæc lex sic exposita valde rigida (hoc enim modo constituitur proximus in gravi periculo corporis et anima, ideo videtur lenienda; nam, si non immineat probabile periculum, potest et forte debet medicus abstinere a curatione ejus, si nolit hanc legem observare; si tamen probabile mortis periculum sit, si illum deserat, et tamen æger pertinax sit, non credo teneri, nec debere medicum illum deserere, quia non

« PredošláPokračovať »