Obrázky na stránke
PDF
ePub

credo hanc fuisse mentem Papæ, neque legem cum hoc rigore receptam esse. Tertio addit Cajetanus et alii, satisfacere medicum, si admoneat infirinum, vel per se, vel per eos, qui ejus curam gerunt, si sint fide digni et timorati; et hanc credo esse communem consuetudinem, juxta quam jam non servatur, ut medicus exigat fidem confessoris in scriptis. Unde juxta hanc consuetudinem erit interpretandum juramentum servandi hanc legem, scilicet, prout usu recepta est, et obligat; cum enim hæc lex positiva sit, non est dubium (quidquid Angelus dicat) quin in totum, vel in partem potuerit consuetudine abrogari, ut Cajetanus et alii dicunt.

tius tractandam ; sequitur enim ex illa, non posse nunc fideles per annum integrum differre confessionem regulariter ac moraliter loquendo, quia vix est aliquis eorum, qui semel tantum in anno confitendo possit omnium peccatorum recordari. Si autem illa obligatio est juris divini, non poterit Ecclesia per suam determinationem illam auferre. E contrario vero sequitur, si quis scribendo pecca'a, vel alio modo, diligentiam faciat, ne peccata memoria excidant, posse differre confessionem toto tempore, quo voluerit, usque ad articulum mortis, secluso jure positivo; quod tamen est contra sententiam dictorum auctorum, et contra rationem hujus præcepti, quod per se non obligat ad reti

An obliget hoc præceptum extra articulum nenda in memoria peccata, sed ad confiten

mortis.

6. Nunc superest difficultas, an extra hunc articulum mortis hoc præceptum divinum confessionis per se et vi sua obliget; graves enim Theologi negant; D. Thom., dist. 17, q. 3, art. 1. quæstiunc. 4, docet, non esse peccatum mortale differre corfessionem usque ad mortem, nisi causa dilationis aliunde malitiam moralem involvat. Scotus idem sentit, dist. 17, art. 4, circa finem; et Durandus, q. 10, n. 3; Gabr., art. 3, dub. 1; Richard., art. 3, q. 6; Paludanus, q. 2, art. 5. Fundamentum solum est, quia præceptum affirmativum non obligat nisi in articulo necessitatis; at vero, per se loquendo, ante mortem nullus est articulus necessitatis confessionis faciendæ. Hæc vero sententia displicet recentioribus discipulis S. Thomæ, ut Soto, dist. 18, q. 1, art. 5; Cano, dicta Relect.; Victoria in Summa, n. 132; quos sequitur Covarruvias in cap. Alma mater, p. 1, §1, n. 6. Et idem tenuit Medina, Cod. de Confessione, q. Quo tempore confiteri oportet, et Marsilius, in 4, q. 12, art. 2, dub. 4, concl. 3. Ex quibus hæc regula colligitur, quandocunque est periculum morale tradendi oblivioni peccata, priusquam aliquis ea confiteatur, teneri hominem statim confiteri. Unde, quia moraliter esset impossibile integre confiteri oinnia peccata, si confessio in articulum mortis differretur, inde fit ut hæc obligatio sæpius antea urgeat, et ille etiam dici potest articulus necessitatis, non propter mortem instantem, sed propter periculum oblivionis, atque adeo propter necessitatem integre confitendi. 7. Reprobatur. Sed hæc sententia difficultatem patitur in sequenti disputatione la

--

da omnia, quæ memoriæ occurrunt, facta morali et ordinaria diligentia.

8. Tertia sententia.- Hoc præceptum obligare ante articulum mortis.-Tertia sententia duo dicit: primum est hoc præceptum tale esse, ut obligare debeat ante articulum mortis, quod ex natura hujus sacramenti satis colligi potest. Primo quidem, quia hoc sacramentum nou est institutum, ut ultimo disponat hominem jam transiturum ex hac vita, hic enim potius est finis extremæ unctionis, sed ad curandos spirituales morbos, et præveniendum ne homo in similes incidat; contra rationem ergo hujus sacramenti est, ut in finem vitæ reservetur. Est ergo incredibile, tantum urgere hoc præceptum in articulo mortis. Quod optime confirmatur exemplo de præcepto Eucharistiæ ; nam, quia illud sacramentum non est tantum viaticum, sed præcipue est spirituale alimentum, ideo præceptum de illo sumendo non tantum obligat in articulo mortis, sed sæpe alias. Ac denique, quia hoc sacramentum est determinatio quædam pœnitentiæ, et modi, quo satisfaciendum est Deo pro peccatis; et ideo sicut præceptum pœnitentiæ et satisfactionis divine de se non obligat tantum in articulo mortis, ut sæpe dictum est, ita neque hoc præceptum.

9. Tempus quo obligat determinandum esse ab Ecclesia. - Objectio. - Solvitur. -Addit vero hæc sententia, hoc tempus, pro quo obligat tale præceptum ante articulum mortis, per Ecclesiam esse determinandum, ad quod relicta est illi potestas a Christo; nam sicut potestatem habet judicandi de peccatis, ita et definiendi tempus, in quo fieri debet tale judicium. Dices: quid si Ecclesia non de

terminasset hoc tempus, in hoc enim punctum difficultatis est. Respondent, fieri non posse ut Ecclesia hoc non determinet; esset enim intolerabilis error, et in magnum animarum detrimentum, et ideo non permittet illum Deus. Unde hactenus semper visum est factam esse ab Ecclesia hanc determinationem. Quod si per impossibile non determinasset Ecclesia tempus, respondent, tunc nullum posse designari tempus usque ad articulum mortis, quia nullus est modus faciendi hanc determinationem. Quæ sententia est probabilis, et ad illam facile accommodari potest antiquorum sententia supra citata, et mihi simpliciter loquendo, placet, quia, ut supra dixi agendo de præcepto contritionis, si in præcepto pœnitentiæ spectemus rationem justitiæ in ordine ad divinam satisfactionem, non obligat nisi in extrema necessitate; hoc autem præceptum, per se sumptum, est quædam determinatio præcepti pœnitentiæ; unde ex hoc capite non determinat plura tempora necessitatis, pro quibus obliget. Aliunde vero præceptum dilectionis Dei quolibet tempore hujus vitæ impleri potest sine reali susceptione hujus sacramenti; et ideo ex vi illius non videtur etiam posse determinari aliud tempus hujus obligationis. Neque etiam ex sola obligatione propriæ charitatis, propter rationes ibidem factas; ergo, seclusa determinatione Ecclesiæ, et omni ratione extrinseca, nullum aliud tempus potest certa aliqua ratione designari. Neque hoc est inconveniens,tum quia propter hanc causam hæc potestas et cura est Ecclesiæ commissa; tum etiam quia sufficit, quod propter alios fines, præsertim propter usum Eucharistiæ, sæpius hæc necessitas possit occurrere; nam de usu illius sacramenti, quia non est per se primo propter remotionem mali, sed propter nutritionem charitatis, aliter forte sentiendum est, ut in superiori tomo latius declaravi.

De obligatione per accidens.

[blocks in formation]

aliquid circa illud definire. Observandum vero est, duobus modis hoc posse accidere : primo in ordine ad determinatam speciem peccati, ut homicidii, odii, etc., et sic posita hypothesi, quod revera confessio existimetur hic et nunc in hac persona, et cum iis circumstantiis medium necessarium ad vincendum tale peccatum, certum est obligari tune hominem ad talem confessionem, quia qui obligatur ad finem, obligatur etiam ad media necessaria ad talem finem. Unde, si jejunium, vel oratio existimarentur medium necessarium, sub obligationem caderent; ergo et confessio. Tunc autem illa obligatio non orietur ex præcepto confessionis, sed ex illo eodem præcepto, ex quo tenetur homo ad vitandum tale peccatum, quia illudmet obligat ad media necessaria; unde,si in tali casu homo confessionem omittat,non peccat contra præceptum divinum confessionis, sed contra illud aliud de non occidendo, etc., ut alias sæpe dictum est in similibus.

11. Secundo potest hoc intelligi in ordine ad peccatum in communi, ut, verbi gratia, cum aliquis, si confessionem multo tempore differat, licet determinate non timeat, ne adulteretur, vel occidat hominem, vel quid simile, timet tamen et moraliter certus est sæpius se peccaturum mortaliter in hoc vel illo genere peccati, cum tamen, si frequentius confiteretur, moraliter sperat posse se omnia vel multa peccata vitare; videtur ergo tunc saltem lex charitatis divinæ obligare ad utendum tali medio propter vitandum peccatum; imo ipsa lex virtutis pœnitentiæ videtur talem obligationem inducere, quia est quædam lex justitiæ ad Deum, et lex justitiæ obligat ad vitandam injuriam, et consequenter ad utendum medio existimato ad hunc finem necessario. Quod argumentum fateor esse difficile, sed tamen auctores non imponunt hominibus hanc obligationem; nec ego etiam impono, quia esset res valde onerosa et scrupulosa; vix enim possent homines, qui per annum integrum confessionem differunt, a novo peccato propter talem dilationem excusari, quia vix ullus est, qui moraliter possit vitare per totum annum omnia peccata mortalia, omittendo hoc sacramentum. Ratio vero reddi potest, quia, quando in communi loquimur, nulla censetur moralis occasio, vel periculum morale alicujus peccati; et ideo non censetur tunc confessi ita medium necessarium, ut illius sit specia lis obligatio; secus vero est, quando de spe

ciali peccato loquimur, quia tunc semper censetur homo potius in occasione, seu morali periculo peccandi. Addo vero,etiamsi prior casus, ex hypothesi facta,verus sit,ipsam tamen hypothesim, moraliter loquendo, raro posse accidere, quia vix potest cogitari occasio, in qua non possit superari tentatio, aut vitari novum peccatum, nisi per medium confessionis, ut ostendunt quæ in simili supra diximus de contritione, quanquam negari non possit quin frequenter hoc sit optimum et utilissimum medium.

12. Obligare hoc præceptum quando sumenda est Eucharistia. An hæc obligatio sit per se, an per accidens respectu confessionis. Respondetur quæstioni. Aliud tempus hujus obligationis etiam ab extrinseco fine proveniens, tunc occurrit, quando homo susce pturus est Eucharistiam; nam, si conscientiam peccati mortalis habet, tenetur jure divino confessionem præmittere, juxta doctrinam Concilii Trident., sess. 13, quam superiori tomo in proprio loco late tractavi simul cum alia speciali obligatione, quam Concilium sacerdotibus imponit. Unum autem breve dubium videtur proprium hujus loci, scilicet, an hæc obligatio confessionis sit proprie per accidens, vel per se, respectu præcepti confessionis, et consequenter, an qui sumit Eucharistiam non præmissa confessione committat duo peccata, alterum omissionis ex carentia confessionis, alterum commissionis propter indignam sumptionem Eucharistiæ. Cano enim, in dicta relect., part. 4, existimat hæc esse duo peccata, ubi specialiter de contritione tractat; est autem apparentior ratio de confessione, quia obligatio præmittendi confessionem non oritur veluti ex sola natura rei propter dignitatem talis sacramenti, sed oritur ex speciali præcepto Christi; ergo erit specialis obligatio, et speciale peccatum. Respondetur tamen hanc esse obligationem pertinentem ad dignam Encharistiæ sumptionem; atque ita respectu præcepti confessionis esse obligationem per accidens, ac denique in dicto casu tantum committi unum peccatum indigna sumptionis. Ita docet Soto, dist. 17 et 18, q. 1, art. 4, et Cano, qui in hoc non sibi constat, in eadem relect., part. 5, in quadam solut. ad 4. Et ratio est, quia tali præcepto non per se et absolute præcipitur confessio, sed solum ut dispositio, si sumenda sit Eucharistia ; tota ergo illa obligatio est propter Eucharistiam, et confessio non præcipitur nisi ut circum

stantia Eucharistiæ, et ideo illud tantum est unum peccatum; sicut in universum facere actum sine debitis circumstantiis unum peccatum est, per se loquendo, ut orare sine attentione; et in præsenti materia sumere Eucharistiam post sumptionem alicujus cibi, est unum peccatum, quamvis speciali præcepto Ecclesiastico teneamur jejuni accedere ad Eucharistiam; omnia enim hæc præcepta ordinantur ad unum actum virtutis perfecte constituendum; et ideo unum peccatum est talem actum sine debitis circumstantiis facere. 13. An sit hæc obligatio in aliis sacramentis. Objectio. Solvitur.- Ultimo tandem quæri potest, an hæc obligatio per accidens confitendi habeat locum in aliis sacramentis, de qua re egimus satis in materia de sacramentis in genere. Quanquam ergo nonnulli Theologi id affirmare voluerint, ut Marsil. in 4, q. 12, art. 1, in fin.; et Palud., d. 17, q. 2; Adrian., q. 3 de Confessione; tamen certa sententia est, nullum esse tale præceptum, neque talem obligationem, ut reliqui Theologi docent in 4, dist. 1 et dist. 17; et Sylvester, verb. Confessio, 1, § 2; Angel., n. 31; Victoria, in Summa, n. 135; Petrus Soto, lect. 5 de Confessione. Et ratio est, quia tale præceptum, neque ex sola natura rei colligi potest, quia sufficiens dispositio potest esse contritio; neque ostendi potest speciale præceptum positivum circa hoc impositum, quia nec scriptum est,nec traditione habetur. Quin potius in Concilio Tridentino, sess. 24, cap. 1 de Reformatione matrimonii, satis indicatur, hoe non esse simpliciter necessarium, quamvis consulendum sit. D. Thomas vero, Quodlib. 1, art. 11, excipit sacramentum Ordinis, et cum illo Navarrus, cap. 2, n. 9; sed id non est propter ipsum sacramentum Ordinis præcise, sed propter Eucharistiam, quam simul accipere solent, qui ordinantur. Objici vero potest Leo Papa, epistola 69, dicens, fideles ad communionem sacramentorum recipiendos esse per januam reconciliationis; quo nomine hoc sacramentum significat. Tamen Leo ibi non loquitur de omnibus sacramentis, sed de Eucharistia, ut ex contextu constat, et ex voce, Communionem sacramentorum; nam per antonomasiam, et vox communionis, et vox sacramenti, Eucharistia dici solet, et propter duplicem ejus speciem sæpe solet in plurali, sacramenta vocari, ut constat ex multis Collectis, seu orationibus Ecclesiæ, et in propria materia latius dicium est.

SECTIO IV.

validam ; unde potius in quæstione de Confess. iteranda ob defectum confitentis, sentit

Per quam confessionem impleatur hoc divinum oppositum. Magis potest illa sententia sumi

preceptum.

1. Per confessionem nullam non impleri hoc præceptum.-Triplex potest esse, vel cogitari confessio, scilicet nulla, et valida informis, et valida formata per gratiam. De duabus ex tremis facilis est resolutio, de media vero nonnulla dubitatio. Primo ergo certum est, quacunque ratione contingat confessionem esse nullam, id est, ex ea non confici validum sacramentum, non impleri hoc præceptum divinum. Probatur, quia tunc non solum finis præcepti non obtinetur, verum etiam neque actus præceptus perficitur; obligamur enim ex vi hujus præcepti ad recipiendum hoc sacramentum; tunc autem non recipitur. Unde intelligitur non solum hoc procedere, quando confessio est nulla ex culpa, vel defectu ipsius poenitentis, scilicet, quia vel peccatum tacuit, vel sine ullo dolore confessus est; in quibus casibus res est manifesta; sed etiam procedere, quando ex parte sacerdotis sacramentum non perficitur, jure, vel injuria, nam, licet in eo casu excusari possit pœnitens a transgressione hujus præcepti pro eo tempore, nibilominus in re ipsa non implet præceptum ; et ideo tenetur, vel perfectionem illius sacramenti procurare, si fieri potest, vel, si non potest, iterum eadem peccata confiteri, ut in disputatione de integritate latius dictum est. Secundo est certum, per confessionem validam formatam non solum sacramentali forma, sed etiam effectu ejus, id est, sacramentali gratia, impleri hoc præceptum, quia et actus præceptus perficitur, et finis præcepti comparatur; quid ergo aliud desiderari potest?

2. Prima sententia. Difficultas vero est, an per confessionem validam, et perfectam per veram absolutionis formam, informem tamen quoad effectum gratiæ sacramentalis, impleatur hoc præceptum. Quæ difficultas supponit posse dari hujusmodi confessionem; nam, si dari non potest, ut aliqui volunt, cessat quæstio. Tamen ex illa hypothesi est prima sententia negans per talem confessionem impleri hoc præceptum. Citatur Medin., Cod. de Confess., quæst. de Confessione ficta iteranda; ibi tamen loquitur potius ex contraria suppositione; affirmat enim hoc præceptum non impleri nisi per confessionem formatam, quia putat nullam aliam esse

ex Adriano, q. 5 de Confess., dub. 4, ubi habet aliud generale principium, præceptum divinum non impleri per actum non recte factum, seu non honestum ; confessio autem informis, nec recte, nec honeste fit; ergo per illam non implebitur divinum præceptum. Imo ulterius infertur, quacunque ratione aliquis actu peccet in ipsa confessione, etiam venialiter tantum, non implere hoc præceptuin. Verumtamen fundamentum illud ab omnibus auctoribus merito rejicitur; nam licet per actum peccaminosum non impleantur exacte omnia divina præcepta, nam aliquod saltem violatur, ratione cujus ille actus est peccaminosus, nihilominus tamen aliquod præceptum divinum impleri potest per talem actum quantum ad substantiam ejus; ut, verbi gratia, qui dat panem esurienti propter vanam gloriam, violat quidem præceptum humilitatis, vel magnanimitatis, implet tamen pra ceptum eleemosyna. Sic ergo in præsenti, etiamsi contingat, ex defectu recta intentionis, vel alia simili circumstantia peccari venialiter per confessionem ipsam, si tamen illa confessio valida sit, illud non obstabit, quominus hoc præceptum divinum impleatur, præsertim cum talis confessio non solum valida, sed formata per gratiam esse possit ; quia, ut alibi ostendi, peccatum veniale per se non impedit hunc effectum sacramenta lem. Hoc tamen non contingit quando in ipsa confessione mortaliter peccatur, quia tunc fieri non potest ut talis confessio sit valida, nedum formata, ut ostensum est, cum de partibus hujus sacramenti ageremus. Addo præterea, aliquando posse confessionem validam esse informem absque actuali culpa etiam veniali, ut suppono etiam ex supra dictis de attritione necessaria in hoc sacramento; ergo ex illo principio non potest concludi, per talem confessionem non impleri hoc præceptum.

3. Secunda sententia.-Est igitur secunda. sententia affirmans, per illam confessionem impleri hoc præceptum. Ita sumitur ex Durando, in 4, d. 17, q. 14; Soto, d. 18, q. 3, a. 3; Ledesm., in 4, 2 p., q. 8, a. 2, dub. 12; Petrus Soto, lect. 8 de Confess. Fundamentum est, quia per talem confessionem impletur actus præceptus per hanc legem quoad substantiam ejus, quia verum sacramentum pœnitentiæ recipitur, et hoc est quod præci

pitur. Quod autem finis præcepti non obtineatur, non obstat, quia finis præcepti non cadit sub præceptum. Neque etiam refert quod talis actus careat formatione gratiæ, quia illa solum est quidam modus actus, qui per se loquendo non cadit sub præcepto. Atque hæc sententia simpliciter loquendo semper mihi placuit.

4. Objectio. Ut vero amplius explicetur, objici potest contra illam ex dictis supra de præcepto pœnitentiæ virtutis; ibi enim ostendimus, præceptum illud non impleri, nisi per talem actum pœnitentiæ, qui gratia formetur; sed hoc præceptum confessionis est quædam determinatio illius generalis præcepti pœnitentiæ, ut etiam in superioribus vidimus; ergo non potest hoc præceptum impleri nisi per confessionem formatam. Patet consequentia, quia, quando unum præceptum est determinatio alterius, includit substantiam illius, et addit aliquam circumstantiam, ideo que impleri non potest præceptum determinans aliud, nisi per actum sufficientem ad implendum præceptum, quod determinatur; ut præceptum, verbi gratia, de solvendis decimis est determinatio naturalis præcepti obligans ad alendum ministrum laborantem,

positus ad justitiam, si ex parte aliorum impedimentum auferatur. Item hoc probat ratio facta, quia respectu talium peccatorum sufficienter est acta pœnitentia, ut per hanc institutionem determinatur. At vero respectu omnium, seu aliorum peccatorum, dicendum est non fuisse integre impletum hoc præceptum; et hoc etiam convincit objectio facta, nam certe, si integre fuisset impletum, etiam generale, seu naturale præceptum satisfaciendi Deo fuisset sufficienter impletum, et consequenter nihil aliud desideraretur ad justitiam obtinendam. Item, quia ille homo tenetur postea ex vi hujus præcepti confiteri ea peccata, quorum fuit oblitus; ergo signum est non implevisse integre tale præceptum, licet ob inadvertentiam, vel oblivionem ab illius transgressione fuerit excusatus. Et eadem ratione, si fortasse non possit illa peccata confiteri, tenetur de eis conteri; ergo signum etiam est non implevisse integre generale præceptum pœnitentiæ. Cum hac ergo distinctione ac moderatione posterior hæc sententia est acceptanda.

DISPUTATIO XXXVI.

et ideo fieri non potest ut illud præceptum DE PRÆCEPTO ECCLESIASTICO ANNUÆ CONFESSIONIS impleatur, quin huic satisfiat. Et eadem ratione dicemus infra, præceptum annuæ confessionis impleri non posse, nisi per actum sufficientem ad implendum hoc divinum præceptum, cujus determinatio est præceptum confessionis annuæ.

5. Solutio. Hanc difficultatem aliis modis solvunt, qui existimant dari posse confessionem validam et informem ex defectu culpabili integritatis, vel doloris, aut ex carentia omnis veræ attritionis. Ego vero suppono nullam esse confessionem validam, nisi quæ fit absque actuali culpa mortali, et ex aliqua vera supernaturali attritione; unde etiam suppono, nullam confessionem validam esse informem, nisi quæ ex naturali oblivione et inadvertentia non est integra, nec quoad externam confessionem, nec quoad internam attritionem; hoc ergo supposito, loqui possumus de impletione hujus præcepti, vel respectu eorum peccatorum, quæ quis confitetur, vel respectu omnium, quæ habet. Priori modo dico sufficienter impleri hoc præceptum per illam confessionem. Patet, quia nemo tenetur amplius illa peccata confiteri, ut supra ostensum est. Item quia respectu illorum peccatorum sufficienter est dis

Quoniam, ut superiori disputatione vidimus, divinum præceptum de confessione peccatorum facienda præter articulum mortis determinatum tempus non habet, pro quo per se obliget, ideo ad Ecclesiæ providentiam pertinuit hanc facere determinationem per legem ab ipsa latam. De qua imprimis videndum est, an vere lata sit talis lex; deinde vero quando et quomodo implenda sit, et quæ pœna transgressoribus ejus imponatur.

SECTIO 1.

An sit latum ab Ecclesia præceptum per se obligans ad confessionem singulis annis faciendum.

1. Solus Durand., d. 17, q. 14, ausus est in dubium revocare an possit Ecclesia per se statuere determinatum tempus confessionis et proprium præceptum imponere de confessione tali tempore facienda; quia confessio, inquit, est res adeo occulta et secreta, ut non possit Ecclesiæ constare an vere fiat; non ergo potest de illa ferre præceptum, magis quam de actu interno. Sed quamvis Durandus dubitet, non tamen audet negare hanc potestatem, et merito; quia nec dubitare de

« PredošláPokračovať »