Obrázky na stránke
PDF
ePub

contritio parit dolorem, ut Tridentinum significat, sess. 14, cap. 4, dum contritionem per detestationem et dolorem definit; et constat ex omnibus Theologis et ex communi conceptione omnium. Parit etiam affectum puniendi et vindicandi culpam in seipso. Unde est illud August., Psal. 4: Qui conteritur, irascitur sibi; sed hi sunt proprii effectus detestationis et displicentiæ de peccato commisso; ergo. Deinde contritio scindit cor, Joel. 2, separando illud ab affectu commissi peccati; hoc autem primario ac formaliter fit per detestationem; ergo.

5. Voluntatem resarciendi divinam injuriam non esse contritionem.-Voluntatem resarciendi divinam injuriam non esse de ratione contritionis. Differentia inter satisfactionem Deo, et homini exhibitam. — Ultimo, declarari potest discurrendo breviter per cæteros actus; nam sola voluntas destruendi peccatum aut resarciendi divinam injuriam, si præcise sumatur, ut condistinguitur a detestatione, non satis est ad veram contritionem, tum quia illa sola non sufficienter disponit ad gratiam; tum etiam quia illa, ut sic, nondum exequitur ipsam qualemcunque satisfactionem, quam homo exhibere potest ad resarciendam injuriam; contritio autem dicit hujusmodi dispositionem et satisfactionem. Unde D. Thomas, hac quæst., art. 2, ad 1, dicit, ex illa voluntate oriri detestationem, per quam completur seu mandatur executioni illa voluntas. Unde fit ut illa voluntas, quando formaliter habetur, saltem ordine naturæ antecedenter se habeat ad contritionem. An vero ad illam sit semper necessaria, dicendum est (sicut supra de actu pœnitentiæ in communi dixi) primo hanc voluntatem formaliter sumptam non esse de substantia contritionis, quia, sicut velle amare, ut esse potest actus distinctus ab ipso amore, non est de substantia amoris, quia sufficit quoddam voluntarium in ipso amore intrinsece inclusum, ita velle detestari peccatum per actum distinctum, non est de essentia detestationis; et consequenter neque est de substantia perfectæ pœnitentiæ, seu contritionis. Et ideo fortasse Tridentin., sess. 6, c. 6, et sess. 14, c. 4, non fecit specialem mentionem hujus actus, quanquam frequenter antecedat tanquam intentio finis, vel tanquam actus, quo voluntas efficaciter se mo vet, sibique imperat difficilem actum contritionis, quem actum significasse videtur David in illis verbis: Dixi. Confitebor adversum me, etc. Deinde non semper esse necessariam,

etiam ut extrinsecam causam imperantem contritionem, seu detestationem peccati, quia actus elicitus a voluntate, cum per se et intrinsece sit voluntarius, per se non requirit. actum distinctum imperantem. In quo differentia intercedit inter satisfactionem, quæ Deo vel homini exhibetur; nam homini satisfit per actus externos, quos necesse est a voluntate imperari; et ideo necesse est ut talis satisfactio procedat a propria voluntate satisfaciendi : Deo autem satisfit per ipsummet actum internum voluntatis, et ideo potest quasi in actu exercito talis satisfactio exhiberi, etiamsi non præcedat, quasi in actu signato, voluntas formalis satisfaciendi.

6. Odium peccati non sufficere ad rationem contritionis. - Rursus odium peccati, quatenus versatur circa peccatum, ut sic, et abstrahit a commisso vel non commisso, non potest sufficere ad rationem contritionis formaliter, ac proprie loquendo; sicut non sufficit ad rigorosum actum pœnitentiæ propriissime sumptæ, ut superius dictum est. Et rationes ibi facta, et hic in probatione conclusionis, hoc satis ostendunt, quia odium per se non parit tristitiam neque vindictam, etc. Potest tamen odium antecedere, et multum conferre ad veram contritionem. Addo etiam, virtute semper includi in absoluta et efficaci detestatione, qualis esse debet contritio, juxta supra dicta de actu poenitentia in communi. An vero aliquod odium peccati possit esse sulliciens dispositio ad gratiam, etiamsi non sit formaliter ac physice contritio, dicemus inferius, disputando de effectibus pœnitentiæ. Certum denique est, hunc actum, ut distinctum a detestatione, non esse per se necessarium ad contritionem, quia neque ex Scriptura, neque ex Patribus ostendi potest talis necessitas. Neque etiam est ulla ralio ejus, cum per detestationem ejus satis avertatur voluntas a peccato, et ideo illud odio habeat, satisque difficile sit hos actus distinguere.

7. Contritionem non esse dolorem proprie sumptum.-Tandem de dolore proprie sumpto, ut distinguitur a detestatione, jam in superioribus ostensum est, esse quid consequens ad illam; et ideo, supposita illa distinctione, certum est apud omnes auctores, hujusmodi dolorem comitari quidem contritionem secundum essentiam ejus, non vero illam intrinsece constituere. Unde, cum Tridentinum, sess. 14, c. 4, dicit, contritionem esse detestationem et dolorem, cum debita proportione accommodandum est: est enim contritio es

sentialiter detestatio; dolor autem concomitanter, seu causaliter; quod idem Trident., e. 2, insinuaverat in illis verbis, detestatioRem cum pio animi dolore. Ex quo intulit Vega supra, si contingeret peccatorem detestari peccatum efficaciter, et nullum resultare dolorem, nihilominus illam fore veram pœnitentiam et sufficientem contritionem, quod quidem intellectum de dolore appetitus sensitivi indubitatum est, quia actus appetitus sensitivi per se non spectant ad gratia dispositionem; intellectum autem de dolore ipsius voluntatis est magis dubium; tamen quantum pertinet ad dispositionem gratiæ, illa conditionalis simpliciter vera est, quia, ut supra dixi, sola detestatio est per se ac proprie in potestate liberæ voluntatis ; dolor vero, solum ut ex detestatione resultat. Quapropter si talis resultantia ex quacunque extrinseca causa impediatur, non potest voluntati imputari, nam ipsa perfecte convertitur ad Deum, et avertitur a peccato per detestationem; et ideo impedimentum illud non potest tollere sufficientem dispositionem ad gratiam. Existimo tamen in homine mortali, seclusis miraculis, vix posse illud accidere; secus vero in homine beato, quia est incapax doloris, ut notavit D. Thomas, dicto art. 8. Unde, si de nominis primaria impositione et significatione loquamur, satis etiam probabile est illum actum, quando non habet conjunctum dolorem, non mereri nomen contritionis.

SECTIO II.

Utrum ad veram contritionem requiratur formalis amor Dei super omnia, et quod detestatio peccati in illo fundetur.

4. Explicata substantia seu essentia contritionis secundum generalem rationem, videndum paulatim est quas perfectiones requirat, ut statum et efficaciam contritionis habere possit; quarum præcipua esse videtur, quod sit conjuncta el annexa cum amore, et cum hac simul explicabitur ex quo motivo elici debeat illa detestatio, quæ est proprie et intrinsece contritio.

2. Contritionem debere esse ex amore Dei super omnia. - Quod igitur contritio esse debeat aliquo modo ex amore Dei super omnia, atque adeo quod ipsa etiam esse debeat super omnia, seu detestatio peccati super omne detestabile, certa et communis sententia esse videtur. Nam prior sumitur ex D. Thoma hic, art 5 et 6, et q. 86, art. 3, et 1.

2, q. 113, art. 4, 5 et 8, et in 4, d. 17, ubi Palud. et alii; Bonav. et Richar., d. 15 et 16; Scotus, d. 14, q. 2, ad ultimum, et d. 15, art. 16, ubi etiam Durand.; Alens., 4 par., q. 17, memb. 2; Cajet., dict. q. 1; et Petrus Soto, lect. 14 de Pœnitentia ; et Vega, lib. 6 in Tridentinum, c. 30, et lib. 13, c. 21 et seq., qui admittit necessitatem amoris, dubitat autem de illa particula, super omnia. Sed ut supra dixi, immerito dubitat, si recte intelligatur absque formali comparatione, ut supra notavi. Habet etiam fundamentum hæc sententia in Scriptura, 1 Joann. 3: Qui non diligit, manet in morte, et 1 ad Cor. 13: Sine charitate nihil sum. Hunc autem amorem debere esse super omnia, satis declarant illa Christi verba: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, quibus solet etiam in Scriptura, vera contritio proponi, ut patet ex Joel. et aliis locis. Sunt autem optima verba Deuteron. 4: Cum quæsieris Dominum Deum tuum, incenies eum; si tamen ex toto corde tuo quæsieris eum, et tota perturbatione anime tue. Ubi in prioribus verbis significari videtur dilectio; in posterioribus pœnitentia, quæ ex amore habet valorem suum, et quod sit simpliciter super omnia. Et ideo Lucæ 7, quamvis Magdalena et amaverit, et doluerit, nihilominus charitati tribuitur remissio peccatorum ejus: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Unde etiam Trident., sess. 6, cap. 6, ad perfectam dispositionem requirit amorem ; ibi autem veram contritionem describit, ut latius explicui in 1 tomo hujus 3 part., disput. 4, sect. 8, et ideo sess. 14, c. 4, ait contrilionem perfectam charitate formari. Atque adeo ad eumdem modum loquuntur Sancti Patres, Augustinus, lib. de Vera et falsa pœnit., c. 9 et 17: Sine amore nemo unquam gratiam invenit, nec veniam assecutus est. Optimus etiam locus est lib. 2 contra Crescon., c. 12: Quæ si absit, cætera frustra fiunt; loquitur de dilectione. Et tamen subdit, peccata mundari sacrificio contriti cordis; ergo intelligit ignem hujus sacrificii esse ipsam dilectionem. Unde serm. 7 de Tempore concludit: Veram pœnitentiam non facit nisi odium peccati et amor Dei. Similia habet 14 de Civit., c. ult., et lib. 21, c. 27, ubi ait: Si pro uno scelere omnia sua distribuant indigentibus, nisi desistant a peccatis habendo charitatem, que non agit perperam, nihil eis prodesse ptest. Alia referuntur in cap. Si charitas, de Poenit., d. 2, et in cap. ult. de Poenit., dist. 3. Præterea Greg., hom. ult. in Ezech., circa fi

nem, duplicem compunctionem distinguit, unam ex timore, alteram ex amore profectam; et hanc posteriorem dicit esse perfectam, ad quam comparatur via per priorem. Videri etiam potest lib. 3 Dialog., c. 34, et lib. 6 Regist., Ep. 23, alias c. 187; et Bernard., serm. 116 in Cantica.

.

3. Ratio a priori redditur.- Confirmatur. -Contritionem detestari peccatum supra om ne detestabile probatur. — Ratio vero a priori est, quia contritio dicit sufficientem dispositionem ad remissionem peccati, quæ remissio secundum legem ordinariam non fit, nisi simul restituatur homo in amicitiam Dei et elevetur ad statum gratiæ et charitatis; ergo talis dispositio non consummatur sine vera dilectione Dei. Probatur consequentia, tum quia amicitia non est sine mutuo amore: peccator autem prius non amabat; ergo ut constituatur amicus, necesse est ut amando convertatur; tum etiam quia inimicitia per amorem expelli debet. Et confirmatur; nam peccator, cum delinquit, se avertit a Deo, ut ab ultimo fine; ergo ut tollatur hæc aversio, per se necessaria est formalis conversio in ultimum finem, juxta illud: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos; hæc autem conversio non fit nisi per amorem. Et ex eisdem testimoniis et rationibus probari potest altera pars, quam iidem auctores docent, præsertim D. Thom., in 4, d. 17, q. 2, art. 3, quæstiunc. 4, ad 4; et Palud., q. 1, a. 6; D. Bonav., d. 16, art. 2, q. 1; et Alens. supra, alias, 4 par., q. 68, memb. 1, a. 6; Cajet., dict. Opusc.; et Navarr., in Summ., cap. 1, n. 4. Et convincitur etiam ex his, quæ diximus de actu pœnitentiæ in communi. Nam si ille juxta gradum suæ perfectionis est aliquo modo super omne detestabile, contritio, quæ est perfectissimus actus pœnitentiæ, erit simpliciter et perfecte supra omne detestabile. Quapropter immerito Vega, lib. 13 in Tridentinum, cap. 25, in hoc reprehendit Cajetanum; nam si loquatur de formali comparatione, Cajetanus nunquam de hac locutus est; si vero intendit negare virtualem inclusam in perfectione talis actus, ipse potius reprehensione dignus

est.

Difficultas quæstionis proponitur.

4. Prima opinio. Hoc igitur supposito, difficultas est, an hic amor, ad contritionem necessarius, esse debeat formalis actus amoris, directe tendens in Deum, ut in objectum quod supra omnia diligitur, et consequenter,

an talis amor necessario esse debeat actus distinctus a detestatione peccati, constituens illam in esse contritionis, vel per extrinsecam et moralem informationem, vel solum per quamdam conjunctionem, ita ut contritio sit quid moraliter constans ex illis duobus actibus. In qua difficultate Theologi superius adducti sentire videntur partem affirmativam, et hoc sensu communiter solet definiri contritio, quod sit dolor de peccato propter Deum summe dilectum. Et locutiones adductæ ex Scriptura, Conciliis, et Patribus, multum favent huic sententiæ; nam sine dubio loquuntur de formali amore.

5. Probatur ratione.-Confirmatio. - Confirmatio secunda.-Et potest addi nova ratio, quia detestatio peccati, ut sit contritio, debet esse propter Deum summe dilectum, ut expresse docet D. Thom., quæst. seq., art. 3. Et probari potest illis mediis, quibus supra ostendimus, debere esse detestationem super omnia. Nam cum hoc commune sit actui pœnitentiæ, debet simpliciter ac perfectissime contritioni convenire; ergo id habet ex perfectissimo objecto formali, quod est Deus ipse, ut super omnia dilectus; ergo talis detestatio supponit necessario dilectionem Dei super omnia, quia omnis actus supponit objectum suum. Et confirmatur ac declaratur, quia hæc detestatio comparatur ad dilectionem illam sicut recessus ab uno termino ad accessum ad oppositum; sed in omni mutatione recessus ab uno termino supponit accessum ad alium terminum; ergo. Et ideo D. Thom. hic, art. 6, ait, in mutatione peccatoris primum actum natura sua esse motum in Deum; ergo non potest esse vera contritio, nisi supponat vel includat formalem motum perfectæ dilectionis in Deum. Et confirmatur, quia cum amor Dei sit perfectissimus actus, a quo omnes alii participant virtutem et perfectionem, non videtur posse virtute contineri in aliquo alio actu minus perfecto; ergo si talis amor necessarius est, oportet ut

per

formalem actum exerceatur.

[ocr errors]

6. Secunda opinio. Probatur. Nihilominus est secunda sententia, negans semper requiri ad veram contritionem formalem actum amoris, sed posse perfici simplici actu detestationis. Hanc opinionem insinuavit D. Thom. in 4, d. 14, q. 1, art. 2, quastiunc. 2; et Palud. ibi, q. 3; et expresse Gabr., q. 1, art. 2, conclus. 5; ubi Soto, q. 2, art. 5, ad 4, illam indicat, quia non requirit ad contritionem alium actum charitatis præter odium

peccati, per odium detestationem intelligens. Quod expressius docuit lib. 2 de Natura et gratia, c. 16 et 17. Idem sentit Vega, lib. 13 in Tridentinum, c. 21. Probatur autem hæc sententia: nam si homo habeat hujusmodi detestationem perfectam peccati, ante formalem amorem justificabitur; ergo illa erit vera contritio, quia secluso formali amore, nemo potest justificari extra sacramentum, ut loquimur, nisi per contritionem; sed potest homo habere hanc detestationem ante formalem amorem ; ergo et contritionem; ergo formalis amor non est de necessitate contritionis. Minor probari potest ex dictis supra de actu pœnitentiæ, ubi ostendimus displicentiam, vel odium peccati, non semper supponere positivam tendentiam in oppositum terminum, quia in ipso peccato est sufficiens malitia, propter quam est odio dignum; et ideo ut habeatur odium ejus, nullus alius actus necessario supponitur. Neque est inter hes actus aliqua alia necessaria connexio, ratione cujus non possit illa detestatio haberi, nisi supposito amore. Eo vel maxime quod potest præcedere actus intentionis, seu voluntatis destruendi peccatum, qui non est amor Dei formalis, sed potius est proprius actus pœnitentiæ virtutis; et ex illo potest immediate oriri detestatio peccati tanquam medium accommodatum ad illam intentionem exequendam. Et ita D. Thomas, hac quæst. 85, art. 2, ad 1, tantum hos duos actus ponit, significans, illis solis posse perfici conversionem peccatoris. Potest ergo haberi perfecta displicentia ante formalem amorem Dei.

7. Ratione probatur.-Jam vero probanda est major, seu prima conditionalis sumpta. Primo ex Scriptura, quæ remissionem peccati promittit detestanti illud, utique detestatione perfecta. Ezech. 33: Si averterit se peccator ab injustitia sua, etc.; Psal. 31: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Unde 2 Reg. 12, solum legimus dixisse David: Peccari, Domine; quæ verba solum significant recognitionem et odium culpæ contra Deum commissæ. Et tamen statim subditur: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; ergo ille motus sufficit ad remissionem peccati obtinendam. Ratio autem est, quia illa est vera et perfecta pœnitentia, cui remissio peccati promissa est. Unde in Tridentino, sess. 44, c. 4, in definitione contritionis nulla fit mentio amoris. Nam quod postea ibi dicitur, per

fectam contritionem informari charitate, non oportet intelligi de actu, sed de infusione gratiæ, et charitatis, per quam formatur contritio, ut infra dicam. Denique in sess. 6, c. 6, plures actus Concilium numerat in dispositione peccatoris, quos necesse non est, semper omnes formaliter concurrere, sed sufficit virtualiter, sen implicite, ut actum spei; et de actu propositi multi idem sentiunt; ergo eadem ratione, licet numeret amorem, satis esse poterit, quod virtualiter habeatur. At vero in illa detestatione virtualiter habetur, quia odium mali est virtualis amor boni oppositi; ergo hoc sufficiet, neque est cur gravius onus imponatur peccatori. Alias oporteret semper illum elicere plures actus, ut se ad gratiam disponeret. Et ita nunquam posset subito justificari, quod non est etiam Scripturis consentaneum; ergo et Scripturæ, et cætera omnia satis intelligentur de virtuali

[merged small][ocr errors][merged small]

8. In hac re primum dicendum censeo, formalem amorem Dei, per se loquendo, esse necessarium ad justificationem peccatoris tanquam medium, et rebus ipsis consentaneum, et a Deo requisitum. Hanc assertionem mihi sufficienter probant quæ in principio sectionis, et quæ in confirmationem primæ sententiæ adduxi; nam Scriptura, cum tradit præcepta aut media ad salutem necessaria, propriissime loquitur, proponens hominibus eas actiones quas exercere debent. Neque oportet mirari eo quod Scriptura aliquando promittat remissionem, vel salutem uni actui, quamvis plures sint necessarii, quia nunquam excluduntur concomitantia, sed potius subintelliguntur. Quanquam fortasse necessarium non sit, ut hic amor formalis Dei exerceatur per actum realiter distinctum ab ipsa detestatione peccati, quæ ex illo nascitur, quia, cum illa duo objecta sint ita connexa, ut unum sit aliquo modo propter aliud, probabile est fieri posse ut uno actu simplici utrumque attingatur. Sed hæc speculatio non multum refert ad praxim et executionem actuum de quibus agimus; nam sive ille sit unus actus, sive duo per modum unius, po terit voluntas, quantum est ex parte sua, simul illos elicere, si ex parte intellectus objectum sit suflicienter propositum; et ita

et ideo non potest per se ad gratiam dispo nere.

[merged small][ocr errors][merged small]

9. Dico secundo, fieri posse, ut peccator justificetur absque proprio et formali actu amoris Dei in re ipsa tunc elicito, per detestationem perfectam peccati, quæ et virtualiter, et voto amorem includat. Atque hoc modo explicatam probo secundam sententiam, quæ vel ex eo fit probabilis, quod hoc modo et omnino satisfit omnibus testimoniis probantibus necessitatem amoris, et alioquin hæc sententia est valde conformis suavitati divinæ providentiæ et humanæ conditioni, quia non potest homo sine magna difficultate ad plura simul advertere et circa illa operari, et maxime in re tam gravi, et ardua.

10. Quedam notanda pro explicatione assertionis. Ut autem hoc magis explicemus, pleniusque omnibus testimoniis satisfaciamus, inquirere oportet qualis futura sit illa detestatio, quæ sufficere possit absque amore formali reipsa elicito. In quo nonnulla possumus sumere ut certa ex dictis de actu pœnitentiæ. Nam cum hæc detestatio, quam contritionem appellamus, per seipsam, et non tantum ex adjuncto amore formali, sit perfectissimus actus pœnitentiæ, habere debet omnia quæ perfectionis sunt in actu pœnitentiæ, nimirum quod sit actus virtutis ex motivo honesto, et quod supernaturalis sit. Deinde oportet ut ex vi sua et sui motivi universalis sit, quia debet voluntatem omnino avertere ab affectu peccati, ut illam satis disponat ad justitiam assequendam. Unde omnis detestatio, quæ est ex motivo alicujus particularis virtutis, quod non est commune omnibus peccatis mortalibus, non potest hujusmodi gradum et perfectionem contritionis habere, quia talis detestatio non est universalis, ut supra dictum est. Rursus ex motivis universalibus, illud, quod est universale prædicatione, seu abstractione, nimirum, quia peccatum est contra rectam rationem, non est sufficiens ad hujusmodi detestationem, tum quia illa detestatio non respicit Deum ipsum, nec peccatum, ut est offensa ejus, et ideo imperfecta est; tum etiam quia talis detestatio ex vi illius motivi non est supernaturalis,

11. Neque existimo,, limitationem, quam circa hoc adhibuit Vega, lib. 13 in Trident., cap. 25, esse probabilem, dicens, in homine, qui invincibiliter ignorat, Deum offendi peccatis hominum, et cognoscit illa esse contra rectam rationem, sufficere posse, ad gratiam recuperandam, detestationem peccatorum solum quatenus sunt contra rectam rationem; quia si in eo casu sufficit agere contra rectam rationem ad gratiam amittendam, sufficit dolere ex recta ratione ad gratiam recuperandam. Quæ ratio est valde infirma, nam multo facilius amittitur gratia, quam reparetur, et ad illud prius sufficiunt humanæ vi res, non vero ad hoc posterius sine divina gratia; unde illa sententia valde mihi displicet, nam illa dispositio ex se est mere naturalis. Quapropter potest etiam esse in homine gentili, qui fide careat; sine fide autem impossibile est ad gratiam disponi. Quod si talis homo supponatur habere fidem, vix, aut nullo modo potest ignorantiam invincibilem habere, quod Deus peccatis offendatur. Et quamvis hoc gratis admittatur, semper ex parte voluntatis necessaria est dispositio supernaturalis, ut supra ostendi. Neque ignorantia potest illam supplere, quia hæc non est tantum necessitas præcepti, sed etiam medii, de qua re plura in materia de Gratia; et in materia etiam de Peccatis latius explicandum est, quale esset peccatum illius hominis talem ignorantiam habentis.

12. Præterea de illa detestatione universali, quæ est ex motivo æternæ pœnæ vitandæ, etiam est clarum non sufficere per se ad contritionem constituendam, quia etiam est imperfecta, et non respicit Deum secundum se. Et ideo merito Tridentinum eam vocavit imperfectam contritionem.

[merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »