Obrázky na stránke
PDF
ePub

tiæ et gloriæ, non esset commodum pro pœna temporali satisfacere; melius enim esset majorem gratiam et æternam gloriam comparare. Deinde, quia ipsummet satisfacere est meritorium, cum sit bonum et Deo gratum. Respondetur ergo hæc duo non se impedire, quominus per eumdem actum fiant, quia ex diversis principiis, seu conditionibus ipsius actus procedunt; sicut enim idem actus potest esse pœnalis et bonus, ita etiam potest esse meritorius et satisfactorius; habet enim actus quasi moralem valorem distinctum ad hos diversos effectus.

Secunda assertio.

7. Dico secundo, satisfactionem semper requirere, seu habere conjunctum aliquod meritum. Ita D. Thom., in 4, d. 17, quæst. 2, art. 4, quæstionc. 3, ad 3, et patet ex dictis, quia satisfactio requirit actum bouum, liberum, et aliquo modo a gratia manantem; sed talis est meritorius; ergo saltem concomitanter habet satisfactio conjunctum aliquod meritum. Advertendum vero est (quia diximus actionem externam posse interdum augere satisfactionem) accidere posse, ut externa actio fiat ex vi præcedentis voluntatis, licet actus interior non duret, et tunc potest durare satisfactio, licet non duret actuale meritum; necessarium tamen est ut talis satisfactio procedat aliquo modo ex voluntate merito ria, et sic intelligenda est hæc conclusio. Exemplum facile esse potest in eleemosyna, quæ fit per famulum, vel per legatum.

Assertio tertia, omne opus bonum et merito

rium simul esse et satisfactorium.

8. Dico tertio : probabile est omne opus bonum et meritorium simul esse satisfactorium. Ita fere explicat sententiam suam Victoria supra, et fortasse Soto hoc præcipue intendit, quod bene etiam sensit Cajetan., tomo 1 Opusc., tract. 6, q. 1, maxime in solut. ad 3; Navarr. in Sum., c. 26. Et probatur, quia omne opus bonum, quatenus homini laboriosum est, aliquo modo est pœnale, et corpori ac sensui repugnans. Confirmatur, quia omni actui vitii respondet aliqua pœna sensus, quatenus aliquo modo delectabilis est; sed omnis actus virtutis est contrarius alicui actui vitii, et reprimit concupiscentiam, et privat illius delectatione ; ergo respondet illi aliqua satisfactio. Nec refert quod in homine bene affecto parvam, vel nullam pœnam interdum ingerat, quia diminutio pœnæ ex

Solvitur.

promptitudine voluntatis satisfactionem non minuit, sed ratio et natura ipsius actus per se consideranda est, ut D. Thomas et alii Doctores notarunt. 9. Objectio. Sed contra, nam D. Thom., 4, d. 15, q. 1, art. 4, dicit, ad meritum considerari difficultatem actus, ad satisfactionem vero pœnalitatem; ergo non habet actus virtutis ex difficultate, quod satisfactorius sit, sed meritorius. Respondetur difficultatem objectivam, de qua est ibi sermo, dupliciter considerari posse : uno modo quatenus confert ad bonitatem actus, et sic pertinet ad meritum; alio modo, ut infert laborem et pœnam operanti, et sic confert ad satisfactionem. Unde hæc duo quodammodo mutuo se juvant et includunt, bonitas et poena, quia ipsa voluntas sustinendi poenam propter Deum meritoria est, et e contrario bona voluntas necessaria etiam est ut actus sit satisfactorius. Quamvis enim actus veluti formaliter habeat rationem satisfaciendi ex pœnalitate, illa tamen pœnalitas potest esse objectum meriti, seu voluntatis meritoriæ; et e contra quamvis actus bonus formaliter sit meritorius, est tamen quasi principium constituens ipsam pœnam in esse morali, ut possit habere rationem satisfactionis. Et hinc etiam fieri potest ut, cæteris paribus, actus melior magis possit conferre ad satisfactionem, in quantum pœna voluntaria per talem actum est moraliter majoris valoris et dignitatis; sic etiam pœna magis voluntaria est magis satisfactiva, et similiter, quæ est a digniori persona, vel quæ habet alias circumstantias morales meliores; quanquam enim satisfactio fiat per pœnam, non est tamen solum illa physice consideranda, sed moraliter. Et hinc etiam intelligitur, quomodo actus charitatis sit satisfactorius, non solum quia melior, sed etiam quia difficilior, et quasi virtute continens et complectens aliarum virtutum laborem. Et similiter intelligitur, quo modo contritio sit actus satisfactorius, quia est valde difficilis et pœnalis; et quidem, si sermo sit de contritione, quæ fit ab homine justificato, non est difficultas; quid vero de prima contritione dicendum sit supra, in q. 86, diximus. Quocirca quamvis satisfactio, de qua nunc agimus, a contritione distinguatur, tamen quoad effectum, ipsa etiam contritio est satisfactio quædam, quamvis hæc duo in eodem actu facile possint ratione distingui.

Quomodo omnis satisfactio ad jejunium, eleemosynam et orationem reducatur.

10. Sed dices: si omnis actus virtutis satisfactorius est, cur a Theologis supra citatis tres tantum actus satisfactorii numerantur, oratio, eleemosyna, jejunium ? Respondetur, certum esse non ita numerari hæc tria opera in rigore ac proprie sumpta, quin aliis etiam satisfacere possimus, unde Conc. Trident., sess. 14, c. 13, jejuniis, inquit, orationibus, et eleemosynis, vel aliis pietatis operibus nos posse satisfacere. Duobus ergo modis possunt hæc tria opera explicari: primo proprie, ut significant tres speciales actus virtutum, et si hoc modo intelligantur, non ideo illis tribui tur satisfactio, quia illis solis exhiberi possit, sed quasi per antonomasiam, quia sunt opera aptissima ad satisfactionem; sunt enim pœnalia, et facile veniunt in usum hominum. Secundo, ut virtute contineant cætera opera satisfactoria, primo quidem, quia complectuntur bona omnia, quæ homo potest offerre in satisfactionem, scilicet, bona externa et fortunæ per eleemosynam, per jejunium vero bona corporis, boua vero spiritus per orationem et elevationem mentis in Deum. Vel aliter, quia satisfactio fit per poenam, quæ in alicujus boni privatione consistit; per eleemosynam autem privatur quis bono utili corpori, per jejunium bono delectabili; privari autem bono honesto, cum bonum non sit, non potest habere rationem pœnæ voluntarie assumptæ, sed potius illud acquirere bonum est, et quatenus est pœnale potest esse satisfactorium, et hoc bonum maxime per orationem acquiritur, ideo inter actiones satisfactorias merito numeratur. Vel denique, sicut homo peccando, et seipsum lædit, et Deum offendit, et proximum, ita recte satisfacit per jejunium, quo se castigat, et eleemosynam, qua subvenit proximo, et orationem, qua Deum honorat. Tandem si hæc opera pœnitentiæ considerentur, ut medicina in futurum præservans, per hæc tria moderatur homo tres radices peccatorum, per eleemosynam concupiscentiam oculorum, seu rerum externarum; per jejunium concupiscentiam carnis; per orationem, qua se Deo submittit, superbiam vitæ. Alia de hac divisione dicta sunt supra disputando de actu exteriori pœnitentiæ.

11. An per quodlibet opus poenale possit satisfieri pro quolibet peccato.-Ultimo ex dictis intelligitur, an per quodlibet opus poenale possit pro quolibet peccato satisfieri, an vero

distincta peccata distinctam satisfactionem exigant. Dicendum est enim, si satisfactio consideretur, ut medicina præservans, et curans, et expellens vitia, hoc modo diversam satisfactionem diversa peccata exigere, quia contraria vitia contrariis virtutibus expelli debent, quamvis quædam sint remedia omnibus communia, ut sunt oratio, amor, vel timor, et in universum omuia opera quæ ad impetrandam divinam gratiam ordinantur. At proprie loquendo de satisfactione, ut est pœnæ solutio, quodlibet opus poenale aptum est ad satisfaciendum pro pœna cuilibet peccato debita, non quod in quantitate semper sit æquale; sæpe enim peccatum majorem pœnam meretur, quam per unum vel alium actum virtutis persolvatur ; sed quod quælibet species pœnæ sufficiat, et consequenter, quod multiplicando actus possit tota pœna cujusque peccati compensari. Ratio est, quia Deus non distribuit, nec designavit quosdam actus ad satisfaciendum pro quibusdam peccatis, et alios pro aliis, sed generatim exigit pro peccatis, virtutis ac satisfactionis opera. Item quia per hanc satisfactionem potissimum intenditur divinus honor, et bonum animæ ipsius peccatoris; utrumque autem comparatur per quamlibet honestam pœnam. Denique, quia, sicut eadem contritione possunt omnes culpæ deleri, ita eadem honesta pœna potest pro quolibet peccato satisfieri. Nec refert quod in purgatorio diversis peccatis diversæ pœnæ fortasse respondeant, quia ibi fit solutio per modum satispassionis, et ideo redditur omnino illa poena, quæ peccato assignata est et accommodata; hic autem, per modum satisfactionis, et velut redemptionis, et ideo redimi potest pretiis, ut ita dicam, seu pœnis, quæ licet in se diversarum rationum sint, valorem tamen habent ad persolvendam seu redimendam illam pœnam.

SECTIO VII.

Utrum per passiones, seu pænas, quas quis necessario patitur, possit Deo satisfacere.

1. Concilium Tridentinum, sess. 14, c. 9, sic definit: Docet præterea tantam esse divinæ munificentiæ largitatem, ut non solum pœnis sponte a nobis pro vindicardo peccato susceptis, sed etiam spiritualibus flagellis a Deo inflictis, et a nobis patienter toleratis, apud Deum Patrem per Christum satisfacere valeamus. Unde fit simpliciter de fide esse, nos

posse satisfacere per hæc flagella; modus ma opinio dicebat; posterior autem, licet autem sub opinione est.

2. Prima opinio.-Prima opinio dicit, posse nos per ea satisfacere, sicut mereri, ea patienter et voluntarie acceptando, ita tamen, ut tota satisfactio sit in voluntate interiori, qua hæc acceptantur, et exterior pœna nihil satisfactionis addat; unde si duo ita se ha beant, ut alter id patiatur et bona voluntate illa acceptet, alter vero æquali omnino voluntate illa amet vel desideret, nihil tamen patiatur, juxta sententiam hanc, nihil magis unus, quam alter satisfaciet. Hoc asserit Richard., d. 11, art. 1, q. 4; Gabr., 16, q. 2, art. 3, dub. 1. Fundamentum illorum est, quia satisfactio debet fieri per aliquam actionem humanam elicitam, vel imperatam ; hæc autem flagella, quæ non sunt in nostra potestate, sunt passiones, non vero actiones nostræ ; unde ista flagella solum sunt voluntaria, ut objecta nostræ voluntatis, non vero ut actus.

3. Secunda opinio.-Secunda sententia est, in his flagellis duo posse considerari, scilicet, internam patientiam et patientiam externam; per priorem remitti pœnas tanquam per satisfactionem propriam, per posteriorem vero, id est, per ista flagella secundum se, remitti seu solvi pœnam purgatorii, non per modum satisfactionis, sed per modum vindictæ et punitionis ab ipso 'udice Deo illata, quæ hac ratione satispassiones dici possunt. Hanc sententiam tuetur Medin., tract. 3, q. 5, in fine primi dubii. Unde, ut hæc poena cadat in solutum (ta enim ipse supra loquitur), non videtur requirere hic auctor aliquem internum voluntatis actum, seu liberam cooperationem aliquam patientiæ, sed solum ut quis exterius etiam invitus patiatur, quia de ratione pœnæ vindicativa a judice inflictæ non est actio, sed passio.

4. Tertia opinio.-Tertia opinio distinctione utitur; duplex enim potest esse hujus modi pœna, prima proveniens ex causis generalibus, naturalibus, aut liberis, absque speciali ultione divina, ut ægritudines, bella et fames, et in universum, quidquid ab hominibus patimur, sive juste, ut a judice, sive injuste, ut ab inimico, etc. Secunda specialis imposita a Deo in poenam peccati, ut mors filii David, etc. Prior non habet rationem satisfactionis, cum non sit actio humana patientis; nec satispassionis, cum non sit a judice inflicta per modum vindictæ ; et ita non remittit pœnam, nisi ratione actus interni, ut pri

proprie satisfactio non sit, remittit tamen pœnam per modum justæ ultionis. Ita docet Soto, d. 19, q. 2, art. 2, qui consequenter infert, hane passionem remittere pœnam, etiam sine actu libero patientis, dummodo ille in gratia sit. Quinimo addit, licet resistat, et involuntarie ac impatienter flagellum suscipiat, dummodo in eo non peccet mortaliter, etiamsi peccet venialiter, nihilominus aliquid remitti per illam pœnam de pœna purgatorii, quod tamen simpliciter affirmare non audet, affirmat autem Ledes., 2 p., q. 14, art. 2, et videtur consequenter loqui, quia hæc pœna non pendet ex voluntate operantis, sed ex judicis lege et intentione.

5. Prima conclusio.- Dico primo: qui voluntarie suscipit pœnam ab extrinseco illatam propter Deum, satisfacit pro peccatis, non solum ratione actus interioris, sed etiam per se ac formaliter per ipsam exteriorem passionem seu pœnam. Hæc est, ut existimo, sententia D. Thom., 4, dist. 15, q. 1, art. 4, q. 2; Sylvest., verb. Satisfactio, q. 9; Victor., in Sum., n. 207; Navarr., in Sum, c. 3, n. 4. Et primo multum illi favet Concilium Tridentinum, quod non satis de solo actu interno explicatur, tum quia ita dicit, nos satisfacere per hæc flagella, sicut per jejunia, et alia opera voluntarie sumpta; tum etiam quia alias non proprie diceremur satisfacere his flagellis, si tantum essent objecta illius. actus per quem satisfacimus; alias dicere etiam potuisset, nos satisfacere per beneficia; gratias enim pro illis agendo, satisfacimus, sicut etiam orando, vel petendo illa, unde tam possemus satisfacere petendo, ut flagella tollantur, quam ea patienter sustinendo.

6. Secundo id sentiunt Sancti Patres, dum docent, per hæc flagella purgare Deum justos in hac vita, sicut per ignem purgatorii purgat in alia, et ad hoc accommodant verba illa 1 ad Corint. 3: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sic Augustin., de Fide et operibus, c. 15 et 16, et in Enchir., cap. 68; Greg., hom. 39; Chrysost., hom. 5 ad Hebr.: Quia bonus (inquit) non potest in omnibus bonus esse, ideo hic punitur, ut purgatus exeat. Hieron., Nahum 1, circa illa verba: Non insurget duplex tribulatio, seu, Non judicabit Deus bis in idipsum, propter hanc causam dicit, Deum non punire in futura vita, quem in hac punit; habetur in cap. Quid ergo, 23, q. 5.

7. Conclusio probatur ratione.— Tertio ra

tione probatur, quia licet ab extrinseco patiatur homo hanc pœnam, dum tamen eam voluntarie suscipit, et offert Deo, moraliter facit eam suam; ergo satis est, ut per illam satisfaciat ; sicut, qui ab alio suscipit pecuniam, et illam Deo offert in cultum religiosum, per illam satisfacit. Probatur consequentia, quia valor satisfactionis non consistit in hoc, quod ipse dolor, seu pœna a nobis veluti actione physica fiat, sed multo magis in hoc, quod propter Deum sustineatur, et voluntarie illi offeratur ; ergo idem fiet in his flagellis, ut per illa satisfaciamus, quia moraliter non minus grave est sustinere flagella extrinsecus illata, quam a se. Et hæc veritas confirmatur exemplo Christi Domini, et pas sionum ejus; ait enim Concilium Tridentinum, quod dum satisfaciendo patimur pro peccatis, Christo Jesu, qui pro peccatis nostris satisfecit, conformes efficimur; at vero Chrislus per passiones suas extrinsecus illatas ita satisfecit, ut non solum interior actus, quo illas acceptabat, et offerebat Patri, sed etiam ipsi dolores et pœnæ corporales essent satisfactoriæ, etiamsi Christus non illas in se efficeret, sed ab aliis illatas sustineret; ergo simili modo nos satisfacimus per flagella.

8. Unde fit, cæteris paribus, plus satisfacere, qui majorem pœnam patitur, cum ipsa etiam ad satisfaciendum conducat. Fit etiam hinc magis satisfacere, qui patitur ut innocens, quam qui ut malefactor, etiamsi ipsa pœna sit æqualis, tum quia habet majorem improportionem, et ideo majorem rationem mali; tum quia fieri potest, ut plus satisfaciat quis per hanc pœnam toleratam, quam per sponte assumptam, quia licet pœna ex ea parte, qua est magis voluntaria, magisque propria, magis satisfactiva sit, tamen ex parte difficultatis, quæ est in sustinendis passionibus extrinsecus advenientibus, multum excedere potest hæc poena tolerata; præsertim si cum illa aliqua injuria conjuncta sit.

9. Conclusio secunda.- Dico secundo: hæc satisfactio non fit solum per flagella ad eum finem a Deo immissa, sed per omnia, quæcunque illa sint, et ex quibuscunque causis proveniant, si prædicta voluntate suscipiantur. Hæc conclusio est eorumdem Doctorum, ut existimo, quia vel generaliter loquuntur, et nihil distinguunt, vel aperte indicant, ut D. Thom. supra, Victor. et Navar., qui exempla ponunt in ægritudine quacunque; Concilium etiam Tridentinum et Patres indefinite loquuntur. Et ratio est, quia hæc omnia flagella

potest homo facere moraliter sua; sed non alia ratione per hæc satisfacit, ut explicatum est, et infra evidentius constabit; ostendemus enim, hominem non satisfacere per hæc flagella, ut ab extrinseco tantum inferuntur, sed ut sunt aliquo modo ab intrinseco, moraliter loquendo. Et confirmatur primo, quia omnia hæc flagella proveniunt ex divina providentia, et saltem generali intentione per ea intendit, ut exerceamur et purgemur a vitiis, et reatibus peccatorum, ut Sancti supra citati docent; ergo si homo illis recte utatur, per illa etiam purgabitur. Confirmatur secundo, quia vix potest homo, nisi ex speciali revelatione, discernere, ex quo genere divinæ providentiæ hæ pœnæ proveniant. Item, etiam per eas pœnas, quas homines patiuntur propter sua delicta ab aliis hominibus, si supra dicto modo in Deum referantur, satisfaciunt ; ergo non est expectan da illa specialis Dei intentio, quæ sæpe rara est, et nobis incognita. Et ex probationibus harum conclusionum satisfactum est fundamentis aliarum opinionum, quatenus his conclusionibus contraria esse possunt.

10. Conclusio tertia. -Dico tertio : nulla flagella hujus vitæ, quacunque ratione a Deo inferantur, sunt satisfactoria, nisi per hones tam voluntatem acceptentur, et aliquo modo in Deum referantur. Hæc videtur aperta sententia S. Thom., Richard., et Gabr. Et videtur colligi ex Tridentino, ubi supra; nam imprimis, ut hæc flagella sint satisfactoria, requirit ut patienter tolerentur; deinde docet habere hanc vim ex Christi merito et satisfactione. Quod non potest intelligi ex opere operato, ut per se constat, quia hæc flagella, nec sunt sacramenta, nec habent speciale privilegium extra martyrium; ergo esse debet ex merito, sen satisfactione operantis, ad quod necesse est ut operetur tanquam Christi membrum; ergo necessaria est aliqua actio humana et honesta ipsius operantis, qua acceptet hujusmodi flagella, et ea moraliter conjungat cum Christi satisfactione. Unde solutio pœnæ, quæ fit in purgatorio, quia fit per meram satispassionem,non nititur proprie meritis Christi. Præterea, Sancti omnes, qui de his pœnis seu flagellis loquuntur, ita hor tantur homines, ut patienter et voluntarie illa sustineant, ut plane significent omnem amitti fructum, si hæc voluntas absit.

11. Ratione probatur. - Ratione denique argumentor. Primo, quia, ut supra dicebamus, et eleganter tractat Augustin., 2 de Pec

catorum meritis, c. 16 et 34, hæc satisfactio et poena, quam Deus exigit pro peccatis, non tam ordinatur ad aliorum exemplum, quam ad emendationem pœnitentis et divinum honorem; ergo requirit saltem voluntariam acceptationem ipsius pœnitentis, et ideo etiam in purgatorio hæc requiritur, saltem ut conditio, quia non est (ut ita dicam) quasi civilis punitio, sed veluti filialis castigatio, animam purificans morali modo, qui modus sine consensu voluntatis vix intelligi potest. Secundo,quia si tota remissionis pœna consisteret in passione, etiamsi homo non esset in gratia, vel etiamsi peccaret per voluntatem resistendo, nihilominus remissionem pœnæ obtineret, quod ab surdissimum est; et, si hoc semel concedatur in peccato veniali, idem fere sequitur in mortali. Tertio, ratio propria est, quia passio hujus vitæ non est comparabilis, nec proportionem habet cum pœna purgatorii; ergo non erit sufficiens ad remittendam illam, nisi ex dignitate, vel voluntate patientis habeat valorein moralem, ut hac ratione possit esse veluti pretium sufficiens ad redimendam illam pœ

[blocks in formation]

13. Dubium. Sed quæres: si necessaria est voluntas, ut hæc passio exterior sit fructuosa, quandiu durabit hic fructus? an solum quandiu durat actus interior voluntatis ? videtur enim hoc sequi ex dictis, quia solum eo tempore illa passio est voluntaria et libera, quia cum non procedat ab actu voluntatis, sed solum sit veluti objectum ejus, cessante actu, illa passio non erit voluntaria. Et confirmatur, quia alias etiam dormiens satisfaceret per injuriam extrinsecus illatam, si habuit prius animum et voluntatem sustinendi totam illam injuriam; hoc autem non videtur verisimile. In contrarium vero est, quia durum est affirmare, eum, qui graves pœnas patitur, non satisfacere, nisi dum actu acceptat illas pœnas. Respondetur, vix posse hoc a nobis dijudicari, sed divinæ providentiæ, et ordinationi esse committendum. Videtur tamen verisimile, non esse necessarium ut inte

rior actus continenter duret physice,sed satis esse ut moraliter durare censeatur;judicabitur vero durare moraliter, quando et actus cecidit in totam illam passionem, quam homo humano modo sentit, et patitur, quamque ex vi illius actus patienter sustinet, nec repugnat, aut obmurmurat; denique, quando prior voluntas non est per contrarium actum retractata, et ejus virtus adhuc moraliter durat, ut ex dictis effectibus colligitur.

14. Aliud dubium. Deciditur. Ultimo ex dictis expeditur dubium, in quo Soto, Victor. et Ledesma inter se dissentiunt, scilicet, quando Deus specialiter punit in hac vita aliquem justum pro peccato, an hoc ipso omnino liberet a tota poena, quæ illi peccato in purgatorio designata est. Victoria enim et Ledesma affirmant, Soto vero contradicit, et merilo, quia potest interdum illa pœna non esse æqualis, ut si sit brevis et remissa. Unde de hoc est speciale privilegium martyrii,quod perfecte purget et omni pœna hominem liberet. Nec oportet, etiamsi Deus specialem pœnam, vel permittat, vel infligat ad purgandum justum, ut statim omnino purgationem perficiat ; satis enim est, si in hac vita purgatio inchoetur, in purgatorio perficienda; sicut e contra accidit interdum in reprobis, qui hic puniri incipiunt, ut consummentur in inferno, juxta illud Deut., 32: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

SECTIO VIII.

Utrum ad nostram satisfactionem requiratur divina promissio, et acceptatio.

1. Opinio quorumdam negatur. - Hactenus explicuimus conditiones necessarias ad satisfactionem ex parte satisfacientis, et operum ipsius; superest dicendum de conditione requisita ex parte Dei, quæ non potest esse alia, nisi promissio, aut lex divina. Quidam ergo auctores negant, hanc promissionem, vel legem esse necessariam; fundamentum esse potest, quia qui, quod debet, persolvit, nulla lege, vel promissione indiget, ut ejus debitum remittatur; sed nos per nostras satisfactiones vere persolvimus; ergo non est necessaria promissio, ut remittatur nobis. Imo, si proprie loquamur, non est remissio, sed solutio; remissio enim gratuitum aliquid, solutio autem opus justitiæ indicat, et hoc ipsum includitur in ratione satisfactionis; est enim illa pars justitiæ, sicut poœnitentiæ. Confirmatur, quia satisfactio, ut vera sit, debet in se ha

« PredošláPokračovať »