Obrázky na stránke
PDF
ePub

Respondetur primo, illud quod dicitur de septenni pœnitentia pro singulis mortalibus, fabulosum esse; nullibi enim extat tale decretum; imo nec illæ pœnitentiæ erant universales pro omnibus delictis, sed pro quibusdam gravioribus, et interdum erant breviores,, interdum diuturniores; relinqueban tur etiam interdum arbitrio Episcopi, ut videre licet in Conc. Carthag. III, c. 31. Denique in eis magis consulebatur ædificationi Ecclesiæ, quam necessitati pœnitentis. Secundo, non constat illas pertinuisse ad forum pœnitentiæ, sed fortasse sæpe ad externum forum Ecclesiasticum. Et patet, quia interdum erat pœna depositionis vel privationis Ecclesiasticæ dignitatis, vel quid simile. Tertio, etiamsi aliqua pertinerent ad forum pœnitentiæ, semper dabatur locus arbitrio confessoris, uti constat ex decretis citatis; unde illa solum erat quasi regula directiva, ut illam confessores sequerentur, quantum expedire censerent. Quarto jam tota hæc consuetudo antiquata est, et ad arbitrium sacerdotis totum hoc negotium est revocatum. De hac re legi possunt Anton.,3 p., tit. 17, c. 21, § 1; Sylvest., verb. Confessor, 4, in princ., et q. 2; Pet. Sot., lect. 2 de Satisfact.; Soto, d. 19, q. 2, art. 5; Navar., c. 26, n. 17; et Marian. Vict., dict. opusc. de Antiquis pœnitentiis.

Secunda conclusio.

3. Dico secundo: hoc judicium et arbitrium confessoris, non est ejus voluntati absolute relictum, sed considerata gravitate peccatorum, et dispositione pœnitentis, servataque ratione justitiæ, debet proportionatam satisfactionem imponere, prout secundum humanam prudentiam potuerit, ut supra explicatum est; et ita colligitur ex Conc. Trid., sess. 14, c. 8, ubi sunt illa verba notanda: Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et pænitentium facultate salutares satisfactiones injungere, ne si forte peccatis connireant, et indulgentius cum pœnitentibus agant, levissima quædam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes fiant. Similia habentur in Conc. Mogunt. II c. 31. Et ratio est supra tacta, quia sacerdos est judex; ergo debet æquitatem servare. Et confirmatur, quia est veluti medius arbiter inter Deum et peccatorem; si autem gravissimam pœnam imponeret pro levissimo crimine, injuriam faceret peccatori; ergo e contrario.

Tertia assertio.

4. Nihilominus dico tertio: ex rationabili causa propter impotentiam vel fragilitatem pœnitentis potest confessor dissimulare, et leviorem satisfactionem imponere. Ita D. Thom., in Addit., q. 18, art. 4; Soto, d. q. 2, art. 3, et alii communiter. Et ratio est, quia in hoc sacramento magis intenditur salus pœnitentis, et ejus emendatio, quam satisfactio pro pœna; si autem gravior satisfactio imponatur, quam fragilitas, vel conditio pœnitentis patiatur, majori periculo exponitur salus ejus, quam si aliquid de poena remittatur. Et confirmatur, quia hoc etiam in majorem gloriam Dei cedit, qui potissimum vult curationem peccatoris, et alias causa Dei semper manet integra, quia si hic peccator plene non satisfecerit, in purgatorio solvet usque ad novissimum quadrantem. Propter quod recte Chrysostom., seu auctor Imperfecti in Matthaeum, hom. 23, et habetur in cap. Alligant, 26, q. 7, dicit, confessores semper debere in mitiorem partem inclinare et condescendere pœnitentibus; quia in hoc minus periculi est, quam si gravioribus pœnitentiis homines deterreant, vel in desperationem inducant; et Nazianzen., orat. 26, circa finem: Hanc (inquit) rationem tene, ut partim illum corrigas, idque leniter et humane, non ut hostis, neque ut durus et rigidus medicus ; et infra: Habes medicinæ regulam, Christi discipulus es, mitis et benignus, qui nostras infirmitates portavit. Quocirca illud præcipue debet attendere confessor, ut satisfactionem imponat, accommodatam curationi et præservationi a peccatis, in quo oportet ut integritatem et severitatem habeat; quod si in hac parte sufficienter peccatori provideat, quamvis in castigatione remissius agat, nunquam graviter errabit, propter rationes factas; et quia in hoc difficillimum est a quitatem attingere. Advertit autem Navar., c. 26. n. 19 et 20, quando confessor leviorem multo pœnitentiam imponit propter fragilitatem pœnitentis, quam peccata ejus mereantur, debere illum admonere, illam non esse sufficientem pœnam, sed propter ejus indispositionem cum illo benignius agi, ne forte ex levitate pœnæ occasionem sumat peccandi, et ut fortasse moveatur ad alias voluntarias satisfactiones assumendas. An vero debeat confessor semper in hoc condescendere arbitrio pœnitentis, dicam commodius in sect. 7.

SECTIO V.

Utrum condigna hæc satisfactio consistat in indivisibili, vel habeat aliquam latitudinem.

1. Dupliciter hoc intelligi potest: uno modo in ordine ad judicium confessoris, et hoc modo vix potest in quæstionem venire, quia certum est non posse confessori constare hanc satisfactionem esse condignam cum tanta æqualitate, ut nulla possit major, vel minor juste imponi; hoc enim excedit scientiam humanam, et ideo certum est, intra aliquam latitudinem posse confessorem paulo majorem vei minorem satisfactionem imponere, servata æquitate, sicut etiam in humana justitia pretia rerum non consistunt in indivisibili, sed habent latitudinem rigorosi, mitissimi, et medii pretii, et in omnibus servatur justitiæ æqualitas.

2. Aliquorum opinio. Secundo ergo modo intelligi potest quæstio in ordine ad effectum, id est, an illa satisfactio, quæ in re sufficiens est ad tollendam totam pœnam, consistat in indivisibili, an vero in ordine ad ef. fectum habeat eamdem latitudinem, quam habet in judicio confessoris; ita ut omnis pœna, quam confessor juste, et prudenter imponit, sive sit major, vel minor, sive rigorosa, sive mitis, totam pœnam remittat. Multi enim Theologi hoc posterius opinantur, ut Scot., d. 18, q. 1; et ibi Gabr., art. 1, notab. 5, et art. 2, concl. 5; Major, d. 20, q. 1, in princ.; Soto, q. 2, art. 3; Medin., tract. 2, q. 47, de effectu pœnitentiæ injunctæ. Fundamentum eorum est, quia hoc judicium pœnæ commissum est homini; ergo debet judicar modo huinano, et juxta humanam æstimationem. Confirmatur ex differentia inter satisfactionem ex opere operantis, et ex opere operato; in illa enim homo non est judex, sed reus luens pœnas, et ideo ibi datur certa satisfactio in indivisibili consistens, soli Deo cognita; at vero in posteriori satisfactione homo est judex arbiter, et taxat pœnam condignam, et ideo, licet paulo majorem, vel minorem taxet, erit æqualis eo modo, quo judicium humanum et justitia requirit; alioqui nunquam posset confessor justum arbitrium ferre in hoc judicio.

Satisfactionem hanc consistere in indivisibili.

Vera resolutio.

3. Hanc mensuram esse ex institutione Christi.Nihilominus probabilius censeo, hanc

satisfactionem æqualem reatui in re ipsa esse certam, et in indivisibili consistentem, ita ut, si ad illam non attingat pœnitentia imposita, licet parum deficiat, non tollat omnem pœnam; si autem excedat, licet parum, aliquid etiam satisfactionis supersit. Ita tenet Petr.Sot., lect. 1 de Satisfactione, et dicit esse cominunem sententiam antiquorum; sed illi, ut verum fatear, non multum rem explicant, sed absolute dicunt requiri condignam satisfacticnem, ut videre est in D. Thom., d. 18, q. 1, art. ult., quæstiunc. ult.; Alens., 4 part., q. 80, memb. 3, art. 1, ad argum.; Palud., d. 20, q. 2; Durand., q. 1. Probatur autem dicta sententia, quia in divino judicio omnia sunt definita in pondere et mensura, neque in illo est latitudo rigorosi, vel medii pretii; hoc autem judicium divinum est, quamvis per hominem exerceatur; nam homo tenetur juxta divinam legem et justitiam judicare. Nec refert quod non possit indivisibiliter cognoscere, quæ pœna, vel satisfactio a Deo taxata sit, quia satis est, ut humano modo judicet res autem ipsa habebit effectum, prout in re fuerit conformis legi divinæ, et mensuræ a Deo positæ. Præsertim, quia regulariter loquendo, nec paulo magis, vel minus attingit homo in judicio illam mensuram, quia pendet ex multis, quæ homini ignota sunt, scilicet ex gravitate pœnæ, quæ ex peccato relinquitur, ex modo, quo ex opere operantis, vel operato applicatur satisfactio, ex dispositione pœnitentis, et ex aliis similibus, quæ vix possunt in unum conjungi et ponderari, ita ut humanum judicium parum discrepet a medio; non est ergo hæc commutatio ita posita in arbitrio confessoris, ut si a justa mensura, vel modicum aberret, æque valeat satisfactio, eo quod bona fide posita sit. Hæc autem mensura ex Christi institutione petenda est; supponit enim in opere proportionem aliquam, addit vero certam aliquam legem, qua decrevit, ut per tale opus tanta satisfactio Christi applicaretur, idque infallibiliter et mathematice (ut sic dicam) servatur.

4. Et confirmatur primo, nam etiam absolutio et effectus ejus pendet ex dispositione pœnitentis, et humano judicio fertur, et nihilominus illa dispositio in re consistit in indivisibili, saltem, ut talis sufficiat, et non minor, et quantumcunque confessor prudenter existimet esse sufficientem dispositionem si in re non adsit, quamvis parum distet, nihil efficiet, in quo nuilus dubitat; ergo similiter, etc. Confirmatur secundo, quia in omni alio

effectu sacramentorum semper observatur, ut sit major, vel minor, juxta dispositionem suscipientis, et quoad hoc in indivisibili consistit; ergo idem erit in præsenti; sed qui majorem suscipit satisfactionem, hoc ipso melius disponitur ad hunc effectum ex opere operato, cæteris paribus; ergo pro rata, seu proportione, majorem fructum consequetur. Nec ratio divinæ justitiæ pati videtur, ut cæteris paribus, non plus satisfaciat, qui plus operatur, etiamsi in excessu parva sit inæqualitas; eadem enim servanda est in fructu, quia justitia divina æquissima est.

5. Destruitur fundamentum contrariæ senten tiæ. - Ad fundamentum contrariæ sententiæ respondetur, duo debere sacerdotem observare in satisfactione imponenda: unum est justa vindicta, et commutatio pœnæ, et quoad hoc fateor non posse tam exacte æqualitatem rei ad rem observare, quia non habet sufficientem notitiam extremorum, ut possit ea inter se comparare et compensare, sed secundum generales quasdam rationes, pro gravioribus delictis debet graviores satisfactiones imponere. Aliud, quod debet attendere, est emendatio et præservatio in futurum, et in hoc potest majorem servare proportionem; quamvis enim difficile sit quantitatem medicinæ ita præfinire, ut neque deficiat, neque excedat tamen in hoc aliqua major notitia extremorum habetur, et ita facilius potest et cum majori proportione servari proportio. Aliquando vero necesse est, ut satisfactio propter aliorum exemplum, vel ad tollendum scandalum fiat, prout olim fiebat frequentius in Ecclesia, et tunc non tam gravitas culpæ coram Deo, quam genus, et modus peccati respectu aliorum considerandus est. Et propter aliquem ex his respectibus posterioribus contingere potest, ut juste imponatur major poena, quam forte ad satisfaciendum coram Deo esset necessaria.

SECTIO VI

Que opera sint in satisfactionem imponenda.

1. Primum dubium. An debeat imponi opus bonum.-In hac sectione tractari possunt fere omnia, quæ supra de satisfactione ex opere operantis tractata sunt; suppositis tamen iis, quæ ibi diximus, brevissimis dubiis res tota expediri potest. Primo ergo quæri potest, an opus injungendum oporteat esse moraliter bonum. Respondetur, ex suo genere debere esse bonum, et habere cæteras con

ditiones ipsius operis, quæ ad satisfactionem ex opere operantis requiruntur, quia hæc satisfactio sacramentalis habet pro materia opus de se satisfactorium ex opere operantis, quod per virtutem clavium elevatur. An vero oporteat ab ipso operante bene fieri, ut impleat obligationem sibi impositam, dicam sect. 8. 2. Secundum dubium.-An debeat opus esse externum.-Secundo quæri potest, an oporteat hoc opus esse externum, vel sufficiat internum. Alens., 4 p., q. 84, memb. 2, art. 1, et Almain., d. 15, q 1, omnino requirunt actum externum, vel quia futurus est pars sacramenti, et ideo oportet, ut sit sensibilis, vel quia imponitur per modum humani præcepti, quod non solet cadere in actum internum. Dico tamen, actum externum esse magis accommodatum propter rationes factas, et quia solet esse magis pœnalis. Nihilominus vero imponi posse internum actum. Ut si pœnitens ita ægrotet, ut nihil possit externe facere, injungi ei potest, ut actum internum habeat. Item, si confessor judicet valde expedire ad bonum pœnitentis, ut aliquoties, vel aliquibus diebus proponat peccatum vitare, poterit hoc illi injungere. Item, ut ille actus sit pars sacramenti, satis est, ut sit per accidens sensibilis, sicut contritio; fitauten per accidens sensibilis, quando exterius imponitur, et acceptatur. Deinde, cum hoc sacramentum ad internum bonum animæ pertineat, et internam salutem ejus intendat, non mirum est, confessorem, sicut potest absolvere ab internis peccatis, ita posse ligare ad internum actum, si animæ ita expediat. Denique etiam ipsa contritio elevatur per virtutem clavium; cur ergo non poterunt elevari alii actus satisfactorii ?

3. Tertium dubium.-An possit imponi pœnitentia publica.-Communis opinio.- Tertio quæri potest, an possit imponi pœnitentia publica; vocatur autem hoc loco publica pœnitentia, non omnis illa, quæ coram aliis fit, nam si ita fiat, ut persona maneat occulta, vel causa, quia est res, quæ sponte fieri solet, vel certe, si talis est pœnitentia, ut soleat pro levibus peccatis imponi, de his non est dubium quin imponi possint. Dicitur e go publica pœnitentia, quæ ita fit coram aliis, ut ex illa colligi possit, confessorem propter grave crimen illam imposuisse. Et est ratio dubii, quia videtur esse contra sigillum, propter quod Navar., in c. Sacerdos, de Pœnit., d. 6, n. 86, et in Sum., c. 8, n. 10, negat tales pœnitentias posse imponi, et jura, quæ de

illis loquuntur, intelligenda existimat in foro exteriori. Sed est certe difficilis interpretatio; nam c. 1 de Pœnit. et remiss., et clarius Conc. Trid., sess. 24, c. 8 de Reform., aperte videntur loqui in hoc foro. Unde communis opinio est, propter peccata occulta non debere imponi pœnitentias publicas, quia sunt improportionatæ, et contra bonam famam pœnitentis; pro peccatis vero publicis imponendas esse, quia ita expedit ad Ecclesiæ satisfactionem et exemplum. Ita D. Thom., d. 14, q. 1, art. 5, quæstiunc. 1, ad 1, et d. 17, q. 3, art. 4, quæstiunc. 4, ad 4; Alens., 4 part., q. 14, memb. 6, art. 1, alias q 64, memb. 1; Palud., d. 14, q. 6; Argent., art. 3; Durand., q. 4; Soto, d. 19, q. 2, art. 5; Anton., 3 part., tit. 14, c. 17, §6; Medin., tract. 2, q. 44, Ad difficultatem vero de sigillo respondet Durand. ibi, non revelari peccatum, quia est publicum. Sed contra, quia revelatur confessio ejus, quod non licet, ut supra dixi. Melius D. Thom. negat esse revelationem, quia fit ex consensu ipsius pœnitentis. Urgebis, quia hic consensus est veluti coactus, et involuntarius. Propter hoc dico, si pœnitens habeat rationabilem causam ad non acceptandam hujusmodi poenitentiam, et illa non sit necessaria ad tollendum aliquod scandalum, non esse obligandum, sed tunc tantum, quando ad tollendum scandalum, vel ad satisfaciendum Ecclesiæ in crimine publico, el notorio judicatur necessarium, vel valde expediens alsque gravi incommodo pœnitentis, qui in eo casu non potest dici cogi, sed rationaliter induci ad id, quod facere debet; reliqua de hoc puncto dicta sunt in superioribus.

4. Quartum dubium.—An debeat esse unum ex illis tribus, jejunio, oratione, et eleemosy na.-Quarto quæri potest, an opus satisfactorium oporteat esse aliquod ex illis tribus, jejunio, oratione et eleemosyna. Respondetur: non oportet, si hæc in rigore sumantur, esse aliquod ex illis, quamvis ad illa reduci debeant aliquo modo. Videantur dicta disputatione præcedenti, et accommodentur hic.

5. Quintum dubium.-An possit esse opus supererogationis. Quinto, an oporteat hoc opus esse supererogationis, vel possit esse ex aliis præceptis, videantur supra dicta in simili. Quibus suppositis respondetur, regulariter imponi opera supererogationis, ut major sit satisfactio, et ut detur pœnitentibus occasio plura bene operandi. Nihilominus non est dubium quin opera etiam præ

cepta possint imponi, quia, cum illa sint satisfactoria, possunt per claves elevari, et in idem opus potest cadere duplex obligatio, et sæpe boc facere expedit, saltem ex parte, propter hominum fragilitatem. De quo bene Navarr., in c. 1 de Poenitentia, dub. 6, cap. 40 et seqq.,ubi etiam significat, idemque alii auctores sentiunt, quando confessor nihil explicat, semper intelligendum esse imponere opus alias non præceptum, quia regulariter hæc est intentio confessoris; ab hac autem regula excipit eleemosynam Victor., in Sum., n. 205; Soto vero, d. 19, q. 2, art. 1, in fine, distinguit, quia, si obligatio faciendi eleemosynam supervenit post coufessionem, sufficiet illa eleemosyna ad implendam pœnitentiam, non vero si antecessit. Sed hæc non sunt necessaria ratione fundata; quid enim plus habet eleemosyna, quam jejunium? vel quid refert, quod obligatio antecedat, vel sequatur? Totum ergo pendet ex intentione confessoris, quæ tamen ex circumstantiis, et ex materia interpretanda est; nam, si rationabiliter creditur noluisse adeo gravare pœnitentem, merito potest credi, quod hæc fuerit intentio ejus, quia semper credendum est prudenter et rationabiliter operari; consultius tamen esset, quando materia talis est, ut conjuncta aliis præceptis possit grave onus imponere, explicite interrogare confessorem intentionem ejus.

6. Addunt etiam Doctores, si quis recitet rosarium aut horas eo tempore, quo ex præcepto audit sacrum, satisfacere. Ita Angel., verb. Feriæ, § 46; Adrian., q. 1 de Satisf.; Medin., tract. 2, q. 48. Et ratio est, quia re vera facit opus impositum, ad quod alias non tenebatur, et quod incompossibile non est cum auditione Missæ.

7. Sextum dubium. An debeat esse opus particulare.—Sexto quæri potest, an oporteat hoc opus esse aliquod particulare, vel per clausulam generalem, quidquid boni feceris et mali sustinueris, eleventur opera ad satisfactionem ex opere operato. Quam quæstionem ponit S. Thom., Quodl. 3, art. 28, et respondet, hoc posterius affirmando, quem secuti sunt Palud. supra, et Petrus Soto, lect. 2, de Satisfact., et Navarr., in Sum., c. 26, n. 24, et de Pœnit., d. 6, c. 1, in princ. n. 36, quibus in re pia et favorabili ego non contradicam; et quia, si peccatum in communi potest esse materia hujus sacramenti, cur non etiam satisfactio in communi? Ne autem possint inferre aliqua absurda, existimo in

telligendum hoc esse quoad satisfactionem D. Thom., q. 1, art. 3, quæstiune. 3; Ripro peccatis in illa confessione confessis, quia de illis tantum fertur judicium, et ita postquam illa plene fuerint remissa, ille effectus cessabit.

8. Ultimo quæri potest, an possit etiam imponi opus per aliud implendum, sed de hoc dicam infra, in sect. 9.

SECTIO VII.

l'trum pœnitens teneatur satisfactionem sibi impositam acceptare, et acceptatum implere.

--

1. Prima sententia. Non teneri. Secunda sententia. Nunc dicendum superest de his, quæ pœnitens exhibere tenetur. In qua re prima sententia est pœnitentem non teneri ad acceptandam pœnitentiam; si tamen illam acceptet, teneri illam implere. Ita Scot., d. 18, q. 1, art. 1; ibi Gabr., q. 1, art. 3, dub. 1, et d. 16, art. 3, dub. 5; Medin., tract. 2, q. 5; Sylvest., verb. Confessio, q. 25 (licet q. 6 videatur contrarium sentire); Armil., verb. Confessio, § 29; Navarr.,c. 26, n. 20. Idem sentiunt Hostiens. et Panorm., in c. Significavit, de Poen. et remiss. Fundamentum est, quia peccator in hac vita non tenetur satisfacere pro pœna temporali, sed potest in purgatorium remittere; ergo quoad hoc non tenetur se subdere clavibus. Confirmatur primo, quia alias teneretur acceptare condignam pœnam, etiamsi esset gravissima. Confirmatur secundo ex communi omnium consuetudine; nullus enim confessor negat absolutionem poenitenti eo solum, quod nolit pœnitentiam acceptare. Secunda sententia est Cajet., tom. 1 Opusc., tract. 6, q. 2, ad 2, ubi non solum negat teneri ad acceptandum, sed etiam, si acceptet, teneri ad implendum; et videtur sane magis consequenter loqui, quia illa acceptatio non est votum, nec promissio, sed tantum simplex propositum; si ergo præceptum coufessoris per se non inducit obligationem, nec acceptatio illam inducet.

Conclusio prima.

2. Posse confessorem obligare pænitentem, ut acceptet et impleat. - Dico tamen primo, confessorem obligare posse pœnitentem, ut satisfactionem impositam acceptet et impleat. Hæc conclusio videtur mihi hoc tempore tam certa, ut sine temeritate negari non possit; nam vere aperte definivit illam Tridentinum, adeo ut Victoria existimaverit eam esse de fide. Docuit illam Magister, d. 16 et 18, et ibi

char., art. 2, q. 5; Palud., d. 20, q. 2, in fin.; et ibi Major, q. 5, et d. 17, q. 2; et ibi Durand., q. 2 et 3; Alens.,4 p., q. 24, memb. 4, art. 5, alias q. 64, memb. 2, art. 3, et memb. 3, art. 1 ; Anton., 3 p., tit. 18. c. 19, § 19; Ruard., art. 3, pag. 273; Victor., in Sum. n. 240; Soto, d. 20, q. 2, art. 2; Petr. Sot, lect. 2 de Satisfact.; Cano, Relect. de Pœnit., p. 5, in fine, Ledes., 2, p. 4, q. 20, art. 3. Et colligitur ex Leone P., ep. 89, alias 91, habetur in c. Multiplex, de Pœnit., d. 1; et ex Concil. Salegustadiensi, c. 18, in 3 tom. Conciliorum: Multi, inquit, tanta falluntur stultitia, ut capitali crimine culpati pœnitentiam a suis sacerdotibus acceptare nolint. Favet etiam c. Omnis utriusque, ubi eodem modo præcipitur fidelibus, confiteantur, et pœnitentiam impleant ; item Concil. Florent., dum inquit, hanc satisfactionem esse imponendam secundum arbitrium sacerdotis; clarius Trident., sess. 14, c. 8, ubi dicitur, esse in sacerdotibus potestatem ligandi,non tantum ad infirmitatis medicamentum, sed etiam ad peccati commissi vindictam, et hoc sensu definit canone 15, datam esse sacerdotibus potestatem, non solum absolvendi, sed etiam ligandi.

ut

3. Probatur ratione. — Et ratione probatur, primo ex supra dictis, quia confessor tenetur satisfactionem imponere; ergo alter tenetur acceptare. Patet consequentia. tum quia cum uterque concurrat ad sacramentum, uterque tenetur integritatem ejus servare; tum etiam quia alias valde inefficax esset potestas sacerdotis vindicativa. Confirmatur, quia unusquisque tenetur parere judici recte judicanti; sed impositio pœnitentiæ est pars justitiæ; ergo. Et hæc ratio solvit fundamenta contrariæ sententiæ; nam licet in lege naturæ non esset præceptum satisfaciendi, tamen in lege gratiæ, quatenus hominibus commissum est integrum judicium de peccatis, per eos imponi potest hæc satisfaciendi obligatio; sicut etiam imponi potest pœnitentia per modum medicine. Unde obiter colligitur, hanc conclusionem non tantum procedere in annua confessione, sed etiam in quacunque alia, quæ voluntarie fit, præsertim si sit de materia necessaria, quia eadem est ratio de integritate judicii, et sacramenti, et quia per illam confessionem extinguitur obligatio confitendi amplius illud peccatum, et ideo eodem modo potest pro illo satisfactio imponi.

« PredošláPokračovať »