Obrázky na stránke
PDF
ePub

Conclusio secunda.

4. Quæ sit illa obligatio. Objectio. Solvitur. Secundo dicendum est hæc obligatio ex genere suo est gravis, et sub reatu peccati mortalis ; tamen in individuo sæpe potest esse tantum sub veniali. Probatur prima pars, quia materia de se gravis est, et ad religionem, seu justitiam divinam pertinens; ergo. Unde colligitur, si confessio sit de materia mortali et necessaria, et pœnitentia imposita etiam sit gravis, tunc esse peccatum mortale, si voluntarie, et sine carsa rationabili omittatur. Dices: quid si pœnitens nolit acceptare, neque absolutionem recipere, sed alium adire confessorem. Respondetur, facile posse hoc a gravi culpa excusari, præsertim si pœnitenti liberum sit huic, vel alteri sacerdoti confiterir. Nihilominus, si revera confessor nullam moralem vim inferat, sed convenientem satisfactionem imponat, non est absolute liberum, nec licitum pœnitenti sacramentum inchoatum relinquere, et effugere sacerdotis justum judicium, cui jam semel se subdidit; confessores tamen in hoc non debent esse nimis dith

ergo nec etiamsi sit totalis, quia, ut diximus, sola hæc mutilatio sacramenti non sufficit ad peccatum mortale. Quinto, addit Medina supra, omissionem fore venialem, si confessor noluit sub majori obligatione ligare, etiamsi materia seu pœnitentia imposita gravis fuerit; ad quod necessarium erit, ut sacerdos suam intentionem pœnitenti declaret. Aliis autem videtur, non esse hoc id potestate sacerdotis, qui in hoc se habet sicut legislator, qui potest præceptum ferre, aut uon ferre ; si autem ferat, non est in potestate ejus magis vel minus obligare, sed in necessario sequitur ex materiæ gravitate. Verumtamen, licet præcipiens non possit excedere gravitatem. materiæ in imponenda obligatione, quia hoc superat potestatem, et non pendet ex sola voluntate, tamen satis probabile videtur, posse obligationem moderari infra materiæ gravitatem, quia in hoc non se habet tanquam agens naturale, ut necessario agat secundum ultimum actum potentiæ suæ. Probabilis ergo videtur hæc opinio Medina, præsertim cum dixerimus, posse sacerdotem pœnitentiam imponere sine ulla obligatione; cur ergo non poterit eam imponere cum minori, seu levi obligatione, cum hoc pendeat ex voluntate ejus, infra limites suæ potestatis ?

6. Quando obligetur pænitens.-Sed quæres, quando obligetur pœnitens ad hanc satisfactionem. Respondetur: si confessor designat tempus, intra illud implenda est, ut constat; quod si forte intra illud non impleatur, non statim cessat obligatio, ut contingit in præ

ciles, sed accommodari oportet fragilitati pœnitentis, et leviores illis pœnitentias imponere, si graviores illi acceptare nolint; præsertim quando non est aperta eorum malitia, et medicinæ necessitas in futurum non urget, et ita fiet, ut moraliter vix possit fieri magna dissensio inter confessorem et pænitentem, si uterque licite et juste suo munere fungatur. 5. Probatur secunda pars conclusionis.ceptis Ecclesiasticis, quæ si præcipiunt jejuSecunda pars conclusionis communis est; tenet Soto, d. 20, q. 2, art. 2; Palud., d. 17, q. 7, concl. 4; Navar., in Sum., c. 21, n. 4, constatque ex generali regula peccatorum, quæ ex levitate materiæ venialia fiunt. Erit autem levis materia, primo, si confessio sit de solis venialibus. Secundo, si sit de mortalibus jam confessis, ut Soto etiam et alii notarunt, quia, licet integritas sacramenti non servetur, tamen est in re valde extrinseca et secundaria. Tertio, si omittat partem pœnitentiæ in confessione mortalium, quando pars illa non est gravis. Quarto, si contingat in confessione mortalium levem pœnitentiam imponi, etiamsi tota illa omittatur, non erit peccatum mortale, qua, licet causa sit gravis, tamen materia præcepti nou est sufficiens ad tantam obligationem. Et, si illa esset male 1ia partialis, omissio ejus non esset mortalis;

nium, vel Missam tali die, illo transacto, cessat, quia intentio talis legis est omnino definire tale tempus; at vero intentio confessoris est satisfactio pro peccatis; circumstantia vero temporis solum est, ne nimia sit dilatio. Quocirca non est intentio sacerdotis, ut statim obligatio cesset, si forte aliqua ex causa differatur. Unde etiam fit, ut hujusmodi dilatio facile possit a mortali culpa excusari, quia non est contra substantiam præcepti ; unde si rationabilis causa intercedat, interdum etiam poterit honestari. At vero, si confessor non designet tempus, obligat, per se loquendo, ad implendam pœnitentiam, quam primum commode fieri possit, quia et integritas sacramenti, et ratio medicinæ, et justæ sententiæ, quæ secum affert adjunctam executionem, ac denique rationabilis intentio confessoris hoc requirit; sicut ergo votum,

quod tempus non determinat, de se obligat statim, ita etiam hæc satisfactio. Sed hæc omnia moraliter intelligenda sunt; non enim statim est judicandum peccatum mortale in quacunque dilatione, sed quando judicio prudentis confessoris esset nimia. Quid vero agendum sit, si pœnitens oblitus est poeni tentiæ impositæ, et an ob eam causam teneatur confessionem iterare, dictum est supra inter disputandum de integritate.

pter integritatem sacramenti et judicii; tum maxime, quia in judicio recto et bene instituto, arbitrium pœnæ, ubi illud locum habet, non est commissum reo, sed judici, apud quem est polestas vindicativa et coactiva, quæ coactio in præsenti judicio, eo quod sit voluntarium, proprie non habet locum; fit autem prout potest, ligando per præcepti ne cessitatem. Ad primam confirmationem, tum respondetur, confessorem posse quidem obli

Pœnitens an possit obligari antequam absolva- gare ad satisfactionem condignam, ita ta

tur.

men ut simul sit medicinalis, atque adeo tolerabilis, et accommodata humanæ fragilitati. Alia difficultatem non habent.

SECTIO VIII.

graliæ.

1. Prima assertio, sufficere in statu peccati mortalis. Hoc dubium intelligi potest de necessitate ad integritatem sacramenti, vel ad effectum ejus. Dico primo satisfactio exhibita in statu peccati mortalis sufficit ad integritatem sacramenti, et ad implendam obligationem a confessore imposita m. Est communis, et ratio est, quia confessor tantum præcipit opus, et non modum ejus. Confirmatur, quia in aliis præceptis vel sacramentis satis est substantia operis, etiamsi extra cha ritatem fiant; neque est hic nova fingenda obligatio sine necessitate. Neque hæc conclusio pendet ex quæstione de effectu, quia effectus est finis, non materia hujus præcepti. Ex hac conclusione infertur, etiamsi ipsum opus satisfactorium male fiat, ita ut ex aliqua circumstantia peccatum sit, posse sufficere, propter eamdem rationem ; ut si imponatur jejunium, et pœnitens vel in quantitate excedat, vel in fine deficiat, si tamen formam jejunii servet, implebit præceptum sibi impositum, propter rationes factas.

7. Tandem potest ex his definiri dubium supra huc remissum, an possit sacerdos obligare pœnitentem ad implendam pœnitentiam priusquam illum absolvat. Dico enim, Utrum necesse sit pœnitentiam implere in statu si sermo sit de satisfactione tantum ut est vindicta, non posse sacerdotem hoc facere, per se loquendo, quia nullum ad hoc habet jus; nec habet per se causam differendi absolutionem, si pœnitens acceptat poenitentiam, et nulla est ratio existimandi non impleturum illam. Et ideo dixi, per se loquendo; nam per accidens ob tale periculum, si verum sit, poterit sacerdos juste id facere. Sicut etiam potest, et interdum debet, non absolvere, donec impleat poenitentiam in præcedenti confessione impositam, et inique, ac sæpius omissam, quanquam in hoc prudentia confessoris necessaria est. At vero, si propter curationem et medicinam judicet confessor id expedire, poterit facere, et pœnitens tenebitur obedire, quia tunc potius agitur de condigna dispositione ad remissionem peccatorum, quam de satisfactione pro temporali pœna. Unde illud præceptum a confessore positum, non tam est nova impositio, quam declaratio alicujus obligationis, quam pœnitens de se habet, ut possit de illius dispositione et proposito vitandi peccata moraliter constare; et ad summum videtur sacerdos tunc modum seu medium determinare; in quo, si sint plura et sufficientia, potest se voluntati pœnitentis accommodare, ut medicinam eligat, quia hoc satis est ad illius curationem, ad quam solam sacerdos jus habet et potestatem in eo actu, ut declaratum est. Ad fundamenta primæ opinionis jam fere responsum est. Nam, licet stando in solo jure naturæ, et extra hoc sacramentum peccator possit temporalem satisfactionem in purgatorium reservare, tamen, supposita subjectione ad claves in hoc judicio, tenetur satisfactionem impositam acceptare, tum pro

2. Circa alteram partem de effectu. duplex est quæstio. Prior est, an pœnitentia facta in peccato mortali statim habeat aliquem effectum ex opere operato. Altera, an saltem habeat illum recedente fictione. Circa priorem aliqui dicunt habere effectum statim. Ita Marsil., in 4, q. 11, art. 3; Medin., Cod. de Confess., q. de Pœnit. injuncta extra grat. implet.; Scotus, et omnes, qui de satisfactione ex opere operantis ita opinantur, a fortiori hoc dicent. Fundamentum est, quia confessor mulat pœnam purgatorii in tale opus pœnale, et non præcipit, ut fiat in gra

tia; ergo per ipsum opus exhibitum satisfit. Confirmatur, quia sacramentum dat effectum non ponenti obicem; sed huic effectui remissionis pœnæ non ponitur obex propter solum statum peccati mortalis; ergo.

Satisfactionem in mortali non conferre effec

tum operanti. Assertio secunda.

3. Nihilominus dico secundo: satisfactio impleta in peccato mortali non confert effectum operanti, durante illo statu. Ita dicunt cæteri Theologi, quos statim referam ; et probari potest ex omnibus, quibus disputatione præcedenti ostendi, poenam non remitti homini existenti in peccato mortali. Unde fundamentum hujus conclusionis esse debet, hujusmodi statum esse obicem huic effectui contrarium. Quod patet inductione, tam in aliis operibus, quam in aliis sacramentis, baptismo, Eucharistia et similibus; nam, si homo in peccato mortali illa suscipiat, non consequetur remissionem alicujus poenæ temporalis, etiamsi reatum aliquem ex peccatis prius remissis habeat. Ratio vero reddi potest, quia, cum remissio pœnæ temporalis sit effectus supernaturalis aliquo modo præparans hominem, seu removens impedimentum gloriæ, non est cur conferatur, nisi ei, qui est proportionatus ad gloriam, et amicus Dei. Confirmatur, quia sacramentum non confert specialem effectum sine generali, neque secundarium sine primario, ut in aliis videre est; ergo idem dicendum est de hac parte. Præsertim, cum supra dixerimus, hanc partem etiam conferre augmentum gratiæ. Ex quibus facile solvitur argumentum contrariæ sententiæ, quia confessor non ita commutat pœnam purgatorii, ut ex vi operis impositi remittatur, sed ut per illud applicetur virtus passionis Christi, quæ tamen non applicatur nisi subjecto disposito, et non ponenti obicem.

4. Quorumdam opinio.-Circa ultimum vero punctum quidam negarunt hanc satisfactionem habere effectum, recedente fictione. Ita Adrian., q. 2 de Satisf., in solut. argum. ; Soto, dist. 19, q. 1, art. 5; Ledesma, 2 part., q. 13, art. 3, dub. 4. Alii vero non generaliter hoc negant, sed de illis operibus, quæ nullum relinquunt effectum in operante; nam, si relinquant, ratione talis effectus dicunt, recedente fictione, posse remittere pœnam, ut jejunia propter debilitatem quam relinquunt. Ita Paludan., dist. 15, q. 1, art. 3; D. Anton., 3 part., tit. 14, c. 20, § 2; Syl

vester, verb. Satisfactio, q. 3. Quæ tamen distinctio est impertinens, et sine ullo fundamento. Prior vero sententia est probabilis; quia, cum satisfactio pro pœna temporali iterari possit, cumque aliis modis possit illius. pœnæ remissio obtineri, nulla videtur esse sufficiens ratio ad dicendum, satisfactionem illam aliquid operari ablato obice peccati.

Hanc satisfactionem habere effectum recedente fictione. Assertio tertia.

5. Nihilominus dico tertio : licet res sit incerta, probabilius videtur hanc satisfactionem habere effectum, recedente fictione. Ita Cajetan., tom. 1 Opusc., tract. 6, quæst. ult.; Petrus Soto, lect. ultim. de Satisfactione; Victor., in Summa, n. 201; Navarr., de Poenitent., dist. 6, c. 1, in princ., n. 48. Probatur, quia sacramentum pœnitentiæ, si contingat esse informe, habet effectum, recedente fictione; credibile autem est partem imitari naturam totius. Et confirmatur, quia sicut non tenetur quis iterare confessionem informem, ita nec satisfactionem extra statum gratiæ exhibitam; ergo, etc. Fateor rationes non esse adeo efficaces, quia hæc satisfactio sacramentalis non est medium necessarium ad satisfactionem pœnæ, sicut con、 fessio est necessaria ad remissionem culpæ ; et ideo neque est tam necessarium ut redeat hic effectus. Propter quod dixi, rem hanc esse incertam ; conjecturæ tamen sunt valde probabiles et sufficientes. Considerandum est enim, opus illud satisfactorium, licet, ut est opus operantis, sit mortuum, et ideo nunquam habeat effectum, tamen ut est opus sacramentale, et applicatio meritorum seu satisfactionis Christi, semper esse opus ex se vivum, quodammodo tamen mortificatum ratione subjecti, ut non possit in eo habere effectum, secundum præsentem dispositionem. Sicut autem opera mortificata reviviscunt et operantur, recedente fictione, ita opus illud incipit habere suum effectum, ablata fictione. Ad hunc autem effectum non est necessaria aliqua actio physica, sed tantum moralis condonatio, quæ fit a Deo intuitu prioris applicationis sacramentalis satisfactionis; et ideo impertinens est quod illa satisfactio aliquem physicum seu naturalem effectum relinquat in operante, ut habeat effectum, recedente fictione.

6. Objectio.-Solvitur.-Dices: ergo non solum satisfactio impleta in statu peccati, sed etiam impleta per opus peccaminosum babe

bit effectum, recedente fictione. Respondetur primo negando sequelam ; quia ut illud opus sit satisfactorium, etiam ex opere operato, oportet ut non sit malum, quia alias non habet congruitatem, ut sit quasi instrumentum morale ad hunc effectum. Secundo, et magis consequenter respondetur, concedendo sequelam, quia baptismus, etiamsi ex parte suscipientis fuerit actus peccaminosus, postea, recedente fictione, remittit totam poenam simul cum culpa ; et confessio ipsa, vel susceptio alterius sacramenti, et etiamsi fiat peccando venialiter, confert gratiam. Denique, illa actio quoad substantiam est bona, et est punitio delicti, et, ut sic, est instrumentum quo applicatur Christi satisfactio.

7. Quomodo peccet pœnitens implens panitentiam in mortali.-Sed quæres, an peccet mortaliter is, qui implet pœnam injunctam in peccato mortali. Quod enim peccet venialiter, videtur clarum ex dictis, quia recipit partem sacramenti indigne, et ponit obicem effectui sacramenti. Unde si verum est, quod supra cum S. Thom. dixi, hanc partem dare gratiæ augmentum ex opere operato, videtur plane sequi etiam mortaliter peccare, sicut suscipiendo matrimonium, vel aliud simile sacramentum, quia ponit obicem gratiæ sanctificanti. Et revera si speculative argumentum consideretur, est ratio facta valde efficax et probabilis; tamen quia hic effectus est valde incertus, et probabiliter etiam negari potest, ideo practice et moraliter non censeo esse imponendum tantum onus sine majori certitudine; et ita existimo, practice loquendo, hoc non esse peccatum mortale.

SECTIO IX.

An hæc satisfactio sit omnino personalis, an vero possit per alium impleri.

1. Posse per alium impleri satisfactionem. -Communis sententia Theologorum est osse pœnitentem implere per alium satisfactionem sibi impositam, præsertim si ille sit impotens, vel alius sit sanctior et dignior. Ita D. Thom., dist. 20, q. 1, art. 2, quæstiunc. 3; Palud., q. 3, art. 1; Sylv., verb. Satisfactio, quæst. 3; Alensis, 4 part., q. 85, memb. 4. Sed notandum est duplicem posse esse quæstionem: prima est, an sine voluntate confessoris possit pœnitens satisfactionem per alium implere; altera est, an ex illius voluntate hoc possit fieri. In priori, certum est non posse pœnitentem satisfactionem per alium implere,

quia hæc obligatio oritur ex præcepto; ergo si confessor præcipit ut ipse, verbi gratia, jejunet, non implebit præceptum, etiamsi alius ipsius nomine jejunet. Unde infertur, quandocunque confessor nihil explicat, sed absolute injungit pœnitenti, ut hoc vel illud faciat, imponere obligationem personalem, per ipsum, et non per alium implendam, quia hæc est rationabilis intentio confessoris, et hoc sonant verba ejus. Hæc etiam satisfactio, cum simul sit medicina, quoad hanc partem, non potest per alium exerceri. Ac denique, hoc magis est consentaneum naturæ sacramenti. Et in hac conclusione conveniunt fere omnes Theologi, in 4, dist. 20; D. Bonavent., art. 1, q. 1 et 2; Durandus, q. 2; Argentin., q. 1, art. 2; Richardus, art. 1, q. 3; Gabriel, dist. 16, q. 2, art. 3, dub. ult.; Alensis, 4 pari., q. 24, memb. 4, art. 4; Medina, Cod. de Confess., q. de Pœnitentia tempore quo celebratur impleta; Cajetan., in Sum., verb. Satisfactio, c. 2; Antonin., 3 part., tit. 14, c. 20. §; Altisiod., lib. 4 Summæ, tractat, 6, q. 2. c. 3; Angelus, verb. Salisfactio, n. 3; Armilla, § 6; Soto, dist. 19, q. 2, art. 4; Ledesma, q. 14, art. 4; Corduba, lib. 5 de Indulgentiis, q. 5, ad 8, circa finem quæstionis; nec puto auctores initio citatos contrarium in hac parte sentire.

2. Circa alteram partem quæstionis dicendum est, si confessor judicaverit expedire, posse imponere pœnitentiam per alium implendam, et tunc satisfieri præcepto ejus, si tali modo fiat; loquor autem de actu virtutis, qui fit per alium, ut per causam principalem, ut est jejunium, oratio, disciplina; nam de iilo, qui fit per alium tanquam per ministrum, ut est, verbi gratia, eleemosyna, nulla erat quæstio. Et in hoc sensu docent hane conclusionem Doctores citati et citandi. Ratio vero est, quia hoc præceptum pendet ex voluntate confessoris; et ideo illi satisfit, si juxta eamdem voluntatem impleatur. Non de bet autem confessor sine justa et necessaria causa hunc modum satisfactionis imponere. quia nec est adeo in Ecclesia usitatus, nec ad finem hujus sacramenti adeo expediens, quia talis satisfactio nec deservire potest per modum medicinæ, neque ipsa ratio satisfactionis satis certa est, ut jam dicam.

Sufficiatne satisfactio per alium impleta ad satisfaciendum cx opere operals pro illo, pro quo fil.

3. Quæres, an hæc satisfactio per alium

facta sufficiat non tantum ad implendum præceptum confessoris, sed etiam ad satisfaciendum ex opere operato pro illo, pro quo fit. Ledesma supra negat, tum quia ille actus non est pars sacramenti; nam partes sacramenti sunt actus ipsiusmet pœnitentis; tum etiam quia non procedit ex virtute clavium,

tionem non imponat alteri, ut pro altero satisfaciat; quanquam etiam possit hæc obligatio imponi, veluti ex pacto, vel consensu alterius volentis in se assumere debitum, seu onus satisfaciendi pro alio.

SECTIO X.

mutare.

1. Distinguere oportet interpretationem, sen declarationem a propria mutatione, sive ablatione pœnæ ; interpretatio enim non est actus polestatis, sed prudentiæ, vel doctrinæ. Et duobus modis habet locum in præsenti. Primo, si quis rationabiliter judicet clavem a principio errasse, et satisfactionem injustam imposuisse, et ideo declaret pœnitentem non teneri ad illam implendam. Secundo, si a principio fuit juste imposita, postea vero pœ. nitens factus est impotens, vel suborta est sufficiens causa, quæ illum excuset; tunc enim etiam habet locum interpretatio, et quando causa, seu impotentia revera est sufficiens ad excusandum, non tenetur pœnitens commutationem postulare, quia nulla est ratio talis obligationis, ut in aliis præceptis et votis patet; nam, quia obligatio cadit in talem actum, vel materiam, et ille actus jam non est moraliter possibilis vel conveniens, cessat obligatio.

neque confessor potest obligare aliquem ad Quis possit satisfactionem impositam tollere, vel talem actum. Contrarium vero sentiunt aperte D. Thom., Bonaventura, Durandus, Soto supra; Gabriel, dist. 16, q. 2, art. 3, dub. ult.; Alensis, 4 part., q. 83, membro primo, articulo quinto. Et consequenter loquendo, hoc videtur probabilius. Ratio autem reddi potest, primo, quia unus potest alteri applicare satisfactionem suam, non solum quæ respondet actui ex opere operantis, sed etiam ex operato. Sed hæc ratio non placet, quia fundamentum, quod assumit, non est semper verum; nam, licet in sacrificio Missæ, quod proprie consistit in actione, et pro alio offerri potest, id verum habeat, tamen in satisfactione, quæ est proprius effectus ali cujus sacramenti, ut baptismi, verbi gratia, non existimo posse alteri communicari, nisi solum ei, qui sacramentum suscipit ; et idem est de remissione pœnæ, quæ ex privilegio per modum operis operati conceditur alicui operi, ut est martyrium, quia hujusmodi fructus conceditur solum suscipienti tale sacramentum, vel patienti talem pœnam ; et ideo non est positum in ejus voluntate, ut aliis illum communicet. Secundo supponit illa ratio, hanc pœnitentiam per alium factam habere effectum ex opere operato, et hoc est quod inquirimus.

4. Ratio ergo esse potest, quia, quando pœnitentia imponitur per alium implenda, semper intelligitur facienda ex motione et petitione ipsius pœnitentis, et sic est aliquo modo illius; ergo, ut sic etiam potest esse aliquo modo pars sacramenti ab illo suscepti; ergo etiam potest habere effectum ex opere operato circa illum. Nec enim necesse est ut pœnitens per seipsum exerceat omnes actus, qui sunt partes hujus sacramenti. Et eadem ratione potest confessor elevare per virtutem clavium actum alterius, ut habeat effectum ex opere operato, non ex sola intentione proximi operantis, sed ex applicatione et elevatione ipsius ministri, ut recte docuit Medin., tract. 2, q. 84. Et ad hoc satis est ut applicatio seu impositio sacerdotis fiat in ordine ad sacramentum perficiendum, et vindicandum hoc modo delictum, etiamsi propriam obliga

XXII.

2. Proprie ergo quæstio versatur, quando revera durat obligatio satisfactionis impositæ, a quo possit auferri altero e tribus modis, scilicet, vel omnino tollendo, vel dispensando, vel commutando in æqualem ; et de quatuor personis potest esse quæstio, primo de eodem confessore, secundo de æquali, tertio de superiori, quarto de inferiori.

3. De eodem confessore tribus modis intelligi potest mutare pœnitentiam injunctam. Primo ex vi ejusdem confessionis, et quasi eamdem causam agens et judicans. Secundo, iterando judicium, et confessionem ejusdem peccati. Tertio omnino extra confessionem. Hic tertius modus est semper illicitus et impossibilis, ut ex dicendis a fortiori patebit. Secundus est verus, ut Soto recte docuit, quia hoc sacramentum et judicium circa idem peccatum iterabile est, ut ex statim dicendis constabit; nam quoad hoc eadem est ratio de eodem confessore et de æquali. Tertio item modo potest idem sacerdos sine iteratione confessionis mitigare pœnitentiam, vel commutare, si pœnitens ad ipsum recurrat intra

31

« PredošláPokračovať »