Obrázky na stránke
PDF
ePub

detur continere virtualiter amorem Dei, quandoquidem super omnia detestatur ejus offensam, solum quia talis est. Propter quæ aliquibus probabiliter visum est, hunc actum, per se et sine formali amore, sufficere ad rationem contritionis. Et est quidem sententia probabilis, et aliquando mihi simpliciter placuit. Nunc autem re melius inspecta, videtur contraria sententia eligenda, propter ea quæ statim proponam.

14. Detestationem peccati, quatenus est contra bonum Dei, esse propriam contritionem. Superest igitur alia detestatio peccati, quatenus est contra bonum Dei in se, ejusque dissolvit amicitiam. Hæc igitur erit propria, et per se contritio. Et hanc assertionem intendit D. Thomas, ubicunque docet veram displicentiam peccati esse actum elicitum charitatis, ut art. seq., ad 1, et 1. 2, q. 113, a. 5, ad 1, et sæpe alias; loquitur enim de displicentia remissiva, et per se expulsiva peccati in ratione dispositionis. Deinde illa displicentia vere dici potest esse propter Deum summe dilectum, quia est elicita ex charitate ejus, et respiciendo solum ad bonitatem et amicitiam ejus. In quo differt multum a præcedente detestatione, de qua proxime dictum est; illa enim non respicit bonitatem Dei in se, sed solum conformitatem ad rationem in servanda æquitate justitiæ; et ideo etiam non est sin pliciter super omnia, quia non est ex supremo motivo, sicut hæc detestatio de qua nunc agimus. Quare etiam illa non continet virtualem amorem, sicut hæc, quia est inferioris rationis et virtutis. Ac denique in illa vim habent, quæ pro priori sententia adduximus; cessant autem in hac perfectissima de

testatione.

15. Soli diclam. Non probatur. Ex quibus, ut opinor, declaratum relinquitur quomodo hæc detestatio virtualiter contineat amorem Dei super omnia. Imo significat Soto eam esse formalem amorem ; et ideo nullum alium esse necessarium, etiam per se loquendo. Quod mihi non probatur, quia ille actus non tendit directe in Deum, ut in objectum quod, sed quo, id est, solum respicit illum, ut rationem proximam detestandi peccatum. Item ille actus formaliter non est actus prosecutionis, sed fugæ; amor autem formaliter sumptus, est quædam prosecutio sui objecti, et quasi virtualis conjunctio ad illud. Unde, ut aclus dicatur formalis amor Dei, non satis est, quod sit elicitus a charitate, quia charitas habet unum objectum primarium, quod est

Deus, et alia secundaria, ex quibus quædam amat propter Deum, ut proximum ; alia odio habet, ut peccatum; est ergo illa detestatio virtualis tantum amor Dei.

16. In contritione debere includi votum amoris super omnia, probatur. - Propter hoc ergo addidi in conclusione, in illo actu, ut habeat rationem et vim contritionis, debere includi votum formalis amoris Dei super omnia, non quidem quod necesse sit explicite habere hoc propositum in particulari, sed quod implicite includatur in contritione, quatenus cum ea, vel in ea inesse debet propositum servandi, vel faciendi omnia, quæ suut ad salutem necessaria, ut sectione sequente dicam. Et ita explicata hæc pars sequitur ex præcedente assertione; nam, si amor, per se loquendo, necessarius est, et actu non adhibetur quando homo convertitur, quod ex naturali inconsideratione sæpe accidere potest sine culpa, necesse est, ut homo habeat propositum eliciendi illum debito tempore in quo alias necessarium esset ex præcepto illum elicere, per se loquendo, ad justitiam obtinendam. Quod autem hoc sufliciat, etiamsi amor sit medium necessarium, declarari potest ex aliis mediis exterioribus, quæ etiam necessaria sunt, ut baptismus, vel confessio, et nihilominus aliquando in voto sufliciunt.

[ocr errors]

17. Objectio. -Confirmatio. - Responsio.

Satisfil confirmationi. - Dicet aliquis, illa media externa et corporalia esse talia, ut et magnam temporis successionem requirant, et sæpe ab aliis hominibus pendeant, ut executioni mandari possint, et ideo merito provisum fuisse, ut justificatio non semper pendeat ab his mediis in re ipsa exhibitis; secus autem esse in mediis internis, quæ posita sunt in sola hominum voluntate, cum divina gratia, quæ præsto est, et subito operari potest. Et confirmatur, quia si de actu interno sufficeret votum, etiam de ipsa fide posset sufticere, atque ita posset homo justificari sine actu fidei in re exhibito, per votum, vel desiderium ejus, quod nullus admittet, cum tamen æqualis videatur ratio. Respondetur ad priorem partem, quamvis in actibus internis non sit idem modus necessitatis, qui est in externis, esse tamen suflicientem ex aliis principiis, seu ex alia hominis fragilitate, vel impotentia ortam, quia non potest homo semper attendere ad omnia quæ sibi necessaria sunt, præsertim si illa sunt et ardua, et valde diversa. Et eadem ratione non potest semper

per voluntatem operari circa multa, etiam cum subordinatinoe eorum inter se; et ideo sæpe exercet unum actum, et non alium. Quapropter si talis actus perfecte separet voluntatem a peccato sub suprema et divina ratione, disponet illam sufficienter, et continebit in virtute et in voto alium actum voluntatis, etiamsi, per se loquendo, necessarius sit. Est autem advertendum (ut ad secundam partem respondeamus), actum illum, qui dicitur in voto continere aliud medium necessarium ad salutem, esse debere supernaturalem, quia alias non disponet ad justitiam, et ideo ad totam fidem non potest sufficere votum ejus, quia, ut in voluntate sit actus supernaturalis continens tale votum, necessario supponi debet in intellectu aliquis actus fidei; et ideo sine fide re ipsa exhibita per aliquem actum non potest comparari justitia. Si autem aliqua expressa cognitio fidei multarum rerum esset medium necessarium ad salutem, ut multi putant esse in lege Evangelica explicitam Christi fidem, tunc posset aliquando satis esse unus actus fidei in re exhibitus cum voto expressioris fidei, dummodo actus ille fidei sufficienter proponeret voluntati Deum, ut auctorem et finem supernaturalem. Idem ergo proportione servata in præsenti satis

est.

[ocr errors]

18. Formalem amorem Dei non esse de essentia contritionis. Ex quibus omnibus respondendo directe ad titulum quæstionis, concludo ultimo, formalem amorem Dei non esse de essentia contritionis. Probatur, nam id sine quo res potest aliquando existere, non est de essentia ejus, ut est per se notum ex Metaphysica; sed potest in re ipsa aliquando esse contritio sine formali amore, ut ex dictis constat, quia potest esse pœnitentia, quæ sufficienter disponat ad gratiam et remissionem peccati sine formali amore re ipsa exhibito; et hanc pœnitentiam contritionem vocamus: ergo formalis amor non est de essentia contritionis. Et quoniam hæc ratio est demonstratio suppositis principiis dictis, non oportet alias addere, neque ad fundamenta aliarum respondere, quia ex parte illa acceptamus, et quatenus nobis obstant, sufficienter soluta sunt. Solum adverto, hanc ultimam assertionem procedere de contritione illa, quæ per sese et ex vi solius detestationis talis est; an vero aliæ detestationes, quæ per se non sunt contritiones, per conjunctionem ad amorem tales fiant, et respectu illarum amor sit necessarius tan

quam forma essentialis illas constituens in esse talis contritionis, alia quæstio est. Quæ partim de re, partim de nomine esse potest. El quod ad rem spectat, verum est juxta principia posita nullam aliam detestationem peccati, per se solam, et sine amore, sufficere ad contritionem, cum nulla per se sit sufficiens dispositio ad gratiam. Certum item est, si cuicunque universali et efficaci detestationi peccati adjungatur amor Dei super omnia, id sufficere ad gratiam et remissionem peccati obtinendam, An vero illa detestatio, ut informata amore, informata amore, vere dicatur contritio, quæstio est de nomine, quam sequenti disputatione, in fine, expediemus.

SECTIO III.

Utrum propositum formale non peccandi in futurum sit de ratione contritionis; et consequenter, an contritio esse possil unus simplex actus.

[ocr errors]

1. Antiqui Theologi requirunt propositum vitæ futuræ ad contritionem. Qui requirant formale.-Probatur ex Scriptura.-Probatur ex Patribus.-Probatur ex Conciliis.-Probaturratione.-Hæc quæstio similis est præcedenti, et eadem proportione definienda, et ideo brevius expediri potest. Antiqui ergo Theologi omnes requirunt propositum vitæ futuræ ad contritionem. D. Thomas sæpe hac quæst. 85, et q. 86, et 3 contra Gentes, c. 158, et lib. 4, c. 2, et in 4, d. 17, q. 2; et Albertus Mag., d. 14, art. 11; ubi Bonavent., 2 p., art. 1, q. 1; et Alens., 4 p., q. 12 et 16. Moderni autem distinctius explicarunt hoc propositum debere esse formale et expressum, Cajetan., tom. 1 Opuscul., tract. 4, q. 1; et Soto, in 4, d. 15, q. 1, art. 2, et d. 17, q. 2, art. 1, et 2 de Natur. et grat., c. 14, ubi contrarium vocat perniciosum errorem. Idem tenet Can., rel. de Poenit., p. 1; Ruard., art. 8 contra Luther. ; et Bellarmin., 1 de Poenit., c. 6 et 7; Gerson, Alphabeto 15, lit. G, dicit, hanc sententiam esse probabiliorem, licet contraria mitior sit. Fundamenta hujus sententiæ sunt, primo locutiones Scripturæ, in quibus ad veram pœnitentiam nova vita postulatur, Ezech. 18 et 33, et Psalm. 50, ac denique Apocalyps. 2: Et nova opera fac. Hæc autem nova vita non potest postulari ad pœnitentiam, ut actu exercenda, quia hoc pendet ex futuro tempore; ergo postulatur propositum ejus. Secundo, eodem modo afferuntur testimonia Sanctorum, qui propterea in definitione veræ pœnitentiæ ponunt hoc propositum, ut vide

re licet in Mag. hic, d. 14, et in c. Pani tentia, et c. Pænitentiam, de Poenit., d. 3, ex Gregorio, 1. 9 Registri, Epist. 39, et hom. 34 in Evangelia; et Ambr., lib.2 de Poenit., c. 5; Isidor., lib. 2 de Poenit., cap. 16; et August., serm. 66 de Tempore. Tertio magis urget Tridentinum, nam sess. 6, c. 6, in dispositione ad gratiam ponit hoc propositum, ut distinctum ab amore Dei, et odio, ac detestatione peccati. Unde sessione decima quarta, capite quarto, concludit contritionem esse detestationem cum proposito. Concilium Florentinum in decreto Eugenii ait, primam partem pœnitentiæ esse contritionem, ad quam pertinet dolor de peccato commisso cum proposito non peccandi de cætero. Quarto, adjungitur ratio, quia hoc propositum est necessarium ad perfectam et ultimam dispositionem ad gratiam ; ergo ad contritionem. Consequentia est clara ex dictis, quia omnis contritio, de qua agimus, est ultima dispositio ad gratiam; ergo, quidquid est de necessitate dispositionis ultimæ, est etiam de necessitate contritionis. Antecedens præcipue debet auctoritate fundari, quia modus dispositionis requisita ad gratiam maxime pendet ex ordinatione, et voluntate divina; et ideo qualis ille sit, præcipue debet nobis constare divina revelatione, quæ auctoritate proponitur. Possumus tamen rationem et congruentiam hujus ordinationis afferre, scilicet, quia dispositio ad gratiam debet esse per conversionem perfectam voluntatls; non convertitur autem perfecte per solum recessum a malo, quod facit per detestationem, nisi etiam convertatur ad bonum, quod facit per propositum. Quia, cum illi sint tanquam duo termini a quo et ad quem, non minus requiritur ad perfectam conversionem formalis accessus ad bonum per propositum, quam recessus a malo per detestationem. Unde Augustinus, de Vera et falsa pœnitentia, c. 17: Convertitur (inquit) qui jam totus, et omnino vertitur. Et confirmatur, nam quod Deus maxime intendit in justificatione peccatoris, est rectitudo vitæ futuræ ; ergo non minus postulavit formale propositum illius, quam detestationem vitæ præteritæ.

2. Qui existiment sufficere virtualem.-Eorum fundamentum. - Nihilominus, multi et graves Doctores existimant ad contritionem sufficere virtuale propositum, quod in efficaci et perfecta detestatione includi putant. Ita Major et Almain. in 4, d. 14, q. 1; Vega, lib. 13 in Tridentin., c. 21. Idem Medina, C. de

Pœnitent., tract. 1, q. 3; Petrus Soto, lect. 17 de Poenitent.; Navarr. in Summ., c. 1, n. 15; Adrian., in 4, q. 1 de Pœnitent. Ubi hoc sensu ait, necessarium esse propositum saltem implicitum; exponens quod absolute dixerat Quodlib. 5, art. 3, ad contritionem requiri propositum. Fundamenturn hujus sententiæ est, quia formale propositum non est semper necessarium ad ultimam dispositionem gratiæ, etiam secluso formali amore; ergo neque est necessarium ad contritionem. Consequentia probatur, quia sine actu formalis amoris nullus actus est dispositio sufficieus ad gratiam, nisi illa pœnitentia, quæ est contritio. Antecedens vero probatur, quia neque ex natura rei, neque ex speciali ordinatione divina potest illa necessitas sufficienter colligi. Quod ita declaratur, nam testimonia, quibus divina ordinatio ostenditur, non sunt sufficientia; nam Scriptura in illis locis non loquitur solum de iis quæ necessaria sunt ad primam gratiam, sed simpliciter ad salutem et vitam æternam; et eodem modo loquuntur Sancti. Unde inquiunt non esse utilem pœnitentiam, quæ subsequentibus peccatis maculatur, quod non potest esse verum de utilitate ad præsentaneam remissionem peccati et justitiam; debet ergo intelligi de utilitate ad fructum vitæ æternæ cum effectu consequendum. Rursus Tridentinum ita exigit nunc in lege gratiæ propositum confitendi, sicut propositum bene vivendi; at constat non esse necessarium propositum formale confitendi; ergo nec oportere intelligi de proposito formali bene vivendi. Quod vero spectat ad rei naturam, sola displicentia peccati perfecta perfecte dividit et separat cor hominis a peccato, non tantum præterito, sed etiam secundum se; quia, ut supra dixi, virtute includit odium peccati, et fundatur in suprema ratione detestandi, quæ complectitur omne peccatum; ergo etiam includit odium et aversionem omnis peccati, quod potest esse in futura vita. Hoc autem est virtuale et sufficiens propositum amplius non peccandi, et consequenter servandi mandata; ergo, considerata natura talis actus, est satis proportionata dispositio. Considerata autem hominis natura, est etiam valde consentaneum, ut ab eo non requirantur simul plures actus, juxta dicta sectione præcedenti; ergo etiam est consentaneum providentia Dei, ut illa dispositione contentus sit.

Assertio 1. - Formale propositum, per se loquendo, necessarium esse ad remissionem peccati.

3. Prima congruentia.-Secunda.-Tertia. -Hæ sententiæ probabiles sunt; inter eas vero censeo judicandum, sicut de amore in præcedente sectione dixi. Itaque primo asserendum est, formale propositum, per se loquendo, necessarium esse ad consequendam gratiam, et remissionem peccati. Est enim hæc pars securior, et ita populo prædicanda. Et testimonia adducta satis illam confirmant, si considerentur quæ in simili dixi præcedente sectione, nam revera simpliciter et absolute requirunt hoc propositum. Necessitas autem talis actus auctoritate magis quam ratione probanda est, cum ex divina ordinatione simpliciter pendeat. Possunt autem hujus ordinationis non leves congruentiæ ex dictis sumi. Prima est, quia unus ex præcipuis finibus pœnitentiæ est correctio et emendatio vitæ præterita; merito ergo præcipitur peccatori, ut voluntatem et intentionem expressam habeat corrigendi mores et servandi mandata; nam ad assequendum finem aliquem nullus actus aptior est quam intentio et definitum propositum obtinendi illum. Unde unum ex mediis utilioribus ad emendationem peccatoris est hoc propositum formale; merito ergo ei præcipitur. Secunda, quia hic actus ex natura rei est valde proportionatus ad recompensandum in suo ordine divinam injuriam; quid enim est magis consentaneum humanæ naturæ et rationi ad impetrandam veniam injuriæ factæ, quam ut is, qui illam intulit, proponat omnino a similibus injuriis abstinere? merito ergo exigit Deus a peccatore hujusmodi actum. Tertia, quia, ut ostendimus, peccator, ut in Dei amicitiam redeat, illum debet amare super omnia proprio et formali amore, per se loquendo; hic autem amor, prout a nobis in hac vita exerceri potest, vix intelligi, aut esse potest perfectus sine formali proposito servandi divina mandata, aut (quod idem est placendi Deo in omnibus, vel implendi ejus voluntatem, quia hic amor non est tantum simplex complacentia de bonis Dei in se, quam etiam peccatores habere possunt, sed esse debet amor obedientialis, qui voluntatem Dei, præsertim præcipientem, præfert rebus omnibus; includit ergo talis amor propositum formale implendi hujusmodi voluntatem.

4. Duo notanda pro intelligentia conclusionis. Unde observare oportet assertionem propositam proprie habere locum, et intelligendam esse, quando ipse amor Dei non ita. exercetur, ut satis formaliter contineat hoc propositum; nam amor Dei in hac vita, ut dixi, esse debet obedientialis, qui habet adjunctam voluntatem placendi Deo in omnibus, ejusque voluntatem implendi; quæ voluntas est sufficiens propositum non peccandi de cætero. Quando vero contingit habere formalem amorem, scilicet, non hunc obedientialem, sed benevolentiae, aut complacentia in Deo et bonis ejus, tunc, per se loquendo, ut dicebam, requiritur hoc propositum. Deinde observo hoc videri intelligendum regulariter, quando reliquum est aliquod tempus præsentis vitæ ; nam si homo in ipso mortis articulo pœnitentiam agat, non est quod de proposito vitæ futuræ sollicitus sit; nec enim obligandus est ad habendum illud propositum sub conditione, Si vixero, tum quia hi actus conditionales circa futura, per se et absolute loquendo, non sunt necessarii ad salutem; tum etiam quia fieri potest, ut vita futura jam sit moraliter desperata; et ideo nulla ratio postulat ut talis actus sit tune simpliciter necessarius. Et hoc etiam confirmat usus; nam si hominem damnatum ad mortem exhortemur ad poenitentiam, non multum curamus de futuris actibus in præsenti vita, sed de dolore præteritorum, quia, licet aliquantulum vitæ supersit, moraliter tamen quasi nihil reputatur; nam quod parum distat, nihil distare videtur; et perseverando eo tempore in dolore, et detestatione præteritæ vitæ, satis proponitur observantia mandatorum pro eo brevi tempore.

5. Objectio. Solvitur. Sed objicitur, nam hoc propositum non peccandi de cætero longo tempore multis hominibus videtur impossibile, quia apprehendunt o jectum illud, ut impossibile; quod magis videtur urgere in peccatis venialibus, quia impossibilius est omnino illa vilare. Respondent aliqui, ideo de venialibus non esse necessarium tale propositum, de mortalibus vero satis esse id proponere pro aliquo tempore, pro quo id existimetur possibile. Sed hoc non recte, nec sufficienter dicitur, nam propositum vitandi peccata mortalia debet esse absolutum, et de se perpetuum ex parte objecti ; alioqui non excluderet voluntatem peccandi mortaliter quolibet tempore. Et ideo negandum est talem actum esse impossibilem, aut de objecto im

possibili cum divina gratia, in cujus spe, et fiducia fundari debet talis actus; quod si alicui homini propter pravam consuetudinem appareat tam difficilis, ut quasi impossibilem illum existimet, sibi imputet; necessarium enim illi est talem difficultatem superare. Oportet vero prudenter advertere, aliud esse proponere non peccare in futurum, aliud sibi persuadere et judicare se perseveraturum. Illud prius est voluntatis, pendens tantum ex præsenti proposito; et ideo illud solum necessarium est. Hoc vero posterius est intellectus, et pendet ex futuro eventu, et ideo non solum non est necessarium, verum etiam consulendum est fragilioribus hominibus, ut nihil de illo curent aut cogitent. Quod attinet ad venialia, non fit satis respondendo illud propositum non esse necessarium, quia et est utilissimum, et in ordine ad confessionem potest interdum esse aliquo modo necessarium, ut suo loco dicetur. Duplicia ergo sunt peccata venialia, quædam quæ plena libertate committuntur, et de iis omnibus vitandis polest homo habere absolutum propositum; quia est possibile cum gratia Dei, quæ secundum legem ordinariam confertur digne petentibus, seu præparantibus se ad illam. Alia vero sunt peccata venialia, quæ dicuntur ex subreptione, seu imperfecte deliberata, quorum collectionem totam vitare longo tempore possibile non est sine speciali privilegio; et ideo circa tale objectum non potest haberi propositum omnino absolutum ; potest tamen homo proponere omnem diligentiam adhibere ad illa vitanda, vel minuenda, quantum humano modo potuerit, et hoc semper satis est.

Assertio 2.

Aliquando posse detestationem sine formali proposito esse sufficientem dispositionem ad gratiam.

6. Dico secundo: aliquando potest sola detestatio peccati sine proposito formali esse sufficiens dispositio ad gratiam. Hæc assertio sufficienter probatur ratione facta in favorem secundæ sententiæ, et explicari potest ex facto David, 2 Reg. 12, ubi proposito sibi peccato per Prophetam Nathan, solum protulit illa verba, Peccavi Domino, et statim justificatus est. Ubi nulla facta est mentio futuræ vitæ ; et quantum colligi potest ex circumstantiis, quæ ibi referuntur, pro tunc solum habuit vehementem detestationem divinæ offensæ a se commissæ, ut Chrysostomus declarat tom. 5, homil. 6 de Pœnit. Igitur indicat

XXII.

Scriptura hoc satis esse posse ad gratiam consequendam. Denique hic potest applicari discursus factus in sectione præcedente, quia non repugnat habere unum actum sine alio; et si talis actus eliciatur, in eo est sufficiens proportio et virtus in ratione dispositionis. Utrumque autem horum satis ostendi potest, hic applicando quæ ibi diximus; oportet tamen eamdem proportionem servare in explicandis, et virtuali continentia, atque etiam voto formalis propositi.

7. Formale propositum non peccandi, non esse de ratione contritionis. - Assertio tertia. -Unde tertio et ultimo concluditur, formale propositum non peccandi de cætero non esse de essentia, et formali ratione contritionis; atque ita essentiam contritionis in unico simplici actu consistere. Utrumque facile. constat; nam id, sine quo res esse potest. non est de essentia ejus; seclusa autem necessitate formalis amoris, et propositi ad esscntiam contritionis, manet illa in sola simplici detestatione perfecta de peccatis commissis.

Quid dicendum de proposito satisfaciendi. 8. Ex quibus etiam facile definitur quid dicendum sit de proposito satisfaciendi; nam de hoc etiam contendunt doctores, præsertim moderni. Soto, 1. 2 de Nat. et Grat., c. 14, et Can., dict. relect., p. 3, omnino exigunt hoc propositum, quia Scriptura petit facere judicium et justitiam, Ezech. 33; illud autem fit per satisfactionern. At vero Vega, lib. 13 in Tridentinum, c. 22, negat necessitatem hujus propositi. Et mihi quidem certum est non esse necessarium distinctum a proposito servandi mandata; est enim superfluum multiplicare actus, præsertim sub obligatione, et sine fundamento. Nam illa verba Ezechielis, præter alias expositiones, quas habere possunt, sufficienter implentur per ipsam contritionem; nam illa est actus judicii et justitiæ, ut ex superioribus facile constat. An vero in ipso proposito servandi mandata implicite contineatur propositum satisfaciendi, etiam est incertum; quia si sit sermo de satisfactione pro culpa et poena æterna, homo non potest condigne pro illa satisfacere; et eo modo, quo imperfecte (ut aiunt), et de congruo potest, jam id facit per contritionem. Unde non est quid circa hoc amplius proponat. Si vero sit sermo de satisfactione pro pœna temporali, probabile est, ex natura rei, et secluso sacramento confessionis non, esse impositum homini tale præceptum, sed posse

6

« PredošláPokračovať »