Obrázky na stránke
PDF
ePub

DE EXTREMÆ UNCTIONIS SACRAMENTO.

Quamvis sacramentum hoc distinctum sit a sacramento pœnitentiæ, utpote ad diversum finem institutum, et ex diversa forma ac materia constans, habet tamen cum illo quam. dam conjunctionem et affinitatem, eo quod pœnitentia ad tollenda peccata, unctio vero ad reliquias peccatorum, quæ illis sublatis permanere solent, auferendas ordinatur; quamobrem consummativum pœnitentiæ, vel totius Christianæ vitæ, quæ perpetua pœnitentia esse debet, dictum est a Patribus, ut Concilium Tridentinum notavit c. 1 de boc sacramento. Et ideo ejusdem Concilii vestigia sequentes, absoluto pœnitentiæ sacramento, priusquam de aliis rebus illi sacramento annexis dicamus, visum est de hoc sacramento disputare; præsertim quia omnia, quæ in hoc libro tractanda supersunt, ut sunt purgatorium, suffragia et indulgentiæ, non minus post hoc, quam post pœnitentiæ sacramentum succedunt, suumque locum ac fructum habent. Optime ergo sacramentum hoc in hunc locum cadit.

DISPUTATIO XXXIX.

DE INSTITUTIONE HUJUS SACRAMENTI.

Licet sacramentum hoc brevius expediri possit, quam præcedentia, eumdem nihilominus ordinem in eo explicando servabimus. Ut ergo a quæstione an sit, initium sumamus, in disputatione præsenti illius institutionem, in sequentibus vero essentiam, effectus et causas ejus, ac tandem cæremonias et præcepta, si quæ sunt, quæ ad illud pertinere videantur, explicabimus.

SECTIO I.

dam speciale sacramentum sic dictum, quia et per quamdam unctionem confertur, et veluti extremum est omnium sacramentorum, et in extremo vitæ periculo confertur ; inquirimus ergo an verum sit esse in Ecclesia tale sacramentum. Multi enim hæretici illud esse sacramentum negarunt, ut Waldenses apud Eneam Sylvium, lib. de Origine Bohemorum, c. 35. et Albigenses apud Sander., lib. 7 de Visib. Monar., hæres. 151. Item Albanenses apud Anton., 4 p. Theolog., tit. 11, cap. 7, § ult., et Rutheni apud Prateolum, verb. Rutheni. Præterea in eodem fuit errore Wicleph, ut refert Waldens., tom. 2 de Sacramentis, c. 163; Lutherus item, Calvinus, et alii sectarii, ut Prateolus, et recentiores controversiarum scriptores late referunt. Fundamentum eorum est, quia in Scriptura nullum est hujus sacramenti indicium, nec præceptum, nec promissio, quod statim examinabimus tractando locum Jacobi.

[ocr errors]

2. Assertio prima. Dicendum vero est, extremam unctionem esse verum sacramentum, unumque ex septem legis novæ. Assertio est de fide, ad quam confirmandam sufficeret Ecclesiastica traditio, et perpetua consensio, etiamsi in Scriptura non contineretur. Solet nihilominus ex duobus locis Scripturæ colligi.

Locus Marci expenditur.

3. Prior expositio suadetur. - Prior est Marci 6, ubi dicitur Christus misisse Apostolos ad prædicandum, et de eis subditur: Et ungebant oleo multos ægrotos, el sanabant. Hoc testimonio utuntur ad hoc dogma comprobandum Wald. supra, et Castro contra Hæreses, verb. Extrema unctio, et Petrus Soto, lect. 1 de hoc sacramento; putant enim illam

Utrum detur in Ecclesia verum sacramentum quod unctionem fuisse verum sacramentum. Et vi

extrema unctio appelletur.

[ocr errors][merged small]

detur hæc sententia fidei consentanea et accommodata contra hareticos hujus temporis, propter hæc argumenta. Primum quia, si unctio in hoc loco sacramentum non est, nec alibi

est; nulla est enim ratio cur hic negetur esse sacramentum, alibi vero affirmetur. Et confirmare hoc possumus, quia veteres expositores hac ratione moti, de eadem unctione locum hunc, et alium Jacobi statim tractandum interpretantur, ut patet in Beda, Theophyl. et aliis. Secundum argumentum est, quia sacramentum nihil aliud est, quam cæremonia a Christo instituta tanquam ordinarium remedium salutis animæ, quæ tota definitio convenit illi Apostolicæ unctioni. Tertium, quia si solum ad curanda corpora illa unctione uterentur Apostoli, sine causa oleum exhiberent, cujus usus occultare potius, ac diminuere miraculum, quam augere, vel manifestare posset, quod fuisset contra finem illorum miraculorum. Itaque melius solo verbo ostenderent sanitatem illam in Christi virtute et supernaturaliter dari, quam oleo adhibito; ergo non tantum ad morbos curandos, sed ut verum sacramentum illud ministrabant. Quartum, quia nec Apostoli in aliis efficiendis miraculis, nec alii fideles, qui gratiam habuerunt curationis, oleo utebantur ad corpora tantum curanda; ergo signum est Apostolos non ob hunc solum finem, sed propter animæ curationem unctione illa, tanquam vero sacramento, usos fuisse.

4. Nihilominus verius censeo unctionem illam, qua ad curanda corpora ægrotantium Apostoli utebantur, Marc. 6, non fuisse verum sacramentum extremæ unctionis, licet fuerit veluti quoddam prævium signum, seu adumbratio ejus. Quam sententiam videntur supponere Hugo, Magist., Bonavent. et Alens. superius citati; nam si credidissent, Apostolos vivente Christo ministrasse hoc sacramentum, nunquam negassent iilud fuisse ab ipso Christo immediate institutum. D. Thomas autem in 4, d. 23, q. 1, art. 1, q. 3, ad 1, prius rationem reddit, cur Evangelistæ hujus sacramenti mentionem non fecerint, supponens in hoc loco non esse sermonem de hoc sacramento; postea vero subjungit: Tamen etiam de olei unctione mentio fit Marc. 6, insinuans, licet ibi non sit sermo de sacramento, tamen mentionem illius unctionis non fieri sine mysterio, nec sine ordine ad hoc sacramentum adumbrandum. Expressius tenet eam opinionem Soto ibi, q. 1, art. 1; Jansenius in Concord., cap. 55, in fine; Bellarm., libro de hoc sacramento, c. 2.

[blocks in formation]

tantum medicinalis seu curativæ ; solum enim dicit Marcus: Ungebant ægros, et sanabant; Matth. autem, c. 10, refert dixisse Christum Apostolis: Infirmos curate; Marcus vero insinuavit etiam modum docuisse, seu designasse, scilicet, oleo ungendo; quia non estiverisimile eos usuros fuisse oleo, nisi Christus id significasset. Quamvis enim non constet, Christum præcepisse ut oleo uterentur, et non re alia (potuit enim generatim dicere,ut curarent infirmos, applicando quidquid ad manum frequentius occurreret, vel utendo signo aliquo pro sua voluntate), nihilominus verisimilius est, in particulari etiam præscripsisse unctionem olei, non tamen ad curandas animas per ipsam unctionem per se ac immediate, nulla enim de hoc mentio ibi fit, sed ad curationem illam exercendam, de qua dictum est: Infirmos curate. Dico autem, per ipsam unctionem, etc., quia illa etiam corporum sanatio ordinabatur ad stabiliendam et persuadendam fidem, et consequenter ad animæ salutem; id autem non satis est ad rationem sacramenti, præsertim novæ legis, nisi ipsummet externum signum ad spiritualem effectum immediate ordinetur; quod de illa unctione cum aliquo fundamento in Evangelio dici non potest.

6. Secundo. Erasio refutatur. Secunda et vehemens conjectura est, quia tunc Apostoli non erant ordinati sacerdotes, ut possent hoc sacramentum ministrare. Antecedens sumitur ex Conc. Trid., sess. 22, c. 1, ubi volens explicare institutionem sacrificii Missæ ait, Christum in cœna novissima, qua nocte tradebatur, corpus suum et sanguinem sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulisse; et subdit statim: Ac sub earumdem rerum symbolis Apostolis, quos tunc novi testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, etc. Si ergo tunc constituebat, certum est non prius fuisse sacerdotes. Item si tunc dedit eis potestatem offerendi sacrificium, per illa verba: Hoc facite, etc., antea ergo non habebant; non erant ergo sacerdotes. Quod si quis dicat, Concilium loqui de sacerdotio quoad potestatem conficiendi corpus Domini, et quoad hanc esse certum fuisse ordinatos in cœna, tamen quoad alias potestates potuisse prius ordinari. Contra hoc est, quia prima potestas, quæ datur sacerdoti, est ad conficiendum verum Christi corpus; ergo si quoad hanc non erant ordinati, simpliciter et omnino ordinati non erant. Præsertim, quia præter hanc potestatem solum

datur alia in corpus mysticum ad remittenda peccata, et hæc data fuit Joan. 20, ut idem Concilium definit, sess. 14, c. 1. Fingere autem aliam potestatem, seu quasi partem ordinationis sacerdotis, et dicere quoad illam partem fuisse prius ordinatos sacerdotes, et vanum est, et præter Ecclesiæ sensum. Responderi potest, Christo legislatori non esse legem imponendam; potuit enim ipse concedere, ut etiam a non sacerdotibus hoc sacramentum ministraretur, sicut de baptismo legimus. Sed non est simile, quia in baptismo sacerdos non est necessarius minister, sicut est in hoc sacramento; et licet potuerit Christus dispensare, tamen sine necessitate et sine testimonio id asserere, minus probabile videtur.

7. Reprobatur tertia. Tertia conjectura est, quia Apostoli non solum ungebant baptizatos, sed quoslibet, cum tamen hoc sacramentum solis baptizatis valide dari possit. Quarta est similis huic, quia non ungebant tantum infirmos decumbentes, et in periculo vitæ constitutos, sed quoslibet. Ad hæc vero eodem modo responderi potest, primo Christum etiam in hoc dispensasse, quod eodem modo refellitur; quia qua facilitate asseritur sine fundamento, eadem contemnitur. Secundo negari potest quod assumitur, nam res est incerta. Et fateor quidem non esse certam, dico tamen esse valde verisimilem; quia Matthæus absolute et indefinite refert Christum dixisse: Curate infirmos, non baptizatos solum, sed fortasse potius non baptizatos, propter quorum conversionem gratia illa concedebatur; jam vero declaravimus, verisimile esse, quando Christus hoc Apostolis dixit, etiam designasse modum unctionis olei; ergo eam tunc non limitavit ad baptizatos, sed generatim concessit ad omnes infirmos, quos curare præcipiebat. Accedit, quod tunc pauci erant baptizati, Marcus vero ait, multos ægros unctos, et sanatos fuisse. Denique est maxime credibile Apostolos ad illam unctionem non expectasse internam animæ dispositionem, præsertim peccatorum dolorem, sed ad summum fidem, in cujus confirmationem illa opera faciebant; at si illa esset sacramentum, cum majori delectu dispensandum fuisset. Propter hæc ergo, et propter alia, quæ statim in secunda assertione explicabo, sententiam hanc verisimiliorem censeo; prius vero quam aliorum fundamentis respondeam, alia sunt a nobis tractanda.

Locus Jacobi expenditur.

8. Hæreticorum responsio rejicitur.-Alter locus Scripturæ, in quo hæc veritas Catholica potissimum fundatur, est Jac. 5, ubi sic dicitur: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleriubit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei. Quod testimonium primo eludunt hæretici, negando hanc Jacobi Epistolam esse canonicam ; sed nos id supponimus de fide certum ex Ecclesiæ traditione et consensu, et definitione Concilii Trident., sess. 4, de qua re alio loco ex professo agendum est. Secundo respondent, ad varios et falsos sensus verba detorquendo, ut late refert, et impugnat Bellarm. supra, cap. 3. Nobis autem ad veritatem confirmandam sufficit imprimis verborum proprietas, denique antiqua Patrum expositio. Nam in illis verbis continentur omnia, quæ sunt de ratione sacramenti novæ legis; primo ritus externus sensibilis, materia, et forma constans, scilicet, unctione olei, et verbo, seu oratione sacerdotis. Secundo designatur minister, scilicet presbyter. Tertio subjectum, scilicet fidelis infirmus. Quarto effectus cum promissione gratiæ ad remissionem peccatorum, et allevationem ægroti ordinatam. Quæ omnia in discursu materiæ explicabuntur cum singulis verbis hujus testimonii. Quod vero ita Patres intellexerint, ex sequente probatione constabit.

Probatur assertio ex Conciliis et Patribus. 9. Secundo ergo probatur assertio ex traditione, et definitione Ecclesiæ. Et imprimis est celebre testimonium illud Innocentii I, epistol. ad Decent., cap. 8, ubi de hac unctione exponit locum Jacobi, cujus verba in sequentibus quæstionibus, prout ad illas pertinuerint, expendemus. Ad hunc vero locum. maxime spectat, quod unctionem hanc vocat genus quoddam sacramenti; et ideo ait pœnitentibus non esse concedendum: Nam quibus, inquit, cætera sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? Ubi constat, genus pro specie accepisse. Loquitur autem de his, qui in publica erant pœnitentia, quibus ante reconciliationem nulla dabantur sacramenta. Eamdem veritatem docuit Innocentius III in c. unico de Sacra Unctione, ubi unctionem visibilem, de qua Jacobus locutus est, dicit esse signum invisibilis

unctionis interioris, atque adeo sacramentum. denuncians. In quibus verbis loquitur de spePontifices imitata sunt Concilia, nam Vormatiense, c. 72, verba Innocentii I transcripsit. Cabilonens. sub Carolo, cap. 48, eodem modo exposuit locum Jacobi, et subdit: Non itaque contemnenda est hujusmodi medicina, quæ animæ corporisque medetur languoribus. In Concilio vero Aquisgran. II, sub Ludovico, cap. 8, præcipitur Episcopis, ut in die Cœnæ oleum sanctum conficiant, quia in eo salvatio infirmorum esse creditur. Concilium Moguntin., sub Gregorio IV, præsidente Rabano, c. 26, agens de infirmis Sacra, inquit, cum unctione Dei animati secundum statuta sanctorum Patrum, communione viatici reficiantur, de infirmis loquitur. Similia refert Burchard., lib. 4 Decreti, cap. 75, ex Concilio Melden., quamvis in his decretis, quæ in tertio tomo Conciliorum ex illa synodo referuntur, non habeantur. Expressius traditur hæc veritas in Concilio Senon., c. de Extrema unctione, et in alio Concilio Mogunt., c. 34; Florentin., in Decreto Eugenii; Trident., sess. 14, in doctrina et canonibus de hoc sacramento, ubi in c. 2, locum Jacobi eleganter expendit, dicitque, eum sensum ex Apostolica traditione per manus accepta, Ecclesiam didicisse. Attingens vero ibidem locum Marci, solum ait, apud Marcum fuisse sacramentum hoc insinuatum, ut intelligamus, etiam ex mente Concilii non esse parem vim horum testimoniorum, immeritoque citatos auctores illa æquiparare. Quod ex ipsis etiam locis perspicere licet; nam apud Marcum tantum curationis corporalis ægritudinis mentio fit ;, Jacobus vero expresse addidit spiritualem fructum, ejusque promissionem, quæ propria sunt sacramenti, si ex vi ipsius operis effectus fiat, ut Jacobus satis indicat.

10. Tertio confirmatur ex Patribus tam interpretatio Jacobi, quam veritas ipsa. Primo enim Dionys., c. 7 de Eccles. hierarch., licet prius in part. 2 sermonem habeat de quadam unctione, qua solebant corpora fidelium defunctorum ad sepulturam præparari, quæ sine dubio sacramentum non erat, sed pia aliqua cæremonia, statim vero in parte tertia, in fine, videtur de hoc sacramento loqui dicens: Idcirco Sanctorum sacra functio divinas participationes largitur utrique, anime quidem in vera eorum, qui generantur, scientia, corpori vero per sacratissimum unguentum, et per divine communionis augustissima signa, totum sanctificans hominem, integramque ipsius salutem operans, et resurrectionem

ciali unctione infirmorum adhuc viventium; nam plane significat dari homini ad sanctificationem totius, et ad animæ profectum, licet in corpore fiat. Unde illi satis clare tribuit sacramentalem efficaciam, illamque cum communione conjungens, declarat, illamesse unctionem vivorum, et esse verum sacramentum. Dionysium imitatus est August., lib. de Rectitudine Catholicæ conversationis, aliquantulum a principio, dicens: Quoties aliqua infirmitas occurrerit alicui, etc., et infra: Eucharistiam cum fide et devotione accipiat, oleumque benedictum fideliter ab Ecclesia petat, unde corpus suum ungalur, et secundum Apostolum, oratio fidei salvabit infirmum, et allerabit eum Dominus, nec solum corporis, sed etiam animæ sanitatem accipiet. Et lib. 2 de Visitatione infirm., c. 4, idem sacramentum, typicalem unctionem vocat, et de illo Jacobi locum interpretatur. Scio hæc duo opera non reputari Augustini, sed satis nobis est quod sint alicujus auctoris antiqui et gravis, nam eo saltem nomine recepta sunt. Accedit, quod priora verba sumpta videntur ex serm. 215 de Tempore, quod dubium non est esse Augustini. Et similia refert ex Cyrillo, in libro de Adoratione in spirit., Anastasius Nyssenus, libro Q. in sacram Scripturam, q. 23. Solet etiam referri idem Cyrillus, lib. 2 de Levit., sed ibi potius de sacramento confessionis loqui videtur. Præterea Chrysost., lib. 3 de Sacerd., ex dictis verbis Jacobi colligit, habere sacerdotes potestatem remittendi peccata infirmis decumbentibus; neque id dicere videtur propter potestatem remittendi peccata per sacramentum confessionis, ut interpretari videtur Waldensis, tom. 2, c. 147. Non enim affert Chrysost. verba illa Jacobi: Confitemini alterutrum peccata vestra, sed illa: Infirmatur quis in vobis, usque ad illa: Et si in peccatis est, dimittentur ei, nimirum per ipsam unctionem sacram, et quia hæc a solis presbyteris dari potest, ideo sacerdotes, quatenus habent potestatem ad hoc sacramentum ministrandum, dicuntur speciali modo habere potestatem ad remittenda peccata. Multa etiam in hujus veritatis confirmationem sumi possunt ex Cyrill. Hierosolym., Cateches. 5 mystagog., et Beda, lib. 2 in Marcum, c. 24, et Jacob. 3; Bernard., in vita Malachiæ Episcopi, circa fin., ubi refert, illum in fine vitæ hoc sacramentum postulasse. Quam curam omnibus viris sanctis fuisse, constat ex Surio,

præsertim tom. 2. Item ex Alcuino, lib. de Offic. Eccles., c. de Coena Domini, et Amalar., lib. 1 de Divinis offic., et aliis, constat, usum hujus sacramenti fuisse in Ecclesia Romana perpetuum. Eumdemque fuisse in Ecclesia Græca, non obscure colligitur ex Jeremia, Patriarcha Hierosol., in Respons. ad Confessionem August., ubi hoc sacramentum inter reliqua confitetur. Hinc ergo constat vanam esse hæreticorum calumniam, qui nobis objiciunt, apud veteres nullam esse hujus sacramenti mentionem; falsum enim id est. Quod autem non sit adeo frequens, sicut de pœnitentia, Eucharistia, vel similibus, mirandum non est, tum quia res ipsa non est ita necessaria et frequens, ideoque non tam frequenter incidit de illa moralis sermo; tum etiam quia non fuit res controversa, ut de illa daretur disputandi occasio.

11. Probatur assertio ratione.-Ultimo possumus argumentari ratione, quæ primaria hic est voluntas Christi, et institutio. Possumus vero multa conjectare, quæ illum moverint ad hoc beneficium nobis præstandum, quæ ex dicendis de effectu hujus sacramenti constabunt. Nunc illud sufficiat, mortis articulum multis de causis esse hominibus formidabilem, propter conscientiam malæ vitæ, propter timorem divini judicii et incertitudinem futuri status, propter tentationes dæ monis, qui eo tempore vehementius urget; opportunissime ergo Christus Dominus nobis providit, instituendo hoc divinum sacramentum, quo recrearentur, et in majorem spem erigerentur fideles in eo discrimine constituti; et si opus esset, etiam ab ægritudine corporali liberarentur.

SECTIO II.

An hoc sacramentum fuerit immediate a Christo institutum.

1. Aliquorum Catholicorum opinio. Inter Catholicos nonnulli negarunt Christum Dominum instituisse hoc sacramentum, ex quo plane consequebatur non esse verum sacramentum; ipsi vero consequens non admittunt, quia putant posse esse sacramentum ab Apostolis institutum. Ita vero sensit Hugo de S. Vict., lib. 2 de Sacram., pag. 15, cap. 2, quem secutus est Magister, in 4, d. 23, et Bonav., ibi, art. 2, q. 2; Alens., 4 p., q. 8, memb. 2, art. 1; Altísiod., lib. 4 Sum., tractat. 7, c. 1. Qui solum in eo fundatur,

quod sacramentum hoc non ex Evangelio, sed epistola Jacobi colligitur.

2. Assertio de fide, a Christo fuisse institutum hoc sacramentum. - Dicendum vero est, sacramentum hoc fuisse a Christo Domino immediate institutum. Hæc fuit semper communior Scholasticorum sententia, in 4, d. 23; D. Thom., Palud., Gabr., et aliorum. Et nunc est de fide definita in Tridentino, in particulari, sess. 14, can. 1 de hoc sacramento, et in genere, sess. 7, can. 1, eamque in genere late confirmavi superiori tomo, disp. 12, sect. 1. Ex quo principio et præcedenti assertione, evidenti consecutione hæc concluditur; nam omnia sacramenta novæ legis sunt immediate a Christo instituta; sed unum ex his sacramentis est extrema unctio; ergo. Confirmatur, quia, si ab alio, quam a Christo Domino, fuisset institutum, maxime ab Apostolo Jacobo. Sed hoc non est cur dicatur, quia, licet ipse solus illius fecerit mentionem, potuit tamen loqui, non ut auctor sacramenti, sed ut prædicator et doctor. Nec oportet ut dixerit, se tradere, vel docere, quæ a Christo acceperat, præsertim cum ex ipsa materia id satis constaret; nec enim posset vere promittere remissionem peccatorum sub tali cæremonia, nisi de hoc haberet Christi verbum et promissionem; quod si hanc habebat, etiam credendum est cæremonias habuisse. Et deinde, si potestas designandi, vel instituendi talem cæremoniam alicui committenda esset, certe potius data esset Petro, ut capiti, vel certe toti Collegio Apostolico, Cur enim Jacobus instituisset et præcepisset quæ Petrus esset servaturus; non fuisset quidem id consentaneum potestati supremæ, quam Christus Petro tribuerat. Quod si dicatur, non solum Jacobum, sed simul cum Petro, vel aliis Apostolis hoc sacramentum instituisse, quæro, unde hoc habeatur ? et cur non potius Christo institutio tribuatur? cum ex illo loco Jacobi non possit unum magis, quam aliud colligi.

3. Quando fuerit hoc sacramentum a Christo instilutum. Difficultas vero superest, quando fuerit hoc sacramentum a Christo institutum ; hoc enim est, quod Bonaventu ram maxime movit loco supra citato ; quia cum Evangelista nullam mentionem hujus institutionis faciant, verisimile est Christum Dominum illam non fecisse. Cur enim Evangelista omisissent rem adeo gravem, et ad Ecclesiæ fundamentum maxime pertinentem? Addit etiam conjecturam, quia cum hoc sa

« PredošláPokračovať »