Obrázky na stránke
PDF
ePub

cramentum proxime nos præparet ad introitum gloriæ, non fuit conveniens ante consummatam Christi glorificationem et ascensionem institui. Alii verisimile putant Christum hoc sacramentum instituisse, quando misit Apostolos ad prædicandum; nam, ut supra dicebam, tunc instruxit illos, ut per olei unctionem miraculose et supernaturaliter infirmos curarent; non enim ausi fuissent Apostoli illo medio uti ad sanitatem conferendam, nisi a Christo edocti fuissent, et in virtute ac fide verbi illius id facerent. Nec enim putandum est Apostolos curasse et sanasse infirmos virtute naturali olei, aut id solum intendisse; quid namque opus illud ad doctrinam confirmandam contulisset? aut quomodo posset medium illud omnibus ægris indifferenter prodesse, et non multis nocere? Ergo sicut tunc instituit Christus illam unctionem ad sananda corpora, ita credendum est instituisse in ratione sacramenti, cum non habeamus in Evangelio indicium aliud hujus institutionis.

4. Non constare de certo tempore quo fuerit institutum.-Dicendum vero est, de tempore hujus institutionis nihil certo nobis constare. Et verisimilius esse non fuisse institutum saltem ante noctem cœnæ; cur enim ante Eucharistiam el pœnitentiam institueretur? Item jam diximus unctionem illam Apostolorum, Marc. 6, non fuisse hoc sacramentum. Unde, licet admittamus tunc Christum præcepisse Apostolis, ut corpora infirmorum ungerent ad sanitatem præstandam, non tamen inde infertur instituisse sacramentum hoc, quia nec illos tunc docuit de sanctificatione seu benedictione olei præmittenda per Episcopum; nec de forma verborum ullum est vestigium, nec de spirituali effectu vel ejus promissione. Ac denique Christus tunc non tradidit potestatem perpetuo duraturam in ministris Ecclesiæ; sed contulit tunc Apostolis gratiam sanitatum, quæ non est communis omnibus, nec certa lege aut modo alicui datur, sed prout Spiritus Sanctus vult, et prout expedit ad confirmationem fidei, ut dicitur 1 Cor. 12. Quamvis autem hæc gratia sanitatum non soleat limitari ad unctionem olei, vel aliam similem, fortasse Christus, ut adumbraret hoc sacramentum, et ad illud homines disponeret, illum modum curandi ægros præscripsit, ut sicut baptismus Joannis præambulum fuit ad Christi baptismum, ita illa unctio Apostolica præambula esset ad hanc sacramentalem unctionem. Quod significavit Tridenti

num dicens, hoc sacramentum fuisse ibi insinuatum, non institutum. Ex illo tamen Apostolico exemplo fortasse ortum est, ut olim Christiani sæpe uterentur unctione olei, Deo miraculose cooperante, non per modum operis sacramenti, sed per modum effectus gratiæ gratis datæ, ut ex Tertulliano sumimus in lib. ad Scapulam, cap. 4, ubi refert, Proclum Christianum oleo curasse Antoninum Imperatorem, qui Christianus non erat, nec capax sacramenti, ubi Pamelius similia notat ex Hieronymo, in vita Hilarionis; Rufino, lib. 2 Histor., cap. 4 de Discipulis S. Antonii, et aliis.

5. Fuisse institutum ante ascensionem. Non fuit igitur hoc sacramentum ibi institutum, neque aliquo alio tempore ante cœnam, non solum quia nullum est in Evangelistis vestigium (hæc enim ratio per se non sufficeret, quia non est necesse ut Evangelistæ omnia narraverint), sed etiam quia nulla est necessitas, vel aliqua alia conjectura talis institutionis, cum in usu hoc sit postremum omnium sacramentorum. De nocte autem cœnæ verisimile est, in ea docuisse Chri stum Apostolos, inter alia mysteria, ritum observandum in hoc sacramento. Quia vero in illa nocte non fecit Apostolos sacerdotes quoad potestatem in corpus Christi mysticum, sed hanc dedit post resurrectionem, Joan. 20, ideo probabiliter existimo, etiam non dedisse illis potestatem ministrandi hoc sacramentum in ea nocte, sed Joan. 20, quia, sicut hoc sacramentum est quasi annexum sacramento pœnitentiæ, ita potestas illud ministrandi supponit, et quodammodo includit potestatem remittendi peccata, ut Chrysostomus etiam, citato loco, indicavit ; ideoque plena hujus sacramenti institutio consummata non fuit a Christo Domino ante resurrectionem suam. Sine ullo vero dubio credendum est, fuisse consummatum ante ascensionem, quia plene ac perfecte fundavit Ecclesiam, priusquam ex hoc mundo discederet, ideoque omnia etiam sacramenta prius perfecte instituit, ut in tomo superiori, disp. 32, sect. 2, latius dixi; ex quo loco confirmari possunt omnia, quæ in præsenti diximus. Nec posterior conjectura Bonaventuræ contra hoc urget (prior enim jam rejecta est), tum quia satis fuit consummata gloria Christi post resurrectionem, etiam ante ascensionem; tum etiam quia oportuit ut priusquam Christus ad gloriam conscende. ret, et nos instrueret, et media institueret,

per quæ nos ad ascendendum cum illo di- lia, immutabilia sunt. Congruentia vero husponeremur.

DISPUTATIO XL.

DE ESSENTIA SACRAMENTI EXTREME UNCTIONIS.

Ex dictis in superiori disputatione sumere possumus, huic sacramento essentialia esse illa omnia, quæ communia sunt sacramentis novæ legis; atque illud, præcipue constare hoc sacramentum materia et forma sensibili, ex quibus constituitur unum integrum signum gratiæ. In hac ergo disputatione explicabimus materiam et formam hujus sacramenti; in sequenti vero declarando effectum ejus, consequenter exponemus quam gratiam significet, et ita erit explicata tota essentia hujus sacramenti, tam quoad rem seu cæremoniam impositam ad significandum, quam quoad relationem seu significationem ipsam, quæ sine re significata plene intelligi non potest.

SECTIO I.

Utrum materia remota hujus sacramenti sit oleum olivarum ab Episcopo consecratum seu benedic

tum.

1. Oleum olivarum esse materiam remotam hujus sacramenti.-Principio certum est apud Catholicos, materiam remotam hujus sacramenti esse oleum, nam expresso nomine illam designat Jacobus dicens: Ungentes eum oleo. Hinc secundo etiam est de fide, oleum hoc debere esse olivarum, ut declaravit Conc. Florent. in decreto Eugenii, dicens materiam esse oleum oliva, quod etiam ex vi verborum Jacobi desumptum est. Nam oleum simpliciter dictum, liquorem illum significat, qui ex olearum baccis exprimitur, quam significationem habet non solum ex Latinorum usu, sed etiam in Scriptura sacra, et in communi modo loquendi ; quapropter, sicut aqua baptismi intelligitur esse aqua naturalis, et materia Eucharistiæ panis triticeus, ex vi et proprietate verborum, aqua, et panis, simpliciter sumptorum, ita in præsenti, ex vi vocis oleum, intelligimus hoc debere esse oleum olivæ, et hanc fuisse Christi institutionem, quæ est prima radix hujus necessitatis. Ita ut nulla sit in Ecclesia potestas dispensandi, ut ex alia materia fiat hoc sacramentum, propter necessitatem ullam, quia illa, quæ ex Christi institutione sunt essentia

jus institutionis præcipue sumitur ex ordine. ad significandos effectus bujus sacramenti. Nam oleum ad leniendos corporis dolores proficere solet, sanitatem interdum restituit, hilaritatem affert, et luminis veluti pabulum esse solet. Hinc etiam oleum pinguedinem gratiæ et spiritus significare solet, ut notavit Gregor., lib. 4, in 1 Reg., c. 4. Et oliva ipsa solet esse pacis signaculum, ut attigit Tertul., lib. de Corona militis, et notari solet ab interpretibus circa illud Genes. 8: Venit ad eum ad vesperam, portans ramum olitæ virentibus foliis. Ob has ergo et similes causas oleum aptissimum fuit ad declarandum quid virtute hujus sacramenti Deus operetur, tam in animo, quam in corpore ægroti illud suscipientis; fuit ergo ex hoc capite materia hæc aptissima. Aliunde vero est satis communis. materia, quæ facile ubique reperitur, et ideo etiam tanquam necessaria et essentialis posita est, ut res esset stabilis et firma, nec propter raros eventus oportuit dispensationem admittere.

2. Oleum debere esse ab Episcopo benedictum.-Opinio quorumdam.-Tertio est etiam constans apud fideles, oleum hoc debere esse ab Episcopo benedictum. Et quidem quod hoc sit saltem de necessitate præcepti, indubitatum est, propter ea quæ statim subjiciam. An vero sit etiam de necessitate sacramenti, a nonnullis dubitatum est; sunt enim aliqui Catholici qui affirmant simplex oleum sufficere ex Christi institutione, aliumque ritum benedicendi oleum esse accidentarium ex Ecclesia institutione; ideoque, si prætermittatur, etiamsi peccaminose, validum nihilominus confici sacramentum; aliquando vero ex causa justa, scilicet, necessitate urgente, sine culpa posse ita confici. Quam opinionem tenuisse videtur Victoria, ut patet ex ejus Summa de sacramentis, n. 216. Fundamentum sumi potest ex Jacob. 5, ubi solum dicit, ungentes eum oleo; non enim dixit, benedicto, sed simpliciter, oleo; ergo tantum oleum simplex et naturale est essentialis materia. Simili enim argumento colligimus, essentialem materiam baptismi esse simplicem aquam naturalem, non sanctificatam aut benedictam, quia Scriptura simpliciter aquam requirit, juxta illud Actor. 8: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? etc.; ergo similiter, etc. Nec refert quod Jacobus subjiciat: Ungentes eum oleo in nomine Domini; non enim dixit oleo benedicto, aut sanctificato in nomine

Domini, sed, ungentes oleo in nomine Domini, id est, unctionem ipsam debere fieri in nomine Domini; quod dici potuit, vel propter formam, quæ adhiberi solet supra talem unctionem, vel propter fidem et intentionem, cum qua debet fieri talis unctio, tanquam res a Christo instituta, in cujus virtute operatura est. Confirmari hoc potest primo, quia, licet aliqua Concilia vel decreta antiqua dicant, oleum debere esse consecratum, tamen non dicunt expresse consecrationem illam esse de necessitate sacramenti, sed explicant consuetudinem Ecclesiæ Romanæ, quæ ex præcepto servanda est. Confirmatur secundo, quia quæ sunt de substantia sacramenti, sunt a Christo Domino definita in particulari; sed nunquam Christus præscripsit aliquam olei benedictionem, nec a quo, vel quomodo facienda esset; ergo non est substantialis materia hujus sacramenti.

[ocr errors]

3. Contraria sententia probatur. Contraria sententia est communis Theologorum, in 4, d. 23, ubi D. Thom., q. 1, art. 2, q. 2, conjungendo 3 argumentum cum corpore articuli et responsione; nam in corpore solum ait, oleum sanctificatum esse materiam ; in primo vero argumento cum solutione constituit discrimen inter hoc sacramentum et baptismum, quod in baptismo non est de necessitate sacramenti sanctificatio materiæ, sicut in hoc ; et rationem differentiæ sumit ex his, quæ in corpore articuli dixerat, scilicet, quia Christus suo usu et tactu sanctificavit aquam, quæ est materia baptismi, et ideo non indiget alia præsanctificatione; Christus vero non ita sanctificavit suo contactu materiam hujus sacramenti, et ideo de necessitate ejus est ut benedicatur. Eamdem doctrinam habet Bonav., art. 1, q. 3; Paludan., q. 1, art. 1; Durand., q. 2. Qui omnes, dist. 7, idem dixerant de materia confirmationis, de qua quoad hoc eadem est ratio. In quo etiam Victoria non loquitur consequenter, nam de materia confirmationis recte senserat, n. 42; camdem sententiam tenet Durandus, lib. 1 de Ritib. Eccl., cap. 20, n. 20, ubi cam bene declarat. Denique Soto, dist. 33, q. 2, art. 3, dicit, in dubie hoc tenendum esse; nullam vero aliam probationem affert, nisi quia Ecclesia Romana ita sensit de hoc sacramento, quod non reputaret esse sacramentum, si ex oleo non benedicto fieret. Sed hoc est quod inquirimus, unde constet ita sentire Ecclesiam.

4. Primo ergo et præcipue hoc suadent Concilium Florentinum et et Tridentinum.

Utrumque enim dixit, materiam esse oleum per Episcopum seu ab Episcopo benedictum. Quando autem hæc Concilia assignant materiam simpliciter sic dictam, tantum ea ponunt, quæ sunt essentialia, vel substantialia, ut patet, tum ex absoluta appellatione, tum ex doctrina quam de aliis sacramentis tradunt. Innocentius etiam primus, qui expressius quam cæteri Patres hujus sacramenti mentionem fecisse videtur in dict. epist. 1 ad Decent., cap. 8, dicit, ægros inungendos esse oleo sancto, ab Episcopo confecto. Quæ verba usurpavit Concilium Vormatiens., cap. 72; et Concilium Aquisgran., tit. 2, cap. 8, dicit, oleum sanctum conficiendum esse ab Episcopo, quia in eo salvatio infirmorum creditur, scilicet, posita; quo verbo, maxime significatur necessitas hujus benedictionis seu sanctificationis olei. Hinc etiam Beda, in Commentar. ad cap. 6 Marci, ait, ab ipsis Apostolis hunc Sanctæ Ecclesiæ morem esse traditum, ut agroti ungantur oleo Pontificali benedictione consecrato. Nec vero dicit hanc fuisse Apostolorum institutionem, sed dicit ex ipsorum Apostolorum traditione durasse hunc morem in Ecclesia, tanquam res omnino necessaria, et a Christo instituta. Et super epistolam Jacobi, videtur ad hanc significationem trabere verbum illud: In nomine Domini, ut, scilicet, adjectum sit a Jacobo ad indicandum oleum debere esse in nomine Domini confectum, seu benedictum; seu non quolibet oleo, sed illo, quod in Ecclesia destinatum est ad talem usum sacrum, esse infirmum ungendum.

Hæc

5. Probatur hæc sententia ratione. ergo veritas sufficienter nobis constat ex traditione, etiam si non sit in Scriptura evidenter expressa. De ratione antem seu congruentia talis institutionis multa disputant Durand., Paludan. et alii, d. 23; nam Durandus impugnat congruentiam a D. Thoma traditam, et aliam ipse affert non sane probabiliorem. Verumtamen de hac re sufficienter dixi, superiori tomo, disp. 33, sect. 2, ubi similem quæstionem de materia confirmationis disputavi, et fere omnia ibi adducta a simili confirmant præsentem sententiam, et eamdem congruentiam in hac institutione esse ostendunt. Ac denique ratio illa generalis optima est, quia cum materia sacramenti elevanda sit ad munus adeo sacrum et supernaturale, per se maxime decet ut consecrari seu benedici prius debeat, et ideo talis benedictio a Christo postulata est, ubi aliqua ratio

specialis non obstat; ut in baptismo non est requisita, ut essentialis, benedictio aquæ, propter illius sacramenti necessitatem; in Eucharistia vero non prærequiritur talis præconsecratio, quia ipsa sacramenti confectio in materiæ consecratione consistit; in confessione et matrimonio, quia materia est omnino transiens, et consecrabilis non est; in Ordine vero suo modo hoc servatur, quia res ipsæ, quæ traduntur, sacræ sunt, ut suo loco dicemus. Clarius vero et expressius in hoc sacramento et confirmatione, quia illorum materia accommodatissima est, et ipsa sacramenta non sunt tantæ necessitatis, ut oportuerit materiam omnino communem ad illa perficienda admittere; habent etiam specialem quamdam rationem singularis sanctificationis, quatenus confirmatio abundantiam spiritus significat, unctio vero extrema, puritatem, et quasi ultimam dispositionem ad introitum gloriæ; et ideo merito sanctificata materia postulatur. 6. Respondetur ad præcipuum fundamentum prioris sententie. Atque ex his facile responsum est ad præcipuum fundamentum prioris sententiæ. Fateor enim ex nuda Scripturæ littera non colligi evidenter hanc necessitatem; nobis vero sufficit Ecclesiastica traditio, quæ in hac re est adeo clara, ut mihi videatur ad minimum temerarium illi repugnare; eaque supposita, expositio illa verborum Jacobi probabilis est. Quamvis autem Jacobus simpliciter locutus de oleo fuisset, Ecclesia a Christo per Apostolos edocta, potuisset verum illius Scripturæ sensum, et de quo oleo sermo esset, nobis aperire. Ideoque non est simile de baptismo, tum quia Ecclesia aliter intellexit testimonia, quæ loquuntur de aqua baptismi; tum etiam quia in aliquibus, et præsertim in illo citato ex Actibus, circumstantia loci evidenter ostendit sermonem esse de aqua naturali tantum; tum denique quia diversitas ipsa talis sacramenti, et finis ejus hanc differentiam ex parte materiæ requirit. Simili etiam modo responsum est ad priorem confirmationem, nam ex multitudine testimoniorum, et ex modo quo Concilia loquuntur, satis colligitur ea loqui de hac benedictione, ut de re pertinente ad substantiam sacramenti. Cujus rei magnum signum est communis intelligentia sapientum, et perpetua, atque inviolabilis Ecclesiæ consuetudo, cujus initium ignoratur.

7. Qualis benedictio requiratur.- Paludani sententia reprobatur. - In altera vero confirmatione petitur, qualis benedictio requira

tur, et quid in hoc Christus præscripserit, quid vero addiderit Ecclesia. In quo primo cavendam censeo opinionem, quam ut probabilem affert Palud., in 4, d. 7, q. 4, n. 34, Christum non definivisse positive (ul sic dicam) ut hæc materia esset oleum benedictum, sed ut esset tale oleum, quale Ecclesia determinaret, ipsamque determinasse ut esset oleum benedictum, ideoque nunc esse de substantia; potuisse tamen Ecclesiam determinare ut oleum commune sufficeret, et tunc non fuisse futurum de substantia sacramenti. Hanc enim opinionem improbavi, dict. disp. 33 superioris tomi, in materia Confirmationis, et ob easdem rationes in præsenti omnino displicet, tum quia hoc est plane dicere non esse simpliciter de essentia sacramenti, ut oleum sit benedictum, quia sine fundamento dicimus, etiam ex suppositione præcepti Ecclesiæ, eum ritum esse substantialem, qui ex sola Ecclesiæ determinatione manavit; alias etiam posset quis dicere panem azymum esse de substantia, vel vinum aqua mistum, et similia; nam in omnibus sacramentis dicere. possemus materiam esse hanc, vel illam rem secundum hanc vel illam qualitatem, vel ritum, si Ecclesia illum determinaverit. Tum etiam quia juxta illum dicendi modum videmur non tribuere Christo immediate totum ritum substantialem hujus sacramenti, quia benedictio est substantialis, et hæc absolute et definite non est ex institutione Christi. Dico ergo, Christum sua institutione determinasse ut materia esset oleum benedictum, nec potuisse Apostolos vel Ecclesiam hunc ritum immutare. Et certe si a principio potuissent Apostoli illum ritum non præscribere, seu benedictionem non requirere, etiam nunc posset Ecclesia illum immutare; at hoc plane est contra communem ejus sensum. Quin potius censeo, non solam abrogationem, verum nec dispensationem posse in hanc materiam cadere per Summi etiam Pontificis potestatem; quia in his, quæ sunt de substantia sacramentorum, non potest Ecclesia dispensare, neque in hoc admittenda est exceptio, nisi in his, quæ ab ipsamet Ecclesia declarata sunt, ut eodem loco dixi, et statim in simili subjiciam.

[blocks in formation]

Quoad illud prius existimo esse a Christo Domino in particulari præscriptum, quidquid Paludanus, Durandus et alii sentiant, qui certe non consequenter loquuntur. Nam Concilia eodem modo dicunt, oleum ab Episcopo benedictum esse materiam; ergo totum hoc est de substantia talis materiæ et sacramenti; ergo totum est ex Christi institutione. Utraque enim consequentia ex dictis probata relinquitur; et antecedens in terminis est Concilii Florentini et Tridentini, et sumitur ex aliis decretis citatis. Et in dict. disput. 33, idem dixi de materia confirmationis ex eodem fundamento, quod ibi latius declaravi. Et ulterius inde intuli per dispensationem Papæ non posse inferiori sacerdoti committi, ut chrisma conficiat, eademque consecutione nunc infero, non posse committi eidem, ut oleum illud benedicat, quod futurum est materia hujus sacramenti, quia in substantiali materia non cadit dispensatio, et Christus ex vi institutionis determinate postulavit oleum ab Episcopo benedictum. Nec est quod nos moveat vulgare exemplum de ministro confirmationis, tum quia in illo habemus Ecclesiæ declarationem, non vero in hac materia; tum quia, propter illam declarationem, non dicunt Concilia absolute ministrum confirmationis esse Episcopum, sed cum addito: Ordinarium ministrum; hic autem non dicunt, ordinariam materiam, sed absolute materiam. Estque hæc doctrina conformior cæteris Theologis supra citatis, præsertim D. Thomæ, dict. quæstiunc. 2 et 3, ubi congruentiam hujus institutionis reddit, nimirum, ut ostenderetur, virtutem Christi, quæ in sacramentis operatur, ad inferiores ministros, quales sunt sacerdotes, per intermedios, ut sunt Episcopi, descendere. Quod morali modo, et secundum quamdam analogiam intelligendum est, ut per se satis constat. Ratio vero magis moralis esse potuit, ut materia sacramenti minus esset vulgaris, in majorique reverentia haberetur. Itaque, ut hæc benedictio Episcopalis esset, a Christo præscriptum fuit.

[ocr errors][merged small]

tur, omne oleum, de quo vere dici possit esse ab Episcopo benedictum, esse sufficientem materiam ; quia hanc solam Christus instituit, ut patet ex Conciliis Florentino et Tridentino, et fieri nullo modo potest quin materia a Christo instituta sufficiat. Unde, licet Episcopus mutaret modum benedictionis ab Ecclesia designatum, si tamen ea mutatione non obstante, vere et in re ipsa illud oleum benedictum maneret, esset materia sufficiens. Fortasse tamen fieri potest ab Ecclesia, ut talis benedictio irrita sit, nec apud Deum habeat rationem consecrationis, sed execrationis potius; et hoc modo fieri etiam poterit ut benedictio ab Ecclesia instituta necessaria sit, quia ex ea pendet, ut Christi institutio impleatur, ut citato loco latius declaravi. 10. An sit necessarium ut sit oleum simplex. Ultimo circa hanc materiam declarandum occurrit, an sit de illius necessitate ut sit oleum simplex, id est, non mistum alio liquore. Aliqui enim Theologi ita sentiunt, præsertim Paludan., dist. 23, q. 1, a. 1, ubi ait, debere esse oleum simplex, ita ut, si misceatur balsamum, sit transgressio præcepti. Idem sentit Soto, dict. art. 3, addens, si tanta fieret mistio alterius liquoris, ut formam, id est, externam speciem olei tollat, non esse materiam. Ego vero imprimis censeo, chrisma, licet mistionem habeat balsami, esse sufficientem materiam, et per se non est contra Christi institutionem illa uti in hoc sacramento. Imo aliquando videtur Ecclesia usa hac materia, etiam ad ungendum infirmos, idque sumitur ex dict. epist. 1 Innocentii I, ubi post allatum Jacobi testimonium, subdit: Quod non est dubium de fidelibus ægrotantibus accipi, vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quo ab Episcopo confecto Christiani uti possunt in sua aut suorum necessit te inungendo. Concilium etiam Vormatiense eodem modo ait, sancto oleo chrismatis. Et quod loquatur de proprio chrismate, colligi potest ex illo verbo, ab Episcopo confecto; illud enim participium, confectum, mistionem aliquam et plusquam simplicem benedictionem significat. Favet etiam Concilium Aquisgran., juncta epistel. Fabiani 2; nam dictum Concilium ait, juxta Apostolicam traditionem debere Episcopos feria 5 in Coena Domini sanctum oleum conficere, in quo salvatio infirmorum creditur. Ubi aperte loquitur de sancto oleo, quo dabatur hoc sacramentum; Fabianus autem, ad quem alludit Concilium, dum refert Apostolicam

« PredošláPokračovať »