Obrázky na stránke
PDF
ePub

hoc committere judicio divino, et velle satis pati in purgatorio. Et si hoc verum est, constat, in proposito servandi mandata non contineri tale propositum satisfaciendi, neque illud esse necessarium, quia non est de re præcepta. Si vero quis defendat jure naturæ impositum esse homini hoc præceptum satisfaciendi etiam pro pœna, dicat consequenter contineri implicite et sufficienter in proposito servandi mandata. Sicut nunc etiam in lege nova dicendum est de proposito confitendi; est enim necessarium, non vero expressum, sed sufficit implicite contentum in illo generali proposito. Neque illud dici potest solum propositum virtuale, sed formale, quamvis sub confusa et generali ratione. Dubium de ordine actuum detestationis et propositi inter se.

9. Dubii resolutio. Quæret vero hic aliquis, quando actus propositi et detestationis simul concurrunt ad contritionem seu dispositionem ad gratiam, quis illorum antecedat, saltem ordine naturæ. Nam D. Thomas in hac quæst., art. 5, explicans ordinem omnium actuum, quibus ad contritionem pervenitur, dicit præcedere filialem timorem et esse quasi principium contritionis; explicans autem hunc timorem filialem, ait esse actum quo peccator propter reverentiam Dei proponit emendam. In contrarium vero est, quia Conc. Trid., sess. 6, cap. 6, describens ordinem justificationis, prius tradit actum detestationis peccatorum, et postea propositum non peccandi. Unde dicendum videtur, simpliciter, ex necessitate quasi physica, neutrum ex his actibus necessario antecedere alium, sed posse voluntatem pro libertate sua, si habeat paratum divinum auxilium, quemvis eorum sine alio, seu ante alium elicere; quia neuter ex his actibus est causa necessario requisita ad alium; quia et in peccato futuro secundum se est sufficiens ratio, ut vitetur seu vitari proponatur sine respectu ad præterita, et e converso, quod per se notum videtur. Nihilominus tamen in ordine ad justificationem magis consentaneum est, et regulariter fortasse ita contingit, ut homo incipiat a detestatione peccati; nam ad impetrandam veniam de injuria commissa, nulla est, moraliter loquendo, magis accommodata via, vel (ut ita dicam) magis immediata dispositio, aut aptior satisfactio, quam displicentia de injuria facta; ad quam statim consequitur voluntas et propositum nunquam iterum injuriam faciendi. Et ita

existimo locutum esse Concilium. Nec D. Thomas refragatur, ut in commentario illius articuli explicabimus.

SECTIO IV.

Utrum ad veram contritionem requiratur certa aliqua intensio talis actus.

[ocr errors]
[ocr errors]

1. Prima opinio. - Ejus fundamentum. Rejicitur. Replica. - Enodatur. Explicavimus essentiam contritionis; declaranda consequenter est quantitas ejus. Quæ cogitari potest vel intensiva, vel extensiva, et hæc vel in duratione, vel in objecto; et de iis tribus sigillatim dicendum est. In proposita ergo quæstione fuit quorumdam sententia, ad veram contritionem necessariam esse summam intensionem actus, quam homo exhibere potest per totum conatum sibi possibilem. Hoc sensit Adrianus in 4, q. 2 de Pœnit., et solet tribui D. Thomæ ibi d. 17, q. 2, et Alens., 4 p., q. 17, quia in verbis ita loquuntur; sed in alio sensu, ut statim declarabo. Fundamentum hujus sententia est, quia non putat posse Deum diligi super omnia, nec peccatum displicere super omnia, nisi summa intensione et conatu amor et detestatio eliciantur. Verumtamen et fundamentum infirmum est, et sententia improbabilis; imponit enim homini gravissimum onus, et difficillimam facit contritionem, sine Scripturæ, aut Conciliorum fundamento; imo contra illa, ut probando veram sententiam ostendam. Deinde interro

go, de quo conatu loquatur: aut enim de illo, qui solis naturæ viribus a voluntate exhiberi potest. Et hic est impertinens; nam contritio non fit per hunc conatum, sed per illum quem adhibere potest voluntas cooperando divinæ gratiæ. Quod si de hoc sit sermo, in illo nullus est terminus, sed quocunque dato potest voluntas majorem exhibere cum gratia Dei; et ideo juxta veram doctrinam actus charitatis infusæ non habet terminum versus maximum in intensione. Dici potest hoc esse verum de absoluta potestate; de lege tamen ordinaria dari definita auxilia, cum quibus potest homo summe operari, et hoc modo requiri summam intensionem in contritione. Sed hæc etiam fuga non habet probabilitatem, quia non obligat Deus hominem, ut summo conatu, et (ut ita dicam) ad æqualitatem respondeat vocationi ejus, sed solum ut respondeat et consentiat. Alias non sufficeret eadem intensio actus in duobus peccatoribus; nam potest alter vehementius vocari, et

habere paratum majus auxilium Dei; ergo oportebit illum vehementius conari ut conteratur. Idemque erit etiam si ille minus peccaverit. Hoc autem est præter rationem justitiæ, ut plus exigatur ab eo, qui minus debet. Est etiam contra modum loquendi Scripturæ, nam absolute eamdem contritionem ab omnibus petit. Accedit denique, quod illa ratio explicandi nec fundari potest in illo principio de dilectione super omnia, nec satis esset ad illud implendum, si illud super omnia consisteret in intensione, ut magis ex dictis constabit.

2. Dices contritio est sufficiens dispositio ad gratiam; sed in hac dispositione merito requiritur summa intensio, tum quia peccator summe offendit Deum, tum etiam quia cum non possit reddere condignum, merito exigitur ab eo, ut reddat quantum potest ex toto conatu sibi possibili; ergo, etc. Respondetur negando minorem, nam peccator, licet faciat maximam offensionem considerata dignitate personæ offensæ, non tamen semper peccal cum summo conatu intensivo; neque est necesse ut in dispositione ad gratiam talis intensio postuletur; quia, ut statim dicam, minima gratia sufficit ad remissionem cujuscunque peccati, et ideo satis est etiam dispositio illi proportionata, quæ in substantia et essentia doloris est maxima, et in hoc est proportionata culpæ. Et quoad hoc etiam postulatur ab homine, ut quantum in ipso est faciat, non vero quoad intensionem, quia et accidentaria est, et non expediebat salutis viam adeo difficilem fieri.

3. Secunda opinio. - Fundamentum.-Est ergo secunda opinio, quæ etiam affirmat necessariam esse maximam intensionem, non quidem absolute, sed comparative, id est, ut homo majori intensione doleat de peccato quam de quolibet alio malo, et quam diligat quodlibet creatum bonum. Ita Petrus Soto, lect. 14 et 15 de Pœnit., et in verbis videtur favere Bonaventura in 4, d. 16, art. 2, q. 1. Dicit enim displicentiam peccati quoad intensionem non oportere esse maximam simpliciter; comparatione tamen facta ad alios dolores debere esse maximam. Et eodem fere modo loquuntur Durandus, d. 17, q. 4; Richard., a.it. 1, q. 5, ad 3. Fundamentum est, quia tenemur detestari peccatum super omnia ; illud autem magis detestatur voluntas, quod majori conatu et intensione odio habet.

4. Rejicitur secunda opinio exponendo comparationem in ea insinuatam.-Hæc vero opi

nio non est probabilior quam præcedens, nam et debili nititur fundamento, præter Scripturam et Patres, et non solum difficillimam constituit viam salutis, sed etiam obscuram et perplexam; nam vix potest intelligi, quomodo fieri debeat illa comparatio. Interrogo enim an fieri debeat cum qualibet detestatione, seu dolore possibili homini, et hoc dici non potest; alias coincidit hæc opinio cum præcedente, ut per se constat; vel comparatio est facienda cum dolore, quem homo aliquando habuit, vel de præsenti habet quando conteritur. Et quidem si sermo sit de præsenti dolore, impertinens est collatio; tunc enim vix potest homo de alia re cogitare, nedum alium intensum dolorem habere in voluntate ipsa; nunc enim non agimus de dolore sensibili, qui ex passione corporis nasci potest; et ideo loquendo de propriis actibus, mirum non est, quod tunc contritio sit magis intensa, quam quilibet alius actualis affectus; nam id non provenit ex necessitate intensionis ad contritionem, sed ex eo quod ad exercendam contritionem moraliter necessarium est, ut homo eo tempore non sit intentus aliis actibus exercendis; quod maxime verum est de actibus peccaminosis, qui repugnant contrilioni. Si autem per possibile vel impossibile admittamus simul cum contritione habere hominem alium actualem affectum non malum, etiam tunc non est necessaria illa comparatio, neque ille excessus in intensione, quia etiam Deum ipsum non tenemur diligere magis intensive, quam omnes alias res, sed appretiative, ut reliqui omnes Theologi docent; quia, ut supra dicebam ille excessus appretiationis non sumitur ex intensione, sed ex excellentia motivi, et consequenter ex substantia et essentia ipsiusmet actus, qui nobiliori modo tendit in tale objectum; et ideo ex natura sua magis conjungit voluntatem cum illo. Quin potius ipsamet charitas tam intense diligit proximum, sicut Deum, quia tota ipsa secundum omnes gradus suos inclinat ad diligendum proximum; nihilominus tamen plus diligit Deum quam proximum, quia Deum propter se, et proximum propter Deum; et ideo S. Bonav. supra, art. 4, q. 1, hanc appretiationem vocavit intensionem ex parte objecti, seu objectivam. Unde, quando antiqui hanc vocant intensionem, æquivoce loquuntur, et non de illa intensione, quæ consistit in latitudine graduum ex parte subjecti et ex conatu potentiæ. Et ideo interdum etiam requirunt summam intensionem doloris pec

cati in voluntate, et non in appetitu sensitivo, nimirum, quia in sensu proprie solum habet locum intensio subjectiva, quia non potest sensus ita ponderare et expendere excellentiam objectivam, sed hoc pertinet ad superiorem rationem; et ideo illa intensio objectiva, seu appretiatio, censetur propria voluntatis. 5. Ex quibus a fortiori constat, si comparatio fiat ad dolores vel affectus, quos peccator habuit in vita superiore,et manent in habitu vel virtute, etiam respectu eorum non requiri illum excessum intensionis. Primo quidem, quia tota illa intensio per excellentiam aclus contritionis superatur, et ideo talis ejus intensio non postulatur. Secundo quia alias sæpe esset necessaria intensior contritio in eo, qui minus peccavit, vel quia, licet affectus peccati fuerit intensior, simpliciter potuit esse peccatum minus grave ratione levioris objecti; vel certe, quia is, qui minus peccavit, potuit habere alios affectus ad creaturas, non malos, sed intensiores, quam fuerit peccatum gravius alterius; contritio autem deberet superare omnes illos affectus, si verum est illius sententiæ fundamentum. Denique illud est contra usum, et praxim fere omnium pœnitentium; non enim cogitant de intensione priorum affectuum, sed de gravitate divinæ offensionis, et ita etiam in confessione per se loquendo necessarium non est intensionem, quam in peccando quis adhibuit, aperire. Igitur neque isto modo necessaria est summa intensio.

6. Unde etiam fit, quod, licet comparatio fiat ad habitualem seu virtualem dolorem, aut affectum quem homo habet relictum ex prioribus actibus, non oporteat dolorem contritionis esse intensiorem tali habitu, quia ille habitus non potest esse intensior, quam fuerunt omnes præcedentes actus, seu (quod idem est) quam intensissimus eorumn; ergo si necesse non est, ut contritio in intensione superet omnes actus præcedentes, nec etiam crit necessarium ut superet habitum ex eis relictum. Et confirmatur(potestque hæc ratio ad superiora membra applicari), nam alias, qui intensissimum habitum peccandi comparavit, vel intensissimum odium inimici concepit, non poterit justificari extra sacramentum, nisi statim a principio justificationis incipiat habere intensissimam charitatem quæ excedat totam intensionem prioris consuetudidinis. Consequens autem est plane falsum et contra communem sensum omnium fidelium, conjicitque hujusmodi peccatores in

quoddam desperationis genus; estque contra vim et dignitatem charitatis; minima enim charitas, si vera sit, potest quælibet peccata operire, seu delere. Item cavendum erit hominibus justis, si fortasse non adeo intensum dolorem de peccatis, vel Dei amorem habuerunt, ne propter intensos actus doloris, vel amoris circa creaturas, alioqui non malos, sed ralioni et naturæ consentaneos, fructum prioris pœnitentiæ amittant, solum ob excessum intensionis absque alia malitia; quod absurdissimum est, nam sola intensio per se non facit actum peccaminosum. Sequela vero patet, quia eadem est ratio de præcedenti actu vel habitu, et de subsequentibus; nam respectu utrorumque tenetur homo, et diligere Deum, et detestari peccatum super omnia. Et ideo sicut de præteritis tenetur super omnia dolere, ita et de futuris tenetur proponere ca fugere plusquam alia mala, semperque perseverare in eo affectu, et excessu super omnia.

7. Est ergo certum, hunc excessum, et comparationem illam, quæ denotatur per illam particulam super omnia, non consistere in intensione, sed in appretiatione, quæ posita est in tali amore, vel odio mali, ut, si necesse sit, potius dimoveatur voluntas ab amore alterius boni, vel odio alterius mali, quam illius, quod super omnia dicitur amare, vel odio habere. Quæ comparatio, si formaliter fiat, consistit in formali deliberatione, et actu voluntatis consentientis in eam comparationem, seu in objecta sic comparata; si autem fiat tantum virtualiter, non consistit in sola intensione actus, ut putavit Petrus Sot., sed maxime in substantia et specie actus, quæ sumitur ex motivi excellentia, ut supra sæpe dictum est. Unde licet quis fortasse ob consuetudinem, vel delectationem, intensius diligat amicum, quam patrem, nihilominus ex vi amoris paterni, qui nobilior est, paratus esse poterit ad subveniendum potius patri quam amico, si utrique ex æquali necessitate non possit. Unde quod Petrus Sot. ait, in qualitatibus non esse magis et minus, nisi secundum intensionem, non ita est; nam inter eas quæ specie differunt, præter comparationem in majori et minori perfectione essentiali, potest inveniri magis et minus in vi agendi, vel resistendi, et suo modo in vi conjungendi potentiam objecto suo. Quomodo actus scientiæ, licet sit remis

ex conatu potentiæ, firmius conjungit intellectum objecto quam actus opinionis,

quantumvis maximo conatu potentiæ factus. d. 3: Quantulamcunque, et quamlibet brevi

Tertia opinio.

8. Tertia sententia est, quamvis ad contritionem non requiratur summa intensio, requiri tamen certum aliquem gradum intensionis, quem Deus novit. Tribuitur Scoto, qui indicat illam d. 14, q. 2, art. 2, sed magis loquitur de duratione quam de intensione. Citari etiam solet D. Thomas in 4, d. 17, q. 2, art. 7, quæstiune. 3, ubi ait dolorem voluntatis adeo remissum esse posse, ut non sufficiat ad contritionem; sed loquitur, ut in Bonaventura et aliis antiquis notavi, de remissione, ut ita dicam, essentiali, seu objectiva, seu appretiativa; hæc enim omnia æquivaleut. Quare neque auctorem pro hac opinione invenio, nec illius fundamentum video, aut probabilitatem. Quia vero D. Thomas citato loco differentiam constituit in hoc inter dolorem voluntatis et appetitus sensitivi, exponendus est juxta dicta paulo superius, vel etiam, quod dolor sensus est accidentarius ad rationem contritionis, vel ad remissionem peccati, præcipue quoad culpam; et ideo non refert qua intensione, vel ex quo etiam sensibili motivo appetitus doleat. Denique advertere oportet nunc a nobis non disputari, an qualitates, seu actus immanentes terminentur ad minimum in intensione; quidquid enin in ea quæstione aliquis opinetur, nihil refert ad præsens; solum enim intendimus declarare au quælibet intensio, quantumvis minima, cum qua esse potuerit substantia illius actus, qui est contritio, sufficiat ut habeat esse, statum, et causalitatem contritio

nis.

Ad rationem contritionis nullam intensionem requiri vera sententia.

9. Probatur ex Patribus. Dicendum igitur est ad rationem contritionis nullam definitam intensionem requiri, sed sufficere substantiam actus, in quocunque gradu fiat. Ita expresse Gabr. in 4, d. 14, q. 1, art. 4, conclas, 5; et Soto, d. 17, q. 2; Medina, C. de Pœnitent., tract. 1, q. 5; Vega, lib. 13, c. 24; et Navarrus in Summ., c. 1, n. 9. Et sumitur ex modo loquendi Sanctorum: plures referam sectione sequenti, nunc sufficiant duo testimonia. Unum est Leonis, ep. 91: Nec misericordiæ mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur moras tera conversio. Aliud est Chrys., ep. 5 ad Theod. laps., habetur in c. Talis, de Poenit.,

tempore non despicit pœnitentiam. Et infra: Non patitur exiguæ etiam pœnitentiæ amitti mercedem. Et afferunt hi Patres varia Scripturæ testimonia. Potissimum vero argumentum ex Scripturis est, quia conversioni in Deum promittunt remissionem peccati, nec limitant ad intensam conversionem; ergo nec nos possumus eam limitationem adhibere; sed expleta conditione eo simplici modo, quo a Scriptura proponitur, Deus etiam implebit promissionem suam. Idemque argumentum sumitur ex Tridentino, sess. 14, nam eodem modo loquitur.

[ocr errors]

10. Ratione explicatur. -Adriani responsio præcluditur. Ratio etiam in eodem principio fundata est. Et explicatur in hunc modum; quia actus contritionis, quem supra declaravimus, per se est proportionata dispositio ad infusionem charitatis et gratiæ, et non constat Deum ex peculiari ordinatione requirere aliquem certum modum accidentalem illius actus; ergo per suam substantiam sufficit ad remissionem peccati, et consequenter ad veritatem et statum contritionis. Consequentia probatur, quia minima gratia et charitas infusa est sufficiens ad excludendum formaliter peccatum, quia constituit absolute filium et amicum Dei. Minor probata jam est; major vero declaratur, quia si in aliqua dispositione consideremus positivam proportionem cum forma, hæc est, ut sit ejusdem ordinis, et natura sua postulans talem formam; hoc autem habet actus ille respectu gratiæ, ut ex dictis supra de substantia et essentia talis actus constare potest. Si vero in dispositione consideretur, quod removeat prohibens, quod in præsenti solum est peccatum, hoc etiam sufficienter præstat ille actus in suo genere; nam, licet remissus sit, separat efficaciter voluntatem a peccato, et convertit in Deum super omnia dilectum formaliter aut virtute; ergo. Et confirmatur primo, quia alia præcepta impleri solent per actus quoad substantiam sine modo intensionis ; ergo et præceptum pœnitentiæ. Respondet Adrianus impleri quidem præceptum pœnitentiæ, sed nihilominus hominem non justificari. At vero hæc pugnantia sunt, nam præceptum est homini, ut tantam poenitentiam agat, quanta sufficiat ad remissionem peccati consequendam, ut infra ostendam, et ideo cuilibet implenti præceptum contritionis promissa est remissio peccati, ut patet Ezech. 18 et 33, et sæpe alias. Tandem confirmatur, quia pecca

tum mortale, quantumvis remissum, tollit gratiam et charitatem; ergo et e converso contritio, quantumvis remissa, tollet peccatum; nam eodem modo et eadem proportione Scriptura de iis loquitur, ut patet ex citatis locis.

11. Objectio.- Objectionis solutio.—Solum potest objici, quia præter rationem videtur, ut non major contritio exigatur ad remissionem gravissimi peccati, quam levioris ; et plurium, quam unius. Unde Scriptura sæpe postulat intensum dolorem: Dole, et satage quasi parturiens, Michæ. 4; et Apocal. 3, reprehenduntur tepidi; hi autem sunt, qui remisse operantur. Unde Ambros., ad Virg. laps., c. 8, tantam dicit futuram esse pœnitentiam, quanta fuit culpa: Secundum (inquit) conscientiæ modum exhibenda est pœnitentiæ magnitudo. Idem, lib. 2 de Poenit., cap. 10; et August., de Vera et falsa pœnit., c. 14: Consideret qualitatem criminis, etc.; et Greg., 4 Moral., c. 17; et Cyprian., lib. de Laps., ubi graviter reprehendit eos qui sine delectu æqualiter puniunt crimina. Respondeo: aliud est loqui de remissione culpæ, aliud de remissione pœnæ. Ad illam enim eadem dispositio sufficit, sive culpa sit una, sive plures, graves, aut leves intra latitudinem peccati mortalis, quia illa remissio est quasi indivisibilis, et eadem forma gratiæ ad illam necessaria est, et sufficit, licet quo ferventior fuerit, eo melior sit. Et ideo Scriptura illam interdum proponit non præcipiendo, sed consulendo. In Apocalysi vero non vocatur tepidus qui remisse operatur, sed qui mala opera bonis admiscet, et præsertim qui cum fidem habeat, charitate caret, ut declaravit D. Thomas, q. 3 de Malo, art. 13, ad 1. Sæpe etiam Scriptura petit quantitatem pœnitentiæ, ut pœna etiam integre remittatur. Et de hac maxime loquuntur Sancti citati. Quamvis Cyprianus specialiter loquatur de solemni pœnitentia, quæ in Ecclesia fieri solebat.

habet fundamentum, cum potentia eumdem conatum adhibere possit ad detestanda quælibet peccata. Posterius autem dictum supponit falsum, scilicet, quando peccata distincte recogitantur, necessarias esse plures contritiones; illo autem admisso, etiam sufficeret æque intensa circa inæqualia peccata, quamvis illa, quæ est de graviori, semper sit major quoad appretiationem.

[ocr errors]

Proponitur dubium.

13. Contritionem non posse esse nimiam, per se loquendo. — Duplex excessus contritionis.— Solet vero hic incidenter quæri, an possit contritio esse nimia. Quam quæstionem tractant D. Thom. in 4, d. 17, q. 2, art. 3, et ibi Durand., Soto, et alii; Bonav. d. 16, art. 2, q. 2; Alens., 4 p., q. 68, memb. 1, art. 4. Et breviter dicendum est, per se loquendo, non posse esse nimiam, quia ex objecto debet esse super omnia; ex parte vero subjecti, quo ferventior, eo per se melior. Per accidens vero ex parte hominis potest esse duplex excessus. Primus ex falsa apprehensione ipsius peccati, si tam grande malum existimetur, ut putetur etiam irremissibile; nam illa apprehensio tollet veram pœnitentiam, quæ esse debet cum spe veniæ. Unde illa poterit esse nimia tristitia, de qua dicebat Paulus 2 ad Cor. 2: Ne abundantiori tristitia absorbeatur, qui hujusmodi est: non tamen erit propria pœnitentia. Secundus excessus erit, si ex nimio conatu voluntatis graviter lædatur corpus, quamvis contrarium sentiat Richard. in 4, d. 17, art. 1, q. 8, dicens, dummodo illud nocumentuin non sit per se intentum, non teneri hominem ad remittendam contritionem propter illud vitandum. Sed non recte dicit; satis enim est quod sit prævisum; quia naturali præcepto tenetur homo non operari, ita ut graviter noceat saluti et corpori ; maxime quando ad bonum animæ necessarium non est, ut in præsenti accidit. Et ideo optime Chrysost., hom. 4 in 2 ad Cor., non solum ad ipsorum peccatorum naturam, sed etiam ad conditionem ipsorum peccantium hominum, oportere moderari pœnitentiam docet.

SECTIO V.

12. Richardi dictum. - Explicatur.- Addit vero Richard., d. 17, licet una contritione æque intensa formaliter deleantur omnia peccata, quando confuse cogitantur, tamen illam virtute esse majorem respectu unius quam respectu alterius. Et ideo si peccata. distincte recogitentur, intensiorem contritio- Utrum ad veritatem contritionis requiratur aliqua nem requiri de peccato graviori. Sed prius dictum habebit verum, loquendo de appretiatione juxta superius tractata; in propria tamen intensione, de qua agimus, non habet locum, quia illa virtualis inæqualitas nullum

temporis duratio.

1. Duo quæstionis sensus.-Duæ quæstiones hic includi possunt. Prima: an peccator possit sine mora temporis in momento effice

« PredošláPokračovať »