Obrázky na stránke
PDF
ePub

ea, quæ tantum utilitatis sunt, conferre. Altera vero pars de viatico, probatur, quia suo modo est sacramentum necessitatis, quia est in præcepto juris divini: parochus autem tenetur ex officio cooperari suo subdito, ut jus divinum impleat, quantum in ipso est. Accedit, quod infirmus sine hoc viatico relictus, magno periculo exponitur. Parochus autem ratione sui officii tenetur succurrere subdito existenti in gravi periculo et necessitate, etiam cum vitæ discrimine.

6. Quarta sententia.-Quarta sententia esse potest, teneri parochum ad ministranda hæc omnia sacramenta, etiam extremam unctionem, subdito laboranti morbo contagioso, etiam cum periculo contagii et mortis. Citantur Gabr., in Serm. Domin. 4 post Pentecost., in q. de Fuga pestis, concl. 4, corol. 1 et 2; et Joannes Echius, in hom. ult. Domin. 2 post Pascha; Claudius Espencæus in 1 Epistola ad Timoth., lib. 3 digressionum, c. 19. Fundamentum esse potest, quia parochus non solum ex charitate, sed etiam ex justitia tenetur omnia hæc sacramenta subditis ministrare; ergo hæc obligatio urget etiam tempore pestis, et cum periculo contagionis. Probatur consequentia, primo, quia ad aliquid amplius tenetur parochus in eo casu, quam alius qui non est parochus. Secundo, quia propterea per totum annum alitur, et stipendium accipit, ut temporibus maxime necessariis, et quando ab aliis oves deseruntur, ipse subveniat, et se exponat alicui periculo propter illas. Hæc enim justa conditio tacite videtur inclusa in pacto inter parochum et subditos. Tertio, quia alias tempore pestis totus populus esset destitutus ministris, qui ex obligatione teneantur hoc sacramentum ministrare, quod absurdum videtur, et contra commune bonum. Quarto, quia dux, vel miles in temporali militia sæpe obligatur exponere vitam suam corporalem majoribus periculis propter necessitatem, etiamsi non sit extrema, sed ordinaria pertinens ad munus suum, ut est vigilare, aut servare insidias debito loco et tempore: cur ergo non tenebitur etiam parochus, ut suum munus exerceal circa subditum, eo tempore quo spiritualis pugna maxime erga illum exercetur, tunc se exponere periculo vitæ corporalis, ministrando ei sacramentum unctionis, quod opportunissimum est ad vincendas illius temporis tentationes, et ad disponendum animam perfecte ad beatitudinis consecutionem? Et in hanc ultimam sententiam ego fui aliquando

valde propensus, nunc autem illam esse moderandam censeo.

7. Majorem esse quoad hoc parochi obligationem, quam alterius sacerdotis.-Assertio prima.-Objectio.-Diluitur.-Alia objectio. -Enodatur.-Et imprimis statuo, majorem esse obligationem pastoris Ecclesiæ quoad sacramentorum administrationem in prædicto eventu, quam sit alterius sacerdotis, qui hoc munus non habeat: non solum quia ille tenetur ex justitia, alii tantum ex charitate, sed etiam quia ad plura et in pluribus casibus tenetur pastor, quam teneantur alii. Hoc est certissimum apud omnes. Nam quod in extrema necessitate spirituali quilibet teneatur alteri subvenire, etiam cum periculo vitæ corporalis, concors est Theologorum sententia, ut patet ex citatis, tractarique late solet in 2. 2, q. 26, art. 5, ubi D. Thom., et frequenter aliis locis. Et Alens., 3 p., q. 189, memb. 3, et omnes. Quod vero hæc obligatio generaliter sit tantum ex charitate, vel misericordia, certum est etiam apud eosdem, quia nec justitia obligat omnes, nec est alia virtus, unde possit oriri talis obligatio. Denique quod parochi teneantur ex justitia, etiam in eo casu, iidem auctores docent: quia parochus tenetur ex vi sui muneris et officii ministrare sacramenta subditis: hæc autem est obligatio justitiæ. Dices, ex vi officii non te neri in illo casu, seu cum tanto discrimine; quia non tenetur debitor ex vi justitiæ solvere debitum cum tanto detrimento suo. Respondetur, officium hoc obligare ad ministranda sacramenta subdito quoties ille indiget, et juxta mensuram seu exigentiam necessitatis illius; et ideo, si necessitas sit extrema, etiam ipsum munus obligat juxta modum talis necessitatis; sicut miles tenetur pugnare in bello ex justitia etiam cum vitæ discrimine; non est ergo dubium quin hæc sit obligatio justitiæ. Dices, hoc ad summum procedere in his pastoribus qui stipendium recipiunt, et ad hoc aluntur ab ipsis subditis; non vero in aliis, qui sine stipendio, ex charitate, vel obedientia munus suscipiunt, ut sunt Prælati religionum. De quibus propterea nonnulli aiunt non teneri ex justitia, sed ex specialiori debito charitatis. Mihi tamen videtur etiam eos ex justitia teneri ; quia non solum ipsi utcunque tenentur, sed etiam subditi habent proprium jus exigendi et petendi ab illis. Nec enim illi esse debent pejoris condi tionis, quam reliqui fideles, ut non habeant tale jus respectu alicujus pastoris proximi.

Unde hi Prælati dum munus suscipiunt, et loco parochorum, vel Episcoporum constituuntur, totam illam obligationem in se recipiunt, quæ in aliis futura fuisset. Item, licet a subditis non recipiant materiale stipendium, recipiunt tamen reverentiam et obedientiam, et inter eos quoddam tacitum pactum intercedit, ratione cujus ex justitia tenentur sacramenta illis ministrare. Denique ad hoc munus aluntur ab ipsa religione, vel a Summo Pontifice, qui curam suam illis committit. Omnes ergo pastores tenentur ex justitia, et in hoc superant reliquos simplices sacerdotes.

8. Parochum teneri non deserere gregem in necessitate.-Atque hinc fit, ut ad plura teneantur etiam in illo necessitatis articulo. Nam imprimis tenentur non fugere, nec deserere gregem eo tempore, ad quod alii, per se loquendo, non tenentur. Dico autem, per se loquendo; quia si contingat deesse parochum, et omnem alium sacerdotem, teneri poterunt alii ex charitate ad subveniendum communi bono, ibique permanendum. Atque ita prior pars illationis communis est apud auctores citatos, et omnes qui de residentia parochorum, vel Episcoporum scripserunt; et præsertim videri potest Rebuffus in sua Practic. benef., cap. de Dispensat. non resid.; et Imola, in c. ult. de Cleric. non resid.; D. Thom., 2. 2, q. 185, art. 5, et Quodl. 12, q. 18, art. 3. Estque de hac re egregia epist. August. 180. Ratio autem est manifesta ex dictis, quia pastor tenetur in prædicta necessitate ministrare sacramenta suis ovibus; ergo tenetur eas non deserere. Item pastor ex officio tenetur residere; ergo maxime obligatur ad hoc in tempore tantæ necessitatis, etiamsi periculum propriæ vitæ immineat; quia hoc est bonum inferioris ordinis comparatione spiritualis vitæ gregis. Propter quod dixit Christus, Joan. 20: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Quo testimonio omnes utuntur ad hanc veritatem confirmandam, cum August., Beda, D. Thom. et aliis ibi. Et August., serm. 50 de Verbis Dom., qui etiam videri potest serm. 149 de Tempore.

[blocks in formation]

aliam. Et late prosequitur Athanas., Apolog. pro fuga sua; Tertul., lib. de Fuga in persecut.; August. brevius, lib. 1 contra Ep. Gaudentii, c. 16; ergo. Respondetur, concedendo eamdem esse in utroque casu rationem ; ideoque in persecutione licere pastori fugere sine periculo gregis, quomodo fugiebat Athanasius; imo pro majori ejus fructu, ut se ad Ecclesiæ defensionem reservaret. At cum periculo gregis non licet illum deserere, ut recte Augustinus distinxit. Et sumitur etiam ex Nicolao Papa in c. Sciscitaris, 7, q. 1, ubi inter alia inquit: Non dicimus quod persecutorem non fugiamus, etc., sed quod præcipue nos, qui tanquam arietes præcipue ducatum gregibus præbemus, imo qui et eorum pastores sumus, Deo auctore, cum eis in periculis pro viribus persistere pro certo conveniat. Ubi etiam habet illam celebrem sententiam: Si perniciosum est, nautam in tranquillitate navem deserere, quanto magis in fluctibus? Et in eadem sententia est Tertull., lib. de Fuga in persecutione, præsertim c. 7. Itaque in utroque casu ingruentis necessitatis servata proportione, eadem est ratio, ut sentit etiam Cajet., 2. 2, q. 185, art. 5. Nam si populus indiget præsentia sui pastoris, non potest ipse fugere, et eum deserere, sive necessitas immineat hominum persecutione, sive ex aeris, aut infirmitatis contagio. Si vero populus non indiget, vel quia persecutio non ad ipsum, sed ad solum Episcopum tendit, ut contigit in causa Athanasii, vel quia eo fugiente manent alii ministri Ecclesiastici, qui populum doceant, et in veritate confirment, ut in eadem causa accidebat, vel certe quia populus simul cum ipso pastore dissipatur et fugit, in his et similibus eventibus constat licitum esse fugere. Tempore autem pestis regulariter non potest totus populus fugere, aut periculum mortis vitare; et ideo tenetur pastor adesse, ut debitum ministerium suis ovibus exhibeat.

[blocks in formation]

Distinguamus ergo inter Episcopos et parochos; non est enim æqualis inter eos ratio. Episcopi ergo, regulariter loquendo, recte faciunt, si a civitate et Ecclesia sua non discedant tempore pestis; quia, moraliter loquendo, possunt sine magna difficultate propria pericula præcavere, et sua præsentia plurimum ad populi salutem, tam corporalem quam spiritualem, et ad exemplum aliorum proficient de qua re multa egregie traduntur in Concilio Mediolanensi V, sub Carolo Borromeo. Nihilominus, per se loquendo, non male faciet Episcopus, si a civitate, ubi pestis serpit, corporaliter discedat, dummodo debitam sui gregis providentiam non relinquat, ut a simili sumitur ex his, quæ tradit August., dict. lib. 1 contra Epist. Gaudent., c. 16, et ex Athan., Tertulliano, Nicolao Papa, citatis locis. Ratio est, quia imprimis non tenetur Episcopus per seipsum sacramenta ministrare, etiam cum præsens est, nisi ubi nullus alius sacerdos adesset, de quo casu non agimus, tum quia his temporibus fere morale non est; tum etiam quia in illo non posset Episcopus discedendo sufficienter providere ovibus; moraliter ergo loquendo, non tenetur per se ministrare sacramenta, quia hoc est proprium munus parochorum, qui sunt proximi ministri horum munerum; Episcopus autem est veluti universalis causa, quæ per se immediate non operatur particulares effectus, nisi in casu raro et necessario, ut dictum est, et sumitur ex D. Thom., Quodlib. 1, art. 14, et Quodlib. 3, art. 17. Deinde non tenetur per sese docere, aut exhortari tunc populum, tum quia etiam hæc ministeria possunt per alios sufficienter fieri; tum etiam quia eo tempore non expedit puolicas, et pro toto populo conciones habere, ad privatas autem exhortationes sufficiunt parochi. Loquimur de tempore pestis, nam de tempore persecutionis tyrannorum, si illa sit contra Catholicam fidem, alia est ratio, ut per se constat. Ergo tempore pestis non est, cur Episcopus cogatur adesse in loco pestilenti præsentia corporali.

11. Objectio ex Tridentino solvitur.-Dices: jure divino tenetur residere, Trid., sess. 23, cap. 1 de Reform.; hæc autem obligatio tunc maxime urget. Respondeo imprimis non teneri ad residendum in uno et eodem loco, sed in sua diœcesi; potest ergo a loco pestilente discedere, et in alio suæ dioecesis manere. Deinde, si contingat pestem per totam diocesem serpere, aut non posse in tota illa

tute manere, non erit contra præceptum de residendo, pro tunc habitare in aliquo tuto loco vicino diœcesi, quoad fieri possit, et inde attendere ad bonum regimen diœcesis, providendo ovibus in necessariis quantum potuerit. Quia præceptum illud non plus obligat quam ratio justitiæ et charitatis ex natura sua obligat; hæ autem virtutes in eo casu non amplius obligant, quia solum obligant ad residendum propter spirituale regimen ovium; ad hunc autem finem expedit tunc ut pastor superior et architectonicus sit in loco tulo, tum ut possit ovibus melius providere; tum etiam ut se ad omnium salutem et commodum melius conservare possit. Non potest autem licite Episcopus relicto vicario discedere in locum distantem, et ovium curam omnino relinquere, quantumcunque vicarius videatur sufficiens; quia semper ipse tenetur onere personali, et præceptum de residendo. saltem ad hoc obligat : et quia, moraliter loquendo, deserendo oves, magno periculo illas exponit.

12. Parochos majori obligatione teneri.At vero parochi majore obligatione tenentur (per se loquendo) ad non discedendum a loco pestilente. Primo quidem, quia ipsi sunt pastores proximi, ad quos immediate pertinet sacramentorum administratio. Secundo, quia sunt immediate subditi Episcopis, sine quorum licentia non possunt discedere, suumque munus alteri mercenario committere. Níhilominus tamen etiam parochus, si habeat vicarium sufficientem, non tenetur per seipsum ministrare sacramenta; quia satis est tunc sufficienter succurrere necessitati ovium. Unde etiam cogendus non est in conscientia, ut personaliter adsit intra locum peste infectum, si revera habet ibi sufficientem vicarium; quamvis absolute non possit curam suæ parochiæ deserere, sed debeat proxime adesse et animo ac sollicitudine nunquam deesse ovibus. Quod si Episcopus judicaverit expedire bono communi, ut ad proprium locum revertatur, vel ne ab illo discedat, parere tenebitur; quia præceptum per se est justum, et ad Episcopum spectat curam habere communis boni, ejusque judicio et voluntati magis standum est.

[blocks in formation]

debere convenientia media adhibere ad vitandum propriæ vitæ periculum in administrando suo munere, quia propria charitas ad hoc obligat. Deinde suppono teneri Episcopum, rempublicam, seu communitatem providere parochis de antidotis et remediis necessariis ad præservationem eorum, quando illa extraordinaria sunt, et valde onerosa ipsis parochis; nam si sint faciliora, ipsi tenebuntur ex officio ad illas expensas. Tandem suppono teneri ægrotum, quoad commode possit, accedere ad sacramentum cum minimo periculo ministri, et de longinquo stare, vel in tali habitu, aut loco, etc., quæ omnia per se nota sunt. Casus vero urgetur, quando sacramentum hoc non potest ministrari sine periculo; et tunc dico regulam generalem statuendam esse in favorem animarum, exceptionem vero esse posse in favorem parochorum. Probatur primo, quia in his rebus moralibus id simpliciter statuendum est pro regula, quod moraliter loquendo, et ut plurimum est necessarium; sed hoc modo est necessarium ad salutem æternam animarum, ut sine sacramento confessionis nemo decedat, quæ salus æterna præferenda est propriæ corporali vitæ ; ergo generalis regula est hoc cadere sub obligationem. Major est evidens ex terminis; quia res morales vix habent majorem necessitatem. Item quia si oppositum pro regula statuatur, homines facile sument occasionem nunquam subveniendi proximis in tali necessitate. Minor etiam est clara, quia sacramentum hoc est medium necessarium ad salutem.

14. Objectio diluitur. Respondent non esse necessarium in re, sed in voto sufficere per contritionem. Contra hoc vero est, quia contritio difficilis admodum est, et magno periculo exponitur proximus, si cum hoc solo. remedio relinquatur. Negant tamen esse difficilem cum divina gratia, quæ præsto adest homini, si per ipsum non stet; quod si per ipsum steterit, jam non est periculum necessitatis, sed voluntatis, ideoque obligationem non inducere. Sed profecto nemo negare potest difficilem esse contritionem, quantum est ex parte hominis, cum includere debeat puram Dei dilectionem super omnia: et augetur in eo statu difficultas, tum propter corporis debilitatem, tum propter sollicitudinem salutis corporalis, quæ multum distrahit animam a spiritualibus, tum propter nimium timorem, ex quo potius tunc homo movetur, quam ex amore; tum denique, quia si tunc homo a

postore suo destituatur, exponitur multis periculis tentationum, vel desperationis, vel nimiæ tristitiæ, qua facile potest absorberi. Maxime vero hæc urgent (quod valde attendendum est) sinon in una privata persona, sed in aliqua communitate considerentur; nam licet in uno vel altero singulari homine hæc non videatur extrema necessitas, in tota communitate est extremum periculum, nec fieri moraliter potest, quin multi damnentur, si tota communitas hoc sacramento destituatur, cum tamen æterna salus unius personæ majoris æstimationis sit quam propria vita corporalis. Quod si tota communitas privanda non sit hoc sacramento, et periculum prædictum non sit determinate in hoc vel illo individuo tantum (ut suppono), sed absolute in hac plebe, necesse est ut obligatio cadat in singulos, quia non potest aliter illi communi necessitati subveniri, nisi ministrando singulis hoc sacramentum. Denique falsum est, necessitatem provenientem ex defectu voluntario non obligare ad subveniendum proximo in spiritualibus cum periculo vitæ, alias nunquam ad hoc obligaret charitas, nisi fortasse respectu parvulorum baptismo indigentium : hoc autem falsum est, ut constat ex his, quæ de correctione fraterna et scandalo tradunt Theologi cum D. Thom., 2. 2, q. 33 et 35. Quando ergo defectus non est ex sola malitia, sed vel ex ignorantia, vel fragilitate, et homo ea ratione est in periculo morali æternæ damnationis, illa est extrema necessitas, vel ita gravis, ut ad obligandum sufficiat, ut recte docuit Adrianus, dub. 8 de Confessione ; Navarrus, in Sum., c. 24, n. 23; et communiter Doctores. Quod si in eo casu obligaret charitas, multo fortior erit obligatio, adjuncto debito justitiæ, quod ex officio provenit.

Generalis regula proponitur.

15. Hæc ergo omnino constituenda est pro generali regula; quia vero hæc obligatio ad præceptum affirmativum spectat, possunt in aliquo casu tales circumstantiæ occurrere, cum quibus non obliget tale præceptum; nam hæc est natura affirmativi præcepti. Casus autem hujusmodi erit, si parochus moraliter præsumeret, ac pro certo haberet, infirmum non habere conscientiam peccati mortalis, vel esse bene dispositum ad mortem, et alioqui periculum vitæ corporalis esset magnum et moraliter evidens; tunc enim posset parochus probabiliter excusari. Maxime si esset solus, et eo deficiente seu mortuo, non spe

raretur facile posse provideri populo de pastore, seu successore; tunc enim commune bonum multum præponderaret. Ubi adverto non satis esse quod parochus negative se habeat, ignorans statum infirmi, ut (ex generali regula) præsumat illum esse in bono statu, quem non scit esse in malo; hujusmodi enim præsumptio postulatur ad ea, quæ sunt favorabilia alteri; non vero licet illa uti ad negandum illi debitum ministerium, et exponeudum eum periculo saltem dubio æternæ damnationis, et ideo in eo casu optime locum habet illa regula juris, in dubiis tutiorem partem esse eligendam. Unde merito dixit Adrianus, dicto dub. 8, ad ultim., quoties dubitatur verisimiliter de salute æterna proximi, intervenire prædictam obligationem, quia tenemur temporalia contemnere pro salute spirituali proximi, non solum quando non potest aliter salvari, sed etiam quando verisimiliter aliter non salvabitur, aut probabile dubium est, an sine illo remedio salvabitur. Requiritur ergo, ut positive constet moraliter de bono statu, bonaque dispositione pœnitentis, ut quia paulo ante ægritudinem confessus est, et alias studiosus et prudens existimatur. Et tunc est ratio clara, quia proximus non est in vera necessitate gravi, nedum extrema. Imo in eo casu non creditur obligatus ad confessionem ; ergo multo minus erit obligatus parochus ad audiendam tunc confessionem voluntariam, seu supererogationis. Nam licet dixerimus teneri parochum ad confessionem audiendam, quando pœnitens non tenetur eam facere, id tamen est intelligendum per se, et sine tanto nocumento, seu periculo.

16. Hoc etiam confirmat ratio quædam supra facta pro prima sententia, quia pœnitens non tenetur confiteri, vel baptizari cum evidenti periculo vitæ corporalis; ergo multo minus obligandus est parochus cum codem periculo ad ministrandum illi aliquod ex his sacramentis. Antecedens enim non cst verum, quando homo est in articulo mortis, et non habet vehementem probabilitatem suæ contritionis; tunc enim potius debet accipere sacramentum cum periculo corporalis vitæ, quam se exponere periculo æternæ mortis, quia ordo charitatis hoc postulat; et cum eisdem circumstantiis tenetur parochus ministrare hoc sacramentum subdito indigenti; quando vero aliquis vel non est in mortis articulo, vel sufficienter est paratus ad mortem sine reali susceptione sacramenti, quia non

habet conscientiam peccati mortalis, vel quia satis probabiliter putat se contritum, tunc excusari poterit; in quo eventu etiam excusatur parochus. Est tamen differentia, tum quia facilius quisque potest propriam quam alienam præparationem cognoscere; tum etiam quod propria necessitas est privata et parlicularis, quam unusquisque facile discernere potest; parochus vero debet curare publicam et communem necessitatem, quæ insurgeret gravissima, si cum prædictis circumstantiis non ministraretur hominibus hoc sacramentum in tempore talis necessitatis. Unde Rutil. supra tandem concedit, quoties curato probabile est subditum esse in statu peccati mortalis, etiamsi non appareant signa imponitentiæ, vel desperationis, teneri ad confessio. nem ejus audiendam in illo articulo, quia illa est gravis necessitas spiritualis.

17. Teneri parochum, tempore pestis viaticum ministrare cum periculo. - Assertio tertia. - Dico tertio, absolute teneri parochum viaticum ministrare infirmis tempore pestis, cum ordinario periculo contagii, quod in tali occasione esse solet, etiamsi in particularibus casibus excusari possit, si periculum multum augeatur, et proximi necessitas nimium diminuatur. Hæc conclusio est magis pia, et judicio meo valde necessaria ad bonum regimen animarum, ne facile tanto bono in illa necessitate priventur. Eamque confirmat usus Ecclesiæ; nam omnes parochi timorati hoc observant, etiamsi intelligant ægros esse dispositos per sacramentum confessionis. Episcopi etiam illos compellunt ad Eucharistiam ministrandam, quod non esset justum, si ipsi ex vi officii non tenerentur. Populo item magnum esset scandalum, si parochus subditos suos sine viatico mori sineret ; signum ergo est ejusdem obligationis. Duplex autem necessitas hic intervenit, ex qua potest oriri hæc obligatio. Prima est necessitas divini præcepti, quo tenetur ægrotus in periculo mortis viaticum recipere; sed hæc necessitas per se sola non videtur sufficiens, quia, licet parochus non ministret Eucharistiam, alius non transgreditur divinum præceptum, sed excusatur, quia non habet ministrantem. Nihilominus tamen hæc necessitas multum juvare potest ad hanc obligationem, si aliunde non interveniat magna cccasio excusationis, quia parochus, per se loquendo, tenetur ministerium necessarium exhibere, ut subditus servet divina præcepta. Secunda necessitas est medii ad salutem, et hæc multo minor est

« PredošláPokračovať »