Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

in hoc sacramento quam in confessione, et ex præcedentem intelligi, et ad particularia ap-
hac parte est minor sine dubio, magisque du plicari. Nam, quia viaticum minus necessa-
bia hæc obligatio.
rium est quam confessio, facilius potest in
particulari occurrere excusatio: præcipua ta-
men erit, si ad audiendas aliorum confessio-
nes necessarium sit alios sine viatico dimit-
tere. Vel si parochus sit solus, et nimium pe-
riclitetur ejus vita, si utrumque sacramentum
omnibus velit ministrare, et maxime si in il-
lius defectum non possit facile alius sacerdos
substitui. Et similes circumstantiæ in particu-
lari expendendæ sunt; obligatio autem gene-
ralis negari nullo modo debet.

18. Necessitas sacramenti Eucharistiæ. Nihilominus est in hoc sacramento quædam necessitas moralis, vel quia auxilium, quod per tale sacramentum datur, moraliter necessarium censetur ad perseverandum in justitia per pœnitentiam recuperata, et vincendas tentationes illo tempore occurrentes, vel etiam quia potest aliquando conferre gratiam primam, quam imperfecta pœnitentia prius non contulit. Unde multo major erit hæc necessitas, si fortasse sacramentum pœnitentiæ administrari non potuit, ut quia infirmus non sentit aliquid, vel quia non adest sacerdos, sed tantum diaconus. Quibus etiam accedit fructus essentialis ipsius viatici, qui magni momenti est, et præferendus multis incommodis temporalibus. Ex quibus omnibus simul sumptis et prudenter consideratis insurgit quædam necessitas, quæ licet non sit extrema, videtur tamen esse valde gravis, atque adeo sufficiens ad obligandum parochum, qui non tantum ex charitate, sed etiam ex justitia obligatur, et ideo non tantum in extrema, sed etiam in gravi necessitate subditi obligatur, cum aliquo periculo communi et ordinario talis ægritudinis. Nam in extrema necessitate etiam illi obligantur, qui pastores non sunt plus ergo debet obligari pastor. Unde D. Thom., 2. 2, quæst. 184, art. 7, et quæst. 185, art 5, agens de obligatione pastorum, non requirit ad illam, extremam necessitatem, sed opportunitatem, et absolutam necessitatem.

19. Huc accedit consideratio supra tacta, quia hæc quæ respectu singulorum est necessitas aliquo modo gravis, respectu communitatis est gravissima: nam esset ingens damnum, quod totus populus`in ea occasione destitueretur et privaretur viatico, et mora. liter loquendo, cederet in extremum periculum multorum; ergo tenetur pastor ex officio subvenire communitati in ea necessitate per hoc ministerium. Neque esset convenienter provisum Christianæ reipublicæ, si in tam gravi necessitate non haberet hoc ministerium ex officio necessarium, sed voluntarium ex perfectione charitatis. Ergo hac lege constituuntur et aluntur pastores animarum ab Ecclesia, ut teneantur tam necessarium ministerium in tam gravi periculo populo exhibere. Exceptio autem in conclusione posita per se clara est, potestque facile ex dictis circa

20. Teneri parochos ministrare extremam unctionem, quando non sit periculum.-Assert. ult. Ultimo assero, parochos seu pastores proprios animarum teneri ministrare sacramentum extremæ unctionis in tempore pestis, si id facere possint sine morali periculo vitæ, et ad hoc periculum vitandum tenentur adhibere convenientia remedia prudentium medicorum arbitrio, ut sine illo possint huic operi vacare : absolute tamen non tenentur ministrare hoc sacramentum cum morali periculo vitæ corporalis. Hæc assertio quoad priorem partem optime probatur rationibus quartæ sententiæ. Quoad ultimam vero partem probatur rationibus aliarum opinionum, et ex dictis circa præcedentes assertiones. Hic enim generalem regulam negativam statuimus, quando vitari non potest morale periculum vitæ corporalis, quia hoc sacramentum neque est medium necessarium ad salutem, neque ex divino præcepto et præterea supponit jam, per se loquendo, duo alia sacramenta, quibus sufficienter subvenitur necessitati subditi, et ideo si periculum revera ita immineat, ut hic et nunc vitari non possit, non sunt obligandi pastores hoc sacramentum ministrare. Nihilominus tamen, quia hoc etiam sacramentum est magnæ utilitatis, et per se spectat ad ministerium et obligationem parochorum, tenentur prævenire periculum, si commode possunt, et tentare remedia convenientia, ut illud sine periculo probabili administrent. Partim anticipando collationem hujus sacramenti statim in principio talis ægritudinis, priusquam multum inficere possit, quia, cum hæc ægritudo sit per se lethalis, et alias sit adeo noxia et contagiosa, non oportet aliquem terminum ejus expectare ut hoc sacramentum detur, sed statim a principio dari potest. Partim procurando, ut loco puro et li bero æger constituatur, sine vestibus quoad fieri possit, ut minus sit contagii periculum.

Partim utendo virgula aliqua argentea oblongiori ad ungendum a distantiori loco. Partim adhibendo ea quæ pure essentialia sunt, et brevissima mora, quoad fieri possit. Denique sumendo alia antidota ac præservativa, quæ ad hoc conferre possunt. Nam si his omnibus adhibitis remediis, judicio peritorum medicorum non sit morale periculum contagii, non sunt excusandi parochi ab hoc munere,

etiamsi fortasse sit aliquod dubium, quod sæpe nascitur potius ex nimio timore quam ex re ipsa. Atque hoc observatum est in usu inter viros prudentes ac timoratos; et hoc suadent etiam omnia quæ hactenus dicta sunt. Ex quibus est satisfactum fundamentis aliarum opinionum, ut in eorum solutionibus immorari non sit necesse.

FINIS HUJUS SECUNDÆ PARTIS DE POENITENTIÆ SACRAMENTO.

QUARTA HUJUS OPERIS PARS

DISPUTATIO XLV

DE PURGATORIO IN GENERE, AN ET UBI SIT.

Inchoamus hoc loco quartam partem principalem hujus operis, in qua de quibusdam remediis annexis superioribus sacramentis dicendum est. Cum enim pœnitentiæ sacramentum ad actualia peccata post baptismum commissa tollenda institutum sit, interdum vero ob suscipientis impedimentum hujusmodi effectum integre non conferat, quoad venialia saltem peccata, reatusque pœnarum temporalium et alias peccatorum reliquias, ei adjunctum est sacramentum extremæ unctionis, quod, si necesse sit, hunc effectum perficiat, præsertim in mortis articulo, in quo major animi puritas, majusque sacramentalis gratiæ auxilium necessaria sunt. Contingit tamen sæpissime ut post utrumque sacramentum rite, et cum principali fructu susceptum, nondum reatus pœnæ temporalis omnino remissus sit; et ideo necessaria sunt alia remedia, quibus possit anima hujusmodi debito liberari, quæ remedia merito dicemus esse annexa prædictis sacramentis, eorumque cognitionem ad hujus libri perfectionem pertinere. Possunt autem hæc remedia prodesse aut in præsenti vita tantum, aut tantum post hanc vitam, aut in utroque statu simul. In primo ordine solum potest constitui propria satisfactio, quæ ab unoquoque homine pro seipso fit ex opere operantis, de qua diximus, simul agentes de satisfactione sacramentali, quæ est tertia pars materialis sacramenti pœnitentiæ; et ideo de illo membro nihil hic dicendum superest. In secundo igitur ordine constituuntur pœnæ purgatoriæ, quæ a Deo post hanc vitam infliguntur. In tertio autem sunt suffragia et indulgentiæ, quæ (ut dicemus) tam vivis quam defunctis prodesse possunt ; illa ex opere operantis, hæc vero ad modum operis operati. De his ergo tribus modis liberandi animas a reatibus peccatorum dicendum su

perest. Primo ergo dicendum est de loco purgatorii, an et ubi sit; deinde de animabus seu personis ibi degentibus, quænam sint, quemve statum habeant ; ac denique de pœnis illius loci quales sint, quamque graves ac diuturnæ. De qua re frequentius disputant Theologi cum Magistro, in 4, d. 21; Soto vero, dist. 19; aliqui, d. 18 et 20; latius vero moderni scriptores contra Lutheranos, quos in sequentibus referemus.

SECTIO I.

Sitne locus aliquis, in quo animæ in hac vita non plene purgatæ post hanc vitam purgentur.

1. Qui hæretici purgatorium negaverint.— Aerius.- Multi hæretici purgatorium negarunt, quorum primus dicitur fuisse Aerius: sed ille negavit quidem suffragia vivorum prodesse defunctis, diserte tamen non legimus purgatorium negasse ; et quamvis unus error alteri affinis sit, non tamen ex illo necessaria illatione consequitur; possent enim animæ per rigorem justitiæ vindicativæ post hanc vitam purgari, etiamsi a viventibus juvari non possent. Imo ita sensisse Aerium colligi videtur ex verbis, quæ Epiphanius refert, hær. 75, sic enim aiebat 5: Orat vivens, aut dispensationem facit, quid profuerit mortuo ? Igitur nemo sit pius, neque boni quidquam faciat; sed acquirat amicos, qui orent pro ipso ut ne quid ille patiatur. Ille itaque error ad materiam de suffragiis spectat. Error vero negantium purgatorium ortus videtur Hieronymi temporibus, vel prope a morte ejus, ut legitur in Epist. ad Augustinum, quæ nomine Cyrilli Hierosolymit. est 206 inter Epist. August. In eodem errore fuerunt postea Albanenses ante 800 annos. Hi vero,

2 Vide Sum., tract. de Infer., cap. 10.

ut prateolus refert, non solum de purgatorio, sed etiam de inferno dixerunt nihil esse, nullasque post hanc vitam manere pœnas. Quod etiam Albigenses postea senserunt; quanquam enim Anton., 4 p., tit. 17, c. 11, §5, inter hos hæreticos distinguere non vi deatur, sunt tamen diversi; nam hi plusquam quadringentis annis sunt posteriores; exorti enim sunt tempore Innocentii III, ut Prateolus notat, et ex eodem Anton. intelligitur. Rursus excitarunt hunc errorem hæretici dicti Apostolici, non illi, quorum mentionem fecit August., lib. de Hæresib., in 4 loco, sed illi qui tempore Bernardi exorti sunt, quos etiam secuti sunt Petrobrusiani, a Petro de Brusis, eorum duce, sic nominati, ut colligitur ex Bernard., serm. 65 et 66-in Cant., et Petro Cluniacens., in Ep. ad omnes Episcopos. Præterea in eodem errore reputati sunt Pauperes de Lugduno, qui et Waldenses; Armeni etiam, et Rutheni, ut apud Prateolum videre licet, et in Armachano,libr. 13 de Errorib. Armenorum; quamvis Nicephor., Armenorum errores referens, lib. 18 Historiæ, c. 53, hunc prætermiserit. Ideinque tribuitur Græcis, ideoque inter errores eorum computatur a D. Thom. in Opusc. contra illos; et idem sumitur ex Conc. Florent., sess. ult., quanquam ex sess. 1 acta Ferrariæ hoc limitari possit, ut infra videbimus. Tandem Lutherus hunc excitavit errorem ; nam licet in principio, ut Prateolus, in Luthero, n. 44, et alii referunt, purgatorium non absolute negaverit, sed solum colligi ex Scriptura, ex aliis vero auctoribus constat illud tandem simpliciter negasse, sive quia paulatim in suo errore processit, sive quia apud ipsum quidquid in Scriptura non continetur, credendum non est. Atque ita tandem eumdem errorem omnes sectarii et posteriores hæretici, Calvin., Brentius, Petrus Martyr, et alii similes sectati sunt.

[blocks in formation]

que reatus ejus remittatur. Ex his enim plane sequitur omnem animam post hanc vitam aut esse dignam æterna pœna, aut nulla, ac proinde nullum esse locum pœnarum tempo. ralium, quod purgatorium appellatur. Atque huc adjunguntur aliqua Scripturæ loca, in quibus significatur, duo esse tantum extrema loca animarum, in quibus perpetuo vivunt, aut miseræ, aut beatæ, juxta illud Eccl. 11: Si ceciderit lignum, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ubicunque ceciderit, ibi erit; et Matth. 25: Venite, benedicti; et: Ite, maledicti, etc.

Purgatorium esse ex veteri Testamento osten

ditur.

3. Nihilominus certa veritas fidei est dari post hanc vitam purgatorii locum. Potest antem hæc veritas imprimis ex sacra Scriptura ostendi directe et in se. Nam, licet fortasse hoc purgatorii nomen in Scriptura sacra non inveniatur, id parum refert, si ostenderimus rem illo nomine intentam inveniri; sæpe enim Ecclesia, vel propter hæreses insurgen. tes, vel ut doctrina fidei clarius et brevius declaretur, nova et simplicia nomina imponit, quibus fidei mysteria breviter complectatur, ut constat ex materia de Trinitate, Incarnatione, Eucharistia et aliis. Res ergo hoc loco intenta est, sæpe contingere ut justorum animæ, quando a corporibus separantur, non plene ac perfecte pro suis peccatis satisfecerint, ideoque post separationem a corporibus interdum aliquas poenas luant, donec plene satisfaciant, satisve patiantur, ita ut et ab omni culpa, et ab omni reatu pœnæ immunes fiant. Hanc ergo animarum castigationem temporariam, purgationem vocamus, et quia necesse est illam in aliquo loco fieri, locum illum appellamus purgatorium. Sic ergo intellectum purgatorii nomen, et res quæ subest, probari potest, primo ex veteri Testa mento, in quo celebre testimonium est, illud 2 Machab. 12: Sancta et salubris cogitatio est pro defunctis exorare, ut a peccatis solrantur. Nam ex his verbis aperte colligitur aliquos defunctos posse a peccatis solvi; quod verum esse non potest de his qui in peccato mortali decedunt; ergo necesse est, de justis intelligi; quod satis aperte ibi explicatur cum dicitur, eos qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam habere repositam gratiam, et de eisdem subditur, optimum ac religiosum consilium esse pro eis exorare, ut a peccatis solvantur. Supponuntur ergo bu

illi

jusmodi defuncti adhuc ligati reatibus peccatorum ; nisi enim ligati essent, solvi non possent. Rursus necesse est vinculum seu reatum illum temporalem esse; nam si esset æternus, non possent animæ ab illo solvi. Datur ergo post hanc vitam in animabus sanctis reatus pœnæ temporalis; ergo puniuntur donec integre solvant. Neque enim putandum est semper solvi per suffragia, vel orationes viventium; nam hoc subsidium est quasi extrinsecum et accidentarium respectu proprii delicti, quod, per se loquendo, et juxta leges vindicativæ justitiæ, solvendum est per propriam pœnam ejus qui deliquit. Sic ergo ex verbis citatis manifeste colligitur purgatorium, et status quidam medius animarum, quæ nondum beatæ sunt, quia non sunt plene a peccatis solutæ, et nihil coinquinatum intrare potest civitatem sanctam Jerusalem; neque damnatæ, quia adhuc possunt a peccatis solvi.

[ocr errors]

4. Objectio. Enodatur. Dices, ex illo loco ad summum haberi, Judam et Machabæos ita de mortuis cogitasse; non ergo inde satis colligitur in re ita esse; potuerunt enim illi homines pia ignorantia decipi. Præsertim, quia illi defuncti pro quibus orabant, videntur mortui in peccato mortali, quale videtur fuisse donaria idolorum contra legem accipere, pro quo scelere justo Dei judicio mortui fuerant. Respondetur, non videri dubium quin peccatum illud in genere suo grave fuerit; nam erat contra præceptum gravissimis verbis latum, Deut. 7. Nihilominus tamen pium etiam fuit pro illis defunctis exorare, et sacrificium offerre; non quia per tales orationes vel sacrificia possent a mortali culpa solvi, si in ea fortasse mortui fuerant; sed quia incertum erat an in tali peccato mortui essent; verisimile namque erat eos saltem in mortis articulo de tali peccato doluisse, veniamque consecutos fuisse; præsertim cum pro fide et religione pugnarent, vitasque suas prodigerent; propterea enim ibi dicitur, Judam considerasse eos qui pro pietate dormitionem acceperant, optimam habere repositam gratiam. Fortasse etiam aliqui eorum poterant a culpa gravi excusari, vel propter ignorantiam, vel propter levem materiam, etsi ob exemplum et societatem aliorum simul interfecti fuerint. Denique eo modo nunc Ecclesia orat pro omnibus in aliquo bello defunctis, et nos oramus pro mortuis vel interfectis, etiamsi sciamus parum antea mortaliter peccasse; quia ignoramus an Deus illis

XXII.

contulerit spiritum compunctionis, et hoc ipsum illis optamus; sic ergo sancta fuit et prudens Machabæorum cogitatio. Nec dubitari potest quin veritati innixa fuerit, tum quia existimatio illa non fuit unius vel alterius privati et indocti hominis, sed totius illius populi, in quo tunc erant sanctissimi viri, et in vera fide satis instructi; tum etiam quia. sacra Scriptura ita refert factum illud, ut maxime laudet, nobisque imitandum proponat; tum denique quia veram ac propriam rationem illius facti eadem Scriptura profert, dicens: Bene et religiose de resurrectione cogitans; nisi enim eos qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis.

5. Cur oratio pro mortuis in resurrectione fundetur. Ubi altera difficultas occurrit, cur hoc fundetur in resurrectione, et non potius in animæ immortalitate, cum hæc sufficiat, etiamsi anima non esset iterum corpori unienda. Sed quia hoc est alterius considerationis, dico breviter, in divina Scriptura, maxime in ordine ad præsentem causam, hæc pro eodem reputari; quia resurrectio supponit animæ immortalitatem, et hæc infert resurrectionem, si vera et recta fides de divina providentia et justitia in præmiandis et puniendis hominum operibus habeatur; nam si Deus post hanc vitam præmia et pœnas pro operibus confert, necesse est ut non solum in animabus, sed etiam in corporibus illam servet providentiam. Hujusmodi ergo fides comprehenditur in illo loco sub illa bona et religiosa cogitatione de resurrectione; et eamdem supponit Paul., 1 Corint. 15, cum ait: Si mortui non resurgunt, quid mihi prodest? comedamus et libamus, cras enim moriemur. Ac si diceret, si mortui non resurgunt, nulla pœna vel gloria superest post hanc vitam pro eorum operibus, quia utrumque ad Dei providentiam æque pertinet, et utrumque in di vinis promissionibus et comminationibus continetur; quia non animabus, sed hominibus. præmia et pœnæ promittuntur, et ideo, resurrectione sublata, cætera auferri necesse est, ut recte Chrysost. et Anselm. in illum locum annotarunt. Sic igitur in præsenti perinde fuit dicere Judam, religiose de resurrectione cogitantem, pro mortuis sacrificia offerri fecisse, ac dicere, religiose de divina providentia et de pœnis ac præmiis hominum cogitantem, id fecisse.

6. Ex aliis testimoniis purgatorium colligitur.-Ex Tobic eadem veritas colii

56

« PredošláPokračovať »