Obrázky na stránke
PDF
ePub

Idem lib. 21 de Civit., c. 24, 26 et seq., et Enarrat. in Ps. 37, in princ., et ser. 48 ad Fratres in Eremo, et lib. de Ver. et fals. pœnit., c. 18, et quæ docet de suffragiis in Quæstionib. ad Dulcitium; q. 2, ser. 32 de Verb. Apostoli, ser. 44 ad Fratres in Eremo, et lib. 9 Confess., c. 11. Hæ namque duæ quæstiones de purgatorio et de suffragiis ita conjunctæ sunt, ut ex posteriori assertione prior illa necessario sequatur, ut notavit Isidor., lib. de Divinis officiis, c. de Sacrificio, et est per se notum, quamvis e contrario ex positione purgatorii non statim inferatur suffragiorum valor, ut infra videbimus. Gregorius item de suffragiis pro defunctis multa habet lib. 2 Dialog., c. 23, et lib. 4, per multa capita; tamen cap. 25 dicit aperte, animas perfectas statim evolare in cœlum, imperfectas vero, licet justas, prius detineri in quibusdam mansionibus. Quas mansiones esse purgatorium declarat cap. 39, et in Psal. tertio de Pœnit., initio, et libro 2 in 1 Reg., cap. 3, in fine.

31. Præterea Hilarius in id Psal. 118: Concupivit anima mea desiderare, etc., in Octonar. 3, ait: Purgatorium vocat indefessum ignem, in quo gravia sustinentur supplicia, per quæ animæ a peccatis expiantur. Manifestum enim est non posse hoc dici de igne inferni; nam per illius supplicia non expiantur peccata, sed perpetuo vindicantur. Unde exemplum adhibet in verbo otioso, de quo rationem sumus reddituri in die judicii. Sic etiam Beda, in Psal. 37, in principio, dicit, esse ignem purgatorium, in quo leviora peccata justorum expiantur, et de illo intelligit verba illa, Nec in ira tua corripias me, dicens vereri illam correptionem in ira, quia gravior est omnibus hujus vitæ pœnis. Unde in id Marc. 3: Ille vos baptizabit Spiritu Sancto et igne, ait aliquos justos in hac vita baptizari Spiritu Sancto, in sequenti vero, igne purgatorii; de quo etiam multa habet lib. 3 Histor. Anglic., c. 19, et lib. 5, cap. 13, ubi nonnullas revelationes refert ad animas purgatorii pertinentes, quæ in aliis etiam historiis et Sanctorum legendis passim inveniuntur. Et præsertim legi potest Gregor. Turonen., lib. de Gloria confessor., c. 5, et Rhaban., lib. 2 de Institut. cleric., c. 44. Et hoc satis confirmat commemoratio solemnis defunctorum, quam Ecclesia celebrat post festum Sanctorum omnium, quam ex divina revelatione incepisse aliqui referunt. Rursus in eamdem sententiam Petr. Dam., ser. 2 de

S. Andrea dixit, quidquid nobis in hac vita de pœnitentiæ fructibus defuerit, in purgatorii ignibus esse perficiendum. Multa etiam referri solent ex Euseb. Emis., hom. Epiph., quæ deest in ejus operibus, quæ videre potui; plura etiam habet Bern., ser. 65 et 66 in Cantic., et ser. de Obitu Humbeit.; Lact., lib. 7, c. 21 et sequentibus; Hugo de S. Vict., lib. 2 de Sacram., p. 14, c. 39.

32. Apud Gregorium item Nyssenum, oration. de Infant. qui præmature arripiuntur, hæc verba leguntur : Subibit actæ vitæ judicium, accipiet pro merito retributionem et compensationem, vel igni purgata, juxta Erangelii verba, vel in rore benedictionis refrige rata atque refocillata. In quibus obscurum est quem locum Evangelii indicet, cum ait, juxta Evangelii verba; nam in Evangelio nullus invenitur locus in quo dicatur, animas aliquas igne purgatas, accepturas meritorum retributionem. Quidam Scholiastes ait Nysserum citare parabolam de Divite et Lazaro, Luc. 16, et verba illa, vel igne purgata, propter divitem fuisse dicta. Juxta quam expositionem de igne inferni hic locus intelligendus est; nam certum est divitem illum in inferno esse. At quomodo potest ignis inferni dici purgare animas, quas ita affligit ut nunquam mundet? Præsertim cum Gregorius dicat, animam, quæ igne purgatur, postquam purgata fuerit, accepturam meritorum retri butionem. Dicendum ergo puto, Evangelii nomen pro toto Testamento novo fuisse usurpatum, quod inusitatum non est, ut noster Salmeron in Prolegomenis, et alii annotarunt. Confirmaturque optime hoc testimonium ex alio ejusdem Nysseni, in orat. ad Dornicent., longe post medium, dicentis, ordinasse Deum ut homo post peccatum in multis laboribus et calamitatibus versaretur, ut ipsa experientia doctus, ad primam beatitudinem recurreret: Omni vitiosa affectione remota, vel in hac vita per sobriam et attentam vivendi rationem ac philosophiam, vel post transmigrationem ab hac vita per purgatorii ignis fornacem expurgatus. Et in eadem rursus oratione de Infantibus, versus finem, habet hæc verba : Quicunque divinam poientiam considerat, is plane animadvertit, quod etiam illum, qui ad eum modum improbitatis progressus sit, longi cujusdam temporis circuitu, per idoneam purgationem atque expiationem, ordini eorum qui servantur, restituere possit. Ubi licet de possibili loquatur, videtur tamen de illa potestate loqui, qua Deus secundum ordinariam

legem uti soleat ; quod ergo ait posse Deum iniquissimum quemque hominem per diuturnam purgationem salvare, intelligendum est, dando illi prius in hac vita veram suorum peccatorum pœnitentiam.

33. Ex Basilio etiam aliquid supra adduximus. Idem vero, in cap. 9 Isaiæ, circa verba illa, Ut gramen siccum corabitur ab igne (ut ipse legit): Si per confessionem (ait) detexeri mus peccatum, jam succrescens gramen arefecimus, dignum plane quod depascatur ac devoret purgatorius ignis. Ex Gregorio etiam Nazian., orat. 9, in fine, afferri possunt hæc verba: In altero ævo igni fortasse baptizabuntur, etc. Sed plane loquitur de hæreticis qui resipiscere nolunt; satis vero improprie ignis ille baptismus appellatur, cum non mundet, neque ad hoc institutus sit. His addi potest antiquus P. Diadoch., lib. de Perf. spir., c. 100, ubi purgatorium ignem, judicii ignem appellat. Quem locum de igne purgatorii citat, et interpretatur S. Maximus Confessor, in Responsis de obscurioribus locis S. Scripturæ ad Thalassion,, ut refertur in 5 tom. Bibliothecæ sanct., in præfatione ad prædictum lib. Diadochi. Denique Plato apud Eusebium, lib. 12 de Præparat. evang., c. 3, purgatorium post hanc vitam agnovit : Purgantur autem (inquit) quicunque curabiliter peccarunt, doloribus, et hic vivi, et apud inferos mcrtui; non enim aliter possibile est impressas vitiorum detergi maculas. Quam sententiam Eusebius ipse valde commendat, et ex divinarum Scripturarum lectione Platonem illam didicisse affirmat.

Ratione ostenditur eadem veritas. 34. Primum principium unde purgatorium colligitur. Nonnulla sunt principia, et secundum fidem certa, et naturali rationi maxime consentanea, ex quibus ratio hujus veritatis petenda est. Primum est dari quædam peccata venialia, digna quidem poena apud Deum, sed non æterna. Hæc veritas ex professo tractanda est et probanda in 1. 2, q. 72 et 89. Nunc vero satis constare nobis potest testimoniis Scripturæ adductis, adjunctis expositionibus et sententiis Patrum, quas etiam tractavimus; et videri præterea potest Augus. tin., lib. 15 de Civit., cap. 17, et in Enchirid., c. 68 et 70, et lib. 83 Quæst., in 26, et de Natura et grat., cap. 38. Ex hoc ergo principio optime colligitur posse hominem esse justum, et habere aliquam culpam, ratione cujus sit reus alicujus pœnæ; unde consequenter fit

posse hominem in eo statu acceptari, et ra tione talis culpæ retardari ab ingressu gloriæ; quia, ut recte dixit Laurent. Justin., lib. de Perfect. grat., c. 1, circa finem: Peccatum mortale privat gloria, veniale retardat; ergo pro hujusmodi hominibus necessarium est purgatorium. Hoc vero principium solitarie sumptum habere potest evasiones superius tractatas agendo de remissione venialium peccatorum. Et præsertim illam quod ex vi solius culpæ ad summum probat retardari animam per unum instans ab ingressu gloriæ; quod si major castigatio non esset necessaria, non fuisset admodum necessarium purgatorii pœnas constituere.

35. Secundum principium ex quo idem evidentius colligitur. -Objectioni occurritur. Propterea addendum est aliud principium, scilicet, remissa culpa, posse interim permanere reatum temporalis pœnæ, quod tam de culpa mortali quam de veniali verum est, et in superioribus demonstratum. Ex quo etiam fit posse hominem justum cum eo reatu mori, animamque jam a corpore separatam posse et esse justam et ream ac debitricem alicujus pœnæ. Nec enim dici potest morte ipsa purgari talem reatum, quia neque mors habet hanc vim ex opere operato, nec homini datur semper in eo articulo vis ad satisfaciendum perfecte pro omnibus debitis hujusmodi; ubi enim est de hac re facta promissio? Præcipue cum repentinæ mortes sæpe veniant, in quibus nullius bonæ operationis, nedum tantæ satisfactionis locus datur. Nec etiam habet hic locum responsio quæ dabatur de peccatis venialibus, quod scilicet, in primo instanti separationis animæ, datur illi vehemens dolor, quo ab omni reatu pœnæ purgetur, stcut ab omni veniali culpa. Hoc (inquam) locum non habet. Primum, quia hoc etiam gratis dicitur, et sine ulla promissione Dei, vel cogente ratione. Deinde, quia post separationem animæ a corpore jam non est satisfaciendi tempus, sed satispatiendi. Unde est magnum discrimen inter culpam et pœnam; culpa enim intrinsece postulat internam dispositionem contrariam, per quam remittatur, et ideo, illa posita, statim remittitur, et sine illa non potest convenienter remitti; at vero pœna tolli potest per rigorosam solutionem, sustinendo illam. Atque ita fit in vita futura; nam commutatio pro leviori genere pœnæ solum pro hac vita concessa est, ut in superioribus vidimus, et paulo inferius idem confirmabimus. Unde qui i'a

respondent, minus male dicerent, ilium vehementem dolorem dari justo in fine vitæ, prius tamen quam anima separetur a corpore. Sed hoc etiam est omnino improbabile, quia gratis et sine promissione dictum est contra universalis Ecclesiæ sensum et contra experientiam, maxime in repentinis mortibus, ut dictum est.

36. Tertium principium.—Addendum vero est tertium principium, nimirum, ad divinæ justitiæ æquitatem pertinere, ut nemini præ. mium beatitudinis concedat, nisi prius delictum peccatorum perfecte solvat. Probatur primo, quia hoc exigit perfectio vindicativæ justitiæ, quam non minus ostendit Deus, servatque in suæ providentiæ ratione, quam cujuscunque alterius, ut vulgaribus testimoniis Scripturæ constat. Deinde est necessarium ad convenientem gubernationem, quia alias homines contemnerent in hac vita satisfactionem condignam pro peccatis mortalibus, et pro nihilo ducerent peccata venialia, si pro eis nulla timeretur vindicta, dummodo in gratia morerentur; pertinet autem ad Dei providentiam, eas pœnas pro singulis peccatis destinare, quæ ad malitias eorum accommodatæ sint, et ad homines in officio continendos aptissimæ.

[ocr errors]

37. Hæreticorum error.-Mors non tollit reatum punc. - Homini morienti non datur semper auxilium efficax ad satisfaciendum. Unde vehementer errant hæretici dicentes, Deum tantum punire peccata in hac vita propter emendationem, non vero in futura propter vindictam; est enim hoc contra divinam providentiam, ejusque justissimas leges et comminationes, alioqui nec damnatos in æternum puniret, quia illa jam non est emendatrix pœna, sed vindicativa. Pœna ergo vindicativa etiam per se est consentanea providentiæ, et ex se est præservativa pro hac vita; ideo enim comminatur Deus vindictam futuram, ut ejus timor nos cohibeat a peccando; ut autem ad hoc sit efficax, oportet ut vera et absoluta sit comminatio in eo, qui in hac vita vel peccata non cavet, vel pro eis non plene satisfacit. Atque hæc ratio convincit etiam solam mortem non tollere reatum, quia mors per se non est pœna actualium peccatorum, sed secundum se est quædam conditio naturæ ; secundum autem præsentem providentiam est pœnalitas originalis peccati. Item nulla ratio patitur, ut secundum ordinariam et communem legem eadem pœna purgentur qui parum et qui multum

debent, præsertim cum acerbiores mortes sæpe sustineant qui justiores sunt. Deinde ubi est privilegium martyrii, si hoc omni morti commune est ? ad quid etiam sunt necessaria suffragia pro defunctis, si mors omnia purgat? Denique eadem ratio persuadet, non omni homini morienti dari in ipsa morte auxilium efficax, ut possit per suum actum plene satisfacere pro omni præterita negligentia; cur enim Deus hac universali lege faveret hominum negligentia satisfaciendi dum viverent, securi de plena remissione in morte, si saltem absque culpa mortali invenirentur ? Eademque ratio probat non esse admittendam talem satisfactionem post mortem, alioqui timor futuræ vindictæ non cohiberet homines in hac vita, sed in futuram satisfactionem reservaret.

Solvitur hæreticorum fundamentum.

38. Explicantur loca Scripturæ. - Atque ex his principiis satisfaciendum est fundamento contrarii erroris negantis purgatorium; nam ex contrariis principiis sumebatur. Loca autem Scripturæ quæ indicant post hanc vitam non superesse nisi præmium vel poenam, duo continent. Unum est, post hanc vitam non esse merendi locum, vel satisfaciendi per propria opera, sed sustinendi justam judicis sententiam, ut referat unusquisque prout gessit in corpore, sive bonum, sive malum, 2 Cor. 5: Nam quæ seminarerit homo, hæc et metet, ut dicitur ad Galat. 6. Et eodem sensu dicitur Ecclesiast. 9: Quodcunque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos quo tu properas. Possunt enim hæc verba aut de solo damnatorum loco intelligi, et sensus erit, nihil horum esse ordinatum et rectum in eo loco; vel possunt intelligi de omnibus locis inferis, et sic erit sensus, nihil horum esse utile ibi ad meritum vel satisfactionem ex parte operantis; et hic sensus optime quadrat priori consilio Sapientis, eumque indicavit Gregor., lib. 4 Dialog., c. 39, ubi alia testimonia congerit. Aliud vero quod Scriptura continet, est, post hanc vitam duos esse terminos ultimos eorum qui actualiter peccaverunt, qui perpetuum habent statum et immutabilem. De his locutus est Christus in finali sententia, Matt. 25; agit enim de universali judicio, quando jam purgatorium cessabit. Sic etiam potest intelligi locus ille, quem hæretici maxime urgent, Ecclesiast. 11: Si ceci

derit lignum, vel ad austrum, vel ad aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit. Intelligi enim recte potest de locis illis in quibus ultimo terminatur via. Alioqui constat Patres veteris Testamenti non semper in eodem loco mansisse, in quo aliquando post mortem fuere. Vel generaliter intelligi potest de loco consolationis aut tristitiæ, ut exposuit Greg., lib. 12 Moral., c. 3, alias 4. Nam sicut sinus Abrahæ dicitur in Evangelio locus consolationis, ita locus purgatorii sub eo membro comprehendi potest. Vel certe sensus, et, ut mihi quidem videtur, maxime proprius est, post hanc vitam non esse locum amittendi vel recuperandi divinam amicitiam, sed ubi ceciderit lignum, seu in quo statu homo defecerit, sive ad austrum, id est, in divina amicitia, sive ad aquilonem, id est, Dei odio, ibi perpetuo mansurum esse, ut Hieronymus exposuit. Denique in prædicto sensu D. Augustinus variis in locis contra Pelagianos contendit', duo tantum loca esse hominibus parata, scilicet, regnum æternum, aut ignem æternum, scilicet loca ultima, in quibus via omnino terminata est. Unde eleganter Sixtus Pontifex, in epist. ad Malos doctores, aliquantulum ab initio, cum dixisset: Ego in Scriptura duo tantum loca invenio, regni et gehennæ, hoc est, vitæ et mortis, declarat statim: Purgatorium semper excipio, in quo ad tempus piorum animæ corporibus solute expiantur. Et adhuc est quæstio de parvulis in solo originali decedentibus, de quibus alias; nunc satis est illos etiam ad aliquam æternam pœnam extra regnum destinari, ubicunque tandem futuri sint.

39. Objectiones hæreticorum. - Dissolvuntur. - Exponitur Psal. 126. - Sed objiciunt quædam Scripturæ loca, in quibus significatur, justos in morte sua statim sine ulla mora recipi in beatitudinem æternam, juxta id Psal. 126: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hæreditas Domini, etc. Et 2 Corint. 5: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, habitationem ex Deo habemus domum non manufactam, æternam in cælis. Et Apocal. 14: Beati mortui qui in Domino moriuntur, eo modo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos. Respondetur Scripturam nunquam dicere, statim finita hac vita, recipi hominem in glo

Aug., serm. 14 de Verb. apost., 1. 1 de Pecc. mer., c. 18 et sequ., et 1. 1 Hypog.

riam, si decedat in gratia, et quando id significaret, intelligenda esset subintellecta conditione, si homo inveniatur omni ex parte ju. stus seu perfecte mundus, et sine impedimento; nam licitum est, imo necessarium unam Scripturam per aliam interpretari. Atque ideo Patres, cum dicunt justos in morte statim recipere mercedem, addunt conditionem, si digni sunt vel perfecte purgati, ut videre licet in August., tract. 49 in Joann. Tamen adducta testimonia hanc expositionem non requirunt; nam, vel habent longe diversum sensum, vel verba clarissima sunt. David igitur in prædicto loco non videtur loqui de sommo mortis, nec de hæreditate beatitudinis, sed de somno pacis et quietis animæ, quæ in Deo suam spem et fiduciam collocat, et de hæreditate omnium bonorum ex Dei cura et providentia provenientium. Dixerat enim, nisi Dominus ædificaverit domum vel custodierit civitatem, frustra esse nostrum laborem; e contrario vero subdit, eos qui confidunt in Deo, omnibus abundare bonis. Ita Basilius et Theodoretus et moderni ad litteram. Augustinus vero et alii per anagogem exponunt de æterna hæreditate, quam perfectam et plenam accepturi sunt justi in corpore et animo, non nunc, sed cum dederit dilectis suis somnum, id est, post universalem mortem et consummationem prædestinatorum omnium. Denique licet daremus sermonem esse de morte singulorum justorum et de retributione gloriæ, non ibi dicitur statim dandam, sed, Ecce hæreditas Domini, scilicet, præsto est, parata est, certa erit ejus possessio, perfecta nimirum purgatione, si necessaria fuerit, vel ablato impedimento, quodcunque illud fuerit, ut in Patribus veteris Testamenti manifestum est, cum tamen David illo tempore fuerit locutus.

40. Loca Pauli et Apocal. exponuntur.Nec aliud dixit Paulus in citatis verbis, nisi quod justi post hanc vitam habent domum æternam; an vero statim illam ingrediantur, et quomodo prius purgari seu parari debeant, ibi non declarat, aliis vero locis explicuit. Atque eodem modo possent facile exponi verba Joannis, quia solum dicit justos requiescere a laboribus hujus vita, et habere certum præmium suorum operum; hoc est enim opera illorum sequi illos. Præsertim quia sicut illos sequuntur opera bona, ita et mala, si quæ habuerunt, quorum aliquem reatum adhuc retinent; et quamvis ex prioribus beati sint et in Domino moriantur, tamen quatenus habent

Silne purgatorium certus ac determinatus locus.

posteriora, non omnino perfecte moriuntur in Domino, et in tantum retardantur a beatitudine in re possessa, quamvis jam sint beati certa inamissibili spe. Sic enim Augustinus, lib. 2 contra Epistol. Pelag., c. 3, dixit, justum habentem venialia peccata vivere simpliciter Deo, secundum autem quid mundo; sic ergo nos dicimus in præsenti tertium illud testimonium intelligendum esse de justo quatenus in Domino moritur. Alii putant hæc verba dicta esse propter tempus legis gratiæ, in quo justi statim post mortem recipiunt mercedem laborum, quam ante Christi adventum non recipiebant statim. Sed utrumque referendum est ad homines perfecte justos, nullumque habentes debitum personale. Quomodo loquitur etiam Gregor., lib. 3 Moral., c. 15, alias 20, et de hac expositione legi potest Turrian., lib. 4 contra Magdeburg., c. 12. Alii denique intelligunt, mori in Domino, idem esse quod mori pro Domino, ut Ribera late, sicque locus intelligitur de solis martyribus, de quibus facile admittemus statim et sine ulla prorsus mora recipi in beatitudinem, quia si quas habeant maculas, ipso martyrio perfecte purgantur; sed hoc est martyrii privilegium.

SECTIO II.

Ubi sit purgatorii locus, et an unus tantum sit.

1. Purgatorium est aliquis corporalis locus. -De hoc loco nihil in Scriptura sacra, vel definitione Ecclesiæ habetur, ideoque res hæc in disputatione Theologorum versatur. Omnes vero supponunt hunc esse aliquem corporalem locum, in quo animæ detinentur donec pœnas debitas perfecte luant. Nam licet per se non requirant corporalem locum, cum spiritus sint, nihilominus cum intra hunc mundum contineantur, necessario sunt in aliquo loco corporeo, saltem secundum præsentiam substantialem, ut aliis locis ex professo disserui. Et ita videmus omnes spiritus angelicos, pro suorum statuum diversitate, habere loca divina providentia destinata, ut gehennam quæ parala est diabolo et angelis ejus, et cœlum empyreum pro Angelis sanctis. Sic ergo est certum, purgandas animas in aliquo loco corporeo detineri, qui nec est cœlum, quia nihil coinquinatum illuc ingreditur, nec est ibi aliqua, pœna, nec est infernus, quia inde nulla est redemptio, neque egressus. Quis ergo ille locus sit, et an sit certus et unus, et ubi sit, investigandum est.

2. Prima opinio.-Secunda opinio.—Quidam dixerunt non esse certum locum purgandis animis destinatum, sed variis locis deputari ex divina voluntate juxta occurrentes circumstantias. Ita Hugo de S. Victore, libr. 2 de Sacrament., p. 16, cap. 4, ubi ait locum purgatorii determinatum non esse, præterquam quod multis revelationibus et exemplis constat, pœnam illam in hoc mundo exerceri. Unde colligit probabilius esse unum. quemque purgari ubi potissima peccata commisit, sicut multis documentis sæpe probatum est. Et hanc sententiam non reputat improbabilem Bonav., in 4, d. 49, art. 2, q. 2. Favet modus loquendi Gregor., 4 Dialog., c. 25, ubi animas purgandas, quibusdam mansionibus detineri dixit, indefinite loquens tanquam de indeterminato loco. Et c. 40 dicit Paschasium, virum sanctum, in Thermis Augulanis apparuisse Germano, Episcopo Capuano, eique revelasse in eum pœnalem locum fuisse deputatum, quia contra Symmachum cuidam Laurentio faverat, similemque revelationem habet cap. 55; et Petrus Damian. in epist. 13 ad Desiderium, c. 7; Arnoldus etiam Bonævallis, tractat. De Verb. Domin. in cruce, c. 2: Non ad loca purgatoria (inquit), non ad flammas peccatorum ultrices confitens destinatur; significans illa loca esse varia et incerta. Aliorum opinio fuit locum quidem purgatorii unum esse, illum vero supra terram et infra cœlum in media quadam regione esse collocatum. Ita referunt D. Thom. et alii Scholastici, dist. 21. Quorum fundamentum esse potuit, quia status illarum animarum medius est inter statum beatorum et damnatorum ; ergo etiam locus debet esse medius, ut locus sit locato proportionatus.

Purgatorium esse unum ac certum locum ver

sus terræ centrum, vera conclusio. 3. Ratione ostenditur.-Animæ non pur gantur ubi peccaverunt.-Nihilomiuus dicendum est primo, unum aliquem locum certum ac definitum, sub terra versus ejus centrum constitutum esse a Deo ad animarum purgationem. Hæc est communis sententia Theologorum, D. Thom., in 4, dist. 21, q. 1, art. 1, q. 2; Richard., art. 1, q. 3, et dist. 45, art. 1, q. 2; et ibi Bonav., art. 2, 2, et 3, et dist. 20, 1 p. illius, q. ult.; Palud., q. 3, dist. 21, q. 1, art. 1; Durand., in 3, dist.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »