Obrázky na stránke
PDF
ePub

re quidquid necessarium est, tam ex parte intellectus quam ex parte voluntatis, ad veram contritionem. Et quæstio hæc non est hic intenta, pertinet enim ad materiam de Justificatione et de Gratia. Veritas autem est, humano et ordinario modo loquendo, requiri aliquod tempus, ut homo excitetur, et consideret, ac judicet de omnibus quæ necessaria sunt ad eliciendam contritionem, quia homo per discursum, et ab imperfecto ad perfectum procedit. Quod maxime verum est de homine infideli, qui ab statu infidelitatis usque ad statum justitiæ transmutandus sit, ut sumi potest ex Tridentino, sessione sexta et septima; potest autem Deus per specialem influxum gratiæ suæ, quæ nescit tarda molimina, supplere has temporis moras, et subito illuminare et convertere hominem. Sed de his alibi.

sunt, quia hic actus est dispositio perfecta et ultima; hujusmodi autem dispositio non antecedit formam tempore, sed natura. Propter hanc ergo causam non indiget hic actus temporaria duratione. Nec vero propter intensionem, tum quia falsum est illam requiri; tum etiam quia, licet esset necessaria, posset in instanti perfici in actu immanente, et in qualibet forma, quæ sine resistentia contrarii fit. Cajetanus vero argumentatur, quia si esset infallibile Deum acceptare hunc actum statim ac fit, posset homo esse certus de sua gratia. Sed hoc non sequitur, quia nunquam potest homo certus esse omnino an actus, quem elicit, supernaturalis sit, et talis, qualis ad veram contritionem exigitur. Hæc ergo sententia nec fundamentum habet, nec probabilitatem.

gere duratione: : vera sententia.

2. Secundus quæstionis sensus.-Alter ergo Actum contritionis, ut sit contritio, nulla indiquæstionis sensus est, an, positis in intellectu omni consideratione et judicio necessariis ad eliciendum actum contritionis, voluntas in eodem instanti, in quo elicit actum, qui est contritio, perficiat ipsum, ita ut statim habeat, et esse, et statum, et causalitatem contritionis. Neque est nunc agendum de quæstione philosophica, an hic actus immanens fiat in instanti per primum sui esse, vel in tempore per ultimum non esse; nam licet verius sit in sua duratione intrinseca incipere per primum sui esse, tamen ad præsens non refert, nam sensus quæstionis est, an ille actus simul ac incipit esse, incipiat esse contritio, quomodocunque incipiat.

3. Prima sententia.-Scoti fundamentum.Fundamentum Cajet.-Refellitur.-Fuit ergo in hac re sententia Scoti in 4, d. 14, q. 2, actum, qui est contritio, non habere rationem contritionis, nisi prius aliquo tempore duret; quod tempus taxatum est a Deo. Quam opinionem probabilem reputat Almain. ibi, et ex parte sequitur Cajet., tomo 1 Opusc., tract. 4, q. 1; dicit enim Deum aliquando expectare hujusmodi durationem, priusquam acceptet actum in ratione contritionis et dispositionis ultimæ ad gratiam; non declarat tamen an de hoc sit præscripta lex. Hi auctores vix afferunt fundamentum, et si aliquod insinuant, est valde debile. Scotus indicat hujusmodi rationem, quia hic actus est dispositio ad gratiam; dispositio autem debet antecedere formam. Item quia hic actus debet perfici usque ad certam intensionem, quod in momento non fit. Sed hæc nullius momenti

4. Probatur ex Scriptura.-Quapropter dicendum est, actum contritionis, ut sit contritio, nulla indigere temporali duratione; sed simul ac fit, esse veram contritionem. Sumitur ex D. Thoma, hac 3 p., q. 89, art. 2, et 1. 2, q. 113, a. 1 et 7. Bene Gabr. in 4, d. 14, q. 1, a. 2, conclus. 5; Soto, lib. 17, q. 2, a. 14; Medina, tract. 1 de Poenit., q. 5, ad finem; et Vega, lib. 13 in Tridentinum, c. 23. Et probatur ex Scriptura, quæ promittit homini justitiam et remissionem peccati ratione suæ conversionis, absque ulla mora vel dilatione. Quod declarat illis verbis: In quacunque die, in quacunque hora, Ezechiel. 18 et 33; nam ibi definitum tempus sumitur pro indefinito, et idem valet, ac, in quocunque tempore, vel momento. Quod patet a contrario, nam eodem modo ibi dicitur: In quacunque die justus fecerit impietatem, justitiæ ejus non recordabuntur amplius; quod perinde est, ac si diceretur, eodem momento. Sicut ergo consensus in peccatum mortale, statim ac fit, est peccatum mortale, et destruit gratiam, ita e converso actus contritionis, statim ac fit, habet esse contritionis, seu ultimæ dispositionis ad gratiam. Unde ad hoc explicandum utitur Scriptura verbis: Cum ingemueris, tunc salvus eris, Isai. 30, juxta Septuaginta, et ita etiam legit Cyprian., Epist. 8, et libro de Lapsis, circa finem, et alii ex Patribus citandis. Alibi vero utitur conditionali locutione, quæ indicat infallibilem consecutionem, ut: Si conversus fueris, salvaberis, Isaiæ 30, juxta Vulgatam. Et inferius additur particula statim. Idem

Hierem. 15, Apocalyp. 3; Zachariæ autem obligatio; constat autem rationem naturalem

1, fit absoluta promissio: Convertimini, et convertar; ergo hæc duo inseparabiliter sunt conjuncta, quia veritas conditionalis postulat, ut posito antecedente infallibiliter ponatur consequens; convertitur autem homo, cum primum actum contritionis elicit. Atque hoc modo intellexerunt testimonia hæc Sancti Patres. Citavi Leonem, et Chrysostom., sect. præced.; idem Chrysost., orat. de S. Philogonio, tom. 3; August., de Vera et falsa pœnitentia, c. 17; Hieron., Epist. 46 et 48; Tertull., lib. de Pœnit., c. 4; S. Pacianus, Epist. 3 ad Sympron., tom. 3 Bibliothec. Sanct. Omnia vero paucis verbis complexus est Colestin. Papa, Epistol. ad Episcopos Gall., c. 2: Vera conversio mente potius quam tempore metienda est, dicente Propheta: Si conversus fueris, salous eris. Et fere similia habet Julius I in Decreto 2, quod habetur in 1 tom. Conciliorum, post 3 ejus Epistolam : Quia Dominus (inquit) non solum temporis, sed etiam mentis inspector est: sicut latro unius momenti pænitentia meruit esse in Paradiso. Quod decretum cum multis aliis habetur 26, q. 6, et de l'œnitentia, d. 3, cap. Talis, et in Decreto Ivonis, part. 45.

5. Probatur assertio ratione. Confirmatur. Ex quibus ita potest ratio concludi. Actus pœnitentiæ, qui est sufficiens dispositio ad remissionem peccati, et habet gratiam infallibiliter conjunctam, est vera contritio; sed actus pœnitentiæ, qui ex sua essentia et motivo est perfecta conversio in Deum, et aversio a peccato, et illius detestatio super omnia, infallibiliter et sine ulla mora habet adjunctam gratiam et remissionem peccati, ut probant adducta testimonia; ergo talis actus, simul ac est, est vera contritio. Et confirmatur, ac declaratur, quia homo tenetur habere veram contritionem, non tamen tenetur aliquo tempore durare in actu conversionis, quem elicit ; ergo non perficitur contritio duratione temporis, sed sola efficientia talis actus. Major supponitur; minor probatur, quia vel ad id tenetur jure naturæ, vel positivo. Non primum, quia jus naturale solum dictat diligendum esse Deum, et detestandum peccatum super omnia, et contra hoc nihil esse agendum. Quod vero talis actus duret per horam, vel per partem temporis, non dictat; in nullo enim principio naturali hoc continetur. Et si ratio naturalis hoc dictaret, etiam præscriberet quantum futurum esset illud tempus; alias esset valde confusa et obscura

de hoc nihil præscribere. Et eædem rationes probant alteram partem de jure divino, et testimonia adducta eamdem demonstrant. Petitur enim a nobis conversio, non vero tanta, vel tanta quoad durationem. Denique, qui tale jus asseruerit, illud ostendere tenebitur, quod certe non poterit.

6. Alia ratione suadetur conclusio. Quorumdam evasio. - Præcluditur. -Responsio alia. — Rejicitur. — Ultimo fieri solet talis ratio, quia si duratio temporis esset necessaria ad contritionem, ut sic, pervenire posset homo in hac vita ad eum statum, in quo, eliciendo verum pœnitentiæ actum, non posset consequi remissionem peccati; consequens autem ut erroneum damnatur in lib. de Eccles. dogmat., c. 80. Idemque refert ex Conc. Moguntin., c. 2, Ivo in suo Decreto, part. 15, c. 32; ergo. Sequela declaratur, quia in fine vitæ potest homo elicere illum actum, quando ei non superest tanta vitæ duratio, quanta necessaria est, ut ille actus sit contritio. Propter quod argumentum dicunt aliqui, in tali actu requiri durationem, non tamen certam, sed quacunque signata sufficere minorem. At hoc sophisticum est, et gratis confictum; cur enim Deus hoc statuisset, cum neque ad mores utile sit, neque ad alium effectum ? Adde, quod cum gratia non possit infundi, vel saltem non infundatur nisi in momento, necessarium esset ut inter instans in quo elicitur ille actus, et aliud in quo infunditur gratia, aliquod definitum tempus intercederet. Sed aiunt non posse hominem per solum instans durare in actu contritionis, sed necessitate naturali debere illum continuare per aliquod tempus; et ideo saltem illud tempus esse necessarium. Respondetur primum, incertum esse quod sumitur, et fortasse in rigore falsum; quia voluntas potest immediate, postquam actum elicuit, illum omittere; quamvis in homine id sit difficillimum. Deinde, etiamsi id demus, nihil ad præsentem causam refert, quia licet talis actus aliquo tempore duret, non expectatur illa duratio, ut esse contritionis habeat, neque ut gratia infundatur, sed a primo instante utrumque habet, licet postea duret.

[blocks in formation]

centritio, et obtineatur gratia ; in fine lamen vitæ, propter urgentis necessitatis articulum, minorem durationem a Deo acceptari. Quod duobus modis excogitari potest. Unus est, ut Deus veluti dispenset in eo articulo propter necessitatem; quia non exigit ab homine, nisi quod potest juxta temporis opportunitatem. Alius modus esse potest, quod illa duratio, quando revera exhiberi potest, ita exigalur ; quando vero non potest, ut in illo casn, sufficiat in voto, et desiderio, sicut de aliis actibus nos dicimus. Neutra vero evasio probabilis est. Primo, quia utraque est voluntarie excogitata sine fundamento, solum ad rationes eludendas. Deinde contra priorem est, quod quæ adduximus ex Scriptura et Sanctis non fundantur in speciali dispensatione pro articulo necessitatis, sed in propria virtute contritionis, et promissione divina. Item lex, quæ veram pœnitentiam interiorem requirit, eadem est pro articulo mortis et pro quocumque tempore. Imo pro articulo mortis magis obligat, sive consideretur pœnitentia ut medium necessarium est ad salutem, sive ut est actus cadens sub præceptum affirmativum, quod pro articulo necessitatis maxime obligat; nec dispensatio in illa lege admittenda est, nisi expresse ostendatur; alias pari ratione dici posset, dolorem propter solum timorem inferni tunc sufficere, licet alias non sufficiat. Et ideo Aug., de Vera et falsa pœnitentia, c. 17, et lib. 50 Homil., in 44, dubitat de sera pœnitentia in articulo mortis; quia non minorem perfectionem tunc requirit, quam quolibet alio tempore, et difficile est tunc illam concipere.

8. Refutatur responsio in posteriori sensu. - Contra alium vero modum est, quia ex eo imprimis sequitur semper sufficere contritionem a primo instanti quo habetur, quia semper diei potest illam jam includere votum sequentis durationis, quod semper sufficit, si de hoc est statuta lex, quia semper est impossibile habere in primo instanti totam durationem sequentem. Si vero de hoc non est lex statuta, scilicet, ut duratio in voto sufficiat, neque in articulo mortis sufficiet, aut addendum est privilegium, aut dispensatio pro illo articulo, quod impugnatum est. Quod vero semper includatur illud votum, patet, quia vel illa duratio est præcepta, vel non; si non est præcepta, neque est necessarium votum ejus, neque ipsa est necessaria ad justificationem; quia media necessaria, quæ sunt in potestate nostra, præcepta sunt; si au

tem illa duratio est præcepta, cum homo in primo instanti, quo elicit actum, qui est contritio, habeat propositum servandi omnia præcepta, in illo proposito sufficienter includitur tale votum. Ita ergo fit, ut ille actus a primo instante semper habeat statum contritionis. Illud autem votum, quod confingitur, facile a nobis excluditur, exclusa necessitate, et præcepto de tali duratione, quod nec natu rale esse potest, nec positivum est, ut ostendimus. Neque etiam reddi potest ratio ulla talis necessitatis, quia sola duratio nullam perfectionem intrinsecam addit actui seu rei, ut ex Metaphysica suppono; ergo quidquid potest actus, qui est contritio, formaliter vel dispositive efficere per aliquam durationem, potest a primo instanti per suam substantiam et essentiam, quia est proportionata gratiæ, et perfecte convertit animam in Deum et avertit a peccato. Et quamvis verum sit, continuationem liberam honesti actus aliquem valorem moralem addere in ordine ad meritum, vel satisfactionem, ille tamen valor accidentalis est in præsenti, nec Deus illum requirit, aut considerat, al suam promissionem de justificatione peccatoris, sed solum proportionem talis actus in ratione dispositionis ad talem effectum, quæ in ipsa substantia actus fundata est, sicut supra dicebamus de intensione. Et ibi dicta valere possunt ad hanc veritatem confirmandam.

Alia

9. Almaini evasio. • Præcluditur. denique evasio insinuatur ab Almaino, ob rationem illam de necessitate articuli mortis. Ait enim, ita requiri durationem temporis, ut possit intentione compensari; et ita posse hominem in articulo mortis quamcunque durationem temporis superare per conatum contritionis. Quam evasionem variis rationibus impugnat Soto. Sed certe illud unum sufficit, quod voluntaria est, et sine fundamento. Et præterea supponit falsum, quia non magis intensio necessaria est, quam duratio. Unde interrogo, an aliqua contritio, saltem intensissima, per se, et in instanti sufficiat absque alia duratione. Non potest juxta illam evasionem consequenter negari quin sufficiat. Quia si contritio ut unum, durans per horam, sufficit, quomodo contritio ut centum, durans per instans, non sufficiat, cum illam fere sine proportione excedat in physica et morali perfectione? Si vero intensa contritio sufficit absque alia duratione, remissa etiam sufficiet, quia, ut ostensum est, intensio non est necessaria. Præterquam quod ex illo

fundamento facile ostendi potest, nulla certa proportione posse durationem per intensionem compensari, per argumenta, quæ calculatoria vocant, quibus Soto utitur. Ego vero ut inutilia prætermitto.

SECTIO VI.

Utrum sit de ratione contritionis, ut cadat in omnia peccata distincte recogitata.

1. Contritio debet esse de omnibus peccatis. Supponamus nonnulla certa. Primum est, contritionem esse debere de omnibus peccatis. Hoc constat, tum ex Scriptura, quæ requirit dolorem de omnibus peccatis, Ezech. 48 et 83; tum ex Patribus, quorum testimonia legi possunt in Decreto, de Pœnit., d. 1, c. Non potest, et d. 5, c. Sunt plures, et c. Consideret, et d. 6, c. Qui vult; et specialiter videri poterit August., de Vera et falsa poenit., c. 9. Tum quia contritio est ultima dispositio ad gratiam, quæ obtineri non potest sine conversione in Deum, et aversione ab omnibus peccatis mortalibus; de his enim semper est sermo. Propter quod non potest unum peccatum sine aliis remitti, ut infra dicetur.

2. Non requiruutur singulæ contritiones singulorum peccatorum. Secundo, est certum, ex parte voluntatis non requiri singulas contritiones singulorum peccatorum, ita ut fingatur perfecta contritio veluti coalescere ex pluribus actibus, et esse quædam collectio eorum; sed solum est contritio simplex motus voluntatis, respiciens omnia peccata et detestans illa. In hoc conveniunt omnes Theologi. Et ratio est, quia hic motus simplex sufficit, et aliud esset intolerabile onus et sine fundamento; nam Scriptura non requirit pœnitentias peccatorum, sed pœnitentiam; illa autem universalis contritio, quamvis simplici motu perficiatur, est perfecta pœnitentia omnium peccatorum. Imo sæpe esset impossibile simul habere integram contritionem per illam collectionem; quia non posset homo simul tot actus elicere. Quod si necessaria esset successio, non posset homo aliquando brevi tempore justificari; imo aliquando esse posset propter hanc causam extra statum salutis, ut si tempus vitæ ejus brevius esset, quam ut posset sufficere ad illam actuum successionem. Itaque in hoc nullum est dubium, quamvis Sylvest. et Angel., verb. Contrit. et verb. Pænit., requirant saltem singulas attritiones singulorum peccatorum, et Cajet. etiam in ordine saltem ad confessionem illas

requirat. Sed utrumque falsum est, nam attritio, neque una, neque plures necessaria est; sola enim contritio sufficit. Et seclusa confessione, id est per se notum, quia nullum est fundamentum illius necessitatis. In ordine vero ad confessionem, quamvis oporteat hominem peccata in memoriam revocare, et valde utile sit eo tempore actu detestari peccata, saltem per attritionem, non est tamen necessarium; satis est enim tunc non complacere in illis, et post sufficientem recogitationem uno perfecto motu illa omnia detestari. Nec est aliquod principium juris divini positivi, aut naturalis, ex quo major necessitas colligatur.

3. Tertio est certum, requiri ad contritionem ex parte intellectus considerationem et memoriam aliquam de peccatis commissis. Itaque non satis est considerare peccatum, et malitiam ejus, sed oportet recognoscere illud ut a me commissum; hoc enim necessarium est ad propriam et rigorosam pœnitentiam, et consequenter ad veram contritionem, ut supra visum est. Unde in illo loco Ezech. 18 expresse dicitur: Considerans enim peccata

sua.

Difficultas proponitur.

4. Prima sententia. - Difficultas igitur est, quanta et qualis esse debeat hæc recogitatio peccatorum, ut metus voluntatis in illa cadens habeat rationem contritionis. In qua re est communis sententia Theologorum, per se necessarium esse, ut homo recogitet distincte peccata omnia, tam quoad species singulas, quam quoad numerum eorum, et ita de illis doleat. Ita D. Thomas, hac 3 p., q. 87, art. 1, et 1. 2, q. 113, art. 5, ad 3, et in 4, d. 17, q. 2, art. 2, quæstiunc. 6, et d. 12, in expositione litteræ post omnes q., et q. 28 de Verit., a. 5, ad 4 ; Alens., 4 p., q. 69, memb. 9, a. 2.; Bonav., d. 16, 2 p. illius, art. 2, q. 1, 2; Richard., art. 4, q. 2; Gabr., q. 1, art. 3, dub. 2; Palud., q. 2, ad 1, et d. 21, q. 3; Sylvest., verb. Contritio, n. 5; Angel., n. 4, et verb. Pænitent., n. 8. Qui omnes non satis explicant, an loquantur de contritione secundum se, vel in ordine ad confessionem, videntur tamen loqui priori modo. Quod magis explicuerunt Adrian., q. 3 de Baptismo, in fine; Cano, dict. relect. de Pœnit., p. 3, circa finem; Sot., d. 17, q. 2; Med., Codice de Pœnit., tract. 1, q. 3; Ruard., art. 5 contra Luther., et multi alii.

5. Probatur ex Scriptura.-Fundantur in aliquibus locis Scripturæ, ut Isaia 38: Reco

gitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ ; et c. 43: Dic tu peccata tua, ut justificeris; Psal. 6: Lavabo per singulas noctes; Psalm. 37: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, etc.; Psal. 50: Peccatum meum contra me est semper, etc. Maxime vero Ezech. 18 et 33, postulatur pœnitentia de omnibus peccatis, sicut et observantia omnium et singulorum præceptorum. Unde Chrysost., hom. 9 in ad Hebr., circa finem: Si quis (inquit) recognoscat se peccasse, et non ad singulas species descendat, nunquam cessabit. Similem doctrinam habet 1. 1 de Compunct. cord., circa fin., et hom. 46 ad Popul.; et 4 de Lazaro et divite, post medium, affert illud Isa. 43: Dic tu peccata tua ut justificeris, et exponit de interiori confessione. Et Ambros., præf. in Psal. 27, definit pœnitentiam, esse commemorationem delictorum, ut ea unusquisque in se castiget et contemnat. Et Angust., de Vera et falsa pœnitentia, cap. 17; Gregorius, 4 Moral., cap. 15, et lib. 8, cap. 10.

6. Ratione suadetur. Ratio esse potest, quia homo dum pœnitentiam agit, debet esse et medicus, et judex sui ipsius; quia et castigare, et emendare debet delicta; neutrum autem minus commode exercere potest, nisi distincte sua peccata recognoscat; alioqui nec proportionatam medicinam, neque condignam pœnam applicare poterit. Unde propter hanc præcipue rationem necessarium est in vocali confessione hoc modo confiteri omnia peccata, quia in illo sacramento officium medici et judicis in confessarium translatum est. Aliæ præterea rationes fieri solent, quæ sunt parvi momenti; ut quod aversiones peccatorunt fuerunt plures, et ideo videtur necessarium ut per intellectum saltem ita proponantur. Item, quia nunc in lege nova est necessarius hic modus contritionis, et tamen nunc non est auctum contritionis præceptum, sed solum additum præceptum confessionis.

Secunda sententia.

7. Secunda sententia est, neque ad contritionem, neque ad justificationem necessariam esse distinctam recogitationem omnium peccatorum, sed sufficere confuse et distincte omnia detestari. Ita Major, in 4, d. 17, q. 3; Cajet., d. q. 87, a. 1, et tom. 1 Opusc., tract. 4, q. 2; et Cather., I. 5 contra Cajet., c. de Contrit.; Victor., in Sum., 4, n. 116, de Pœnit.; et Ledesm., 2, p. 4, q. 16, art. 6; Vega, l. 14 in Trid., c. 25; et Navar., in Summ., c. 1, n. 25; Petrus Sot., lect. 13 de Poenit.,

qui addit interdum posse esse hanc recogitationem necessariam, si obduratus peccator illa indigeat, ut se excitet ad contritionem. Verum hoc accidentarium est; nunc quid per se contritio requirat, consideremus.

[ocr errors]

[ocr errors]

8. Tripliciter potest recogitatio distincta peccalorum intelligi. Primo. Secundo. Tertio. Hanc ergo sententiam absolute veram judico; contrariam vero aut esse intelligendam in ordine ad confessionem sacramentalem, ut videntur potissime loqui antiqui; vel certe aliquali moderatione esse limitandam, vel relinquendam. Quod ut declarem, adverto tribus modis intelligi posse hanc recogitationem distinctam omnium peccatorum requiri ad contritionem. Primo quod tota actualis consideratio, et distincta de singulis peccatis sit in intellectu in eo instanti, in quo voluntas elicit contritionem. Secundo, quod saltem ipsa præcesserit antequam eliciatur contritio. Tertio, quod si non præcessit, saltem post contritionem facienda sit, et consequenter quod de hoc habeatur votum,seu propositum in contritione ipsa inclusum. Rursus hinc fit, ut tribus modis possit intelligi peccator se habere ex parte intellectus in eo instanti, quo elicit contritionem. Primo, actu et distincte recogitans omnia peccata quæ commisit. Secundo, solum confuse recogitans se sæpius offendisse Deum, et per voluntatem omnia peccata detestans. Tertio, ut sit actu considerans de uno vel altero peccato commisso in particulari, non vero universe de omnibus, nec distincte nec confuse.

[blocks in formation]

:

9. Dico ergo primo ad consequendam justitiam et remissionem peccati atque adeo ad veram contritionem habendam, necessarium non est ut revera præcedat actualis et distincta recogitatio omnium peccatorum commissorum, neque etiam ut cum ipsa contritione actualiter, et simul in eodem instanti habeatur. Hæc assertio est expressa D. Thomæ, q. 28 de Verit., a. 5, ad 3 et 4. Et probari facile potest, nam quod attinet ad actualem repræsentationem omnium peccatorum in eodem instanti per distinctam cogitationem, sæpe est humano modo impossibile, quia multitudo et varietas peccatorum sæpe est multiplex, et ideo non potest intellectus humanus simul ad omnia illa distincte attendere. Atque ita de hoc fere nulla est dubita

« PredošláPokračovať »