Obrázky na stránke
PDF

cnim fingi potest spiritus ita adhaerere et uniri igni, ut ratione illius unionis quasi formaliter affligatur a caloreipso,quiinestigni, sicut anima unita corpori afiligitur ex nimia ustione corporis. Illa enim unio non est formalis,ut per senotum est,ettetigitAugustin. cum dixit, non impertiendo vitam; seclusa auteni unione formali nulla estalia qoae adillud genus poenae sufficiat; imo nolla est alia possibilis nisi effectiva, ultra indistantiam localem ; etfectiva autem hic non est per effectionera animae in ignem , tum quia csset impertinens ad cruciatum; tum quia fingi non potest nisi mere gratis; ergo est per effectionem ignis in animas vel spiritus. Hoc ipsum significavit Gregorius, dicens: Ex igni tisibili ardor atque dolor invisibilis trahitur; non enim traliitur solum objective, ut supra ostensum est; ergo effective; unde subdit: Et per ignem corporeum mens incorporea, etiam incorporea flamma crucialur. Quam sententiam colligit ex illoLuc. 1G: Quia crucior in hac flamma ; nam his verbis intelligitGregorius significari, non videndo tantum, sed experiendo cruciari. Quem locum Gregorii notavit etiain Maldonatus, Luc. 16, dicens approbasse Gregorium communiorem banc Theologorum sententiam, quam ipse etiam probabiliorem existimat.

12. Durandi ohjectio. Solvitur.—Conlra hanc vero partem objicit Durandus, quia corpus non potest physice agere in spiritum, etiam ut instrumentum Dei, quia non potest habere aclionempraeviam. Sed de hacratione et multis aliis quae hic sese poterant offerre, late dixi in 1 et 3 tomo, ageus de potentia humanitatis Chrisli Domini, et efficacitate sacramentorum, quae hic repetere non estnecesse. Respondeo igitur, ut cilato loco, in divinis instrumentis non requiri propriam actionem praeviam connaturalem instrumcnto; imo cum hoc sumitur, principium pelitur, quia hoc ipsum est instrumentum esse naturale et non supernaturale ac divinum; sed urgent aliqui postulando mutationem quoe in effectu fiat ex influentia talis instrumenti, ut possit ad illud referri nova relatione, quam non haberet si illud instrumentum non ageret. Jam vero respondi citato loco, non esse necessariam propriam mulationem in effectu seu lermino, sed in actione ipsa per quam fit. Nam terminus potesl fieri vel conservnri diversis actionibus, etratione illarum addiversaagentia referri. Deniquc si petatur principium scu actus primus in ipso instrumenlo seu igne, a

quo haec actio instrumenlaria manet,eisdem locis respondi, non esse potentiam superaddilam, sed ipsam ignis vcl caloris ejus entitatem, quoe est in potenlia activa obedientiali, ut a Deo in instrumentum assumatur.

13. Non omnis potenlia congenita est caw principalis. Non omni polentioe natka dtbetur concursus. — Quod autem videlur de novo objici, quia talis potentia erit nativa, et consequenter principalis, vel integra, si sit completa ad lotum effectum secuudum omnem rationem ejus, vel inchoata, si tantum sit ad effectum secundum aliquam rationem ejus. Haec (inquam) objectio soiuta etiam est eisdem locis, ubi concessimus illam potentiam esse congenilam ipsi rei, imo ab ea nonesse distinctam. Negamus autem inde sequi esse principalera et non instrumentalem causara, quia est inferioris ordinis, et natura sua improporlionata, ideoque non petensex se concursum seu elevationem ad talem effedum. Necrecte sequitur, si potentia ha?c est nativa, esse natura sua proportiouatam et propriam causam effectus, vel secundumtotum, velsecundum aliquam rationem ejus, quia quando potentia est inferioris ordinis, et solum instrumenlaria per subordinationem ad primarium agens, non est necesse habere illam proportionem cum effeclu. Imo neque in naiuralibus instrumentis est id necessarium, inlelligendo per propriam causam, ut in objectione sumitur, causamsnfficientem etunicam in ratione causae proxiinae: de qua re latius in Melapliysica. Nec etiam sequitur, rationebujus potentiae esse debitum concursum; sicut non sequitur, si potentia animae ad recipieudam gratiam est nativa, illi deberi giatiam. Nec sequilur, si intellectus habet nativamcapacitalem ad visionem Dei, deberi Uli visionem aut lumen gloriae. Sed de his exempliset de tola hac re sufficiunt dicta, et de illa <»• stinctione virlutis ad effectum secundum totara rationem ejus, vel secundum aliqnam, videri possunt quae dixi in 1 tora., ad <p& stionem 10 D. Thom. Addo denique objectionem fartam, si efficax esset, ctiam proba^ non posse Deum uti instrumento physico w agendum aliquid superuaturale, etiamquoaii modum. Itaque non potest uti igne ut instmmento ad producendum calorem eumdemn"" mero qui fuit, nec animae inflnxu ad illuminandum caecum, et similia; sequela p^ei' nam, si ad hos effectus est in causa secuno* virtus innala, debebitur concursus, el n""1" raliler faciet; si vero non est, nec supernat"

raliter facere possunt. Id autem videlur incredibile, propter multa quae brevitatis causa omitto, ne a proposito divertar, et quia ex dictis in Metaphysica de instrumentariis causis, et reproductione eorumdera etfectuum facile intelligi possunt. Concludo igitur potentiam innatam latius patere quara potentiara mere naturalem, cui debeatur concursus, et vocamus illam obedientialem, propter latius dicta in dict. qusest. 13 tertiae partis.

Jgnem agere in spiritus rem aliquam disconvenieniem, quoe sit objectum doloris et trisli'tice. Assertio secunda.

14. Impugnatur sententia asserens ignem efficere species intelligibiles, et ita causare tristitiam. — Secuudo assero ignem agere in spiritus rem aliquam disconvenientem , qua? sit objectura doloris seu tristitise. Haec etiara est communis Theologorum, quamvis in modo explicandi dillerant; nam qui dicunt ignem detinere et alligare damnatos, id ponunt tanquam objectum et doloris et tristitice; qui etiam dicunt efficere aliquem cruciatura nobis inexplicabilem, illum ponunt ut objcctum illius doloris. Solum a nobis differre videntur qui dicunt ignem solum elficere speciesaliquasintelligibiles, vel apprehensionem aliquam aut ipsam tristitiam. Sed horum sententia verisimilis non est, et cx ejus improbatione demonstratur assertio. Primo, quia actus illi vitales liunt a principio intrinseco , id est, ab ipsa anima et ejus potenliis; non ergo ab igne; quia causa extrinseca non influit physicc in actum iramanentera , nisi forte per modum objecti, media specie; ignis autem non est objectum lalis doloris vel tristitise secundum se, si aliud raalum non operatur , ut per se notum apparet. Unde licet daremus ignem ut instrumentum Dei concurrere ad producendas aliquas species intentionales, vel ipsos etiam actus vitales apprehensionis ct tristilice (quod forte non repugnat, dummode non lollatur influxus potentiarum in eosdem actus), tamen adhuc oportet assignare objectum verum talis doloris seu tristitia;, et apprehensionis ex qua causatur, ut supra ostensum cst; hoc aulem objeclnm esse debet aliquod malura vere et realiter existens in ipsis aniinabus, alioqui falsa esset apprehensio et illusoria tristilia, ut supra arguruenlabamur. Hoc autem malum debet esse disliiictum ab ipso dolorc, et prius illo, tum quia actus immanens non est primum objectum sui ipsius, ut egregie probat D. 2 XII.

Thom. \. 2, q. I, art. 1, ad 2; tum etiam quia est causa illius. Ergo in efficientia talis mali consistit crucialus; ergo, cum ignis vere ac pliysice cruciatum efficiat, hoc malum efficit. Et haec snfficit, nara reliqua efficientia actuum vitalium immediate est impertinens; nam ex tali objecto necessitate quadam naturali sequuntur illi aclus, sicut ex combustionc ignis in corpore sequitur necessario sensus et dolor , licet ignis ipse non efficiat immediate actus ipsos sensationis aut doloris. Unde tandem confirmatur; nam tunc aliqua causa extrinseca dicitur efficere cruciatum, quando efticit objectum proximum doloris; sed ita loquuntur Sancti et Scriptura de hoc igne; ergo.

13. Ignis efficit rem positivam in spiritibus.— Atque hinc sequitur, hoc malum, quod elficit hic ignis, esse rem aliquam positivani, tum quia realis actio non potest tendere directe et per se ad solam privationem; tum etiam quia nulla realis privatio fieri potest in anima seu spiritu , quia nec ejus substanlia minuitur, cum indivisibilis sit, nec privatur potentiis aut naturalibus habitibus, nam licct in infemo animcs habitibus priventur, tamen neque hoc dici potest de animabus purgatorii, neque in inferno talis privatio fitab igne, sed vel supponuntur illae animaj privataj in hac vita, ut gratia, charitate et aliis moralibus infusis, vel in eo puncto privantur, ut habitibus fidei et spei morluis, non per actionera ignis, scd per suspensionem divini influxus. Quo sensu dixit Cyrill., lib. dO in Joau., c. 14: Aufertur ab illis humor, id est, spiritus Domini, anteqnam igni tradantur. Nam si honoribus hujus seculi prwditi, qui adversus Regem aliquid commiserunt. non prius puniunUir, quam magistratu se abdicaverint, quomodo non erit necesse tet antequam igni anivia infrucluosa tradatur , penitns a gratia spiritus decidatur? Et eodem fortasse modo privantur habitibus virtutum acquisitarum, si quos retinebant, aut forte illos rctinent, donec propriis actibus obduratae voluntatis illos ainittant; nam per aelioncm ignis non est verisimile eos tolli. Quia ille ignis non cfficit vitia contraria; ha?c enim per Dei spccialem et miraculosum influxum iufundi non possunt; talis aulem essct ibi necessarius ; habitus ergo illi non amittuntur, pra:sertim in spiritu separalo, nisi vel per suspensionem divini concursus conscrvautis, vel per habitus et actus conlrarios. Itaque aclio il!a ignis nou potest cousistere in privatioue sola; crgo

58

in cffeclione alicujus rci positivae. Imo discursus factus probat talem esse illam positivam effectionem, ut ad illam non consequatur privatio alicujus rei incompossibilis cum termino talis actionis, de quo statim dicam.

1G. Res quwfil per actiontmignis,debet esse disconveniens et inhccrens spiritui. — Neccssarium autem omnino est ut res illa quee per illam actionem fit, et fiat in ipsomet spiritu qui cruciatur eique inhaereat, et sit illi disconveniens. Utrumque patet ex eodera principio, scilicet, quia alias non posset esse aliquod verum malum spiritus qui cruciatur, et conscquenter non posset esse objectnm veri doloris. Etenim si res illa non afficit ipsura spiritum, quomodo csse potcst illi disconvenieus, nisi forte per cxlrinsecam babitudinem, sicut infamia, vel contumelia est quoddam malum? Sed hic modus non habel locum in illo gencre effectus vel actionis, ut per se notum est, tum quia hoc malum extrinsecum non causat proprium dolorem sensus, licet tristitiara inferat; tum etiam quia nullam similem extrinsecara habitudinem habere potest ad daemones, vel animam, res similis extrinseca etfecfa ab igne, in aere vel alio corpore, ut magis in sequentibus declarabitur. Oportet ergo ut illud, quod ab igne fit, in spiritu fiat, inhaereat, et de potentia ejus educatur, et consequenter ut sit illi disconveniens, alias non posset esse verum malum ejus. Nam res positiva, ut sic, mala non est, sed malum in privatione consummatur, quae privatio quando non est per exclusionem alicujus boni, saltem in disconvenientia aliqua consistit, ut latius in Metaphysica, disp. H, tractatum est.

Per actionem ignis fieri i>i spirilu gualitatem illi disconvenientem, qua sit objeclum doloris et trislilice. Asseriio tertia.

47. Ultimo ex his concludo, per actionem ignis fieri in spiritu qui cruciatur, qualitatem aliquam spiritualem disconvenientem illi, quae dolorifera dici potest, quatenus est objectum doloris et trislitiae. Probatur, quia per illara actionem res aliqua fit, et illa non est substantia, cum inhaereat substantiae, neque est in aliquo alio preedicamento accidentium, ut facile patebit discurrendo per omnia; quantitas enim esse non potest, quia non potest habere effectum suum in re omnino indivisibili; nec est Ubi, ut ostensum est, quia non consistit cruciatus ille in sola iila detentione;nec est duratio, quia heec per se est

ceterna iu his rebus, nec major 6eri potest; prreterquam quod duratio non potest fieri alia actione quam rei existentia; haec autem non fit ab igne in his spirilibus, ut per se patet, nec ex eo cruciarentur; nec est actio, vel passio; quia hae non sunt termini aclionum, sed via ad terminum ; unde jam supponim ;ibi intcrvenire actionem et passionem, sed illius mutationis terrainum qussrimus; item de relatione constat, quia per se nihii est distinctum a fundamento, ideoque neque perse fit pcr actionem. Denique de habitu est res per se nota; superest ergo ut sit qualitas. Dicere euim esse rem alterius praedicamenti possibilis nobis ignoti, ridiculum est, et niiiil deserviens ad leniendas difficultates quae de tali qualitate possunt occurrere. Idemqueest si quis contendat non esse propriam rem, sed modum rei; namcthocdifficilius inlelligitur in re spirituali, et eo modo quo excogitato fuerit talis modus, debet ad qualitafem redod ex eodem discursu.

18. Qualitas impressa ab igne in tpirUilu est spiritualis. — Denique quod qualitas il!a spiritualis sit, ex subjecto sufficienter probatur; credimus enim impossibile esse qualitatem corpoream vere inhaerere et afficere spiritum, quod in primo tomo hujus 3 part. late tractavi. Et (ut daremus id non implicare contradiclionem) esset impertinens tale miracnlum in praesenti fingere, aliisque iJIud addere sine utilitate, quia sicut ignis non potest naturali virtute eflicere in spirilum gualitatem incorpoream, ita neque corpoream; et aliunde qualitas spiritualis est magis proportionata ad excilandum vehementiorem dolorem seu tristitiam; sicut enim delectationes spirituales, id est, ex objectis spiritualibus provenientes, majores sunt, ita de dolore et tristitia existimandum est. Est ergo illa spiritualis qualitas; qualis aulem illa sil, vel in quo posita sit ejns malitia, vel disconvenientia aut cruciatus, ab homine non potest explicari. Atque hoc modo explicalum manef quod August. dixit, veris,licet mirismedii. Hactenus enim declaravimus veritatem cruciatus, et omnia qua? ad illam necessaria sunt seu consequuntur, quae pertinent (ut sic dt cam)ad queestionem an sit talis cruciatus igneus; reliqua vero quae pertinentnd interrogandum, quid vel qualis sit, mira esse diciraus, neque amplius a uobis exp'"^' posse. 1 Argumenta contra prfecedentem assertionem.

19. Prima. Secunda. Tertia. — Non desunt tamen qui persuadere velint qualitatem hanc esse impossibilem. Primo, quia necesse est qualitatem illam non esse connaturalem Angelis vel animabus; ergo nec alicui creaturse; ergo erit qualitas supernaluralis quoad substantiam; ergo tantum abest nt possit esse mala vel disconveniens spiritui, ut potius illum maxime perfectura sit, sicut character, vel alia similia. Secundo, qnia qua litas positiva non causat dolorem vel tristitiam, nisi quatenus tollit aut minuit convenientem naturea dispositionem, vel in ordine ad esse seu conservari, vel in ordine ad operationem, ut ex rebus corporeis constat, per quarum proportionem possumus nos heec spiritualia concipere, et non aliter; nulla vero qualitas potest fieri in spiritu, quse minus bene illum disponat in sua substantia , et in ordine ad esse vel conservari, ut per se constat; quia in hoc est simplicissima et perpetua, nullaque indiget qualitatum dispositione. Nec etiam in ordine ad operationem; quia supponimus qualitatem hanc non esse speciem intelligibilem vel habitum aliquem , ut dictum est; ergo. Tertio, quia non apparet quomodo illa qualitas possit esse disconveniens spiritui; non euim ratione ejus effeclus, quem posilive confert; nam ille necessario debet esse bonus et ad perfectionem spectans, cnm omnis respositiva, ut sic, dicat perfectionem; nec ratione alicujus boni quo privat; qnia nec tollit temperamentum, nec qualitatem, nec pulchritudinem aliquam ; in quo ergo posita est illa disconvenientia?

20. Hee rationes, si efficaces sunt, non solum probant hnnc effectum ignis non consistere in aliqua qualitate impressa ab ipso in spiritum, sed etiam non possc esse rem aliquam veram, cujuscunque ordinis aut preedicamenti cogniti vel incogniti a nobis esse fingatur. Patet, nam eodem modo inquiram in quo consistat malitia vel disconvenieutia talis rei. Nam, ut res positiva est, non est mala, et necessario confert aliquam perfectionem; non tollit autem aliquam aliam rem vel proportionem convenientem, vel necessariam ad conservationem, vel operationem ; quee jgitur esse potest res talis, aut ejus disconvenientia, quamve incommoditatem aut deformitntem potest afferre spiritui? Et similiter inquiram an res quee accidentaria necessario esse debet, cum sit in Angelo, sit supernatu

ralis quoadsubstantiam, vel connaturalis alicui creaturce. Itaque vel rationes in universum probant nullum esse possibilem lalem cruciatum, vel nihil probant, sed ab omnibus solvendse sunt. Quod eeque procedit, sive ponatur cruciatus hicfieri per ignem, sive immediate a Deo ad prsesentiam ignis ; eodem enim modo inquirendum erit qusenam res illa sit, quam Deus in anima vel Angelo facit, cujus ordinis, quam disconvenientiam afferat, et similia.

21. Sohitur prima oljectio. Qualitas impressa ab igne in spiritibus est prteternaturalis.— Ad primam ergo objectionem imprimis assero non sequi qualitatem nulli creaturee connaturalem esse supematuralem, eo modo quo gratia et virtutes infusee supernaturales dicuntur; est enim hoc necessarium, non tamen sufficit; nam ultra hoc necesse estut sit qualitas divini ordinis , sitque participatio eminens alicujus perfectionis simpliciler naturse intellectualis, qualenus talis cst. Unde doles gloria?. corporis, quse qualitates sunt, nulli creaturee sunt naturales, et tamen non sunt supernaturales eo modo quo graiia et charitas. Imo nec character, etiamsi spiritualis sit, videtur illo modo supernaturalis, ideoque ad perfectionem simpliciter animaj Chrisli non spectat. Adde calorem ut centum fortasse nulli creaturae connaturalem esse, et non propterea esse supernaturalem illo modo. Has ergo qualitates praeternaturales potius creaturis quam supernnturales censeo, vel saltem non csse de ratione earum, ut supernaturales sint; ut, verbi gratia, si Deus tribueret intellectui angelico speciem intelligibilem inferioris ordinis, etcommensuratam illi quee est in homiuc,praeternaluraIis illi esset, non tamen simpliciter supcrnaturalis. Sic ergo philosophandum censco in re hac de qua agimus; talis enim est qualitas impressa ab igne, ac proinde ad perfectionem non spectat, sed potest esse spiritui disconveveniens.

22. Satisfit secundce et terlice oljectioni. Utqualitassitdisconteniens, sufficit,ut sit illi naturaliter improportionata. — Unde ad secundam et tertiam objectionem respondetur imprimis, ut aliqua resseu qualitas disconveniens sit alteri et habeat rationem mali, non esse nccessarium ut aliam rem vel qualitatem ab illa excludat, sed tantum utilli sitnaturaliter improportionata, ut in disp. H Metaph. late tractatum est. Et exemplis declarari potest, quia nimius calor ultra oclo gradus est disconveniens igni, etiamsi illura nulla qualitate privet; et rcbus monstrosis superflua multitudo membrorum aut partium non naturalium est disconveniens, etiam si alia re non privet. Deinde dicitur, licet disconvenientia unius rei ad aliam regulariter non intelligatur , nisi iu ordine ad debitim conservationem vel operationem, tamen eliam intelligi posse in ordine ad pulcliritudinem et convenientem naturae compositionem, maxime in ordine ad divinam omuipotentiam, quai infinitis modis potest vel perficere, vel deformare creaturam suam, et affligere illam qnae sensus vel cognitionis capax fuerit.

23. Tandem potest haec scntentia specialem babere difficultatem in animabus purgatorii, quibus non videtur posse imprimi qualitas aliqua, quae illas deformes reddat, cum sint pulcherrimae per gratiam , et alia supernaturalia dona. Sed nihilominus si verum est, ilias torqueri ab igne , necesse est aliquid hujusmodi in eis fieri, ut rationes facla;, cum proportione applicatae, probant. Et ita in revelationibus apud Bedam ct alios , etiam animae puigatorii leguntur videri deformes; nec repugnat superiori modo esse perfectas , et adbuc manere in illis aliquid imperfectionis per inferiores qualitates seu impressiones. Quidam vero excogitanl lianc qualitatem non aliter deformare aut affligere, quam reprajsentando animae peccata praaterita et reatum inde contraetum, et omnes defectus, omneraque vitae negligentiara, quaj fuit occasio raoriendi ineo slatu. Sed hoc inihi non probatur, tura quia illa repraesentatio non potest esse naturalis, sed ad placitum ex aliqua Dei irapositione prius revelata ipsi aniraae; tum eliam quia tota illa repraesentalio non excedit pcenam vermis conscientiae, et ideo superflua et insufficiens est. Id ergo quod imprimilur spiritui, quidquid illud sit, altiori modo, etnobis incognito illum male afficit, deformat accontristat; illud autem essc non potest nisi qualitas aliqua, licet modus ejus ignoretur.

SECTIO III.
Quam sit acerba lixc poena ignis purgatorii.

i. Posnam damni purgatorii excedere qtiodlibet temporaU malum. — Potest praesens quaestio de pcena daraui et de pcena sensus tractari. De priori ccrtum est esse gravissimam ex parte privalionis tanti boni, quae licet temporalis sit, majus malum merito existimatur, quam quodlibel lemporale dainnum

vitae praesentis, ut docuit D. Thom., 4-, d. 21, q. I, art. 4, q. 3, qnem sequuntur Palud. ibi, q. i, art. I, concl. 4; Rich., d. 20, art. 2, q. 1; Soto, d. 13, art. 3, concl. 2. Quietiam intendunt tristitiam ortam ex illo malo apprehenso, esse majorem quolibet dolore vel trislitia hujus vitae. Unde concludunt poenam illam damni omnibus modis excedere omnes hujus vitae pcenas; ceusentenim, ut supra notavi, hanc tristitiam ad poenam damui pertinere , et ideo hunc dolorem cum privatione conjungunt, ut illa sit omnibus modis major pcena. Quia seepe contingit privationem majorisboni non inferre tantum dolorem, quantura minus damnum infert; flagellum enim saepe causat majorem dolorem quam ensis, licet non privet aequali bono. Probatur antem haec sententia, quia magnitudo tiistitiae oritur cx magnitudine boni amissi seu mali prasentis, et ex vehementiori illius consideratione, et ex magna affectione ad illud ; haeo autem omnia exccllunt in pcena illa; talis enim est visio et beatitudo coelestis ut possessio illius vel per diem excedat omnia bona hujus vilae simul sumpta , et per diuturnum tempus possessa; tale est etiam bonum illud ut si opera nostra vel afflictiones per se speetentur , esset superabundans praemium illorum, etiamsi ad breve solum tempus concederetur; ergo e contrario retardatio tanti boni et privalio ejus , licet temporalis, maximnm malum est, infinite (ut sic dicam) excedens omnia bujus vitae nocumenta. Rursus animae illae sanctae pouderant et cxpendunt optime gravitatem illius mali.. et quod gravissime pungit, cognoscunt sua culpa et negligentia illud sustinere. Ac denique vehementer amant Deum, et consequenter eadem intensione appetunt illum videre; se etiam ordinatissima charitate diligunt; ergo necesse est ut vehementem tristitiam inde concipiant.

2. Ohjectio contra asserlionem positam.— Dices : multa etiam sunt quae dolorem iilum lenire possunt. Primo, certiludo gloriae fulurae. Quae spes non potest non afferre illis magnnm gaudium, juxla illud Pauli, Spt gaudentes, etc. • TJnde Ca'sarius Arelatens., hom. 8, sic objicit: Sed dicet aliquis: nonad me pertinet quandiu moram Aabeam, tantnw ut ad vitam fetermm perveniam. Secnndo, honestas et rectitudo voluntatis, per quam conformautur divinae justitia;, unde fil illa poena qnodammodo voluutaria, etconsequenter non admodum affligens. Tertio ex divina chaiitale nou solum lolerant, sed eliam gau

« PredošláPokračovať »