Obrázky na stránke
PDF
ePub

enim fingi potest spiritus ita adhærere et uniri igni, ut ratione illius unionis quasi formaliter affligatur a calore ipso, qui inest igni, sicut anima unita corpori affligitur ex nimia ustione corporis. Illa enim unio non est formalis, ut per se notum est, et tetigit Augustin. cum dixit, non impertiendo vitam; seclusa autem unione formali nulla est alia quæ ad illud genus pœnæ sufficiat; imo nulla est alia possibilis nisi effectiva, ultra indistantiam localem; effectiva autem hic non est per effectionem animæ in ignem, tum quia esset impertinens ad cruciatum; tum quia fingi non potest nisi mere gratis ; ergo est per effectionem ignis in animas vel spiritus. Hoc ipsum significavit Gregorius, dicens: Ex igni visibili ardor atque dolor invisibilis trahitur; non enim trahitur solum objective, ut supra ostensum est; ergo effective; unde subdit: Et per ignem corporeum mens incorporea, etiam incorporea flamma cruciatur. Quam sententiam colligit ex illo Luc. 16: Quia crucior in hac flamma; nam his verbis intelligit Gregorius significari, non videndo tantum, sed experiendo cruciari. Quem locum Gregorii notavit etiam Maldonatus, Luc. 16, dicens approbasse Gregorium communiorem hanc Theologorum sententiam, quam ipse etiam probabiliorem existimat.

12. Durandi objectio. Solvitur.-Contra hanc vero partem objicit Durandus, quia corpus non potest physice agere in spiritum, etiam ut instrumentum Dei, quia non potest habere actionem præviam. Sed de hac ratione et multis aliis quæ hic sese poterant offerre, late dixi in 1 et 3 tomo, agens de potentia humanitatis Christi Domini, et efficacitate sacramentorum, quæ hic repetere non est necesse. Respondeo igitur, ut citato loco, in divinis instrumentis non requiri propriam actionem præviam connaturalem instrumento; imo cum hoc sumitur, principium petitur, quia hoc ipsum est instrumentum esse naturale et non supernaturale ac divinum; sed urgent aliqui postulando mutationem quæ in effectu fiat ex influentia talis instrumenti, ut possit ad illud referri nova relatione, quam non haberet si illud instrumentum non ageret. Jam vero respondi citato loco, non esse necessariam propriam mulationem in effectu seu termino, sed in actione ipsa per quam fit. Nam terminus potest fieri vel conservari diversis actionibus, et ratione illarum ad diversa agentia referri. Denique si petatur principium seu actus primus in ipso instrumento seu igne, a

quo hæc actio instrumentaria manet, eisdem locis respondi, non esse potentiam superadditam, sed ipsam ignis vel caloris ejus entitatem, quæ est in potentia activa obedientiali, ut a Deo in instrumentum assumatur.

13. Non omnis potentia congenita est causa principalis. — Non omni potentiæ nativæ debetur concursus. Quod autem videtur de novo objici, quia talis potentia erit nativa, et consequenter principalis, vel integra, si sit completa ad totum effectum secundum omnem rationem ejus, vel inchoata, si tantum sit ad effectum secundum aliquam rationem ejus. Hæc (inquam) objectio soluta etiam est eisdem locis, ubi concessimus illam potentiam esse congenitam ipsi rei, imo ab ea non esse distinctam. Negamus autem inde sequi esse principalem et non instrumentalem causam, quia est inferioris ordinis, et natura sua improportionata, ideoque non petens ex se concursum seu elevationem ad talem effectum. Nec recte sequitur, si potentia hæc est nativa, esse natura sua proportionatam et propriam causam effectus, vel secundum totum, vel secundum aliquam rationem ejus, quia quando potentia est inferioris ordinis, et solum instrumentaria per subordinationem ad primarium agens, non est necesse habere illam proportionem cum effectu. Imo neque in naturalibus instrumentis est id necessarium, intelligendo per propriam causam, ut in objectione sumitur, causam sufficientem et unicam in ratione causæ proximæ: de qua re latius in Metaphysica. Nec etiam sequitur, ratione hujus potentiæ esse debitum concursum; sicut non sequitur, si potentia animæ ad recipiendam gratiam est nativa, illi deberi gratiam. Nec sequitur, si intellectus habet nativam capacitatem ad visionem Dei, deberi illi visionem aut lumen gloriæ. Sed de his exemplis et de tota hac re sufficiunt dicta, et de illa distinctione virtutis ad effectum secundum totam rationem ejus, vel secundum aliquam, videri possunt quæ dixi in 4 tom., ad quæstionem 10 D. Thom. Addo denique objectionem factam, si efficax esset, etiam probare non posse Deum uti instrumento physico ad agendum aliquid supernaturale, etiam quoad modum. Itaque non potest uti igne ut instrumento ad producendum calorem eumdem numero qui fuit, nec animæ influxu ad illuminandum cæcum, et similia; sequela patet, nam, si ad hos effectus est in causa secunda virtus innata, debebitur concursus, et naturaliter faciet; si vero non est, nec supernatu

raliter facere possunt. Id autem videtur incredibile, propter multa quæ brevitatis causa omitto, ne a proposito divertar, et quia ex dictis in Metaphysica de instrumentariis causis, et reproductione eorumdem effectuum facile intelligi possunt. Concludo igitur potentiam innatam latius patere quam potentiam mere naturalem, cui debeatur concursus, et vocamus illam obedientialem, propter latius dicta in dict. quæst. 13 tertiæ partis.

Ignem agere in spiritus rem aliquam disconvenientem, quæ sit objectum doloris et tristitiæ. Assertio secunda.

14. Impugnatur sententia asserens ignem efficere species intelligibiles, et ita causare tristitiam. Secundo assero ignem agere in spiritus rem aliquam disconvenientem, quæ sit objectum doloris seu tristitiæ. Hæc etiam est communis Theologorum, quamvis in modo explicandi differant; nam qui dicunt ignem detinere et alligare damnatos, id ponunt tanquam objectum et doloris et tristitiæ; qui etiam dicunt efficere aliquem cruciatum nobis inexplicabilem, illum ponunt ut objectum illius doloris. Solum a nobis differre videntur qui dicunt ignem solum efficere species aliquas intelligibiles, vel apprehensionem aliquam aut ipsam tristitiam. Sed horum sententia verisimilis non est, et ex ejus improbatione demonstratur assertio. Primo, quia actus illi vitales fiunt a principio intrinseco, id est, ab ipsa anima et ejus potentiis; non ergo ab igne; quia causa extrinseca non influit physice in actum immanentem, nisi forte per modum objecti, media specie; ignis autem non est objectum talis doloris vel tristitiæ secundum se, si aliud malum non operatur, ut per se notum apparet. Unde licet daremus ignem ut instrumentum Dei concurrere ad producendas aliquas species intentionales, vel ipsos etiam actus vitales apprehensionis et tristitiæ (quod forte non repugnat, dummode non tollatur influxus potentiarum in eosdem actus), tamen adhuc oportet assignare objectum verum talis doloris seu tristitiæ, et apprehensionis ex qua causatur, ut supra ostensum est; hoc autem objectum esse debet aliquod malum vere et realiter existens in ipsis animabus, alioqui falsa esset apprehensio et illusoria tristitia, ut supra argumentabamur. Hoc autem malum debet esse distinctum ab ipso dolore, et prius illo, tum quia actus immanens non est primum objectum sui ipsius, ut egregie probat D.

XXII.

Thom. 1. 2, q. 1, art. 1, ad 2; tum etiam quia est causa illius. Ergo in efficientia talis mali consistit crucialus; ergo, cum ignis vere ac physice cruciatum efficiat, hoc malum efficit. Et hæc sufficit, nam reliqua efficientia actuum vitalium immediate est impertinens ; nam ex tali objecto necessitate quadam naturali sequuntur illi actus, sicut ex combustione ignis in corpore sequitur necessario sensus et dolor, licet ignis ipse non efficiat immediate actus ipsos sensationis aut doloris. Unde tandem confirmatur; nam tunc aliqua causa extrinseca dicitur efficere cruciatum, quando efficit objectum proximum doloris; sed ita loquuntur Sancti et Scriptura de hoc igne; ergo.

15. Ignis efficit rem positivam in spiritibus. Atque hinc sequitur, hoc malum, quod efficit hic ignis, esse rem aliquam positivam, tum quia realis actio non potest tendere directe et per se ad solam privationem; tum etiam quia nulla realis privatio fieri potest in anima seu spiritu, quia nec ejus substantia minuitur, cum indivisibilis sit, nec privatur potentiis aut naturalibus habitibus, nam licet in inferno animæ habitibus priventur, tamen neque hoc dici potest de animabus purgatorii, neque in inferno talis privatio fit ab igne, sed vel supponuntur illæ animæ privatæ in hac vita, ut gratia, charitate et aliis moralibus infusis, vel in eo puncto privantur, ut habitibus fidei et spei mortuis, non per actionem ignis, sed per suspensionem divini influxus. Quo sensu dixit Cyrill., lib. 10 in Joan., c. 14: Aufertur ab illis humor, id est, spiritus Domini, antequam igni tradantur. Nam si honoribus hujus seculi præditi, qui adversus Regem aliquid commiserunt,non prius puniuntur, quam magistratu se abdicaverint, quomodo non erit necesse ut antequam igni anima infructuosa tradatur, penitus a gratia spiritus decidatur? Et eodem fortasse modɔ privantur habitibus virtutum acquisitarum, si quos retinebant, aut forte illos retinent, donec propriis actibus obduratæ voluntatis illos amittant; nam per actionem ignis non est verisimile eos tolli. Quia ille ignis non efficit vitia contraria; hæc enim per Dei specialem et miraculosum influxum infundi non possunt; talis autem esset ibi necessarius; habitus ergo illi non amittuntur, præsertim in spiritu separato, nisi vel per suspensionem divini concursus conservantis, vel per habitus et actus contrarios. Itaque actio illa iguis non potest consistere in privatione sola ; ergo

58

æterna in his rebus, nec major fieri potest; præterquam quod duratio non potest fieri alia actione quam rei existentia; hæc autem non fit ab igne in his spiritibus, ut per se patet, nec ex eo cruciarentur; nec est actio, vel passio; quia hæ non sunt termini actionum, Necessed via ad terminum; unde jam supponimus

ibi intervenire actionem et passionem, sed illius mutationis terminum quærimus; item de relatione constat, quia per se nihil est distinctum a fundamento, ideoque neque per se fit per actionem. Denique de habitu est res per se nota; superest ergo ut sit qualitas. Dicere enim esse rem alterius prædicamenti possibilis nobis ignoti, ridiculum est, et nihil deserviens ad leniendas difficultates quæ de tali qualitate possunt occurrere. Idemque est si quis contendat non esse propriam rem, sed modum rei; nam et hoc difficilius intelligitur in re spirituali, et eo modo quo excogitatus fuerit talis modus, debet ad qualitatem reduci ex eodem discursu.

in effectione alicujus rei positiva. Imo discursus factus probat talem esse illam positivam effectionem, ut ad illam non consequatur privatio alicujus rei incompossibilis cum termino talis actionis, de quo statim dicam. 16. Res quæ fit per actionem ignis, debet esse disconveniens et inhærens spiritui. sarium autem omnino est ut res illa quæ per illam actionem fit, et fiat in ipsomet spiritu qui cruciatur eique inhæreat, et sit illi disconveniens. Utrumque patet ex eodem principio, scilicet, quia alias non posset esse aliquod verum malum spiritus qui cruciatur, et consequenter non posset esse objectum veri doloris. Etenim si res illa non afficit ipsum spiritum, quomodo esse potest illi disconveniens, nisi forte per extrinsecam habitudinem, sicut infamia, vel contumelia est quoddam malum? Sed hic modus non habet locum in illo genere effectus vel actionis, ut per se notum est, tum quia hoc malum extrinsecum non causat proprium dolorem sensus, licet tristitiam inferat; tum etiam quia nullam si- 18. Qualitas impressa ab igne in spiritibus milem extrinsecam habitudinem habere po- est spiritualis. Denique quod qualitas illa test ad dæmones, vel animam, res similis ex- spiritualis sit, ex subjecto sufficienter proba. trinseca effecta ab igne, in aere vel alio cor- tur; credimus enim impossibile esse qualitapore, ut magis in sequentibus declarabitur. tem corpoream vere inhærere et afficere spiOportet ergo ut illud, quod ab igne fit, in ritum, quod in primo tomo hujus 3 part. late spiritu fiat, inhæreat, et de potentia ejus edu- tractavi. Et (ut daremus id non implicare catur, et consequenter ut sit illi disconve- contradictionem) esset impertinens tale miniens, alias non posset esse verum malum raculum in præsenti fingere, aliisque illud ejus. Nam res positiva, ut sic, mala non est, addere sine utilitate, quia sicut ignis non posed malum in privatione consummatur, quæ test naturali virtute efficere in spiritum quaprivatio quando non est per exclusionem ali- litatem incorpoream, ita neque corpoream; cujus boni, saltem in disconvenientia aliqua et aliunde qualitas spiritualis est magis proconsistit, ut latius in Metaphysica, disp. 11, portionata ad excitandum vehementiorem tractatum est. dolorem seu tristitiam; sicut enim delectationes spirituales, id est, ex objectis spiritualibus provenientes, majores sunt, ita de dolore et tristitia existimandum est. Est ergo illa spiritualis qualitas ; qualis autem illa sit, vel in quo posita sit ejus malitia, vel disconvenientia aut cruciatus, ab homine non potest explicari. Atque hoc modo explicatum manet quod August. dixit, veris, licet miris modis. Hactenus enim declaravimus veritatem cruciatus, et omnia quæ ad illam necessaria sunt seu consequuntur, quæ pertinent (ut sic dicam) ad quæstionem an sit talis cruciatus igneus; reliqua vero quæ pertinent ad interrogandum, quid vel qualis sit, mira esse dicimus, neque amplius a nobis explicari posse.

Per actionem ignis fieri in spiritu qualitatem illi disconvenientem, quæ sit objeclum doloris et tristitiæ. Assertio tertia.

17. Ultimo ex his concludo, per actionem ignis fieri in spiritu qui cruciatur, qualitatem aliquam spiritualem disconvenientem illi, quæ dolorifera dici potest, quatenus est objectum doloris et tristitiæ. Probatur, quia per illam actionem res aliqua fit, et illa non est substantia, cum inhæreat substantiæ, neque est in aliquo alio prædicamento accidentium, ut facile patebit discurrendo per omnia; quantitas enim esse non potest, quia non potest habere effectum suum in re omnino indivisibili; nec est Ubi, ut ostensum est, quia non consistit cruciatus ille in sola illa detentione; nec est duratio, quia hæc per se est

[ocr errors]
[ocr errors]

ralis quoad substantiam, vel connaturalis aliArgumenta contra præcedentem assertionem. cui creaturæ. Itaque vel rationes in universum probant nullum esse possibilem talem cruciatum, vel nihil probant, sed ab omnibus solvendæ sunt. Quod æque procedit, sive ponatur cruciatus hic fieri per ignem, sive immediate a Deo ad præsentiam ignis ; eodem enim modo inquirendum erit quænam res illa sit, quam Deus in anima vel Angelo facit, cujus ordinis, quam disconvenientiam afferat, et similia.

19. Prima. Secunda. Tertia. Non desunt tamen qui persuadere velint qualitatem hanc esse impossibilem. Primo, quia necesse est qualitatem illam non esse connaturalem Angelis vel animabus ; ergo nec alicui creaturæ ; ergo erit qualitas supernaturalis quoad substantiam; ergo tantum abest ut possit esse mala vel disconveniens spiritui, ut potius illum maxime perfectura sit, sicut character, vel alia similia. Secundo, quia qualitas positiva non causat dolorem vel tristitiam, nisi quatenus tollit aut minuit convenientem naturæ dispositionem, vel in ordine ad esse seu conservari, vel in ordine ad operationem, ut ex rebus corporeis constat, per quarum proportionem possumus nos hæc spiritualia concipere, et non aliter; nulla vero qualitas potest fieri in spiritu, quæ minus bene illum disponat in sua substantia, et in ordine ad esse vel conservari, ut per se constat; quia in hoc est simplicissima et perpetua, nullaque indiget qualitatum dispositione. Nec etiam in ordine ad operationem; quia supponimus qualitatem hanc non esse speciem intelligibilem vel habitum aliquem, ut dictum est; ergo. Tertio, quia non apparet quomodo illa qualitas possit esse disconveniens spiritui; non enim ratione ejus effectus, quem positive confert; nam ille necessario debet esse bonus et ad perfectionem spectans, cum omnis res positiva, ut sic, dicat perfectionem; nec ratione alicujus boni quo privat; quia nec tollit temperamentum, nec qualitatem, nec pulchritudinem aliquam; in quo ergo posita est illa disconvenientia ?

20. Hæ rationes, si efficaces sunt, non solum probant hunc effectum ignis non consistere in aliqua qualitate impressa ab ipso in spiritum, sed etiam non posse esse rem aliquam veram, cujuscunque ordinis aut prædicamenti cogniti vel incogniti a nobis esse fingatur. Patet, nam eodem modo inquiram in quo consistat malitia vel disconvenientia talis rei. Nam, ut res positiva est, non est mala, et necessario confert aliquam perfectionem; non tollit autem aliquam aliam rem vel proportionem convenientem, vel necessariam ad conservationem, vel operationem ; quæ igitur esse potest res talis, aut ejus disconvenientia, quamve incommoditatem aut deformitatem potest afferre spiritui? Et similiter inquiram an res quæ accidentaria necessario esse debet, cum sit in Angelo, sit supernatu

21. Solvitur prima objectio.- Qualitas impressa ab igne in spiritibus est præternaturalis.- Ad primam ergo objectionem imprimis assero non sequi qualitatem nulli creaturæ connaturalem esse supernaturalem, eo modo quo gratia et virtutes infuse supernaturales dicuntur; est enim hoc necessarium, non tamen sufficit; nam ultra hoc necesse est ut sit qualitas divini ordinis, sitque participatio eminens alicujus perfectionis simpliciter naturæ intellectualis, quatenus talis est. Unde dotes gloriæ corporis, quæ qualitates sunt, nulli creaturæ sunt naturales, et tamen non sunt supernaturales eo modo quo gratia et charitas. Imo nec character, etiamsi spiritualis sit, videtur illo modo supernaturalis, ideoque ad perfectionem simpliciter animæ Christi non spectat. Adde calorem ut centum fortasse nulli creaturæ connaturalem esse, et non propterea esse supernaturalem illo modo. Has ergo qualitates præternaturales potius creaturis quam supernaturales censeo, vel saltem non esse de ratione earum, ut supernaturales sint; ut, verbi gratia, si Deus tribueret intellectui angelico speciem intelligibilem inferioris ordinis, et commensuratam illi quæ est in homine, præternaturalis illi esset, non tamen simpliciter supernaturalis. Sic ergo philosophandum censeo in re hac de qua agimus; talis enim est qualitas impressa ab igne, ac proinde ad perfectionem non spectat, sed potest esse spiritui disconveveniens.

[blocks in formation]

disconveniens igni, etiamsi illum nulla qua litate privet; et rebus monstrosis superflua multitudo membrorum aut partium non naturalium est disconveniens, etiam si alia re non privet. Deinde dicitur, licet disconvenientia unius rei ad aliam regulariter non intelligatur, nisi in ordine ad debitam conservationem vel operationem, tamen etiam intelligi posse in ordine ad pulchritudinem et convenientem naturæ compositionem, maxime in ordine ad divinam omnipotentiam, quæ infinitis modis potest vel perficere, vel deformare creaturam suam, et affligere illam quæ sensus vel cognitionis capax fuerit.

vitæ præsentis, ut docuit D. Thom., 4, d. 21, q. 1, art. 1, q. 3, quem sequuntur Palud. ibi, q. 1, art. 1, concl. 4; Rich., d. 20, art. 2, q. 1; Soto, d. 13, art. 3, concl. 2. Qui etiam intendunt tristitiam ortam ex illo malo apprehenso, esse majorem quolibet dolore vel tristitia hujus vitæ. Unde concludunt pœnam illam damni omnibus modis excedere omnes hujus vitæ pœnas; censent enim, ut supra notavi, hanc tristitiam ad poenam damui pertinere, et ideo hunc dolorem cum privatione conjungunt, ut illa sit omnibus modis major pœna. Quia sæpe contingit privationem majoris boni non inferre tantum dolorem, quan23. Tandem potest hæc sententia specialem tum minus damnum infert; flagellum enim habere difficultatem in animabus purgatorii, sæpe causat majorem dolorem quam ensis, quibus non videtur posse imprimi qualitas licet non privet æquali bono. Probatur antem aliqua, quæ illas deformes reddat, cum sint hæc sententia, quia magnitudo tristitiæ oripulcherrimæ per gratiam, et alia supernatu- tur ex magnitudine boni amissi seu mali præralia dona. Sed nihilominus si verum est, illas sentis, et ex vehementiori illius consideratorqueri ab igne, necesse est aliquid hujus- tione, et ex magna affectione ad illud; hæc modi in eis fieri, ut rationes factæ, cum pro- autem omnia excellunt in pœna illa; talis portione applicatæ, probant. Et ita in revela- enim est visio et beatitudo cœlestis ut posses tionibus apud Bedam et alios, etiam animæ sio illius vel per diem excedat omnia bona purgatorii leguntur videri deformes ; nec re- hujus vitæ simul sumpta, et per diuturnum pugnat superiori modo esse perfectas, et ad- tempus possessa; tale est etiam bonum illud huc manere in illis aliquid imperfectionis per ut si opera nostra vel afflictiones per se spec inferiores qualitates seu impressiones. Qui- tentur, esset superabundans præmium illodam vero excogitant hanc qualitatem non ali- rum, etiamsi ad breve solum tempus concedeter deformare aut affligere, quam repræsen- retur; ergo e contrario retardatio tanti boni tando animæ peccata præterita et reatum in- et privatio ejus, licet temporalis, maximum de contractum, et omnes defectus, omnemque malum est, infinite (ut sic dicam) excedens vitæ negligentiam, quæ fuit occasio moriendi omnia hujus vitæ nocumenta. Rursus animæ in eo statu. Sed hoc mihi non probatur, tum illæ sanctæ ponderant et expendunt optime quia illa repræsentatio non potest esse natu- gravitatem illius mali, et quod gravissime ralis, sed ad placitum ex aliqua Dei imposi- pungit, cognoscunt sua culpa et negligentia tione prius revelata ipsi animæ; tum etiam illud sustinere. Ac denique vehementer amant quia tota illa repræsentatio non excedit pœ- Deum, et consequenter eadem intensione ap nam vermis conscientiæ, et ideo superflua et petunt illum videre; se etiam ordinatissima insufficiens est. Id ergo quod imprimitur spi- charitate diligunt; ergo necesse est ut veheritui, quidquid illud sit, altiori modo, et nobis mentem tristitiam inde concipiant. incognito illum male afficit, deformat ac contristat ; illud autem esse non potest nisi qualitas aliqua, licet modus ejus ignoretur.

SECTIO III.

Quam sit acerba hæc pœna ignis purgatorii.

1. Pœnam damni purgatorii excedere quodlibet temporale malum. Potest præsens quæstio de pœna damni et de pœna sensus tractari. De priori certum est esse gravissimam ex parte privationis tanti boni, quæ licet temporalis sit, majus malum merito existimatur, quam quodlibet temporale damnum

[ocr errors]

2. Objectio contra assertionem positam.Dices: multa etiam sunt quæ dolorem illum lenire possunt. Primo, certitudo gloriæ futuræ. Quæ spes non potest non afferre illis magnum gaudium, juxta iltud Pauli, Spe gaudentes, etc. Unde Cæsarius Arelatens., hom. 8, sic objicit: Sed dicet aliquis: non ad me pertinet quandiu moram habeam, tantum ut ad vitam æternam perveniam. Secundo, honestas et rectitudo voluntatis, per quam conformantur divinæ justitiæ, unde fit illa poena quodammodo voluntaria, et consequen ter non admodum affligens. Tertio ex divina charitate non solum tolerant, sed etiam gau

« PredošláPokračovať »