Obrázky na stránke
PDF
ePub

quia illa annorum mensura nullo fundamento nititur, nec conjecturæ illæ magis probant de decem quam de quinque, vel de viginti aut triginta annis. Atque hæc ultima ratio urgentior est cæteris, non ut directe probet judicium illud Soti esse erroneum, vel dignum aliqua censura, sed esse incertum ac voluntarium. Quod ego verum censeo, quamvis nec facile credendas censeam revelationes, quæ de diuturnitate harum pœnarum circumferuntur; præsertim si generaliter fiunt de illis animabus, et non de una, vel aliqua in particulari, in quibus facilius credi potest aliquando contingere, ut pœnæ multo majori tempore durent, quam homines interdum cogitant. Quod satis est ut suffragia post multos etiam annos fiant pro quibuscunque animabus, quia judicia Dei occulta sunt. Quamvis fortasse hæc consuetudo Ecclesiæ non in hoc solum fundatur, sed in pietate eorum qui talia suffragia fieri præceperunt, non solum propter suam utilitatem, sed etiam ut aliis prodessent, quando ipsi non indigerent. Nec de hac re amplius nobis revelatum est, aut ex revelatis colligi potest.

Num pœna purgatorii paulatim per remissionem minuatur, vel semper eadem intensive nem minuatur, vel semper eadem intensive

duret.

7. Ratio dubitandi pro utraque parte. Quæret vero aliquis an hæc pœna purgatorii paulatim minuatur, ita ut quasi per continuam remissionem desinat, vel potius quoad intensivam gravitatem eadem perseveret, donec tota simul finiatur. Illum enim priorem modum suadet revelatio, quam D. Bernard. refert in vita Malach., § Mortua est interim soror ejus, etc. Quæ illi post mortem apparuit sæpius, talia ostendens signa et habitum doloris, ut plane significaret per sancti fratris suffragia in dies sibi pœnas fuisse remissas, donec omnino cessarunt. Similesque leguntur revelationes in Beda, et Carthus., Dialog. de Judic. partic., ubi, art. 31, hanc rem tractat. In contrarium autem esse videtur, quia res ad eumdem modum destruitur, quo generatur illa autem pœna non incepit paulatim per intensionem, sed simul in summo gradu incepit; ergo in illo integra durat, donec tota etiam simul auferatur. Dicetur fortasse, in principio fuisse simul totum reatum, et ideo maximam etiam pœnam a principio incepisse, postea vero in dies minui reatum, et ideo in dies etiam remitti pœnam. Sed contra, quia in principio reatus fuit tantæ pœnæ

tanto tempore sustinenda; in dies ergo minuitur reatus quoad debitum durationis pœnæ, non vero quoad debitam intensionem ejus. Nec simul potest eadem pœna sufficere ad remittendum sub utraque ratione reatum futuræ pœnæ; qui enim damnatus est ad triremes per decennium, non minus laborat et flagellatur, etc., in ultimo anno quam in præcedentibus; ita ergo erit in præsenti. Unde per suffragia et indulgentias diminuitur pœna purgatorii quoad durationem, non vero quoad intensionem seu gravitatem pœnæ.

8. Resolutio quoad pœnam damni. — Quid de pæna sensus.-Potest interrogatio hæc, vel de pœna damni, id est, de tristitia ex dilatione gloriæ, vel de poena ignis fieri. Prior videtur ea ratione semper diminui, quod semper objectum talis tristitia minus fieri videtur; semper enim dilatio est minor, et e converso beatitudo quodammodo magis ac magis semper appropinquat, quod non potest non afferre aliquam consolationem. Unde, quia suffragiis tempus illius dilationis maxime minuitur, ideo consolationem magnam afferunt illis animabus, quando de illis et de effectu certiores fiunt ; quod potuit per illas revelationes indicari, quæ sufficienter hoc modo intelliguntur. Quanquam, si consideremus pœnam damni in alio sensu supra declarato, pro dolore de aliquo incremento gloriæ in perpetuum amisso, necesse non est talem dolorem durante purgatorio remitti, aut minorem fieri quoad intensionem seu gravitatem. Quod etiam probabilius mihi videtur de pœna sensus, præsertim si per se spectetur ille status, et seclusa extrinseca remissione per Ecclesiæ suffragia. Nam ratio facta est urgens, cum nulla possit causa talis diminutionis, aut remissionis continuæ assignari, cum tota illa poena secundum totam durationem æque respondeat tali peccato, illudque æque sit tota illa dignum. Solum potest quis cogitare diversis peccatis diversas pœnas purgatorii respondere, vel diversos gradus ejusdem pœnæ ignis, et pœnam uni peccato debitam finiri interdum prius alia, sicque remitti aliquando intensionem pœnæ. Sed neque hic modus est necessarius; probabilius enim apparet, considerata multitudine peccatorum quæ homo commisit, et satisfactione imperfecta quam exhibuit, relinqui talem reatum, eique tantam pœnam tanti temporis respondere, eamque durare in eadem intensione pro toto tempore quo durat. Per suffragia vero Ecclesiæ fortasse interdum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

fit ut pœna illa remittatur quoad intensionem; probabilius vero apparet remissionem semper fieri per diminutionem temporis illius pœnæ, quod et ipsis animabus utilius est. 9. Quorumdam sententia improbatur. Exponuntur Patres qui contrarium sentire videntur. Quamobrem mihi non admodum probatur sententia eorum qui asserunt, animas prius puniri in quodam loco, ubi ignis acrius et intensius urit; deinde transire ad alium ubi mitius puniuntur; postea ad alium amænum ubi detinentur sine pœna sensus, ut ita tandem ad beatitudinem perveniant,

non transeundo immediate ab extremo ad extremum, sed per hæc media. Quod etiam indicatum est in quibusdam revelationibus, quas commemorat Dionys. Carthusian., Dialog. de Judic. part., art. 30 et 31. Sed hæ revelationes, nisi metaphoram aliquam contineant, mihi non faciunt fidem, ut supra in simili dixi; quare ex his quæ supra indicavi de variis locis purgatorii, in præsenti etiam judicium ferendum est. Finita enim pœna sensus, purgatio finita est, et anima est apta et expedita ad videndum Deum; quapropter non amplius detinetur; quia, ut supra ostendi, nunquam pœna damni æterna vel temporalis, propter peccata actualia separatur a pœna sensus, quia reatus manens non est major seu diuturnior respectu unius quam alterius; neque oppositum potest probabili ratione suaderi; maxime si veruin est, reatum pœnæ temporalis non magis relinqui propter conversionem quam propter aversionem. Quapropter credibile non est, animas purgatorii transire ad locum amonum, priusquam cœlum ingrediantur; multoque absurdius est cogitare (quod eodem loco Carthus. indicat) transire prius ad paradisum terrestrem, ibique detineri, quam ad Dei visionem admittantur. Quia, si plene purgatæ non sunt, non possunt ad illum paradisum transire; si vero jam sunt purgatæ, statim Deum videre incipiunt, prout est dogma fidei. Sed objici solent Patres dicentes, interdum justorum animas revocari ad locum, quem in Adam perdiderunt. Respondetur facile Patres illos non loqui de materiali loco, in quo Adam peccavit 1; alias animæ sanctissimæ, etiam Beatæ Virginis, illuc prius essent deferendæ, quod est absurdum, et sine ullo fundamento vel utilitate; intelligunt ergo de præcipuo paradiso, quem in Adam perdidimus, quemque per se

Vide t. 2, disp. 44, sect. 3, in fine.

cundum, et gratiam ejus recuperamus. Igitur sanctæ illæ animæ immediate transeunt a loco purgatorii ad beatitudinis locum. Quod non est transire ab extremo immediate; quia purgatorium ipsum medium est inter hanc vitam et beatitudinem, et propinquitas ejus ad statum beatitudinis non attenditur in pœnis, sed in spirituali sanctitate et puritate talium animarum. An vero in ipso purgatorio sit vicissitudo pœnarum et aliqua remissio, incertum est, et quod dixi probabilius apparet.

Possintne purgatorii animæ ante finitam pur

gationem ad tempus inde exire.

10. Resolutio. - Quorumdam ratio. - Rejicitur.-Solet vero tandem a Theologis quæri, an illæ animæ ita sint addictæ toto illo tempore illi loco, ut egredi non possint, etiamsi velint, ita ut continuus ille carcer sit veluti pars gravitatis talis pœnæ. Respondeo communem legem hauc esse, ut sumitur ex Tertull., de Anima, c. 57, circa finem ; Chrysost., hom. 29 in Matth.; Athanasio, q. 11 ad Antioch.; August., lib. de Cur. pro mort. agend., c. 11, 12, 15, 16; Theophyl., Matt. 8. Quidam pro ratione reddunt, quod anima separata non potest suo arbitrio moveri localiter, nec etiam virtute motiva Angelorum vel dæmonum, et ideo soli Deo reservata est talis motio. Sed hæc ratio falsum sumit; nam anima revera potest moveri virtute sua, etiam separata a corpore, non minus quam Angelus, nisi a Deo impediatur. Potest etiam a dæmone virtute naturali moveri, si permitteretur, quanquam de facto non possit, quia non potest dæmon divinæ justitiæ aut ordinationi resistere efficaciter, propter quam causam non possunt dæmones animas mortuorum ad hunc mundum revocare, ut late Tertull. supra, et in Apologet., c. 23; et Lactan., lib. 12, c. 17; August., lib. 10 de Civit.; cap. 16; qui dicunt apparenter id facere dæmones ad decipiendos homines, pertinetque ad quamdam speciem magia; tamen revera nihil posse, quia, si sunt animæ sanctæ, non habent in illas potestatem; si vero sint damnatæ, non possunt illas educere e carcere, in quem Deus illas deturbavit, ibique permanere voluit, vel semper, vel tali tempore.

11. Germana ratio. - Animas aliquando e purgatorio exire. Ratio ergo reducenda est in legem divinæ justitiæ, quæ ibi animas detinet, damnatas quidem violenter et coacte, in purgatorio vero voluntarie; cognoscunt

enim justam Dei voluntatem, et illi se submittunt. Hæc autem lex indispensabilis non est, et ideo Aug. supra probabile credit sæpe fieri veras apparitiones talium animarum ex dispensatione divina. Loquiturque Aug. in communi de animabus defunctorum, nec dissentit Tertul. supra, ut Pamel. ibi notat. Adducitque August. in exemplum animas Moysis et Eliæ, de quibus alibi dictum est; illæ vero tunc erant in limbo; idemque dici potest de anima Samuelis, 1 Reg. 28, et Eccles. 46; item de animabus Oniæ et Jeremiæ, 2 Machab. 17. De animabus vero beatis varia exempla referuntur in VII Synod., act. 4, et a Theodoreto, lib. 5 Hist., c. 24; Niceph., 1. 12, cap. 39. Idem ergo est verisimile ex dispensatione divina aliquando accidere animabus purgatorii; quod etiam suadent nonnulla exempla quæ supra, ex Greg.,4 Dialog., Beda et aliis, attigimus. Quanquam etiam verum sit, ordinarie illas apparitiones esse animarum, quæ ex dispensatione divina dicuntur purgari in aliquo hujus mundi loco; tamen, sicut hoc dispensatorie fit, ita nihil vetat et illud fieri, licet oppositum censeat auctor illarum quæstionum ad Antioch., quæ tribuuntur Athanas., in 13, sine sufficienti fundamento. Solum est advertendum, quando hæc dispensatio fit, pœnam non interrumpi, ut in eisdem visionibus ostensum est, et ratio postulat; quia talis intermissio earum potius pœnam augeret, tempus beatitudinis amplius differendo, neque est necessaria, quia ignis ille sicut in hoc aere cruciat dæmones, ita etiam illas animas torquere ac continue purgare potest.

DISPUTATIO XLVI.

DE STATU GRATIÆ ANIMARUM PURGATORII.

Hactenus ea exposuimus quæ ad pœnalitates purgatorii spectant, quia in hunc finem primario est hic locus institutus; pertinere autem videtur ad hujus tractatus complementum, ut statum gratiæ et rationem vivendi seu operandi illarum animarum declaremus, quia hoc et per se dignum scitu est, et ad melius comprehendendas illas poenas conferet. Dicemus ergo prius de statu gratiæ quem habent ; deinde de operibus seu cognitione, bonis actibus et fructibus eorum ; unde etiam constabit, sintne illæ animæ omnino extra viam, vel adhuc in illa versentur.

SECTIO 1.

Utrum omnes animæ purgatorii ita careant omni culpa, ut tamen non careant aliquo pœnæ reatu.

1. Varii errores referuntur.-Principio hic referri possunt varii errores eorum qui dixerunt per ignem purgari etiam eos qui in mortali peccato post hanc vitam inveniuntur. Quod de omnibus tam dæmonibus quam pravis hominibus sensisse Origenem refert Epiphan., epist. de illius erroribus ad Joannem, Episcopum Hierosol. ; et Hieron., epist. 61 ad Pammach.; August., 21 de Civitat., c. 13 et seq. Alii non quidem de dæmonibus, sed de omnibus pravis hominibus id dixerunt. Alii non de omnibus hominibus, sed de omnibus baptizatis, etiamsi postea in infidelitate seu hæresi moriantur. Alii de his tantum hominibus qui cum fide Christi etiam mortua decedunt. Alii nec de his omnibus, sed de his qui cum fide habuerunt opera misericordiæ, etiamsi alias habuerint peccata morialia, in quibus mortui fuerunt. Hanc enim totam varietatem refert August., dict. lib. 21 de Civit., c. 17, 18, usque ad 25, et in Enchirid., c. 75 et 76. Facitque nobis negotium D. Hieron., Dialog. 1 contra Pelag., col. 18, nam significare videtur omnes regeneratos in Christo, et in fide ejus morientes, tandem esse purgandos. Ubi Marianus Victor sine alia declaratione idem affirmat. Eadem sententia reperiri videtur in Hieron., fere in ultimis. verbis Comment. in Isai., et in id Amos 7: Ecce vocabit judicium ad ignem. Insinuatur etiam in commentariis attributis Ambrosio, 1 Cor. 3.

2. Prædicti errores refutantur. — Hieron. exponitur. Hæc doctrina variis in locis a Theologis impugnatur ut hæretica et aperte fidei contraria. Nam 1 p., q. 64, docent dæmonum pœnas fore æternas, illosque nunquam posse per ignem purgari. In 1. 2, q. 72, art. 5, et q. 87, art. 3, ostendunt peccatum mortale esse dignum pœna æterna, eaque puniri in hominibus, nisi in hac vita remittatur. Rursus, disputantes de fide et operibus, contra hæreticos hujus temporis, ostendunt fidem mortuam, vel quælibet opera hujus vitæ in peccato mortali facta, non sufficere ad salutem sine pœnitentia, quæ ad peccati re missionem obtinendam sufficiat; de quo etiam multa in 1 p. hujus libri diximus. Ex his ergo principiis sufficienter impugnatur tota illa errorum varietas, ideoque hoc loco circa illos immorari necesse non est. Præsertim cum

Christus Dominus satis expresse dicat omnes, etiam fideles, si operibus careant, et in pectato inveniantur, damnandos esse, ut late exponit August., lib. de Fide et operibus, et "Greg. optime, lib. 26 Moral., c. 20, alias 24. Nec conferet illis, quod aliqua opera misericordiæ exercuerint, quia si absque charitate ea fecerint, nihil eis prodest, 1 Cor. 13. Videri etiam potest August., dicto lib. 21 de Civit., ubi dictos errores abunde confutat, eorumque objectionibus respondet. Et specialiter ponderat Ecclesiam non orare pro his quos certo scit in peccato mortali mortuos esse, quia de eorum salute desperat ; de quo videri possunt c. Quibus, 13, q. 2, cap. Placuit, 13, q. 2; Gregor., 4 Dialog., c. 51 et 53; Cæsarius Arelat., hom. 8; et disp. seq. de Suffragiis, plura de hac re dicemus. Hieron. ergo in citatis locis aliquo modo est a nobis exponendus ; nec enim verisimile est in re tam manifesta hallucinasse. Maxime quia exponens illa verba ad Galat. 5: In Christo Jesu nec circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed fides, quæ per charitatem operatur, etc., et illud: Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt, in primis ait, fidem per charitatem implere mandata, et sine illa mortuam esse, sicut et opera sine fide. Deinde circa ultima verba ait, in anima, in qua peccatum regnaverit, non posse Dei regnare regnum. Et infra: Nec refert quod uno aut pluribus a beatitudine excludatur, cum omnia similiter excludant, alludens ad illud Jacobi 2: Qui in uno offendit, factus est omnium reus. Matth. etiam 23 ait judicium fieri non solum inter fideles et infideles, sed simpliciter inter justos et injustos, et omnium injustorum ait supplicia esse æterna. Et epist. 148 ad Marcel., q. 2, eamdem expositionem confirmat. Cumque Marcella illi scripsisset, expositionem aliam de fidelibus aliquando inveniri in Opusculis ejusdem Hieronymi, respondet: Non memini me hoc aliquando dixisse, el si dixissem, non essem in errore pertinax. Ac tandem se refert ad lib. 2 contra Jovinianum, ubi dicit, propter gravia peccata omnes puniri perpetuo, nisi in hac vita pœnitentia præcedat. Ex quo loco exponuntur alii, uno e duobus modis. Prior est ut sensus sit, Christianos salvari posse per ignem, quantumvis peccatores fuerint, non tamen omnes, sed qui poenitentiam in hac vila egerint. Nec enim Hieronymus cum distributione de omnibus loquitur, sed tantum differentiam constituit inter Christianos et non Christianos, quod illi nullo

modo, hi vero saltem per pœnitentiam el ignem salvari possunt. Vel secundo ut peccatores, quos ab impiis distinguit, vocet omnes justos, qui peccatis venialibus interdum maculantur; et hos dicit non esse in æælernum puniendos, sed per ignem purgandos. Et forte hoc voluit Marianus Victor, cum dixit, hanc esse totius Ecclesiæ sententiam. Atque ita nomine fidelium non intelligit Hieronymus quoscunque credentes, sed eos qui habentes fidem, per charitatem operantur. Unde definiens impios et impietatem eorum, ait: Impietas enim proprie ad eos pertinet, qui notitiam Dei non habent, vel cognitam transgressione mutarunt. Et infra ait, omnes impios et prævaricatores perire perpetuo; per impios intelligens infideles, per prævaricatores eos qui cum fidem habuerint, prævaricati sunt, non a fide, sed ab ejus obedientia et vita, quæ est charitas, et ita mortui sunt. Et hæc maxime accommodantur illi loco contra Pelagianos. In aliis vero locis obscurius et dubitando loquitur, in eumdem tamen sensum pie explicandus est. Quanquam sint adeo difficilia verba, ut Stanislaus Pannonius, lib. de Divina philanthropia, et alii non dubitent fateri Hieronymum in ea fuisse sententia; id tamen credibile non est, cum res sit adeo clara in Scriptura, et aliis locis ab eodem Hieronymo satis declarata.

3. Animas purgatorii carere omni mortali et originali culpa. -Assertio prima. - Ex his ergo concludo imprimis, omnes animas purgatorii carere omni culpa mortali; quia, si in hac vita illam commiserunt, necesse est ut illius remissionem consequantur antequam hinc decedant, alias non purgatorium, sed infernum adibunt. Difficultas vero est an æque id certum sit de originali peccato, scilicet, necessario carere illo omnes animas quæ in eo loco purgantur. Dicendum autem est breviter, etiam hoc esse omnino verum, non tamen æque certum. Ratio hujus posterioris partis sumitur ex illa communi hypothesi de homine adulto non justificato, qui prius venialiter peccaret quam mortaliter, et in eo statu moreretur; nam aliqui putant, illum fore propter culpam venialem prius castigandum in purgatorio, et soluta pœna pro illo actuali peccato debita, transiturum esse ad limbum puerorum. Quem dicendi modum non invenio damnatum in aliquo Concilio, neque est clare contra Scripturam vel aliquam traditionem. Nihilominus verum censeo nullam animam ad purgatorium deferri, quæ

nón sit justa, ac proinde carens culpa, non tantum mortali, sed etiam originali; quia gratia utramque excludit. Antecedens videtur consentaneum communi Ecclesiæ consensui; sentit enim omnes animas in purgatorio detentas esse fideles, et posse fidelium suffragiis juvari, ut ait Trid., sess. 25, c. 1; ergo supponit esse justas. Et sumi potest ex illis verbis 1 Cor. 3: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quibus significatur, illo igne nullum opus ardere et consumi, nisi persona, cujus est opus, salutem æternam sit per ignem consecutura, ut supra declaravimus. Accedit, quod juxta veriorem doctrinam, peccatum veniale non remittitur ei qui gratia caret; ergo nec poena ejus esset finienda; ergo nec locus purgatorii illi est accommodatus. Quare vel admittendum non est hominem aliquem in eo statu mori, etiamsi in vita in illo esse possit; vel si casus admittatur, alii modi excogitari possunt puniendi illud peccatum, de quibus semel et iterum in superioribus dixi. De macula item peccati venialis dubitari posset an in illo loco durare possit, sed de hoc diximus late supra, tractando de pœnitentiæ virtute, ibique ostendimus, nunquam esse in illo loco; quia in primo instanti, in quo anima sancta illuc defertur, talis culpa, etiamsi antea fuerit, omnino deletur.

Animas quandiu in purgatorio detinentur, non esse omnino liberas a prioribus culpis. Con

clusio secunda.

4. Patres, qui contrarium insinuare videntur, exponuntur. Secundo dicendum est, animas quæ ad purgatorium deferuntur, vel ibi sunt, seu quandiu ibi detinentur, non esse omnino liberas a reatu pœnæ, etiamsi sint omnino liberæ a prioribus culpis. Hæc conclusio de fide certa est ex illo principio definito in Conciliis Flor. et Trid., animas sanctas nullum habentes reatum pœnæ, statim fieri beatas. Hinc enim fit, si ex hac vita decedant sine tali reatu, ad purgatorium non pertinere. Hujusmodi sunt animæ infantium, qui post baptismum ante ætatem adultam moriuntur, Aug., 21 de Civit., c. 16. Idem est de animabus martyrum ex proprio privilegio, ut latius superiori tomo diximus. Denique idem est de omnibus illis adeo perfectis, ut in hac vita plenissime satisfecerint, vel per propria opera, vel per indulgentias, etc. Quocirca, cum Sancti videntur aliquando dicere, etiam

purissimas animas ad illum ignem deferri, si non ut ab illo patiantur, saltem ut non pa tiendo earum puritas comprobetur, ut supra citatum est, et sumi potest ex Hieronymo, Amos 7; Ambrosio, in id Psal. 36: Gladius eorum intret in corda ipsorum; Origen., hom. 3 ejusdem Psalmi et hom. 25 in Num., circa finem, et hom. 13 in Jeremiam. Hæc (inquam) et similai non sunt intelligenda de reali descensu ad purgatorii locum, et transitu per ignem ejus; frustra enim esset talis descensus, et vana ac sine fundamento talis cogitatio, et indecens statui talium animarum, quæ cum innocentes sint, statim in primo instanti, quo separantur a corpore, Deum videre incipiunt, et recta in cœlum tendunt, vel etiam sine transitu per medium, si necessarium non est; quia omnis detentio esset veluti quædam pœna, sine culpa et sine causa; sed intelli genda sunt de examine virtuali (ut sic dicam) per ignem; nam, cum ille ignis pro omnibus non satis purgatis sit paratus, per illum in ju dicio Dei examinantur, quatenus ibi probatur an illo sint digni.

5. Quomodo habitus pravi ab animabus purgatorii auferantur. - Ex eodem principio altera pars declaratur; nam si anima plene pro qualitate sui reatus passa est, statim recipit præmium, et e carcere liberatur ; ergo e contrario quandiu ibi permanet, nondum perfecte solvit; adhuc ergo habet aliquem reatum. Consequentia clara est, et antecedens patet, quia alias ultra condignum punirentur, et absoluto delicto, adhuc in carcere detinerentur, quod divinæ justitiæ repugnat; alias vel bis puniret idem delictum, vel prior remissio insufficiens et invalida fuisset. Neque est quæstio huic loco, vel materiæ accommodata, an illa pœna et reatus in instanti intrinseco, vel extrinseco finiatur; impertinens namque est ad rem præsentem ; utcunque enim desinat, immediate unum alteri succedit, ita ut primum non esse reatus sit primum esse gloriæ, vel si pœna durat usque ad aliquod instans intrinsecum, gloria semper incipiet in alio instanti immediato sibi intrinseco, quidquid sit de coexistentia ad nostrum tempus, quæ accidentaria est. Dicet vero aliquis: ad beatitudinem obtinendam non satis est carere omni culpa et reatu pœnæ, sed etiam pravis habitibus et incli nationibus. Respondeo, propter hanc catsam non oportere fingere detentionem aliquam; nam quidquid hujusmodi est in appetitu sentiente, in ipsa morte deponitur,

« PredošláPokračovať »