Obrázky na stránke
PDF
ePub

tio inter auctores. Quod vero attinet ad actualem recogitationem præteritam, quamvis hæc præcedere possit, nullum est tamen principium positivum, aut naturale, ex quo colligi id possit esse necessarium; nam licet formalis pœnitentia de omnibus peccalis necessaria sit ob testimonia adducta, et latius ostendemus infra, disputat. 7,optime tamen esse potest hujusmodi pœnitentia, etiamsi talis recogitatio non præcesserit; quando enim aliquis detestatur omnia peccata propter Deum, etiamsi distincte de illis non cogitet, formalem pœnitentiam habet, et non de uno vel de alio peccato tantum, ut constat, quia ad nullum particulare descendit, neque in uno, aut singulariter, aut indefinite sumpto sistit, sed ad omnia extendit intentionem suam; ergo vere habet pœnitentiam formalem de omnibus; implet igitur quidquid in hac parte ut necessarium postulatur.

10. Explicatur hoc modo. Nam etiam si aliquando præcedat illa recogitatio, necesse tamen non est, ut simul cum illa toto illo tempore duret contritio, quia, ut ostensum est, neque est necessarium paulatim et per particulares actus singula peccata detestari, neque etiam in uno et eodem actu aliquam moram temporis consumere; sufficit ergo finita recogitatione statim uno motu detestari omnia peccata. Quod etiam concedunt fere omnes, qui hujusmodi recogitationem requirunt. At vero etiam tunc pro eo instanti, quo habetur contritio, jam non manet in intellectu, nisi quædam confusa repræsentatio, et memoria peccatorum omnium; ergo si hæc eadem præcessisset ante recogitationem, ad contritionem habendam suffecisset; ergo necessarium non est ut illa recogitatio in re ipsa semper præcedat, quod tandem persuadet ratio sæpe facta, quia justificatio potest subito et sine mora fieri, juxta illud: In quacunque hora ingemuerit peccator, Ezech. 18. At vero illa recogitatio sæpe fieri non potest nisi longo tempore; non est ergo necessarium ut antecedat; sic enim Magdalena subito justificata est, licet haberet multa peccata, quæ tam subito distincte cogitare non potuit, maxime cum tota esset ad amandum intenta. Idemque de bono latrone, et de aliis similibus cogitare licet.

[blocks in formation]

11. Dico secundo recogitatio distincla peccatorum omnium, ut in re ipsa subsequens justificationem, et contritionem veram, atque adeo ut contenta in volo in ipsa contritione, non est per se et propter se necessaria simpliciter, sed per se sufficit universalis detes tatio peccatorum, solum confuse recogitatorum. Dico autem per se, quia recogitatio illa necessaria interdum esse potest propter aliquam obligationem implendam, quæ in futurum pendet. Prior pars declaratur; nam hæc recogitatio esset per se necessaria, si vel absque illa contritio haberi non posset, vel per se esset præcepta, tanquam quædam interior confessio et humiliatio ad Deum; neutrum autem horum verum est. Primum jam est probatum; nam ostendimus, sine hac recogitatione actuali posse haberi veram contritionem. Imo cum loquamur nunc de recogitatione subsequente ad contritionem, clarum est illam non esse necessariam in re ante talem contritionem; nec vero post illam contritionem necessaria est alia contritio, propter quam subsequens recogitatio exigatur; quia una contritio sufficit; ergo. Secundum probatur, quia tale præceptum non est juris naturalis; ex nullo enim principio necessaria consecutione infertur; ergo non est de necessitate pœnitentiæ, ut sic. Neque erat in statu legis naturæ, in quo tantum erant præcepta connaturalia gratiæ. Neque etiam ex Scriptura habetur; nam testimonia superius adducta, vel solum continent exempla, et facta Sanctorum, qui non operantur solum quod necessarium est, sed etiam quod est melius; vel continent solum præceptum detestandi omnia peccata, quod servari potest sine tali recogitatione. Sicut etiam eisdem locis continetur præceptum habendi propositum servandi omnia mandata, et tamen non propterea est per se necessarium recogitare distincte omnia mandata, sed tune ad singula advertere, quando implenda erunt.

12. Universalem detestationem peccatorum confuse recognitorum aliquando non sufficere.

Secunda pars assertionis declaratur a simili ex statu legis novæ nunc enim etiam post contritionem generalem necessarium est distincte recogitare peccata, quia manet obligatio confitendi illa, qua sine tali recogi

tatione impleri non potest. Sic ergo propter aliquam obligationem, quæ locum habet in pura lege naturæ, potest interdum manere hæc obligatio. Triplex autem potest esse illa occasio. Prima, si restituendum aliquid sit; quæ satis per se constat. Secunda, si sit aliqua occasio peccati tollenda, vel in universum aliquod necessarium remedium adhibendum ad præcavenda similia peccata; ad hæc enim tenetur homo ex vi contritionis, et non potest illa præstare sine consideratione specifica peccatorum. Tertia propter satisfactionem condignam peccatorum quoad reatum penæ; hoc autem non est magis necessarium, quam sit ipsa satisfactio; quod supra tactum est, et infra latius dicetur.

13. Solvuntur fundamenta primæ sententie.-Et hanc partem damus primæ opinioni supra citatæ, et ex illa soluta relinquuntur fundamenta ejus. Nam testimonia Scripturæ declarata jam sunt, quia vel solum requirunt universalem contritionem, sive illa universalitas ex parte recogitationis intellectus sit confusa, sive distincta; vel quando loquuntur de recogitatione distincta, narrant facta Sanctorum, ut dixi, et proponunt id quod est melius. Non utuntur tamen verbis, quæ necessitatem indicent. Et hoc posteriori modo loquuntur præcipue sancti Patres ibi citati. Vel si aliquando loquuntur de hac recogitatione, ut de re necessaria, est in ordine ad aliquem effectum futurum, juxta propositam assertionis partem. Nec rationes ibi facta amplius probant. Nam quod spectat ad officium judicis, et potest in se peccator punire sua peccata, quantum voluerit, quamvis de illis distincte non cogitet, et fortasse etiam potest satisfactionem pro pœna in purgatorium remittere, et in utroque differt multum hoc judicium internum a judicio sacramentalis confessionis. Quod vero pertinet ad officium medici, pro ratione necessitatis poterit esse recogitatio hæc necessaria in ordine ad futurum effectum; hæc tamen necessitas nec semper occurrit, et respectu omnium peccatorum fere nunquam. Rursus quod aversiones peccatorum fuerint plures, parum refert, quia una perfecta et universalis conversio omnes delet, alioqui non solum in intellectu, sed etiam in voluntate tot essent multiplicandæ contritiones, quot fuerunt peccata mortalia, quod ridiculum est.

14, Denique (quod notandum est) etiam in lege nova non requiritur hæc recogitatio peccatorum propter contritionem, sed propter

confessionem ; nam si quis vel prins concipiat. universalem dolorem perfectum de omnibus peccatis, et postea ea recogitet sine novo dolore, vel postea de omnibus confuse doleat, id satis est; ergo signum est illam recogitationem per se propter confessionem postulari. Quamvis si recte fiat, ex illa recogitatione practica moraliter sequatur major dolor. Hinc vero fit, ut etiam in hoc statu, si contingat aliquem excusari ab illa obligatione in ordine ad confessionem, nimirum, quia confiteri non potest ob inopiam confessoris, tunc simpliciter excusetur a tali recogitatione facienda, etiamsi oppositum aliqui senserint sine causa, cum illa recogitatio non per per se præcipiatur, sed propter actum externum, qui tunc exerceri non potest. Sicut qui non potest audire Missam, nec recitare officium, quando alias teneretur, si posset, non tenetur habere illam attentionem ad Deum, quam habere deberet, si Missam audire, aut horas recitare posset.

15. Atque ex his omnibus et ex dictis etiam in præcedente conclusione probata manet ul. tima pars ejusdem assertionis, quod scilicet, non solum ex accidente, sed per se sufficiat. hæc universalis contritio de omnibus peccatis confuse propositis. Cum enim ostensum sit. nihil aliud esse per se necessarium, recte. concluditur hoc per se sufficere.

Assertio 3. - Posse hominem justificari, cogitando de uno peccalo, et illud ex motico pænitentiæ delestando.

16. Dico tertio: interdum potest homo veram contritionem habere, et justificari, etiam si de uno solo peccato commisso actu cogitet, si illud ex perfectissimo motivo pœnitentiæ. detestetur: hoc est manifestum, quando sic poenitens illud solum peccatum commisit; sed potest etiam contingere, etiamsi alia commiserit. Quod expresse docuit D. Bonaventura, loco supra citato; et idem tenet Medina, tract. 1 de Poenit., q. 12, art. 2; et idem supponit Corduba, lib. 1, q. 15. Et ratio est, quia est illa universalis detestatio virtualis omnium peccatorum, ut supra ostensum est. Et quidem si alia peccata commissa oblita sint, res etiam est per se manifesta ; quia jam ille homo detestatur peccata commissa quantum moraliter potest, et debet.

17. Qui de uno peccato conteritur, et justificatur, tenetur postea de aliis conteri. — Objeclioni satisfit. - Addit tamen Bonaventura

in eo casu debere hominem detestari saltem sub conditione alia peccata, si forte illa commisit. Quod est optimum consilium; tamen necessitas præcepti solum erit, quando homo est dubius. an alia peccata commiserit quæ memoria exciderint. Tunc enim ratione dubii, et consequenter ratione periculi tenebitur. At si nullum morale dubium habeat, non est cur obligetur; sicut qui nullius peccati mortalis conscientiam habet, non tenetur sub conditione conteri, sed satis est diligere. Rursus, quoniam naturalis inconsideratio, pro eo tempore quo habetur, æquivalet oblivioni, et æque excusat, ideo is qui multa peccata commisit, et unum tantum considerat actu, licet aliorum non sit omnino oblitus, sed solum actualem inconsiderationem corum habeat, poterit de peccato illo vere conteri, et per illam contritionem justificari ob rationem dictam. Tenebitur tamen, ut opinor, postea de aliis peccatis formaliter conteri, saltem per generalem contritionem. Et ita asserunt auctores citati, præsertim Medina et Corduba, quia formalis pœnitentia de omnibus peccatis necessaria est, per se loquendo; illa autem contritio, quæ circa unum tantum peccatum formaliter versatur, solum est virtualis pœnitentia aliorum; et ideo semper manet obligatio ad formalem pœnitentiam eorum; quare in illa virtuali continetur votum de hac formali, juxta doctrinam superius datam. Dices: eadem ratione erit obligatio detestandi illa peccata in particulari, et distincte cogitata. Respondetur negando sequelam, quia pœnitentia formalis de omnibus peccatis sufficienter habetur, etiam si illa solum confuse et universe cogitentur; habemus autem expressum præceptum de formali pœnitentia omnium peccatorum, non vero de distincta, et in particulari omnium peccatorum, maxime cum hoc ad intellectum potius quam ad voluntatem pertineat.

18. Dubium proponitur.-Medina sententia. -Cogitansde pluribus peccatis non potest unum solum detestari per contritionem.- Hinc dubitant dicti auctores, an qui plura commisit peccata, et actu de illis cogitat, possit formaliter detestari unum per veram contritionem, non sic detestando aliud. Medina affirmat, quia non tenetur homo, quoties de peccatis cogitat, ea actu detestari; ergo potest licite detestari unum, et non aliud formaliter; ergo etiam potest id facere ex motivo contritionis, quia nulla est repugnantia; sicut qui actu cogitat plures veritates fidei, potest actu exercere as

sensum circa unam, et non circa aliam. Contrarium tenet Corduba. Et mihi videtur probabilius, suppositis principiis quæ posuimus, et Medina admittit. Nam formalis poenitentia de omnibus peccatis est necessarium medium, per se loquendo, ad justificationem; ergo quoties homo potest habere hanc formalem pœnitentiam, et est quasi in proxima præparatione ad habendam illam, non erit satis, in virtute, vel in voto illam habere, quia solum per accidens sufficere solet ex impotentia. At vero in eo casu potest facile ille homo formaliter detestari illa peccata; ergo, si justificari vult, debet habere formalem contritionem omnium; ergo non potest habere contritionem unius tantum, quia per talem contritionem non justificaretur. Quocirca, licet absolute non teneatur homo actu detestari peccata, quoties de illis cogitat, tamen ex suppositione, quod efficaciter vult destruere aliquod eorum, et a se expellere per justificationem, necesse est ut de omnibus doleat; in contritione autem includitur vel formaliter, vel virtute illa efficax intentio; et ideo ex vi illius non potest separare (ut sic dicarn) contritionem unius peccati a formali contritione aliorum, nisi ex inconsideratione, vel aliqua ignorantia, quæ illi æquivaleat. Propter quam rationem dicemus etiam inferius, peccatorem, qui actu cogitat de suo statu in peccato mortali, non posse diligere Deum super omnia, quin simul peccata detestetur, quod latius ibi exponetur.

19. Alia dubitatio.. Non solum debet quis detestari malitiam peccati, sed actus peccati intrinsece malos. - Ultimo dubitari hic potest, an contritio esse debeat etiam de ipsis actibus peccatorum, vel sufficiat de malitia eorum, Nam Vega, lib. 13 in Trident., cap. 25, refert opinionem asserentem non esse necessarium actus ipsos detestari, quam ipse improbat, et merito, ut facile nobis constare potest ex supra dictis de objecto pœnitentiæ. Solum est observandum hoc maxime habere verum in actibus, qui sunt intrinsece mali; nam ab illis moraliter factis inseparabilis est malitia, et ideo ratione illius detestabiles sunt, et detestandi. At vero, si actus ex se sit indifferens, ex prava autem intentione fuerit peccaminosus, non erit necessarium detestari actum, sed modum operandi illum. Idemque a fortiori est, si actus erat bonus, et ex conscientia erronea fuit male factus. Denique etiam oportet separare effectum ab ipso actu; nam effectus non est peccatum, et potest pla

cere ratione bonitatis, etiamsi per actum, promissa est. Ut omittam quod Paulus ait, quantumvis malum, factus sit.

SECTIO VII.

Utrum contritio semper sit actus gratia formatus.

1. Actum contritionis semper esse gratia formatum.-Michaelis Baii opinio.- Rejicitur. — Postquam dictum est de quantitate contritionis, dicendum est de qualitate, seu morali dignitate ejus, quæ in præsenti materia solum esse potest hæc formatio, vel informitas contritionis. Caditque commode in hunc locum hæc quæstio, quia ex præcedentibus facile resolvitur. Sequitur enim ex dictis actum contritionis semper esse formatum gratia, quia nullo tempore, vel momento ab illa separatur. Intelligitur autem hoc de gratia gratum faciente, quæ suppositum reddit sanctum et gratum; actum enim esse formatum tali gratia, nihil aliud est, quam esse hominis sancti actum, et grati Deo, ratione cujus habet valorem quemdam et dignitatem moralem. Atque hæc assertio, ita in communi sumpta, certa est, et ab omnibus recepta, maxime loquendo de contritione formaliter, ut contritio est. Nam, loquendo de actu illo, qui est contritio, id negant Scotus et Cajetanus, falso tamen, ut satis constat ex dictis sect. 4 et 5. Estque aperta doctrina D. Thomæ locis ibi citatis, et in hac quæst., art. 6, et quæst. seq., art. 6, ad 1. Et alia referunt Vega, lib. 6 in Trident., c. 34; Corduba, lib. 1 Quæstionum Theologic., q. 2, dub. 4; Soto, lib. 2 de Natura et grat., c. 16, circa finem, et lib. 3, c. 13, circa finem. Hic vero referri posset nova quædam opinio Michaelis Baii, qui fatebatur quidem gratiam et charitatem in eodem momento infundi, in quo homo habet actum contritionis, vel dilectionis; peccata vero non statim remitti, etiam quoad culpam, donec sacramentum baptismi, vel pœnitentiæ re ipsa recipiatur. Ex quo plane sequitur talem actum non statim esse plene formatum, quia est adhuc hominis existentis in peccato mortali. Illa tamen sententia supponit falsos errores, scilicet, quod peccatum nunquam remittatur usque ad realem susceptionem sacramenti, et consequenter sine hac susceptione non posse hominem salvari. Item posse esse hominem in statu peccati, imo et condemnari, cum habitibus gratiæ et charitatis. Denique promissiones adductæ ex Scriptura in sect. 5 sufficiunt ad convincendos hos errores, quia contritioni non solum gratiæ infusio, sed etiam remissio peccati

nihil esse damnationis iis, qui sunt in Christo Jesu, et charitatem nunquam excidere, nec separari ab Spiritu Sancto inhabitante, et alia quæ communia sunt, et in materia de Gratia latius tractantur.

2. Tripliciter contritio potest formari gratia. — Quorumdam opinio.- Reprobatur.-Ut autem exactius declaremus hanc gratiæ informationem, advertendum est, tribus modis posse intelligi hunc actum contritionis esse formatum. Primo, per se essentialiter absque conjunctione ad aliam formam. Secundo, effective, quia nimirum a gratia ipsa efficitur, et consequenter in sua effectione formatur. Tertio, concomitanter, et quasi passive ac moraliter. Dixerunt ergo aliqui, contritionis actum non indigere forma aliqua, ut formatus sit, sed ipsum per se, et præcipue quatenus dilectionem Dei super omnia includit, esse essentialiter formatum. Imo esse formam ipsam, quæ hominem gratum et sanctum constituit sufficienter, quia est supernaturalis forma conjungens hominem Deo, non minus quam habitus. Hæc sententia nobis nullo probanda est modo; quam ex professo tractassem, et impugnassem, nisi id egissem in primo tomo hujus 3 p., disp. 4, sect. 8, et infra tractando de effectibus pœnitentiæ, iterum occurret. Nunc nobis satis sit, Concilium Tridentinum posuisse hunc actum ut dispositionem ad gratiam et remissionem peccati, non vero ut formam formaliter perficientem hunc effectum; sed asseruisse hanc esse ipsam justitiam infusam. Et ratio est, quia ille actus nunquam est condigna satisfactio pro peccato; et ideo non expellit illud, donec Deus convertatur ad hominem, infundendo illi gratiam sanctificantem. Sit ergo nobis certum hunc actum non per se, sed per gratiam et charitatem informari.

An prima contritio ab habituali gratia fiat.

3. Opinio secunda. Aliorum ergo opinio fuit hunc actum esse formatum, quia efficitur ab ipsa gratia sanctificante, vel saltem ab aliquo habitu infuso, qui illam comitetur. Hæc est communis Thomistarum, præsertim recentiorum, eo quod illam videatur insinuare D. Thomas, 1. 2, q. 113, art. 7 et 8, et in 4, dist. 17, q. 1, art. 3, quæstiunc. 2, ubi Bonaventura idem sentit. Et ratio reddi potest, quia cum hic actus sit supernaturalis, necessarium est supernaturale principium intrinsecum, a quo eliciatur; quod esse non po

test nisi illa gratia, cum talis actus ad charitatem et amicitiam Dei pertineat. Statim vero occurrit contra hanc sententiam vulgaris difficultas, quia hic actus est dispositio præparans animam ad gratiam recipiendam; ergo non potest ab illa gratia effective procedere. Antecedens supponitur ut certum ex modo loquendi Scripturæ et Sanctorum. Et nunc videtur jam definitum in Tridentino, ut latius infra, tractando de causalitate pœnitentiæ. Consequentia vero probatur, quia causa vere efficiens omnino supponitur in suo esse ad effectum, quia alias non posset illi dare esse; ergo non potest intelligi ut talis effectus sit causa præparaus subjectum ad esse illius formæ, cujus est effectus; ergo si actus contritionis præparat animam ad recipiendam gratiam, non potest ab illa effective procedere.

[ocr errors]

4. Prima resolutio difficultatis. -Improbatur. Ad hanc difficultatem solvendam variis distinctionibus utuntur Thomista. Cajetanus, dict. art. 8, et Ferrariens., 4 contra Gent., c. 153, distinguunt de infusione et receptione gratiæ, et aiunt, gratiam ut infusam antecedere actum contritionis ordine naturæ, et ita efficere et formare illum; eamdem vero gratiam, ut receptam, subsequi, et esse effectum contritionis disponentis ad illam. Sed in tribus deficiunt. Primo, quia forma non potest esse principium agendi, nisi ut recepta in supposito operante per illam; debet enim illud prius in actu primo constituere, quod maxime verum est in actibus vitalibus, et in formis, quæ ex parte hominis sunt principia intrinseca eorum. Secundo, quia infusio hujus forma est per eductionem de potentia subjecti, vel est cum concursu materiali ipsius animæ; et ideo non potest esse prior natura infusio talis formæ, quam receptio. Tertio et magis Theologice, quia contritio non tantum est dispositio ad receptionem, sed etiam ad infusionem ipsam, dicente Tridentino, sess. 6, c. 7, unicuique infundi justitiam juxta illius dispositionem, quam prius descripserat esse contritionem. Imo cum gratia tanta recipiatur, quanta infunditur, non posset contritio esse in suo genere causa, et mensura gratiæ recipiendæ, nisi esset etiam infundendæ.

5. Soti resolutio.-Rejicitur. - Aliter ergo Soto in 4, d. 15, q. 1, art. 6, distinguit de contritione, ut procedente a libero arbitrio, vel ut a gratia; et priori modo ait antecedere per modum dispositionis ad gratiæ infusionem; posteriori autem modo subsequi ut ef

fectum ejus. Verum hoc etiam constare non potest, quia dum consideratur illa dispositio ut procedens a libero arbitrio, vel intelligitur ut procedens ab illo solo, vel ab illo ut gratia adjuto. Primum dici non potest, tum quia liberum arbitrium nude consideratum nihil supernaturale efficere potest, nec se ad gratiam disponere juxta Catholicam doctrinam; tum etiam, quia liberum arbitrium, ut cooperans ad talem actum, essentialiter aut necessario pendet ab adjutorio gratiæ, ut etiam Tridentinum definit; ergo ille actus, ut antecedit in ratione dispositionis, non est a solo libero arbitrio; ergo est etiam a gratia. Imo D. Thom., 1. 2, q. 112, art. 2 et 3, merito docet actum nostrum non esse dispositionem ultimam ad gratiam ex vi solius liberi arbitrii, sed maxime ex influxu ipsiusmet gratiæ. Interrogo crgo a qua gratia procedat: nam si est ab habituali, vana est distinctio, quia necesse est, sicut liberum arbitrium, ita et gratiam ipsam antecedere talem dispositionem ; si vero illa gratia est alia per modum auxilii, ergo jam dispositio illa habet aliud principium gratiæ sufficiens in suo ordine, distinctum ab babituali gratia; ergo non efficitur ab illa. 6. Præcluditur. Nec dici potest, eumdem actum contritionis prius natura procedere active a libero arbitrio cum auxilio gratiæ, deinde vero in alio signo naturæ procedere etiam active a gratia habituali: tum quia forma nunquam producit effectum, quem jam invenit factum, cum ipsa fit; tum etiam quia est superflua duplex illa efficientia, cum prior sufficiat; præsertim quia auxilium gratiæ, quod sufficit cum sola potentia ad producendum actum, majus est, quam cum potentia cum habitu simul operatur. Denique juxta vera principia Metaphysicæ in uno effectu producendo solum intervenit una actio, si modo ordinario et naturali fiat; ergo etiam in præsenti solum est unica actio, qua fit actus contritionis. Vel ergo illa actio manat a gratia habituali simul cum auxilio et potentia, et sic nullo modo potest esse prior natura, quam gratia habitualis, cum ab illa omnino et essentialiter pendeat. Vel datur ibi actio, quæ manat a sola potentia cum auxilio; et sic nulla est quæ procedat a gratia habituali.

7. Cani resolutio. - Expellitur.- Propterea ergo Canus in dicta relectione tandem ait, contritionem non manare active a gratia babituali, quæ est in essentia animæ. Distinguit ergo inter gratiam et habitus voluntatis ; et

« PredošláPokračovať »