Obrázky na stránke
PDF
ePub

ferentia inter suffragia facta ab aliquo peccatore, ut ministro Ecclesiæ, vel ut privata persona, quia utroque modo sunt impetratoria, et neutro modo sunt satisfactoria. Consequens autem est contra communem modum loquendi Theologorum, et præsertim contra D. Thom., 3 p., q. 82, a. 6. Quem locum duobus modis ibi interpretatus sum, qui nunc non omnino videntur satisfacere. Unus est, quod oratio peccatoris, ut est a privata persona, licet impetrare possit ex misericordia Dei, non tamen est impetratoria de condigno. Verumtamen etiam oratio facta a ministro Ecclesiæ, ut talis est, non est impetratoria de condigno'; imo nulla oratio facta pro alio quocunque justo, vel etiam a tota Ecclesia, est impetratoria de condigno, juxta doctrinam D.Thom., in citato loco 2. 2, quia hoc est proprium Christi Domini. Alius modus erat, differentiam illam intelligendam esse de oratione peccatoris formaliter, id est peccaminose facta, nam hæc, si fiat a privata persona, nunquam est impetratoria; si vero fiat nomine Ecclesiæ, potest esse impetratoria, supponendo, id, quod petitur, justum esse et sanctum, quamvis in modo vel intentione ministri male petatur. Quæ differentia vera mihi videtur, sed aliquid amplius videntur intendere D. Thom. et Theologi.

8. Prior resolven li modus. - Propter quod dici posset, orationes, quæ fiunt nomine totius Ecclesiæ, adeo esse efficaces, ut immediate impetrent a Deo remissionem pœnæ temporalis, idque infallibiliter, et ex certa promissione, propter singularem amorem et sanctitatem totius Ecclesiæ; vel etiam quia in hac Ecclesia est potestas ad applicandum Christi satisfactionem, vel potius ad impetrandum ut Deus eam applicet; et hoc facere intendit per hujusmodi orationes publicas, et impetrare a Deo, ut sub hac ratione eas acceptet, præsertim quando per modum suffragii eas offert pro defunctis. Et fortasse hoc solum intendit Navar., cum dixit hæc suffragia esse satisfactoria ex opere operato, quod est probabile in hoc sensu, quamvis melius, et proprius hoc totum comprehenditur sub nomine impetrationis, quæ fortasse est certa et infallibilis ex statuta Dei lege, non propter meritum de condigno, sed propter specialem vim, et efficaciam concessam Ecclesiæ ad applicandam Christi satisfactionem. Et quamvis aliquis contendat non esse omnino infallibilem, quia de tali lege aut promissione non constat, tamen verisimile est ob alias congruentias, orationes

Ecclesiæ sæpe ad hunc effectum exaudiri. De orationibus autem privatis non est similis ratio; nam supra ostendimus, etiam justos nunquam impetrare alteri immediate liberalem pœnæ remissionem, quod multo est certius de persona in peccato existente. Præterea, etiamsi non admittamus Ecclesiæ suffragia vel orationes habere hunc specialem effectum impetrandi immediate remissionem pœnæ liberalem, seu per solam applicationem satisfactionis Christi, adhuc possumus constituere aliquam differentiam; nam oratio Ecclesiæ, facta per malos ministros, semper in conspectu Dei consideratur ut petitio facta ab amico, et ideo semper retinet illam efficaciam, vel valorem, quem oratio habere potest ad impetrandum ex dignitate personæ orantis; oratio autem facta a peccatore in persona propria, omnino amittit efficaciam ex parte personæ petentis, quamvis aliquando exaudiri possit ex sola benignitate, et liberalitate divina. Et hæc videntur sufficere de suffragiis communibus Ecclesiæ.

9. Quando censendus sit aliquis nomine Ecclesiæ orare.-Navarri sententia.-Tractat autem Navar. supra, dict. c. 20 de Orat., n. 40, quando censendus sit aliquis orare ut minister Ecclesiæ, et numerat imprimis omnes clericos, etiam primæ tonsuræ. Deinde omnes religiosos, etiam novitios; item donatos et donatas tam Ecclesiarum secularium, quam regularium. Ac denique addit omnes, qui recitant orationes ab Ecclesia institutas, et tanquam res institutas ab ipsa, quia hoc ipso virtualiter volunt orare nomine ipsius, et ipsa Ecclesia instituendo tales orationes virtute etiam voluit, ut, quicunque vellent, possent suo nomine illas recitare. Sed hæc pie potius considerata, quam fundata videntur; nam quidam textus, quos allegat, nihil ad causam faciunt. Et mihi est dubia tam generalis et ampla regula; nam Ecclesia non instituit omnes orationes, ut nomine suo dicantur, sed etiam ut fideles habeant aliquem moralem modum certum, et sua auctoritate confirmatum, sicut Christus Dominus docuit Apostolos orare, Pater noster, etc. Illæ ergo orationes videntur proprie fieri nomine Ecclesiæ, quæ non solum ab ea institutæ sunt, sed dicuntur a ministris ad hoc deputatis ex præcepto, vel ordinatione sua; alia vero, quæ dicuntur omnino privata auctoritate, non videntur fieri nomine Ecclesiæ, etiamsi preces ipsæ, quæ recitantur, ab Ecclesia institutæ sint; de qua re plura dicturi sumus in seq. lib. agentes de

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

interdicto. Superest dicendum de alio genere operum, quæ unus facit per alium, vel e converso quæ unus facit nomine alterius, ut quando uuus dat eleemosynam per famulum, vel postulat ab alio, ut pro se, et nomine suo petat; et de hoc genere ac modo operandi dicemus commodius in puncto sequente.

10. Secunda conditio ex parte offerentis suffragium requisita.- Est ergo secunda conditio requisita ex parte ejus, qui suffragium offert, ut faciat opus proportionatum ad satisfaciendum ex conditione ipsius operis, ut est a tali operante. Hoc etiam est certum, nam satisfactio pro alio supponit satisfactionem in se, ut sic dicam, quia non potest pro alio fieri aliquid in pretium, nisi præintelligatur haberi in se pretii valorem; non potest autem fieri satisfactio in se, nisi per opera proportionata ad satisfaciendum. Unde Theologi eadem opera, per quæ homo potest satisfacere pro seipso, assignant ad satisfaciendum pro aliis, sive vivis, sive defunctis, quæ reducunt ad illa tria, orationem, eleemosynam, jejunium. Quæ etiam in decretis, et sanctis Patribus invenimus, ut in superioribus citatum est; omittimus autem sacrificium, quod ab eis frequenter additur, quia non agimus de satisfactione ex opere operato, sed ex opere operantis, et sub hac ratione sacrificium, et quodlibet opus religionis sub oratione comprehenditur.

Num opus externum præcise sumptum pro alio oblatum illi prosit ad pœnæ remissionem. 11. Primus dubii sensus. Posterior et germanus dubii sensus. Est autem hic speciale dubium, an opus externum, per se ac præcise sumptum, pro alio factum, possit illi ad satisfactionem seu remissionem pœnæ prodesse. In quo est considerandum, duobus modis posse unum pro alio operari. Primo, nomine suo, quia nimirum ipse facit illud opus tanquam proprium, et fructum ejus quoad satisfactionem donat alteri, vel proprio motu, vel ad petitionem alterius. Non enim repugnat operari hoc modo pro alio, proprio nomine, et virtute ipsius operantis, et id facere rogatum et excitatum ab altero; nam hoc totum possumus ab alio postulare. Et in hoc modo satisfaciendi pro alio ex opere operantis certum est, opus externum per se solum non sufficere ad effectum suffragii; non quod ipsum opus externum conjunctum interno non addat illi aliquem valorem ad satisfaciendum,

ut supra visum est, sed quod requirat in ipsomet operante internam voluntatem bonam et aptam ad satisfaciendum, a qua tale opus procedat. Nam in hoc modo suffragandi totum id, quod requiritur ex parte operis ad satisfaciendum pro se, a fortiori requiritur ad satisfaciendum pro alio; constat autem neminem satisfacere pro se per externum opus nisi ut conjunctum, et informatum voluntate interna proportionata; idem ergo requiritur in hoc modo satisfaciendi pro alio nomine proprio. Est autem alius modus suffragandi alteri per opus externum factum nomine alterius, id est, quod aliquis facit ut instrumentum alterius, quod potest dici alter facere per ipsum; et in hoc genere suffragii habet maxime locum dubitatio posita, quæ clarius, et frequentius cernitur in suffragiis pro defunctis, quamvis cum proportione possit idem reperiri inter vivos. Est ergo quotidianum, ut homo ante mortem præcipiat fieri eleemosyuas pro sua anima post mortem, quas postea hæredes, vel curatores animæ tribuunt, et tunc dicuntur illi suffragium ferre defuncto tanquam instrumenta ejus, nomine ipsius. Difficultas ergo est, an illud opus externum, quod est dare elcemosynam, sit per se satisfactorium defuncto independenter a voluntate ejus, per quem executioni mandatur, id est, sive illa sit bona, sive mala, sive hominis justi, sive peccatoris.

12. Ratio pro parte negativa.—Solutio.Videtur enim opus illud amplius satisfactorium non esse pro defuncto, quia illa satisfactio non est futura ex opere operato (propterea enim non agimus de sacrificio; alia enim opera non habent talem effectum ex opere operato); opus autem externum non est satisfactorium ex opere operantis, nisi qua. tenus procedit ab interna voluntate, illique conjungitur; ergo opus illud externum per se sumptum non potest satisfactionem addere. Dices, opus illud non solum procedere a proxima voluntate ministri exequentis, sed etiam a voluntate defuncti mandantis illud opus fieri, quæ voluntas bona fuit et satisfactoria; hoc ergo satis erit, ut illud opus externum satisfactorium sit; cum enim dicitur præcise ac solitarie sumi, intelligitur comparatione facta ad proximum operantem, non vero ablato respectu ad voluntatem mandantis. Sed contra, quia licet opus illud externum comparetur ad voluntatem mandantis tanquam objectum, et tanquam effectus ejus, non vero tanquam actio humana ipsiusmet mandantis,

quia jam non procedit humano modo, et libere a tali voluntate; at vero satisfactio requirit opus humanum, per quod fiat, et non sufficit quilibet effectus resultans, et procedens quovis modo ex præcedente voluntate. Nam, si quis, verbi gratia, sumpsit potionem amaram voluntarie in pœnitentiam vel mortificationem, quamvis postea ob eam causam patiatur gravissimos dolores, si circa illos nullam postea habeat voluntatem, vel,si fingamus jam tunc non habere usum rationis,nihilominus de novo non satisfaceret per illos dolores, quia non sunt humani, et quia tunc non est in statu satisfaciendi. Sic ergo in præsenti, quidquid hæres postea faciat, defunctus nullam novam satisfactionem habebit,quia non est in statu satisfaciendi. Et similiter si quis vivens præcipit famulo facere eleemosynam ex suis bonis, si postea,quando famulus illam elargitur, ipse dormit, vel nihil de illa cogitat, nullam novam satisfactionem habebit propter externam largitionem, quia respectu illius jam non est humana actio.

13. Confirmatio.-Et confirmatur: nam ob hanc causam, qui præcipit famulo, ut alium interficiat, si postea, quando fit externum homicidium, ipse dormit,vel nihil de illo cogitat, nihil de novo peccat, nec est dignus apud Deum majori supplicio, quam fuerit ex vi prioris voluntatis, et mandati, non ob aliam causam, nisi quia, licet illa occisio sit effectus prioris voluntatis, tamen jam non est actio humana; ergo simili proportione in præsenti, etc.Confirmatur secundo,quia alias, etiam possent fideles præcipere, ut alii pro se jejunent, vel aliter se castigent, vel orent; et tunc opera illa externa facta ab aliis, ut ab instrumentis mandantis, etiamsi ab eis fiant in peccato, vel quocunque alio modo, erunt satisfactoria ex opere operantis respectu ipsius defuncti, quia non est major ratio de eleemosyna, quam de aliis operibus satisfactoriis. Consequens autem videtur valde absurdum, quia talia opera non sunt satisfactoria, nec virtutis, nisi ut procedunt a voluntate proximi operantis. Tandem confirmatur, quia alias, si eleemosyna legata a defuncto, mandaretur executioni sine ulla actione ipsius ministri, nihilominus adderet satisfactionem; ut verbi gratia, si hæres sit negligens vel injustus in implenda testatoris voluntate, et ideo alius, cui danda fuisset eleemosyna, occulte accipiat, ex vi hujus effectus accresceret satisfactio defuncto, et remissio pœnæ, quod videtur per se incredibile. Sequela vero patet, quia voluntas mi

nistri nihil confert ad hanc satisfactionem, juxta hanc sententiam.

14. Rationes pro parte affirmativa.-Prima. Secunda.- Tertia. Nihilominus, quod tale opus externum per se addat satisfactionem, suaderi potest primo, quia alias hæredes defunctorum, neque implendo hæc legata eleemosynarum quidpiam per se conferrent ad liberandam animam testatoris citius a purgatorio, nec, non implendo, essent in causa, ut diutius in purgatorio detineretur. Consequens est contra communem sensum fidelium, et contra multa decreta, quæ habentur,13, q. 2, præsertim in c. Qui oblationes 2, ex Conc. Vasensi I, c. 4. Est etiam contra intentionem defunctorum, qui hæc legata relinquunt; quod si in ea intentione decipiuntur, error profecto est valde generalis in Ecclesia, quem deberent pastores et Doctores ejus auferre, ne illius occasione magno fructu satisfactionis privarentur fideles defuncti. Præterea, ipsa elargitio eleemosynæ habet specialem vim ad redimendum hominem a peccatis, ut Scriptura sæpe significat, quod potissime dicitur, quia ex se habet vim satisfaciendi pro pœna temporali; ergo talis elargitio addita priori voluntati redimet speciali valore et satisfactione animam a peccato, quandoquidem est voluntaria ex vi prioris voluntatis. Tandem supra ostensum est, actum exteriorem conferre per se aliquid ad satisfactionem, ut conjunctum interiori voluntati ; ergo idem dicendum est in præsenti.

15. Propter has posteriores rationes plures Theologi hanc posteriorem partem sequuntur, inter quos videtur esse D. Thom., in 4, d. 45, q. 2, art. 1, quæstiunc. 3, ubi ait: Si aliquis in charitate decedens, præcipiat sibi suffragia fieri, vel alius præcipiat charitatem habens, illa suffragia valent defuncto, quamvis illi, per quos fiunt, in peccato exis tant, et loquitur de suffragiis, quæ ex opere operantis prosunt ; nam etiam inter viventes concedit, eleemosynam factam per instrumentum, seu famulum in peccato existentem,suffragari mandanti. Eamdem sententiam tenet Palud.,d. 45, q. 1, art. 1, concl. 3 et 5; Bonav., art. 2, q. 2; et Sot. ibi, q. 2, art. 1, concl. 4; Navarr., de Orat., c. 19, n. 59 et seq. Qui omnes requirunt, ut saltem is, qui mandat fieri eleemosynam, aut aliud pium opus, sit in statu gratiæ; nam, si ille etiam esset in peccato mortali, non esset unde talis actio acciperet valorem. Addit vero Supplementum Gabr., dict. dist. 45, q. 2, art. 2,

etiamsi quis sit in peccato mortali, quando condit testamentum, si postea in gratia moriatur, id satis esse, ut consequatur effectum suffragii. Sed id profecto probabile non est, nisi addatur hujusmodi testatorem jam in gratia constitutum, ante mortem prius mandatum sua voluntate confirmasse, ita ut opus postea factum originem ducat ab aliqua voluntate hominis grati. Quod notavit Gabr., lect. 56 in canonem ; et Richard., dist. 45, art. 2, q. 4, qui addit, etiamsi quis vivens sit in peccato mortali eo tempore, quo minister exequitur opus a se præceptum, si tamen quando præcepit erat in gratia, nihilominus non privari fructu talis operis, quia illud opus non progreditur a mandante, neque ha bet valorem ab illo secundum statum illius temporis in quo fit opus, sed illius in quo mandatum est. Verumtamen, si intelligat illud opus ita esse fructuosum, ut statim possit habere effectum remissionis pœnæ temporalis in homine existente in peccato mortali, mihi non videtur probabile; alias etiam defuncto in peccato mortali posset prodesse opus, quod in statu gratiæ legatum fuit, ad remissionem alicujus pœnæ debitæ, saltem pro culpis remissis, quod falsum esse constat ex supra dictis, et notavit Gabr., loco proxime citato. Si vero intelligat, tale opus prodesse, quia in se est veluti opus vivum, pro eo tempore mortificatum propter statum peccati ipsius mandantis, quod tamen possit reviviscere, ipso mandante resurgente a peccato, sic esset magis tolerabilis opinio.

16. Posterior opinio affirmans impugnatur. -Verumtamen, ut verum fatear, tota hæc sententia, quamvis probabilis sit propter auctoritatem tantorum Doctorum, mihi est valde dubia, intellecta de fructu satisfactionis; nec possum illi fidem præbere, quia non video rationem urgentem, et, quæ primo loco facta sunt, mihi videntur valde difficiles. Et præsertim inter viventes non video quomodo eleemosyna facta per famulum ex præcepto domini, qui tempore executionis dormit, aut nihil de ea re cogitat, quomodo, inquam, aliquem fructum satisfactionis, vel remissionis pœnæ illi de novo conferat, cum jam nihil humano modo operetur, nec illud opus externum sit actus humanus ejus, cumque ex eo nullam pœnam, aut difficultatem novam moraliter patiatur, quod videtur intrinsece necessarium ad rationem satisfactionis. Unde quando ille præcepit ex bonis suis eleemosynam dari, tunc et meruit, et satisfecit per il

lam voluntatem, et per ipsum actum præcipiendi, qui et studiosus est, et difficilis ac pœnalis: tamen postea nulla poena, aut bonitas adjungitur, aut repræsentatur seu voluntarie apprehenditur : quomodo ergo potest nova addi satisfactio? Atque hæc ratio fere procedit in animabus purgatorii, quamvis de illis dici possit, semper actu perseverare in priori voluntate, desiderando, ut pia opera, quæ fieri præceperunt, executioni mandentur. Verumtamen hoc nihil confert, tum quia illa voluntas nullo modo est jam principium morale talis actus; tum maxime quia jam illæ animæ non sunt in statu satisfaciendi, et ideo non potest ex conjunctione ad præsentem voluntatem fieri satisfactorium sine actu externo.

[ocr errors]

17. Gabrielis solutio. · Eluditur. — Respondet tamen Gabriel in hac vita meruisse animam in purgatorio existentem illam satisfactionem, tamen fuisse meritum conditionale; videlicet, ut si fieret talis actio exterior, acceptaretur in satisfactionem, secus vero si non fieret. In quo videtur alludere ad doctrinam August. dicentis, animas defunctorum meruisse in hac vita, ut suffragia viventium illis prodessent post mortem. Sed non recte illam applicat, vel tacite exponit, nam August. non dixit, nos hic mereri, ut opera, quæ pro nobis post mortem fiunt, habeant valorem moralem ad satisfaciendum, sed sensus est, mereri viventes talem statum habere post mortem, ut eis possint prodesse suffragia viventium, si fiant; quod non proprie est conditionale meritum, sed est proprium et absolutum meritum talis status, qui est veluti capacitas quædam fructus suffragiorum, si fiant; quoad effectum enim necessario addenda est hæc conditio, quia quod suffragia fiant, pendet ex voluntate viventium. Tale autem meritum sub conditione, quod det valorem ipsi operi satisfactorio, seu sit principium ejus, ut tale est, nunquam est ab Augustino positum, nec videtur rationi consentaneum ; nam si illa conditio, scilicet, quod tale opus fiat, necne, jam non pendet ex voluntate mea, et quod fiat, nullam pœnalitatem, vel moralitatem mihi addit, cur ergo debet talis conditio ad meritum vel satisfactionem facere?

18. Prima sententia negans admittitur.-Hac opera externa per accidens prodesse posse mandanti.-Probabilissimum ergo mihi videtur, in hujusmodi actibus totam satisfactionem esse positam in actu volendi, ac præcipiendi tale opus, postea vero ex vi solius externi

[ocr errors]

effectus nihil satisfactionis addi, per se loquendo, et ex opere operantis respectu mandantis. Possunt autem talia opera prodesse primo per accidens seu remote, quatenus is, qui eleemosynam recipit, excitatur ad oran dum, vel satisfaciendum pro defuncto, qui dare præcepit, ad quod etiam ex gratitudine tenetur, et interdum posset esse major obligatio, si sub ea conditione et quasi pacto eleemosynam reciperet ; quanquam ea obligatio nunquam esse videatur ad modum operis, scilicet, ut fiat in gratia, sed tantum ad substantiam talis operis, orationis, vel similis; quod est signum, hæc opera non præcipi, ut satisfactoria formaliter, sed tantum ut impetratoria, unde etiam verisimile est, talia opera facta ex præcepto alterius conferre aliquid ad impetrationem, quia non tantum bona opera, sed etiam effectus bonorum operum possunt movere Deum ad exaudiendas facilius orationes et aliquod beneficium ex misericordia præstandum, quamvis ad præmium justitiæ valere non possint. Atque ob has causas nocumentum inferunt defuncto, qui eorum pia legata implere omittunt, aut differunt, præter peccatum infidelitatis, quod committunt, et injustitiæ, si eleemosynas pauperum detinent, propter quod, necatores pauperum vocantur in dicto Concilio Vasensi et Conc. Carthag. IV, c. 95, et Conc. Agathensi, c., et aliis, quæ referuntur, 13, q. 2. Atque in hunc modum videtur tandem explicare hanc sententiam Soto, dicta q. 2, art. 4, et Joseph. Angles, quæst. de indulgentiis, art. ult., difficult. 7. Et mihi verisimile est D. Thom. nihil aliud docere voluisse. Unde etiam concludo utilius esse hæc opera facere in vita, quam præcipere fieri post mortem; nam, licet hoc posterius bonum sit, nam est misericordiæ, vel religionis aut pœnitentiæ opus, tamen illud de se est melius, uon solum quia est securius et quia citius prodest, quod omnes fatentur, sed etiam, quia magis meritorium est, magisque satis factorium, ut ex dictis satis constat.

Num restitutio, quæ post mortem fieri præcipitur, aliquid conferat ad remissionem

pœnæ.

19. Prima sententia.-Atque hinc expeditur facile aliud dubium de restitutione, quæ post mortem fieri præcipitur, an conferat aliquid ad remissionem pœnæ, vel ob solam ejus dilationem possit anima diutius in purgatório detineri. In quo dubio non disputa

mus, an teneatur quis restituere ante mortem; supponimus enim, per se loquendo, teneri ; tamen sæpe accidit ut id fieri non possit in articulo mortis, sive ex præterita culpa, sive absque illa; utroque enim modo potest homo tunc justificari præcipiendo restitutionem post mortem. Et tunc certum est apud omnes, etiamsi restitutio postea non fiat, non propterea fieri perpetuam pœnam defuncti, quia illud non imputatur illi ad novam culpam mortalem; præterita autem culpa jam remissa fuit, et ideo non potest pœna fieri perpetua propter illam solam causam. Dicnnt vero aliqui, multum differri ob eam causam ; ita Gab. cum Richar. supra ; quibus favent nonnullæ revelationes animarum defunctorum, quæ vivis apparent et petunt restitutionem suorum debitorum fieri, ut valeant a purgatorio liberari; imo S. Brigitta, lib. 6 Revelationum, cap. 66, affirmat, animam tandiu cruciari, donec restituatur quod ablatum est. Hæc autem dilatio non potest fundari, nisi in hoc, quod ipsamet actualis restitutio aliquid prodest animæ ad pœnæ solutionem; nam si illa non prodesset, nec omissio ejus obesset.

20. Secunda sententia. Primus secunde sententiæ sensus. - Nihilomiuus Soto, in 4, d. 45, q. 2, art. 3, absolute negat, restitutionem hanc quidquam conferre animæ purga. torii, ut a pœna liberetur, quia, si anima decessit in gratia, et sine ullo reatu pœnæ, statim evolabit in cœlum, etiamsi restitutio facta non sit; si vero decedit cum aliquo reatu, luet quidem in purgatorio tantam pœnam, quanta ad expiationem illius reatus sufficiat; statim vero præmium gloriæ accipiet, etiamsi restitutio facta non sit. In qua sententia indubitatum esse censeo, animam non detineri in purgatorio ob solam omissionem restitutionis, si non habet reatum pœnæ, quia anima non punitur a Deo, nisi sit debitrix pœnæ ; et quia alias puniretur anima propter id, quod non est in potestate ejus, absque alio reatu, qui in ea duret. Denique, quia alias dilatio beatitudinis perpetuo duraret, vel saltem usque ad finem mundi, si debita nunquam solverentur. Unde in hoc non sentiunt oppositum Gregorius et Richardus.

21. Secundus sensus ejusdem sententie.Adhuc vero superest difficultas, quando anima decessit cum reatu pœnæ, et maxime propter culpam non restituendi toto tempore vitæ, quæ licet in fine ejus fuerit remissa, non tamen omnino quoad pœnæ reatum;

« PredošláPokračovať »