Obrázky na stránke
PDF
ePub

manet, inquam, difficultas, an ad hunc reatum tollendum conferat restitutio, ac proinde, si non fiat, necessaria sit diuturnior pœna ignis ad illum reatum expiandum. In quo sensu videtur etiam Soto negative respondere, quanquam discursus ejus revera id non probet. Et ideo Bellarm., lib. 2 de Purgator., c. 16, eamdem sequens sententiam, addit aliam rationem, scilicet, quia restitutio non est actus satisfactorius,quia satisfactio est bonum opus pœnale; pœnale autem est dare non restituere alienum. Quæ ratio difficilis est; nam, quodlibet opus virtutis est satisfactorium; nam inter vivos facere opus justitiæ restituendo alienum, est apud Deum satisfactorium, quia moraliter loquendo, pœnale existit. Si ergo dicamus cum communi sententia supra tractata, ipsam executionem eleemosynæ mandatæ a defuncto conferre postea ad specialem satisfactionem, idem ego dicerem de opere restitutionis, quanquam fortasse non sit æque satisfactorium ; tamen quod aliquid conferat, si cætera necessaria concurrant, probabilius videtur. Quia vero nos credimus hanc executionem externi operis per se non conferre ad pœnæ solutionem, idcirco a fortiori idem dicimus de actu restitutionis; ex accidenti vero potest juvare excitando creditores, vel alios fideles ad orandum pro defuncto. Et ex hoc capite poterit interdum diuturnior fieri pœna purgatorii propter dilationem restitutionis; et in hunc modum possunt explicari prædictæ revela tiones, si admittendæ sunt.

Tertia conditio ex parte offerentis suffragium.

22. Dubia nonnulla circa conditionem positam. Tripliciter opus unius justi aliis prodesse potest. Tertia conditio ex parte suffragantis est, ut intendat per opus suum, suffragium ferre alteri, quam omnes etiam Theologi admittunt. Et ratio est clara, quia quando opus satisfactorium pro altero non offertur ex intentione operantis, illius tantum manet, quia non est unde in alium transferatur, et ideo alii non prodest ad satisfactionem, sed solum ipsi operanti. Quando vero voluntate sua alteri illud donat, tunc ei proprie suffragatur; ideoque hæc conditio necessaria est ad proprium suffragium. Dubitant vero Theologi, an opus pro uno tantum oblatum prosit aliis, vel æqualiter, vel saltem inæqualiter, et consequenter an opus bonum aliis non applicatum, quamvis præci

[ocr errors]

pue prosit ipsi operanti, nihilominus aliquid prosit cæteris. Denique dubitant, an sufficiat intentio generalis offerendi opus pro animabus purgatorii, ut prosit omnibus æqualiter vel inæqualiter. Quibus omnibus ut respon deamus advertendum est, tribus modis posse opus unius justi prodesse aliis. Primo de condigno per modum satisfactionis. Secundo directe per modum impetrationis, seu meriti de congruo. Tertio indirecte tantum, et veluti per quamdam consecutionem, quæ etiam est per modum impetrationis et meriti de congruo. 23. Suffragium illi soli prodest de condigno, cui ex intentione offerentis applicatur. — Primo igitur modo illi soli prodest suffragium, cui ex intentione offerentis applicatur. Et de hoc præcipue loquimur in assertione ; idque convincit ratio facta, et docet D. Thom., dist. 45, q. 2, art. 4, quæstiunc. 1; et ibi Richard., art. 2, q. 3; Palud., q. 2, art. 2; Suppl. Gab., art. 3, dub. 6. Qui referunt oppositum sensisse Præpositum, qui comparabat suffragium lucernæ, quæ licet ex intentione illuminandi aliquem afferatur, tamen ex consequenti æque illuminat adstantes; sed non erat accommodata comparatio; nam potius hoc suffragium est simile pecuniæ, quæ offertur ad liberandum inclusum in carcere, quæ pro uno oblata, illi prodest et non aliis; et ideo tam D. Thom. quam reliqui Theologi illam sententiam rejiciunt. Imo hac ratione supra dicebamus, opus oblatum omnino pro altero in satisfactionem, etiam ipsi operanti non prodesse ad pœnæ solutionem. Unde e converso, si nulli alteri applicetur ex intentione operantis, illi prodest et non aliis; nam ut ipsi prosit, non requiritur specialis intentio, quia ex natura rei suum est opus. Ut autem quasi alienetur, necessaria est specialis voluntas et intentio formalis vel virtualis. Ex quo etiam constat, si hæc intentio generalis sit ad multos vel ad omnes alicujus status et conditionis, omnibus illis prodesse, minus tamen singulis, quam si pro uno tantum offerretur; quia id, quod donatur, finitum est, et ideo inter plures divisum minus fit in singulis, ut sæpe dictum est. Illa autem divisio fiet aut secundum æqualitatem, aut secundum proportionem, juxta intentionem offerentis; nam est eadem proportionalis ratio.

24. Suffragium illi potissimum directe impetrat cui offerens aliquid impetrare intendit.

[blocks in formation]

est certum multum pendere ex intentione operantis; imo in hoc potissimum differt ab indirecta, quod ad illum dirigitur, cui orans, seu offerens aliquid impetrare intendit. Et ideo certum apud omnes est, orationem magis esse impetratoriam pro his, pro quibus funditur ex intentione orantis, quam pro aliis, quod non solum de orationibus privatis, sed etiam de communibus Ecclesiæ suffragiis sentit Augustinus, lib. de Cura pro mortuis agenda, c. 4, satisque constat ex usu Ecclesiæ; non enim sine causa pro aliquibus in speciali orat. Imo ex natura rei hoc sequi videtur ex ratione orationis; est enim petitio quædam, quæ ad hoc ordinatur, ut voluntas petentis impleatur, et ad hoc habeat suam specialem vim et efficaciam, quam impetrationem vocamus. In hoc ergo est aliqua convenientia inter satisfactionem et impetrationem. In eo vero constituitur ab aliquibus differentia, quod oratio pro multis facta non est minus impetratoria pro singulis, quam si pro eis tantum fieret; quia impetratio non consistit in solutione pretii, quod dividendum sit, sed solum in petitione, quæ innititur liberalitati, vel promissioni Dei, quæ non est minor respectu plurium, quam unius. Ita sentiunt Adrian., Quodlibet. 8, et Palud., d. 4, q. 2, art. 2; Cordub., q. 42 de Indulg. Scot. autem, Quodlibet. 20, putat hoc modo minui efficaciam orationis ad impetrandum singulis. Quæ sententiæ possunt fortasse in concordiam redigi, si prior intelligatur, quando oratio ita fit pro multis, ut distincte et in particulari fiat pro singulis; posterior vero, quando confuse, et generatim tit pro multitudine, juxta ea, quæ breviter dixi superiori tomo, disputatione 79, sect. 12, in fin., et latius, Deo dante, dicam in tomo de Religione, de oratione disputans.

25. Quibus et quomodo suffragium indirecte prosit. Tertius fructus, quem indirectum vocamus, communiter explicatur a Theologis per gaudium, quod in aliis bonis resultat ex bono opere cujuslibet justi, quem fructum possumus objectivum appellare, et de hoc manifestum est nec requirere intentionem operantis, nec minui in singulis, propterea quod multi sint; sed hoc non potest dici suf

fragium, etiam improprie, ut per se constat. Alium ergo fructum indirectum ego considero in operibus justorum cum Adriano et Corduba supra; nam propter illa Deus interdum benefacit eorum sociis, vel amicis, etiam ipsis nihil petentibus vel cogitantibus; et hanc ego voco indirectam impetrationem, quæ non pendet ex intentione operantis, sed est quid concomitans vitam justam et sanctam apud Deum; quia vero hoc non fit sine aliquo merito de congruo, existimo servare aliquam proportionem cum effectu obtinendo, et cum personis, quibus impetrandus est, quia nullum est aliquale meritum, quod non servet aliquam proportionem cum præmio, qualecunque illud sit.

[ocr errors]

26. Possitne satisfactio unius, alleri per superiorem applicari. Quæret vero aliquis an opus satisfactorium unius possit alteri applicari per voluntatem alienam, verbi gratia, superioris. Quidam enim putant id posse fieri, quando voluntas operantis subest alteri, etiamsi ipse operans renuat, vel pro alio of ferat. Quod sentit Paludanus, d. 14, q. 1, n. 8, qui etiam putat mandatum superioris tantum posse, ut, si ipse sit justus, suffragium fructuosum sit, etiamsi subditus exequens sit in statu peccati. Neutrum autem credo verum, et de posteriori quidem puncto sufficiant superius dicta, et videri potest Soto, dist. 45, q. 2, a. 1; de priori vero dicemus fortasse plura in sequentibus disputationibus de Indulgentiis; interim videri potest Cordub., lib. 5 de Indulgent., q. 42, et quæ in simili diximus superiori tomo agentes de applica tione sacrificii Missæ. Tandem inquiri potest, quid fiet de fructu satisfactionis, si verbi gratia, offeratur suffragium pro anima, qua illo non indiget, quia jam est in cœlo, vel illius non est capax, quia est in inferno. Atque eadem quæstio est, si justus faciat opus satisfactorium, cujus ipse non indiget, quia nullius pœnæ est reus, neque alteri applicet. In iis enim et similibus casibus aliqui dicunt, pro Dei arbitrio et voluntate applicari aliis indigentibus. Sed verior responsio est, reponi in thesauro Ecclesiæ. De quo in sequentibus dicemus.

FINIS QUINTE PARTIS HUJUS OPERIS.

ULTIMA PARS HUJUS OPERIS

DISPUTATIO XLIX.

DE POTESTATE CONCEDENDI INDULGENTIAS

ET AN SIT ET QUID SIT INDULGENTIA.

1. Hæc est pars ultima hujus libri, in qua tractandum est de alio modo obtinendi remissionem pœnæ temporalis absque propria satisfactione, vel satispassione ipsius peccato ris, qui est per concessionem indulgentiæ. Qui modus communis est vivis et defunctis, sicut modus subveniendi aliis per suffragia. Differt tamen, quia suffragia offerri possunt et applicari pro aliis per privatam voluntatem et potestatem, indulgentiarum vero concessio publicam potestatem, seu jurisdictionem requirit. Ut igitur a quæstione, an sit indulgentia, initium sumamus, videndum imprimis est, an sit in Ecclesia potestas concedendi indul. gentias; postea vero causas omnes et effectus indulgentiæ, et alia, quæ ad legitimum usum hujus potestatis pertinent, sigillatim declarabo. Prius vero vocis significatio præmittenda est; aliqui enim reprehendunt Theologos eo quod hac voce in bonam partem utantur, id est, ad explicandum legitimum usum alicujus Ecclesiasticæ potestatis, cum in Latina propcietate nimiam quamdam licentiam et facilem permissionem impune agendi contra jus significare soleat.

frequens est apud sanctos Patres, Hieronymum in cap. 4 Daniel.; Cyprianum, lib. de Lapsis; et Tertullianum, lib. de Pudicitia, et alios infra referendos, quos posteriores Doctores et Scholastici imitati sunt. Sic igitur indulgentia, generatim sumpta in bonam partem, dici solet quælibet gratia, seu liberalis concessio, vel debiti remissio, aut etiam justa legis dispensatio; imo aliquando etiam jus, quod benignam aliquam concessionem, seu moderationem continet, indulgentia nominatur, juxta cap. Interfectores, 33, q. 2. In cap. autem Dudum, de Privileg., quodlibet Pontificium privilegium indulgentia nominatur, idemque sumitur ex cap. ult. Ut lite pendente, etc. Leges etiam civiles eadem voce in simili significatione utuntur, ut Bellarminus erudite notavit in principio hujus materiæ. Ex hac vero generali significatione usu Ecclesiæ accommodata est hæc vox ad significandam specialem remissionem pœnæ debitæ pro peccatis jam remissis quoad culpam, quæ fit a pastore Ecclesiæ, habente ad hoc potestatem, juxta cap. Quod autem, de Pœn. et remis., et cap. Indulg., eodem tit., in 6. In hac ergo significatione, voce hac in hac materia utimur, quæ explicando rem ipsam magis innotescet.

SECTIO I.

catorum indulgentias.

2. Vocis indulgentiæ descriptio.- Verumtamen, quamvis hæc vox interdum habeat significationem hanc, sæpius tamen in bonam partem accipitur, et significat honestam seu moderatam alicujus debiti seu pœnæ remissionem ex liberalitate vel misericordia factam; An sit in Ecclesia potestas concedendi fidelibus pecimo Cicero interdum naturalem amorem parentum ad filios indulgentiam appellavit; alibi vero amicitiam mutuam, ac veniam, seu remissionem debitorum, quam sibi invicem homines exhibere debent, dixit esse indulgentiam et benevolentiam, qua humanum genus continetur et conservatur. Hic etiam usus

1. Post remissam culpam potest manere reatus pœnæ temporalis. Sensus quæs

tionis. Sensus hujus quæstionis exposita nominis interpretatione facilis est, nimirum an sit in Ecclesia potestas ad remittendam alicui poenam temporalem debitam pro pec

cato remisso, sine propria satisfactione ejus, cui remittitur, et sine speciali aliquo suffragio aliorum fidelium. Unde in hoc titulo supponitur imprimis illud fidei fundamentum, quod asserit, post remissam culpam per pœnitentiam, sæpe manere reatum pœnæ temporalis; de quo propterea disputare solent Doctores in principio hujus materiæ, ut videre licet in Corduba, lib. 5 de Indulg., q. 2, et Medina, lib. de Indulgentiis, per quinque prima capita. Sed veritas hæc sufficienter a nobis tractata et confirmata est in superioribus, tractando de effectibus pœnitentiæ, et ex dictis etiam de purgatorio et de suffragiis est manifesta. Intelligenda etiam est hæc quæstio de potestate remittendi pœnam temporalem extra sacramentum et sacrificium, licet in hoc cum eis conveniat, quod sit ad modum operis operati, seu (quod idem est) extra meritum et satisfactionem operantis; nam de remissione pœnæ temporalis per applicationem sacramenti, vel oblationem sacrificii, satis est in superioribus dictum. Ex quibus constat, eos qui possunt sacramentum ministrare, vel sacrificium offerre, posse pœnas temporales pro peccatis remissis debitas remittere; verumtamen illa potestas non est per se primo (ut sic dicam) ad remittendam temporalem pœnam, sed ad conficiendum sacramentum, vel offerendum sacrificium, quibus ex Christi promissione talis effectus adjunctus est, sive ille sit secundarius, ut videtur esse in sacramentis, sive primarius, ut in sacrificio. Hic autem inquirimus, an extra sacramenta et sacrificium sit in Ecclesia potestas ad remittendam pœnam temporalem immediate ac per se, per solam relaxationem seu condonationem ipsius pœnæ.

Rationes dubitandi.

[ocr errors]

2. Prima. Confirmatio prima. - Confir matio secunda.Atque ex his colligi potest ratio dubitandi in quæstione proposita. Talis enim potestas ex nullo Scripturæ loco sufficienter colligitur, neque etiam ex antiquo usu Ecclesiæ, neque etiam videtur ipsi Ecclesiæ necessaria; igitur asserenda non est. Prima pars antecedentis probatur; nam duo præcipua sunt testimonia Evangelica, ex quibus solet hæc potestas colligi; neutrum autem est efficax. Unum est illud Joan. 20 : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis etc.; illud autem proprie in rigore intelligitur de remissione, quæ fit in sacramento pœnitentiæ, et ad summum extenditur ad illam, quæ fit

per sacramentum extremæ unctionis, vel etiam per baptismum; nulla ergo potestas remittendi peccata vel pœnas peccatorum extra sacramentum inde colligi potest. Cujus signum est, quia ibi est præcipue sermo de potestate ordinis supra corpus Christi mysticum; potestas autem concedendi indulgentias non pertinet ad potestatem ordinis, ut infra dicemus. Aliud testimonium est Matth. 16 et 18: Quæcunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo, etc. Ibi autem sermo ad litteram est de potestate ligandi per leges, vel censuras, et de potestate remittendi proportionata, scilicet, per absolutionem a censura, vel per dispensationem in lege. Ergo alia potestas remittendi pœnas peccatorum inde colligi non potest. Unde potest hæc pars dupliciter confirmari. Primo, quia in Ecclesia nulla est potestas solvendi, cui non corres. pondeat proportionata potestas ligandi, ut patet ex citatis testimoniis; sed in Ecclesia nulla est potestas ligandi quoad pœnas peccatorum coram Deo debitas; nam illas solus Deus imponit, et taxat; ergo nec est potestas remittendi illas pœnas. Secundo, quia omnis potestas ligandi aut solvendi est ordinis aut jurisdictionis; hæc autem non est potestas ordinis, ut supponimus. Potestas autem jurisdictionis, aut est in foro interiori, et hæc non exercetur nisi medio sacramento pœnitentiæ; unde constat sub illa non comprehendi hanc potestatem dandi indulgentiam. Vel est potestas jurisdictionis in foro contentioso, et hæc etiam spectat ad externum et politicum regimen Ecclesiæ; non ergo extenditur ad internam remissionem pœnarum in foro animæ; relinquitur ergo nullam esse in Ecclesia hujusmodi potestatein, quantum ex Scriptura et ratione in illa fundata colligi potest.

3. Secunda.Quod vero spectat ad Ecclesiæ usum, legimus quidem aliquando pastores Ecclesiæ solitos fuisse indulgere peccatoribus, remittendo eis pœnas temporales. Ad quod etiam induci solet illud 2 ad Cor.2: Nam et ego quod donavi, si quid donari, propter vos in persona Christi. Et nonnulla antiquorum Pontificum decreta, quibus significant se re mittere pœnas pro peccatis debitas. Illa autem omnia non oportet intelligi de remissione pœnarum quæ debentur in divino foro, sed de his tantum quæ debentur in foro Ecclesiæ; nam in hoc sensu loquitar Paulus in citato loco, et in Pontificiis decretis ad hoc significandum sæpe additur illa particula: De

injunctis pœnitentiis, ut videre licet in cap. Cum ex eo, et c. Nostro, de Pœn. et rem., et in Clem. unica de Reliq. et venerat. Sanct. Ratio etiam supra facta id suadere videtur, quia Ecclesia eatenus solvere potest, quatenus ligare; ergo ad summum potest ex his pœnis, quas ipsa injunxit, aliquas remittere, non vero ex his quas injunxit Deus; non est ergo in Ecclesia potestas ad tollendum ipsum reatum talis pœnæ, sed solum ad tollendam obligationem assumendi vel exequendi ponam impositam ab Ecclesiastico judice.

4. Tertia. Tertia pars in principio proposita, nimirum hanc potestatem non esse Ecclesiæ necessariam, ex eo probatur, quod absque hac potestate sunt in Ecclesia alia media sufficientissima ad remissionem harum pœnarum obtinendam, ut constat ex dictis de effectibus sacramentorum, et præsertim pœnitentiæ et extremæ unctionis; item ex dictis de sacrificio Missæ et Ecclesiasticis suffragiis. Ergo præter hæc supervacanea videtur alia potestas. Addere item possumus, per hanc potestatem, si sit, enervari divinam justitiam, et irritas quodammodo fieri purgatorii pœnas, cum earum reatus possit omnino liberaliter per hanc potestatem auferri, et passim id fiet per indulgentiæ plenariæ concessionem. Addunt denique Lutherani hæretici, potestatem hanc repugnare divina, legi et justitiæ. Nam cum Deus sit supremus judex, et ejus voluntas sit efficacissima et immutabilis, nemo potest auferre pœnam, quam Deus ipse pro peccatis statuit.

5. Hæreticorum error. In hac re fuit antiqua hæresis, negans esse in Ecclesia hujusmodi potestatem. Ita docuerunt Waldenses, quos secuti sunt Joannes Wicleph, et Joann. Hus, et Hieronymus de Praga, ut constat ex Concilio Constantiensi, sess. 8 et 19. Sed præcipuus auctor hujus hæresis est Lutherus, qui occasionem sui erroris, et omnium hæresum quas in Ecclesia seminavit, sumpsit ex affectu impugnandi indulgentias et potestatem illas concedendi, quem concepit ex immoderato avaritiæ affectu, ut historiæ passim referunt, et auctores qui contra Lutherum scribunt, Roffens., art. 17 et seq.; Joan. Echius, in Enchiridio, loco 24; Hosius, in Institutionibus, cap. 48; Jacobus Latomus, art. 7 contra Luther.; Lindan., lib. 4 Panopliæ, c. 73; Castro, verb. Indulgent.; et Prateol. Præter hos, Petrus Oxomensis, cujus mentio nem in superioribus fecimus, inter alios errores hunc habuit, Papam non posse alicui

vivo remittere purgatorii pœnam. Quidam etiam Catholici dixerunt, per indulgentias non remitti reatum pœnæ apud Deum, sed solum tolli obligationem exequendi canonicas pœnas, seu injunctas per Ecclesiam. Quod docuit Cajetanus; sed ille non loquitur de potestate, sed de actu; et ideo illa controversia magis spectat ad disputationem de effectu indulgentiæ. Alii denique Catholici dixerunt e contrario, Ecclesiam posse concedere indulgentiam vivis, non autem defunctis; sed hoc etiam spectat ad specialem quæstionem de amplitudine hujus potestatis, et de personis in quas exerceri potest, quæ infra suum locum habebit.

Quæstio resolvitur.

6. Ex Matthæi loco potestas hæc colligitur. Dicendum ergo est, esse in Ecclesia potestatem concedendi indulgentias, per quas remittantur fidelibus poenæ pro peccatis remissis debitæ apud Deum; quam potestatem a Christo Domino Ecclesia accepit. Hæc assertio est de fide, quam supponit Concilium Trident., sess. 21, cap. 9 de Reform., ubi indulgentias, cœlestes thesauros appellat. Clarius vero in sess. 25, in Decreto de Indulg. id docet, cujus initium est: Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesia concessa sit; et infra eos anathemate damnat, qui indulgentias aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant. Solet autem imprimis probari hæc assertio ex citatis verbis Scripturæ, præsertim ex illis, quibus Christus promisit Petro claves regni cœlorum, quarum vim et efficaciam declarans, subdit: Et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cœlis, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis. Quæ verba specialiter intelligenda esse de hac potestate remittendi pœnas temporales per indulgentias, contendit Roffensis supra, et latissime prosequitur Medina, lib. de Indulgentiis, disputatione 5, a c. 15 usque ad 22. Sed omnia quæ adducit, parum efficacia parumque necessaria esse judico; non enim putandum est Christum in illis verbis de hac sola potestate in speciali esse locutum, cum illa generalia sint, et per ea Ecclesiæ primatum Petro, et successoribus ejus Christus promittat; sed illud præsenti instituto sufficit, quod verissimum est, per illam generalem promissionem coœlestem quamdam, et supernaturalem potestatem Petro promissam esse, quæ inter

« PredošláPokračovať »