Obrázky na stránke
PDF
ePub

alios actus hunc etiam concedendi indulgentias complectitur. Et quidem primum horum per se satis manifestum est, quia cum Ecclesiasticæ reipublicæ institutio divinum opus, et Christi Domini proprium fuerit, ejusque fundamentum, post se, Petrum esse voluerit, manifestum est hoc fuisse supernaturale donum. Item, quia, cum clavis sit ad aperiendum et claudendum, et Petro claves regni coelorum singulariter promittantur, manifestum est ei promitti singularem potestatem aperiendi et claudendi regnum cœlorum, qui actus per verba ligandi et solvendi etiam significatur. Hanc autem potestatem supernaturalem esse per se constat, cum et finis et effectus ejus omnem naturalem virtutem excedat; sed de hoc alibi latius, ubi de primatu Petri disputabimus.

7. Quidam colligendi modus. Quod vero sub hac universali potestate indulgentiarum concessio comprehendatur, quidam ex eo colligunt, quod Christus hanc potestatem promisit Petro in præmium suæ confessionis de Christi divinitate; hanc enim vim habent illa verba: Beatus es, Simon Bar Jona, etc., et infra: Et ego dico tibi, etc. Illa enim particula, Et, vim habet causalis, ac si diceret Christus: Ac propterea ego dico tibi, etc. Ergo signum est per illa verba: Quod cunque solveris, etc., non solum esse datam potestatem necessariam ad regimen Ecclesiæ, qualis est potestas dispensandi in lege, vel absolvendi a censuris, sed præterea ampliorem potestatem esse concessam ex merito prioris confessionis, quæ non potest esse alia nisi potestas hæc remittendi poenas per indulgentias; nam potestas remittendi culpas et magis necessaria est Ecclesiæ, et alibi data est, scilicet, Joan. 20. Probatur illatio, quia potestas simpliciter ne cessaria ad regimen communitatis non datur alicui propter aliquam bonam actionem, vel meritum, sed datur ei qui virtutes necessarias ad magistratum recte gerendum obtinet, etiamsi alia merita non habeat; quod si hæc etiam habeat, aliquid ultra potestatem necessariam ex liberalitate seu gratitudine principis concedi solet. Ad hunc ergo modum interpretandum putant aliqui hoc factum Christi respectu Petri.

8. Improbatur. Verumtamen tota hæc collectio parum efficax profecto est. Primo, quia licet magistratus ipse seu potestas necessaria ad gubernandum danda sit ei, qui præditus sit virtutibus necessariis ad tale regi

men, tamen non excluditur quin dari simul possit alicui propter honestas ejus actiones et merita; imo, cæteris paribus, ratio justitiæ distributivæ id postulat; ergo eodem modo potuit Christus promittere primatum Petro in præmium confessionis, etiamsi solum necessariam potestatem ei concederet. Præsertim quia Christus non solum dedit Petro primatum propter virtutes, quibus ad tale munus idoneus effectus erat, sed etiam e converso, ideo ei dedit tales virtutes talemque fidem et dilectionem, ut eum redderet idoneum ministerio, ad quod illum elegerat; ideo ergo ab eo prius postulavit fidei confessionem, ut ostenderet ipsum esse dispositum ad tale munus suo tempore suscipiendum. Sicut etiam, Joan. 20, priusquam Christus hanc promissionem impleret, ostensionem et confessionem eximii amoris ergo seipsum a Petro postulavit, quamvis ipsum pastorale regimen quoad omnia illi intrinseca et necessaria ei esset daturus; igitur ex illa conjectura non recte colligitur, aliquam potestatem ibi fuisse Petro liberaliter promissam, præter eam quæ ad conveniens Ecclesiæ regimen necessaria est. Secundo, quia vel est sermo de potestate necessaria simpliciter, vel de potestate necessaria ad melius esse; si intelligatur priori modo, plures potestates comprehenduntur sub illis verbis, quæ non erant ita simpliciter necessa riæ, sicut est potestas, verbi gratia, dispensandi in voto, vel in matrimonio rato, et similes; ergo quælibet ex his potestatibus dici potest adjuncta huic muneri in præmium confessionis Petri; et ita non recte colligetur potestas concedendi indulgentias; erit enim collectio ex puris particularibus, ut sic dicam, cum ad præmium confessionis sufficiat liberalis concessio alicujus potestatis non necessariæ. Si vero sit sermo de potestate necessaria ad melius esse, etiam hæc potestas concedendi indulgentias potest dici necessa ria ad convenientissimum Ecclesiæ regimen, tum quia confert ad tollendum quoddam impedimentum introitus regni cœlorum; tum etiam quia est valde necessaria hæc potestas ad convenientem dispensationem thesauri, ut infra videbimus; ergo etiam hæc potestas non fuit danda Petro in præmio confes

sionis.

9. Verus colligendi modus indulgentiarum ex illo Matthæi loco.- Et revera ita est, si de primaria ratione dandi hanc potestatem loquamur; sicut enim claves regni cœlorum non sunt institutæ a Christo, et datæ Petro

principaliter propter ejus meritum, sed propter bonum Ecclesiæ, ita hæc potestas concedendi indulgentias non est a Christo instituta vel promissa propter remunerationem Petri principaliter, sed propter Ecclesiæ utilitatem; alioqui non fuisset instituta tanquam perpetuo duratura, sed tanquam speciale aliquod privilegium Petri; igitur sicut totum pastorale munus, totusque primatus Petri per se primo institutus fuit in bonum et utilitatem Ecclesiæ, applicatus vero fuit ad personam Petri ex Christi voluntate, considerata (secundum ordinem executionis) Petri idoneitate et congruitate confessionis ejus, ita omnino sentiendum est de potestate indulgentias concedendi; ergo ex eo quod potestas illa ligandi et solvendi data sit Petro quasi in præmium confessionis suæ, non recte colligitur extendi po. tius ad indulgentiarum concessionem, quam ad alios actus. Quod igitur sub illis verbis comprehendatur hæc potestas, primo ex proprietate et amplitudine ipsorum verborum colligendum est; sunt enim verba universa. lissima, quæ ex vi sua omnem actum includunt, qui ad aperiendum regnum coelorum possit esse accommodatus ; ideoque non solum includit potestatem solvendi a præceptis, vel obligationibus, sed etiam ab omnibus vinculis et impedimentis, quæ nisi tollantur, non potest intrari in regnum cœlorum; ideoque non dicitur: Quemcunque solveris, sed, Quodcunque solveris, id est, quodcunque vinculum vel impedimentum regni cœlorum abstuleris. Merito ergo sub prædicta potestate comprehenditur hic actus remittendi poenas per indulgentias, quia reatus pœnæ temporalis est unum ex impedimentis et vinculis, quæ detinent homines ab ingressu regni colorum. Quam intelligentiam maxime confirmat Ecclesiæ traditio, quæ est optima legum et sacræ Scripturæ interpres; de qua traditione postea videbimus.

10. Medina discursus ad colligendum ex hoc loco indulgentias concedendas. - Huic testimonio adjungitur aliud simile ex Matt. 18, ubi Christus omnibus Apostolis, et in eis omnibus Episcopis dixit fere similia verba: Amen dico vobis, quæcunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo, et quæcunque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo. Sed non obstante hac verborum similitudine, Roffensis supra existimat ibi non esse sermonem de hac potestate, sed tantum de potestate ligaudi et solvendi per censuras Ecclesiasticas, ut præcedentia verba declarant: Si Ec

clesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. At vero Medina hoc reputat inconveniens, quia alias, inquit, potestas concedendi indulgentias soli Petro fuisset a Christo promissa, atque ita Episcopi non haberent potestatem ordinariam indulgentias concedendi, sed ad summum delegatam ex concessione Summi Pontificis, quod reputat inconveniens. Ait ergo, etiam per hæc verba Matth. 18, fuisse hanc potestatem promissam, quamvis non solam, sed etiam potestatem ligandi et solvendi a censuris. Ad hoc autem explicandum considerat tres status correctionis peccatoris. Primus est, quando primum corripitur a fratre, vel omnino privatim, vel coram uno, vel duobus testibus, juxta illud, Corripe illum, etc., ad quem actum nulla specialis potestas a Christo data est, sed tantum explicata illa, quæ naturalis est, quia illa actio privata est, et ad charitatem fraternam spectans. Secundus status est, quando post privatam correctionem peccator non corrigitur, ideoque ad Prælatum defertur, juxta illud: Dic Ecclesiæ. Tertius est, quando subditus post Prælati correctionem adhuc est pertinax et incorrigibilis, ideoque per censuras compellendus, juxta illud: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Hinc ergo colligit duplicem potestatem Ecclesiæ promissam in illo loco. Una est potestas ligandi contumacem peccatorem per censuras, cui correspondet etiam potestas solvendi a tali censura eum, qui a contumacia recedit; quæ potestas certa est, et de illa dicemus late in toto sequenti volumine. Alia potestas est imponendi convenientem pœnitentiam peccatori, qui denunciatus fuit Prælato, et ab eo corripitur, ejusque correctioni obedit; nam illa peccati correctio jam non est mere privata, neque ad solam charitatem pertinet, sed est pastoralis, et ad justitiam instaurandam ordinata, ideoque requirit in Ecclesiastico Prælato potestatem imponendi convenientem pœnam propter præcedentia delicta, etiamsi subditus a peccando desistat. Potestas autem hæc punitiva, potestas ligandi est, cui cum proportione respondere debet potestas solvendi, quæ non est alia nisi potestas remittendi satisfactorias pœnas, qualis est illa quæ per indulgentias exercetur.

11. Hic vero discursus tam longe petitus parum profecto persuadet. Nam imprimis non constat ex vi illius ordinis correctionis fraternæ requiri in Prælato Ecclesiastico specialem potestatem ligandi distinctam, a potestate fe

rendi censuras, ut illi possit subditi peccatum paterne denunciari; nam illa denunciatio præcise sumpta ad correctionem fratris ordinatur, non vero ad punitionem, si ipse obedire et corrigi velit. Unde licet in magistratu seu Prælato ad perfectionem muneris ejus requiratur potestas coercendi et puniendi delicta commissa, etiamsi in posterum emendentur, nihilominus illa potestas non pertinet ad hunc ordinem correctionis, ut sic,sed requirit aliam juridicam notitiam per viam accusationis, vel denunciationis judicialis, vel legitimæ inquisitionis; ergo ex illo secundo statu seu actu correctionis non recte colligitur specialis potestas ligandi ad pœnam, sed solum illa auctoritas, quæ in Prælato in subditum requiritur ad emendationem ejus. Deinde, quamvis concedamus illam potestatem ligandi, cui respondeat proportionata potestas solvendi,non recte inde colligitur indulgentiarum potestas, quia illa potestas ligandi solum erit ad imponendam canonicam seu Ecclesiasticam pœnam pro delicto commisso, quæ per se non tollit reatum pœnæ debitæ apud Deum, nisi quatenus homo per illam pœnam potest ex opere operantis satisfacere apud Deum, si sit in statu digno, sicut posset satisfacere per alia opera pœnalia; nam ad hoc nihil peculiare addet illa pœna a superiore imposita, cum sacramentum non sit; ergo potestas solvendi, cum proportione respondens huic potestati ligandi, ad summum erit potestas remittendi subdito hanc canonicam pœnam, quæ longe diversa est a potestate concedendi indulgentias, ut per se patet.

12. Et confirmatur a simili, nam etiam sacerdotibus data est potestas ligandi, imponendo satisfactorias pœnas in foro pœnitentiæ, cui respondet potestas solvendi proportionata, quæ non est polestas concedendi indulgentias, ut per se constat, sed est potestas mutandi vel auferendi poenam semel impositam, aut certe illam omnino non imponendi, si confessor æquum esse judicaverit; ab ipsa vero pœna debita apud Deum, per se et immediate confessor non solvit, nisi quatenus juxta dispositionem pœnitentis cum culpa ipsa remittitur. Sicut etiam confessor reatum alicujus pœnæ per se non imponit, sed interdum retinet seu non tollit, propter defectum dispositionis pœnitentis. Semper ergo potestas solvendi cum proportione respondet potestati ligandi. Cum ergo, ex dicto loco Matth. 18, ad summum colligatur potestas ligandi ad pœnam canonicam et Ecclesiasticam, qualis for

tasse olim erat pœnitentia publica,solum potest inde colligi potestas remittendi pœnam in foro Ecclesiæ, non vero solvendi a reatu pœnæ coram Deo per indulgentiæ concessionem. Cujus etiam signum est, quia quantumvis peccator alias satisfaciat apud Deum, vel lucretur indulgentias, nihilominus puniri potest ab Ecclesiastico judice hac pœna Ecclesiastica, seu canonica, juxta denunciationem ipsi factam, et meritum culpæ, quia satisfactio apud Deum et apud Ecclesiam sunt diversarum rationum, et una non tollit obligationem alterius; signum ergo est potestatem sic ligandi etiam esse diversæ rationis, ideoque non respondere illi potestatem remittendi reatum pœnæ apud Deum per indulgentias,sed solum remittendi talem pœnam canonicam in foro Ecclesiæ.

Potestatem concedendi indulgentias soli Petro et successoribus ejus immediate fuisse promissam, Matth. 16. Non tamen propterea potestatem hanc esse in Episcopis delegatam. 13. Sentio igitur potestatem concedendi indulgentias soli Petro ejusque successoribus fuisse per se ac immediate promis. sam, Matt. 16. Unde verum etiam censeo, solum Summum Pontificem habere immediate a Christo et ex divino jure hanc potestatem indulgentias concedendi; illi enim soli immediate data est hæc potestas, cui fuit immediate promissa. Item in superioribus ostensum est omnem potestatem jurisdictionis ordinariæ, et perpetuo duraturæ in Ecclesia, soli Petro fuisse immediate commissam, per ipsum vero et successores ejus aliis communicari; ergo a fortiori idem dicendum est de potestate concedendi indulgentias. Atque hoc ipsum colligitur c. Cum ex eo, et c. Nostro, de Poenit. et remiss., ubi Pontifex præscribit et moderatur indulgentias, quas Episcopi vel Archiepiscopi possunt concedere; atque eadem ratione posset Pontifex illam potestatem minuere, vel omnino auferre, si expedire judicaret; eadem est enim ratio, nec magis repugnat juri divino unum quam aliud; ergo signum est potestatem hanc immediate datam esse Pontifici; aliis vero solum juxta communicationem ejus. Neque inde fit potestatem hanc tantum esse delegatam in Episcopis, si proprie loquamur, quia non omnis potestas, quæ per hominem conceditur, delegata est, alias omnis jurisdictio Episcoporum et parochorum esset delegata, cum tamen non ita sit, sed ordinaria, quia conceditur ex vi ali

cujus muneris, cui per se conjuncta est juxta Ecclesiæ institutionem et ordinationem. Ita ergo hæc potestas, prout conceditur Episcopis, est per se conjuncta cum eorum munere, et ex vi illius eis confertur, ideoque non delegata, sed ordinaria dicenda est. Juxta hanc ergo sententiam hæc potestas proprie colligitur ex loco Matth. 16; ex loco autem Matth. 18, per se non colligitur, nisi quatenus posterior locus cum priori conjungitur, et in eo fundatur.

14. Quid ex loco Matth. 18 circa povesta tem hanc probetur.- Dicet vero aliquis, æque universalia esse posteriora illa verba Matth. 18: Quæcunque ligaveritis, et quæcunque solveritis, sicut ea quæ dicta sunt Petro Matth. 16; ergo non est, cur hæc potestas magis ex his verbis quam ex illis colligatur; nos enim fundavimus hanc collectionem in amplitudine et universalitate verborum. Respondetur imprimis, illam singularem promissionem factam Petro Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni cælorum, aperte indicare singularem excellentiam potestatis Petro concessæ ad dispensandas divitias immortalitatis, ut dixit Ambrosius, ser. 66, et Maximus, hom. 5 de S. Petro et Paulo. Et notavit etiam Origenes, hom. 6 in Matth., ponderans singula verba promissionis factæ Petro. Unde ulterius concedo, utraque verba, prout sonant, esse universaliter intelligenda, tamen cum debita proportione juxta circumstantiam loci et sermonis. Illa ergo verba dicta Petro omnem perfectionem Ecclesiasticæ potestatis comprehendunt, quia dicta sunt ad explicandum summum principatum illi promissum in universam Ecclesiam, ut notarunt dicti Patres, et Chrysost., hom. 55 in Matthæum, et Gregor., lib. 4, epist. 32, et Leo Pap.,epist. 84 et 89, et alii frequenter. In loco vero Matt. 18, Christus dixit illa verba occasione eorum, quæ immediate præcesserant: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus: ut enim ostenderet futuram esse in Ecclesia potestatem excommunicandi rebelles, subdit: Quæcunque ligaveritis super terram, etc., ex universali Ecclesiæ potestate ad ligandum et solvendum colligens illum peculiarem actum excommunicandi; atque in hoc sensu verum est, etiam illa verba intelligi de universali clavium potestate. Non explicat autem ibi Christus, apud quem futura sit hæc potestas, sed tantum quod in Ecclesia futura sit. Quomodo autem futura sit, ex alio loco Matthæi colligendum

est. Unde, cum c. 18 in plurali dicitur : Quæcunque ligaveritis super terram, quantum ad potestatem ligandi et solvendi, omnia in universum comprehenduntur, quæ sub talem potestatem cadunt, ita ut tam late pateat signum illud distributivum, Quodcunque, sicut aliud simile, quodcunque, Matth. 16. Quantum vero ad eos, per quos exerceri potest hæc potestas, distributio fit accommoda, ita ut juxta potestatem unicuique concessam, vel participatam, quod unusquisque rite ligaverit, vel solverit super terram, sit ligatum, vel solutum in cœlo. Atque hoc modo potest ex hoc loco probari potestatem concedendi indulgentias esse in Ecclesia seu Prælatis ejus, sive sit immediate a Christo in multis, sive in uno tantum; hoc enim aliunde investigandum est.

In quo loco Evangelii potestatem Matth. 16 promissam, Christus dederit.

15. Dicet aliquis, in his duobus locis nullam potestatem esse a Christo datam, sed promissam tantum, ut manifeste patet ex illis verbis Matth. 16: Tibi dabo, etc., et Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Unde quod subjungitur, Quodcunque ligaveritis, aperte intelligitur, postquam Ecclesiam fundavero et claves dedero. Idemque est sensus similium verborum Matth. 18, nam illa verba, Quæcunque ligaveritis, manifeste referuntur ad tempus, in quo futura erat fundata Ecclesia, et in ea futuri erant sacerdotes et Prælati, quos nondum Christus creaverat, ut per se constat. Imo verba illa, Quæcunque ligaveritis, ex vi suæ significationis non tam sunt promissiva quam prædictiva futuræ potestatis Ecclesiasticæ. Quia vero Christus hic non prædicebat nisi quod erat ipse facturus, ideo verba illa virtualem promissionem continent. Adhuc ergo quærendum restat, ubi fuerit hæc promissio impleta, atque adeo ubi Christus hanc potestatem Ecclesiæ dederit.

16. Quorumdam sententia, Cordub., lib. 5, q. 6.-Improbatur.-Evasio. - Præcluditur.

[blocks in formation]

peccatorum quoad culpam alligata est sacramento pœnitentiæ; pœnæ vero remitti possunt sine infusione gratiæ, et ideo ex vi illius potestatis remitti possunt extra sacramentum pœnitentiæ, per indulgentiarum concessionem. Hæc vero sententia mihi non probatur (ut supra tetigi), scilicet, quia illis verbis proprie instituit Christus sacramentum pœnitentiæ, solumque dedit potestatem ordinis sacerdotalis, quæ ad hoc sacramentum administrandum necessaria est, et consequenter etiam ad reliqua sacramenta, qua consistunt in usu fidelium, quatenus eorum administratio propria est sacerdotum ; potestas autem concedendi indulgentias non spectat ad potestatem ordinis sacerdotalis, neque illam necessario supponit; nam a non sacerdote et haberi et exerceri potest, ut infra dicam. Accedit quod ex discursu illo sequeretur, per potestatem a Christo datam in illo loco posse remitti peccata venialia extra sacramentum pœnitentiæ, quia ad remittendum peccatum veniale quoad culpam, non est per se necessaria gratiæ infusio. Consequens est falsum, tum etiam quia est contra communem usum, et sensum Ecclesiæ; tum etiam quia alias posset quilibet sacerdos peccata venialia tollere extra judicium confessionis, quia respectu venialium Ecclesia non solum non limitavit potestatem ibi datam a Christo omnibus sacerdotibus, sed etiam jurisdictionem necessariam ad hoc concessit; tum denique quia etiam per indulgentias non possunt remitti venialia peccata quoad culpam, ut infra ostendemus. Respondebit aliquis, licet venialia secundum se spectata possint remitti quoad culpam sine infusione gratiæ, nihilominus ex vi talis potestatis non posse remitti sine gratia, quia illa potestas alligata est sacramento pœnitentiæ, et sacramentum non operatur, nisi infundendo gratiam. Sed contra, nam pari ratione dici potest et debet, licet remissio pœnæ per se non requirat gratiæ infusionem, tamen, ut fit per talem potestatem, non fieri sine gratiæ infusione, quia illa potestas alligata est sacramento, quod nihil omnino remittit, nisi prius gratiam infundat. Unde, licet verum sit eo loco datam esse potestatem remittendi peccata quoad culpas et quoad pœnam, non tamen aliter quam in foro sacramentali et judiciali, ideoque ex vi illius potestatis non remittitur poena,nisi vel simul cum culpa per absolutionem sacramentalem, vel per impositionem satisfactionis, quæ sit pars sacramenti.

17. Promissionem illam fuisse impletan Joan. 21.-Vera sententia.-Dico igitur pro missionem illam esse impletam, et potesta tem hanc fuisse a Christo datam, Joan. 21 cum dixit Petro: Pasce oves meas; nullus enim alius locus in Evangelio est, ex quo possit actualis donatio seu collatio hujus potestatis colligi. Ex illo autem optime colligitur in hunc modum. Nam hæc potestas non fuerat a Christo promissa in propria specie (ut sic dicam) seu in particulari, sed sub potestate universali promissa Petro, quando claves coeli et primatus Ecclesiæ illi promissa fuere; ergo tunc impleta fuit illa promissio, quando primatus, et universalis potestas data est Petro; hæc autem data fuit dicto loco Joan. 21, ut nunc supponimus ex universali traditione et consensu Ecclesiæ, et omnium Patrum, et alibi, Deo dante, latius ostendemus; ergo tunc etiam impleta fuit hæc promissio quoad hanc potestatem. Et confirmatur, nam sub illo verbo, Pasce, includitur omnis actus jurisdictionis, qui ad claudendum vel aperiendum regnum cœlorum conferre potest, ut hoc modo donatio sit æqualis promissioni; sed remissio pœnarum per indulgentias est unus ex actibus, quibus aperitur regnum coelorum; ergo ille etiam comprehenditur sub universali munere pascendi oves Christi. Et sane merito, nam ipso usu constat hanc gratiam et favorem indulgentiarum multum conferre ad spi ritualem profectum fidelium, ut melius ac frequentius a peccatorum vinculis liberentur; ergo merito tale beneficium ad spiritualem pastum fidelium pertinere censetur. Denique beneficium principis (ut aiunt) amplissime interpretandum est, quantum et verba principis, et finis concessionis patiuntur, secundum rectam et convenientem rationem; ergo hoc modo interpretanda est hæc Christi concessio. Antecedens tanquam per se decens ac verum, utroque jure receptum est, in c. Quamvis, de Præb., in 6, et 1. Beneficium, ff. de Constitut. princip. Consequentia vero patet, quia hoc beneficium non qualecunque est, sed pertinens ad perfectam Ecclesiæ gubernationem ; quando autem alicui conceditur aliqua potestas, intelligitur concedi ad omnia, quæ vel necessaria sunt, vel valde commoda ad finem talis potestatis, ut alia jura docent, el Doctores in illis exponunt, c. Præterea, de Offic. deleg., 1. 2, ff. de Jurisdict. omn. jud. Ob hanc ergo causam intelligimus non solum

« PredošláPokračovať »