Obrázky na stránke
PDF
ePub

gratiam concedit esse omnino posteriorem natura, et non priorem etiam in genere causæ efficientis, propter rationem dictam, quia talis actus est dispositio præparans ad illam gratiam. De habitu autem voluntatis dicit esse priorem, quia ab illo elicitur active talis actus. Mirum autem est non considerasse idem argumentum procedere de habitu voluntatis, quia contritio non tantum præparat animam ad reeipiendam gratiam, sed etiam eodem modo disponit voluntatem ad recipiendam charitatem, et pœnitentiam infusam habitualem; nam Tridentinum eodem modo de iis loquitur, dicens, ad prædictam dispositionem consequi justificationem per infusionem gratiæ, et donorum, quæ dona sunt virtutes infusæ. Quin potius illa dispositio ita præparat ad gratiam habitualem, ut consequenter præparet ad virtutes, quia illæ virtutes infunduntur, ut proprietates consequentes gratiam, quæ est principalis forma, et ideo dantur commensuratæ illi. Unde etiam novum sumitur argumentum, quia gratia habitualis prius natura infunditur in essentia animæ, quam virtutes dentur voluntati, sicut anima ipsa prius natura creatur, quam ejus potentiæ concreentur; ergo si gratia ipsa est omuino posterior contritionis actu, non potest habitus voluntatis esse prior; loquimur autem de habitu charitatis, et aliarum virtutum, quæ non separantur a gratia; nam habitus fidei, et spei, sicut possunt esse in tempore etiam a gratia separati, ita possunt prius infundi. Ex eis tamen sumi potest proportionale argumentum ; nam quando fides infunditur per primum actum, tanquam per dispositionem præviam, fieri non potest ut ille habitus præcedat in intellectu, et sit principium activum talis actus, propter rationem factam; ergo idem est in omni habitu voluntatis respectu proprii actus.

Actum contritionis non procedere active a

gralia habituali.

8. Explicatur opinio.-Dicendum ergo est actum contritionis non procedere active a gratia habituali, neque ob eam causam vocari posse actum formatum. Hæc est expressa D. Thomæ sententia, 4 p., q. 62, art. 2, ad 3, et 1. 2, q. 109, art. 6, et q. 112, art. 2, et 3 p., q. 86, art. 1. Eamdem tenet Capreolus in 4, d. 14, q. 2, art. 3, ad 1 Henrici; insinuat Bonavent. in 4, d. 17, art. 1, q. 2, et eamdem tenent hoc tempore communiter moderni. Et mihi videtur convinci argumento facto. Quod ita Theologice declaro; nam in auxiliis, vel

XXII.

principiis necessariis ad opera gratiæ, quædam infundit Deus, ut operemur; alia, quia operamur. Quando priori modo infundit, opus est solius gratiæ sine dispositione nostra; quando vero infundit posteriori modo, talis infusio est ex dispositione nostra; et ideo necessario supponit aliam gratiam a qua sit illa dispositio, quia esse non potest ab illa, propter quam efficiendam datur. Exemplum est in prima gratia excitante, quæ nobis datur ut per illam operemur, et ideo impossibile est ut detur propter illud opus, ad quod efficiendum datur, tanquam propter dispositionem. Ac propterea quia illa gratia non supponit aliam priorem, ideo non datur ex dispositione nostra, sed ex sola gratia Dei. At vero gratia habitualis nobis infunditur, quia operati sumus; ergo non datur ut operemur idem opus, propter quod tanquam per dispositionem datur; ergo non infunditur ut principium ejus, sed necessaria est alia prior gratia, quæ non est nisi divina motio, ut expresse docuit D. Thomas citatis locis.

9. Explicatur secundo. Aliter etiam potest in hunc modum explicari et confirmari : Deus enim in illomet instanti quo homo conteritur, infundit gratiam habitualem, respiciens aliquo modo ad contritionem hominis, ut constat ex Scripturis et Conciliis; cum ergo Deus gratiam infundit, vel intelligitur respicere ad contritionem, vel videre illam ut jam ab homine factam, vel ut statim in eodem instanti faciendam, si illi habitualem gratiam infundat. Si primum dicatur, quod est verissimum, evidenter fit contritionem illam non esse factam per ipsammet gratiam habitualem, quia impossibile est Deum videre in aliquo actionem, ut jam factam ab illo, non videndo in eo principium talis actionis. Denique quia utrumque præcedit simpliciter infusionem habitualis gratiæ. Si vero dicatur secundum, id aperte est falsum ; nam sequitur gratiam non infundi propter contritionem tanquam per dispositionem, sed potius infundi, ut habeatur contritio, atque adeo propter illam tanquam propter finem ; sicut auxilium efficax gratiæ excitantis ideo datur, ut homo habeat contritionem, quam Deus prævidet statim habiturum, si ipse conferat tale auxilium; et ideo contritio non est dispositio, sed finis talis auxilii. E contrario vero cum datur hujusmodi augmentum gratiæ propter actum intensiorem, quamvis detur in eodem instanti in quo fit actus intensior, datur tamen propter illum tanquam per dispositio

7

nem et meritum, quia datur per illum non ut faciendum per gratiam augmentatam, sed potius ut jam factum per gratiam remissam cum auxilio; et ideo talis actus non procedit effectiva a gratia aucta, ut sic. Et hæc duo exempla confirmant aperte veritatem.

turque ex Concilio Trid., sess. 6, c. 7, dicente: Hanc dispositionem justificatio ipsa consequitur; descripsit autem dispositionem contritionis, ut supra tactum est. Et similiter canon. 3 ait, neminem sine gratia pœnitere posse, sicut oportet, ut justificationis gratiam 10. Alia ratione probatur assertio. - Ex consequatur: est ergo ibi consecutio et cauquibus etiam sumi potest alia ratio, quia salitas, atque adeo ordo naturæ. Et hæc est nullus actus meritorius procedit effective a ratio hujus assertionis. Nam cum contritio sit termino meriti, seu a forma quam meretur; dispositio ad gratiam, præcedit ordine natucontritio autem, seu ultima dispositio meretur ræ; ergo, ut sic, nondum intelligitur formata; saltem de congruo ipsam gratiam habitualem; quia, ut sic, non est ab homine grato, et ideo et quoad hoc eadem est ratio de merito de ut sic, non est satisfactoria nec meritoria de congruo, vel de condigno, quia utrumque condigno; statim vero in codem instanti insupponitur ante præmium; et ideo neutrum funditur gratia, et incipit ille actus esse hopotest mereri suum principium. Et eadem minis sancti et grati Deo. Ex quo habet causa proportionalis est de dispositione, quæ quamdam moralem nobilitatem, et hoc est etiam supponitur existens ante formam, ad esse formatum; adeo ut de illo in tali statu quam disponit, et præsertim in ea dispositio- jam constituto dicat D. Thom. esse meritone, quæ intrinsece requirit, ut fiat ab ipso, rium de condigno primæ gloriæ, de quo alias. qui disponitur, ut est contritio; et ideo ne- 13. Opinio dicentium actum informem esse cesse est ut supponatur in illo principium effi- attritionem.-Rejicitur.-Dicunt vero aliqui, ciendi talem dispositionem, atque adeo ut illud sit distinctum a forma, ad quam est dispositio; illud ergo principium est auxilium gratiæ, et non ipsamet gratia habitualis. Unde Tridentinum, sess. 9, c. 3, solum requirit gratiam excitantem et adjuvantem, ut eliciamus actus, quibus ad justificationis gratiam recipiendam præparamur. Quid autem sit illa divina motio, et quomodo elevet nostras potentias ad operandum sine habitu, in materia de Gratia explicandum est.

11. Actum contritionis formari gratia per infallibilem illius concomitantiam. - Relinquitur ergo tertius modus informationis actus contritionis a gratia per infallibilem concomitantiam, et conjunctionem talis actus cum tali forma; quam conjunctionem demonstravimus sectione quinta. Et probatur hic modus a sufficienti partium enumeratione. Et quia hoc sufficit, ut actus dicatur formatus, etiamsi physice effective non procedat a gratia; sicut habitus ipsi formantur suo modo per gratiam, et actus etiam virtutum moralium acquisitarum; et in Christo omnia opera formabantur a gratia unionis.

12. Actus contritionis prius natura intelligitur informis, quam formatus.-Hinc vero intelligitur actum contritionis prius natura intelligi informem quam formatum, ut docuit D. Thom., dict. q. 89. a. 1, ad 1 et 2, et 1.2, q. 113. art. 8, ad 2; D. Bonavent., d. 17, p. 1, art. 2, q. 2, ad argumenta; Durandus, q. 1; Soto, d. 14, q. 2, art. 6, et alii statim citandi. Sumi

hunc actum, ut informem in illo priori naturæ, non esse contritionem, sed attritionem. Ita loquuntur cum Scoto Paludanus, d. 17, q. 1, art. 1; Richard., art. 1, q. 1, ad 2; Sot., d. 15, q. 5, art. 6. Sed hoc pertinet ad quæstionem de nomine; et mihi non placet hic modus loquendi, quia contritio, ut contritio, est ultima dispositio extra sacramentum sufficiens; simpliciter enim hæc causalis vera est: Quia homo est contritus, ideo datur illi prima gratia et remissio peccati. Sic enim verum est illud, Cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Ergo ille actus etiam quatenus ordine naturæ antecedit, et est dispositio ad gratiam, est vera contritio. Neque alii auctores afferunt rationem aliquam, ob quam contritio sub hoc conceptu et appellatione contritionis dicat actum, ut jam formatum adveniente gratia, et non potius ipsum actum, qui secum affert gratiam, quia per se et intrinsece talis est, habetque totam perfectionem, quam vox, et metaphora contritionis. indicat. Et hæc sententia est magis consentanea D. Thomæ, dict. q. 89, artic. 4, ad 2; et idem sentit Cano, dicta relect., p. 1; Gabr., d. 17, q., art. 2, in fine, et alii supra citati.

14. Objectio.-Solvitur.-Formatio actuum duplex. -Dicet tandem aliquis: contritio includit dilectionem ; dilectio autem non potest esse informis etiam in signo naturæ, tum quia charitas est forma virtutum, tum etiam quia, qui diligit, diligitur, in quo consistit amicitia, per quam formantur omnia opera

nostra. Respondetur: duplex formatio intelligi potest in nostris actibus: una ex fine ultimo, et quoad hanc est charitas forma omnium virtutum; et ideo secundum hanc habitudinem non potest actus charitatis Dei esse informis, quia immediate per se ipsum tendit in Deum ut ultimum finem. Altera formatio est ex parte suppositi, ex cujus dignitate habent actus morales valorem suum. Et quoad hoc potest actus charitatis prius natura esse informis, quam formatus, quia, ut est dispositio ad justitiam, non est ab homine grato, ut sic, sed ab homine tendente ad gratiam. Qui secundum eamdem rationem consideratus diligitur quidem a Deo aliquo modo, tale beneficium præstante; non tamen perfecte ut amicus, donec sanctificetur per gratiam. Et hoc modo recte D. Thom. in 3, dist. 17, q. 2, art. 4, quæstiunc. 3, ad 2, dicit, eisi charitas sit forma virtutum, ipsam vero gratiam esse formam charitatis.

DISPUTATIO V.

DE ATTRITIONE.

Hæc materia potest brevius expediri, quam præcedens, quia, cognita contritione, facilia sunt omnia quæ ad attritionem pertinent. Et imprimis metaphora vocis jam explicata est; nam cum contritio indicet dolorem perfec tum, attritio in universum significabit omnem dolorem peccati, qui ad illam perfectionem non attingit. Et ita etiam, in communi loquendo, per se notum est dari aliquam attritionem, quia constat dari dolorem aliquem imperfectum. Loquendo autem Theologice, non omnis dolor imperfectus meretur nomen attritionis, sed ille, qui ad gratiam obtinendam deservire possit, quem nos Christianam attritionem vocabimus; et ideo illius ratio explicanda est, et cum contritione conferenda.

SECTIO I.

Quid sit de ratione Christianæ attritionis, et quomodo a contritione differat.

1. Attritionis descriptio ex Tridentino. Primo juxta Tridentinum, sess. 14, c. 4, describenda est hæc attritio, quod sit illa detestatio peccati, quæ hominem ad gratiam suscipiendam disponit, ex se quidem, seu solitarie sumpta, remote et insufficienter, cum sacramento autem sufficienter. Hoc enim totum tribuit Concilium contritioni imperfec

[blocks in formation]

[ocr errors]

3. Secundo infertur, eum dolorem, qui in solo temporali, aut humano motivo fundatur, non mereri in præsenti nomen attritionis, etiamsi Soto, et nonnulli alii Theologi aliter. interdum loquantur. Augustinus vero, lib. de Vera et falsa poenit., c. 2, inutilem dolorem vocat, et sine spe venia; et lib. de Cathechiz. rudib., c. 17, pœnitentiam fictam appellat : quomodo ergo potest esse vera attritio? Atque hoc a fortiori patebit ex sequenti puncto. 4. Dolorem ex humano motivo honesto non esse attritionem. Corollarium tertium. Evasio præcluditur. Attritio debet esse supernaturalis. — Infertur tertio dolorem omnem de peccato pure naturalem, quantumvis honestum, non attingere gradum attritionis; et quod idem est, sequitur attritionem esse debere actum supernaturalem. Hæc assertio est contra nonnullos Theologos asserentes altritionem esse actum mere naturalem, qui viribus liberi arbitrii sine auxilio gratiæ ficri potest. Et quoniam certum est aliquem actum pœnitentiæ imperfectæ posse esse naturalem, non oportet de illo contendere, an vocandus sit attritio, necne; nam erit quæstio solum de usu vocis quæstio autem de re erit, an talis actus possit esse sufficiens dispositio ad gratiam, saltem cum sacramento. Et hoc sensu tenuit illam opinionem Soto in 4, d. 17, q. 2, art. 5, et lib. 2 de Natur. et grat., c. 14 et 15; et idem sentit Cano, dicta relect. de Poenit. Imo aliqui existimant contritionem, quam naturalem vocant, quia est dolor de peccatis ex amore Dei naturali, posse aliquando esse sufficientem dispositionem ad gratiam, etiam extra sacramentum, ut late Cordub., lib. 1, quæst. 2, opin. 4. Sed hoc posterius examinabimus infra, disp. 8, est enim sine dubio falsum. Opinio etiam illa Soli semper mihi valde displicuit. Quam ex professo improbavi, disp. 18, sect. 3, tom. 3. Summa omnium rationum est, quia Concilia omnia, quæ de gra· tia tractant, præsertim Arausic. II, Milevit. et

Trident. semper requirunt ad gratiam dispositionem supernaturalem, et ab auxilio gratiæ profectam. Et expressius Tridentinum, sess. 14, c. 4, distinguens contritionem perfectam, quæ interdum charitate formatur, absque reali susceptione sacramenti, et imperfectam, quæ cum sacramento sufficit, et utramque dicit esse donum Spiritus Sancti; et sess. 6, ad omnem pœnitentiam, quæ ad justificationem sufficit, etiam cum baptismo requirit gratiam Dei excitantem et adjuvantem. Augustinus etiam, de Vera et falsa po nitent., c. 2, ait, pœnitentiam, quæ non est ex fide, essc inutilem, significans debere esse aliquo modo supernaturalem. Nec satis est dicere, quod debet esse supernaturalis ex parte intellectus tantum; nam si in intellectu est necessaria supernaturalis dispositio cum sacramento, cur non multo magis in voluntate? Quin potius idem Augustinus sæpissime, et omnes Patres, qui postea illum secuti sunt, generalem regulam statuunt, illum scilicet actum, qui non fit ex gratia, sed ex mera natura, per se nihil conferre ad pietatem, id est, ad salutem supernaturalem. Multum autem conferret, si per se esset sufficiens dispositio etiam cum sacramento. Denique ratio illa generalis, quod dispositio debet esse proportionata formæ, etiam intra sacramentum locum habet; cum ergo gratia infundenda, sit forma supernaturalis, etiam dispositio debet esse supernaturalis. Itaque certam esse existimo partem hanc, quam satis insinuavit D. Thomas, bac quæst. 85, art. 5, ad 3, ubi docet omnem veram pœnitentiam esse donum Dei et Spiritus Sancti. Idem Alers., 4 part., quæst. 44, memb. 1; et Bonaventura in 4, dist. 17, art. 2, quæst. 2, ubi hoc sensu dicunt, attritionem esse ex gratia gratis data, per quam vocem auxilium significant, quia datur etiam ante gratiam gratum facientem. Et eodem modo loquitur Alens., 4 part., g. 17. Ex hac ergo veritate recte colligimus, attritionem, de qua hic agimus, quam Christianam appellavimus, esse actum supernaturalem; nam pœnitentia mere naturalis, ut supra etiam dixi, potius philosophica dici potest, quam Christiana.

5. Attritionem debere includere propositum non peccandi.-Corol. 4.-Quarto, infertur ex dicto principio, attritionem esse debere detestationem ita efficacem, ut vel formaliter, vel virtute includat propositum non peccandi de cætero. ita ut simpliciter avertat voluntatem ab affectu peccandi. Non desunt quidem

Theologi qui aliter loquantur; nam Cajet., tom. 1 Opuscul., tract. 4, quæst. 1, et tract. 5, et Navarrus in Summ., c. 1, n. 33 et 34, Cano in dicta relect., distinguunt duplicem attritionem, unam efficacem, aliam inefficacem per velleitatem non peccandi, quam ipsemet Cajetanus attritionem impænitentium appellat, quod additum destruit in tali actu veram rationem pœnitentiæ, et consequenter etiam rationem attritionis. Unde non est nobis cum his auctoribus dissensio in re quoad hanc partem, nam ipsi plane fatentur illum motum inefficacem non esse sufficientem dispositionem ad gratiam etiam cum sacramento; quamvis Cano contendat sufficere ad substantiam sacramenti pœnitentiæ, quod etiam est falsum; sed de hoc infra. Itaque loquendo de attritione, quæ est dispositio, et quæ solum meretur nomen attritionis, certum est debere esse actum efficacem et includentem dictum propositum, ut probavi late in citato loco de Baptismo, et infra iterum dicendum erit. Et satis expresse docuit Tridentinum. Et ratio est clara, quia talis attritio debet saltem tollere obicem, qui positus est per affectum peccati, et moraliter manet, quandiu efficaciter non retractatur.

Differentia inter attritionem et contritionem.

6. Attritio non differt a contritione in intensione, vel duratione. Hæc autem omnia, quæ diximus, communia sunt attritioni cum contritione, ut ex dictis patet, et ideo ad eas distinguendas, et concludendam aliquam descriptionem attritionis in communi, addendum est, attritionem esse efficacem detestationem peccati ex aliquo motivo supernaturali, quod non sit Deus ipse, qualenus est summum bonum, a quo peccatum avertit. Non possumus enim communem rationem attritionis, nisi per hanc negationem explicare, neque aliter declarare differentiam essentialem inter illam, et contritionem proprie dictam, de qua disseruimus disputatione præcedente. Neque etiam possunt satis distingui per solas accidentales differentias, ut multi Theologi illas distinguunt; quod patebit facile, si per illas breviter discurramus. Primum enim distinguuntur in intensione, vel dura tione, ut Scotus vult, et Paludano non displicet, d. 17, q. 1, art. 5, concl. 3. Satis vero nos supra ostendimus nullam intensionem, vel durationem esse de ratione contritionis, et idem est de attritione propter easdem rationes ibi factas; unde in hoc potius conveniunt.

7. Neque in sola acceptatione divina. • que per respectum ad auxilium.-Neque etiam distinguuntur ex sola acceptatione divina, ut Cajetanus indicat; quia nec contritio habet esse contritionis ab illa acceptatione, ut supra ostendi, nec attritio semper excludit illam ac ceptationem; nam in sacramento etiam acceptatur, ut sufficiens dispositio, et extra sacramentum acceptatur saltem ut remota; quod vero tunc non acceptetur ut proxima, non constituit illam in esse attritionis, sed potius quia est tantum attritio, ideo ex se magis acceptabilis non est. Neque etiam distinguuntur sufficienter ex respectu ad auxilium, ut indicat Cajetanus; nam ut dixi, tam est necessarium anxilium gratiæ ad attritionem, quam ad contritionem. Quod vero auxilium ad contritionem aliud sit, et majus, supponit distinctionem in ipsis actibus; nam unicuique datur auxilium proportionatum ; illa autem differentia, quæ supponitur, essentialis est, non accidentalis.

Ne- tum, eo quod ejus attritio gratia formatur. Quæ locutio supponere videtur, illum dolorem gratia formatum esse contritionem. Sed hæc est impropria, et extrinseca denominatio contritionis, magis sumpta ex similitudine effectus, vel ex dignitate subjecti, quam ex intrinseca differentia, et perfectione attritionis, quæ non mutatur neque augetur propter gratiam additam subjecto; et per illam differt a propria contritione, quam differentiam nunc investigamus. Quæ non etiam explicatur satis per universalitatem formalem, seu sumptam ex formali distributione objectiva peccatorum, nam hoc modo contritio potest esse interdum non universalis, ut ex proxime dictis in ultima sectione præcedentis disp. constat, et attritio potest sæpe habere illam universalitatem, ut quando quis propter gehennæ metum formaliter omnia peccata commissa detestatur. Denique non satis exponitur hoc discrimen per ordinem ad peccata confuse, aut distincte recogitata, ut Cajetanus indicavit; quia, ut etiam ostendimus, sine illa expressa recogitatione potest esse vera contritio, et cum illa fieri potest ut sit sola attritio. Nam post quamcun . que recogitationem potest homo ex metu, aut alio simili motivo omnia peccata distincte proposita detestari. Relinquitur ergo hanc differentiam propriam et essentialem sumendam esse ex motivis. Et quia contritio est quidam actus specificus, cujus motivum jam declaravimus, ideo ex hac parte possumus distinctionem hanc per positivam et propriam differentiam designare. Attritio vero est quid confusum, et genericum, ut ex sequenti sectione constabit; et inter varias attritiones non possumus propriam convenientiam declarare, nisi per dictam negationem, scilicet, quod non attingat perfectissimum motivum contritionis, sed in alio inferiori nituntur. Et ideo per hanc negationem explicuimus differentiam inter attritionem in communi, et contritionem.

8. Neque ex informatione gratiæ. - Rursus non satis distinguuntur ex informatione gratiæ, scilicet, ut contritio dicatur omnis dolor gratia formatus, attritio vero, quandiu non formatur per gratiam; quanquam Palud., d. 17, q. 1, art. 1, concl. 3, et Soto, 1. 2 de Nat. et grat., c. 14, in fine, et Ruard., a. 3 contr. Lut., ita loquantur; imo et interdum D. Thom., ut videre licet, q. 28 de Verit., art. 8. Tamen supra ostendi contritionem, etiam prius natura quam formetur per gratiam, esse veram contritionem; attritio autem idem actus manet, etiamsi in subjecto gratia infundatur; semperque differt a vera contritione, et hanc differentiam quærimus; ergo non satis sumitur ex actuali informatione gratiæ. Dico, actuali, quia si potestative, vel secundum dignitatem actus loquamur, recte dicemus, eum actum, qui semper postulat informationem, et conjunctionem cum gratia, esse contritionem ; qui vero hanc dignitatem non habet, esse attritionem, si reliqua habeat, quæ dicta sunt. Hæc autem differentia non est diversa ab illa, quam in principio supposuimus, et sumitur in ordine ad effecta, versaturque inter hos aclus in ratione dispositionum. Supponit tamen inter eos differentiam quoad se, et hanc inquirimus.

[ocr errors]

9. Attritio non differt a contritione in universalitate. Neque per ordinem ad peccata distincle, vel confuse recitata. - Essentialem differentiam sumendam esse ex motivis. Sclet quidem, vulgari modo loquendo, dici hominem fieri ex attrito contritum per sacramen

10. Alia differentia negativa inter attritionem et contritionem. Atque hinc sequitur alia etiam differentia negativa, scilicet, quod contritio ex propria ratione includit formaliter, vel virtute, dilectionem Dei super omnia, attritio vero minime, et inde habet ut non sit ex se sufficiens dispositio; et ideo etiam ab Augustino, de Vera et falsa pœnit., cap. 17, contritio appellatur conversio; attritio, versio tantum. Et inde etiam est, ut propria contritio sit actus a charitate elicitus; attritio vero semper est ab alia infe

« PredošláPokračovať »