Obrázky na stránke
PDF
ePub

R. P. FRANCISCI

SUAREZ

E SOCIETATE JESU

OPERA OMNIA.

TOMUS VIGESIMUS SECUNDUS COMPLECTENS

COMMENTARIA IN TERTIAM PARTEM D. THOMÆ, A QUÆSTIONE LXXXIV USQUE AD FINEM, IT DISPUTATIONES DE VIRTUTE POENITENTIÆ, DE CLAVIBUS, DE SACRAMENTIS POENITENTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS,

DE PURGATORIO, SUFFRAGIIS ET INDULGENTIIS.

CUN INDICIBUS NECESSAR1is.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

INNUMERIS VETERUM EDITIONUM MENDIS EXPURGATA, ADNOTATIONIBUSQUE

IN ULTIMUM TOMUM RELEGATIS ILLUSTRATA,

[merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

BX 890 .54 1856

55-188657

AD LECTOREM.

Possem, benigne lector, multa oratione uli, qua me vellem excusatum, quod tamdiu intermisi meos in tertiam partem D). Thomæ Commentarios, reliquam de Sacramentis tractationem persequendo, quam sanctus Doctor felici morte præventus, non absolvit. Neque vero me deficerent rationes, quibus crederem a me libi satisfactum iri, quibusque adductus intelligeres, non mihi voluntatem, sed opportunitatem defuisse. Verum tibi molestus esse nolo, varias occasiones recensendo natas e rebus domesticis ac privatis, que fortasse mihi impedimento esse potuerunt. Unum illud non omitto, hujus materiæ gravitatem et amplitudinem tantam esse, ut ca sola mihi posset tam diuturnas moras interponere, adeo ut putem, non tam meam cunctationem excusationibus indigere, quam meam festinationem in rebus adeo gravibus evulgandis, præsertim cum me aliæ juxta graves occupationes retardarent. Quare in hac re duntaxat oro, quæsoque lectorem, ut meum studium communi utilitati consulendi, boni consulat, et si quam festinandi temeritatem me senserit incurrisse, eam quia rei communis causa suscepta est, modeste patiatur.

De hoc vero libro nihil novi habeo, quod seorsim moneam: in eo namque eamdem methodum, rationemque doctrinæ teneo, quam in cæteris. Solum adverto, quod attinet ad Commentarios in D. Thom., cum illos hactenus persecutus fuerim usque ad id, quod sanctus Doctor de hoc Pænitentiæ sacramento in Summa scriptum reliquit, non tamen libuisse eos ulterius producere, illustrando id, quod in quarlo Sententiarum de eadem materia scripsit, tum quia neque gravitatis neque auctoritatis tante est, ut cum Summa exæquetur ; tum etiam quia non servat eum ordinem, modumque doctrinæ, ad quem interpre:is labor se tolum debeat referre, et conformare. Unde satius visum est, omissis Commentariis, quidquid hujus operis reliquum erat, nostris disputationibus includere, quo etiam pulavi et facilitati operis et brevitali doctrinæ masime consulendum.

Quamvis, ut fatear ingenue, brevitas in hoc opere tanta esse non potuit, quantam ferebat animus; nam præterquam quod continet bonam partem multæ speculationis plenam, gravibusque fætam quæstionibus, quarum singulæ sine assidua commenta tione nequeunt pro dignitate expediri, complectitur præterea multo plures difficultates ad mores pertinentes, in quibus mirum est, quam sit difficile brevitatem sectari, si perinde ac res postulat, graviter ac utiliter tractandae sunt. Imprimis enim opus est, principia communia plenius illustrare, ut doctrina scientia videatur, non historia : deinde æque necessarium est, ad nonnulla particularia descendere, ne tractatio sua illa communitate contenta, minoris sit utilitatis; nam, ut inquit Aristoteles, utilitas doctrinæ moralis sita est in universalibus ad particularia deducendis, et particularibus ad universalia revocandis. Et plerumque homines non sunt suopte ingenio satis instructi ad generalia principia singularibus casibus applicanda, nisi in libris inveniant cerlas regulas, a quibàs tanquam manu deducantur. Accedit, quod ad Dociorein Theologum spectat, aliquando in hujusmodi maleriis ultra suos terminos evagari, et Doctoris Canonici munus exercere, difficillima juris loca suis momentis expendendo ; qua etiam in re curavimus diligenter, ne quis nostram operam desideraret,

« PredošláPokračovať »