Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

Et quos præcipuè fugiam, properabo fateri,
Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,
Græcam urbem: quamvis quota portio fæcis Achai?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est pictâ lupa barbara mitrâ.
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic altâ Sicyone, ast hic Amydone relictâ,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo

[ocr errors]
[ocr errors]

Esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos :
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

Promptus et Isæo torrentior. Ede, quid illum

Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.

60

65

70

any chance.

75

Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec Thrax,
Qui sumpsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit fultusque toro meliore recumbet
Advectus Romam, quo pruna et cottana vento?
Usque adeò nihil est, quòd nostra infantia cœlum
Hausit Aventinum baccâ nutrita Sabinâ?
Quid, quòd adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis?—
Hæc eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur.-

:

1

Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illîc
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo.
Natio comoda est. Rides? meliore cachinno
Concutitur flet, si lacrymas conspexit amici,
Nec dolet igniculum brumæ si tempore poscas,
Accipit endromiden: si dixeris, æstuo, sudat.
Non sumus ergò pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus.—
Scire volunt secreta domûs atque inde timeri.
Et quoniam cœpit Græcorum mentio, transi

80

85

90

95

ades

100

[ocr errors]

السلام

fase

Gymnasia, atque audi facinus majoris abollæ.
Stoïcus occidit Baream, delator amicum,
Discipulumque senex, ripâ nutritus in illâ,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. ~~~
Non est Romano cuiquam locus hîc, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimarchus,
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum.
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,
Limine submoveor: perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porrò officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hîc meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum prætor lictorem impellat, et ire
Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?—
Da testem Romæ tam sanctum, quàm fuit hospes
Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam:
Protenus ad censum, de moribus ultima fiet
Quæstio. Quot pascit servos? quot possidet agri
Jugera? quàm multâ magnâque paropside cœnat?
Quantum quisque suâ nummorum servat in arcâ,
Tantum habet et fidei.
Et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dîs ignoscentibus ipsis.
Quid, quòd materiam præbet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si fœda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est, et ruptâ calceus alter
Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum

Jures licet et Samothracum

Atque recens linum ostendit non una cicatrix ?

a

105

110

115

120

125

130

135

a shame

Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quàm quòd ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic
Lenonum pueri quocunque in fornice nati.
Hîc plaudat nitidi præconis filius inter
Pinnirapi cultos juvenes, juvenesque lanistæ.
Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
Quis gener hîc placuit censu minor, atque puellæ
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur hæres ?
Quando in consilio est ædilibus? Agmine facto
Debuerant olim tenues migrâsse Quirites.
Haud facilè emergunt, quorum virtutibus obstat

140

145

Contentusque illîc veneto duroque culullo.

Pars magna Italiæ est, si verum admittimus, in quâ

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

the y

Plurimus hîc æger moritur vigilando: sed illum
Languorem peperit cibus imperfectus, et hærens
Ardenti stomacho. Nam quæ meritoria somnum
Admittunt? Magnis opibus dormitur in Urbe:
* Indè caput morbi. Rhedarum transitus arcto
Vicorum in flexu, et stantis convicia mandra
Eripient somnum Druso, vitulisque marinis.
Si vocat officium, turbâ cedente vehetur
Dives, et ingenti curret super ora Liburno,
Atque obiter leget, aut scribet, vel dormiet intus;
Namque facit somnum clausâ lectica fenestrâ
Antè tamen veniet: nobis properantibus obstat
Unda prior: magno populus premit agmine lumbos,
Qui sequitur. Ferit hic cubito, ferit assere duro
Alter; at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto, plantâ mox undique magnâ
Calcor, et in digito clavus mihi militis hæret.

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo?

[ocr errors]

Servulus infelix, et cursu ventilat ignem.
Scinduntur tunicæ sartæ modò longa coruscat

day Sarraco veniente abies, atque altera pinum


[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »