Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cras bibet Albanis aliquid de montibus, aut de
Setinis, cujus patriam titulumque senectus
Delevit multâ veteris fuligine testæ ;

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassî natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas, et inæquales beryllo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum ;
Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.
Da veniam præclara illîc laudatur iaspis.
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vaginæ fronte solebat
Ponere zelotypo juvenis prælatus Iarbæ.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quatuor, ac jam
Quassatum, et rupto poscentem sulfura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque ;
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis.

Non eadem vobis poni modò vina querebar :
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gætulus dabit aut nigri manus ossea Mauri,
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,
Clivosæ veheris dum per monumenta Latinæ.
Flos Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus,
Quàm fuit et Tulli census pugnacis, et Anci,
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum

35

40

45

50

55

Frivola. Quod quum ita sit, tu Gætulum Ganymedem

Respice, quum sities. Nescit tot millibus emptus

60

Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas

Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?

Quando vocatus adest calidæ gelidæque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti,

Quòdque aliquid poscas, et quòd se stante recumbas.
Maxima quæque domus servis est plena superbis.
Ecce alius quanto porrexit murmure panem
Vix fractum, solidæ jam mucida frusta farinæ,
Quæ genuinum agitent, non admittentia morsum !
Sed tener, et niveus, mollique siligine factus
Servatur domino: dextram cohibere memento.
Salva sit artocopi reverentia. Finge tamen te
Improbulum; superest illîc, qui ponere cogat.
Vis tu consuetis audax conviva canistris
Impleri, panisque tui novisse colorem?

Scilicet hoc fuerat, propter quod, sæpè relictâ

65

70

75

Conjuge, per montem adversum, gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret sævâ quum grandine vernus

Jupiter, et multo stillaret pænula nimbo!

Adspice, quàm longo distendat pectore lancem,

80

Quæ fertur domino, squilla, et quibus undique septa

Asparagis, quâ despiciat convivia caudâ,

Quum venit excelsi manibus sublata ministri.

Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo

Ponitur, exiguâ feralis cœna patellâ.

85

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui
Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit

Laternam. Illud enim vestris datur alveolis, quod
Canna Micipsarum prorâ subvexit acutâ ;

Propter quod Romæ cum Bocchare nemo lavatur,
Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros.
Mullus erit domino, quem misit Corsica, vel quem
Tauromenitanæ rupes, quando omne peractum est
Et jam defecit nostrum mare, dum gula sævit,
Retibus assiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergò focum provincia: sumitur illinc
Quod captator emat Lenas, Aurelia vendat.
Virroni muræna datur, quæ maxima venit
Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster,
Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas,
Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
Vos anguilla manet longæ cognata colubræ,
Aut glacie adspersus maculis Tiberinus, et ipse
Vernula riparum pinguis torrente cloacâ,
Et solitus mediæ cryptam penetrare Suburæ.

Ipsi pauca velim, facilem si præbeat aurem.
Nemo petit, modicis quæ mittebantur amicis
A Senecâ, quæ Piso bonus, quæ Cotta solebat
Largiri; namque et titulis et fascibus olim
Major habebatur donandi gloria: solum
Poscimus, ut cœnes civiliter.

Hoc face, et esto,

Esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.

[blocks in formation]

Anseris ante ipsum magni jecur, anseribus par

Altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
Fumat aper post hunc tradentur tubera, si ver
Tunc erit, et facient optata tonitrua cœnas

115

Majores. Tibi habe frumentum, Alledius inquit,
O Libye; disjunge boves, dum tubera mittas!

Structorem interea, ne qua indignatio desit,

120

Saltantem spectes, et chironomonta volanti
Cultello, donec peragat dictata magistri
Omnia: nec minimo sanè discrimine refert,
Quo gestu lepores, et quo gallina secetur.
Duceris plantâ, velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponêre forìs, si quid tentaveris unquam
Hiscere, tanquam habeas tria nomina.
Virro tibi, sumitque tuis contacta labellis
Pocula? quis vestrûm temerarius usque adeò, quis
Perditus, ut dicat regi, Bibe? Plurima sunt, quæ
Non audent homines pertusâ dicere lænâ.
Quadringenta tibi si quis deus, aut similis dîs,

Quando propinat

125

130

Et melior fatis donaret; homuncio, quantus

Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus!

Da Trebio pone ad Trebium! Vis, frater, ab ipsis

135

Ilibus? O nummi, vobis hunc præstat honorem,

Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex
Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aulâ
Luserit Æneas, nec filia dulcior illo.

Jucundum et carum sterilis facit uxor amicum.

140

Sed tua nunc Mycale pariat licet, et pueros tres
In gremium patris fundat simul: ipse loquaci
Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit
Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum,
Ad mensam quoties parasitus venerit infans.

145

Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino; sed qualem Claudius edit
Ante illum uxoris, post quem nil ampliùs edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa jubebit
Poma dari, quorum solo pascaris odore;
Qualia perpetuus Phæacum autumnus habebat,
Credere quæ possis subrepta sororibus Afris.
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit,
Qui tegitur parmâ et galeâ, metuensque flagelli
Discit ab hirsutâ jaculum torquere capellâ.

Forsitan impensæ Virronem parcere credas.
Hoc agit, ut doleas : nam quæ comœdia, mimus
Quis melior plorante gulâ? Ergò omnia fiunt,
Si nescis, ut per lacrymas effundere bilem
Cogaris, pressoque diù stridere molari.
Tu tibi liber homo et regis conviva videris :
Captum te nidore suæ putat ille culinæ :

150

155

160

Nec malè conjectat. Quis enim tam nudus, ut illum
Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum

Vel nodus tantùm, et signum de paupere loro?
Spes bene cœnandi vos decipit. Ecce dabit jam
Semesum leporem, atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos jam veniet minor altilis. Indè parato,
Intactoque oinnes, et stricto pane tacetis.
Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes. Pulsandum vertice raso
Præbebis quandoque caput, nec aura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

165

170

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA VI.

CREDO pudicitiam Saturno rege moratam
In terris, visamque diù, quum frigida parvas
Præberet spelunca domos, ignemque, laremque,
Et pecus, et dominos communi clauderet umbrâ ;
Silvestrem montana torum quum sterneret uxor
Frondibus et culmo, vicinarumque ferarum
Pellibus; haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos;
Sed potanda ferens infantilus ubera magnis,
Et sæpè horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo coloque recenti
Vivebant homines, qui rupto robore nati,
Compositive luto, nullos habuêre parentes.

5

10

Multa pudicitiæ veteris vestigia forsan,

Aut aliqua exstiterint, et sub Jove; sed Jove nondum

15

Barbato, nondum Græcis jurare paratis

Per caput alterius, quum furem nemo timeret

Caulibus, aut pomis, et aperto viveret horto.
Paulatim deinde ad superos Astræa recessit
Hâc comite, atque duæ pariter fugêre sorores.
Antiquum et vetus est, alienum, Postume, lectum
Concutere, atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit ætas:
Viderunt primos argentea sæcula machos.

20

« PredošláPokračovať »