Obrázky na stránke
PDF
ePub

Conventum tamen, et pactum, et sponsalia, nostrâ
Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
Pecteris, et digito pignus fortasse dedisti.
Certè sanus eras! Uxorem, Postume, ducis?
Dic, quâ Tisiphone, quibus exagitâre colubris?
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
Quum pateant altæ caligantesque fenestræ,
Quum tibi vicinum se præbeat Æmilius pons?—
Sed placet Ursidio lex Julia: tollere dulcem
Cogitat hæredem cariturus turture magno,
Mullorumque jubis, et captatore macello.
Quid fieri non posse putes, si jungitur ulla
Ursidio? si machorum notissimus olim
Stulta maritali jam porrigit ora capistro,
Quem toties texit perituri cista Latini ?

25

30

35

Quid? quòd et antiquis uxor de moribus illi

40

Quæritur. O medici, mediam pertundite venam !
Delicias hominis! Tarpeium limen adora

Pronus, et auratam Junoni cæde juvencam,
Si tibi contigerit capitis matrona pudici.
Paucæ adeò Cereris vittas contingere dignæ,

45

Quarum non timeat pater oscula. Necte coronam

Postibus, et densos per limina tende corymbos.
Unus Iberinæ vir sufficit? Ociùs illud

Extorquebis, ut hæc oculo contenta sit uno.

Magna tamen fama est cujusdam rure paterno

50

Viventis. Vivat Gabiis, ut vixit in agro;

Vivat Fidenis! Et agello cedo paterno:

Quis tamen affirmat, nil actum in montibus, aut in
Speluncis? Adeò senuerunt Jupiter et Mars?
Porticibusne tibi monstratur fœmina voto
Digna tuo? Cuneis an habent spectacula totis,
Quod securus ames, quodque inde excerpere possis ?-
Accipis uxorem, de quâ citharœdus Echion
Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.
Longa per angustos figamus pulpita vicos:
Ornentur postes, et grandi janua lauro,
Ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
Nobilis Euryalum mirmillonem exprimat infans.
Nupta senatori comitata est Hippia ludium
Ad Pharon, et Nilum, famosaque mœnia Lagi,
Prodigia et mores Urbis damnante Canopo.
Immemor illa domûs, et conjugis, atque sororis,
Nil patriæ indulsit; plorantesque improba natos,

55

30

65

Utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit.
Sed quanquam in magnis opibus, plumâque paternâ,
Et segmentatis dormîsset parvula cunis,
Contempsit pelagus: famam contempserat olim,
Cujus apud molles minima est jactura cathedras.
Tyrrhenos igitur fluctus latèque sonantem
Pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
Mutandum toties esset mare. Justa pericli

70

75

Si ratio est et honesta; timent, pavidoque gelantur
Pectore, nec tremulis possunt insistere plantis:
Fortem animum præstant rebus, quas turpiter audent.
Si jubeat conjux, durum est conscendere navim;
Tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aër.

80

Quæ machum sequitur, stomacho valet. Illa maritum
Convomit hæc inter nautas et prandet, et errat
Per puppem, et duros gaudet tractare rudentes.

Quâ tamen exarsit formâ, quâ capta juventâ est
Hippia? quid vidit, propter quod ludia dici
Sustinuit? nam Sergiolus jam radere guttur
Cœperat, et secto requiem sperare lacerto.
Præterea multa in facie deformia; sicut
Attritus galeâ, mediisque in naribus ingens
Gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli.
Sed gladiator erat: facit hoc illos Hyacinthos;
Hoc pueris, patriæque, hoc prætulit illa sorori

Atque viro. Ferrum est, quod amant. Hic Sergius idem
Acceptâ rude cœpisset Veiento videri.—

Hippomanes carmenque loquar, coctumque venenum
Privignoque datum? Faciunt graviora coactæ
Imperio sexûs, minimùmque libidine peccant.
Optima sed quare Cesennia, teste marito?

85

90

95

Bis quingenta dedit; tanti vocat ille pudicam,

100

Nec Veneris pharetris macer est, aut lampade fervet :

Indè faces ardent; veniunt a dote sagittæ.
Libertas emitur: coràm licet innuat atque

Rescribat, vidua est, locuples quæ nupsit avaro.
Cur desiderio Bibulæ Sertorius ardet?

105

Si verum excutias, facies, non uxor amatur.
Tres rugæ subeant, et se cutis arida laxet,
Fiant obscuri dentes, oculique minores;
Collige sarcinulas, dicet libertus, et exi :
Jam gravis es nobis, et sæpè emungeris, exi
Ociùs, et propera: sicco venit altera naso.
Interea calet, et regnat, poscitque maritum

110

Pastores, et ovem Canusinam, ulmosque Falernas.
Quantulum in hoc? pueros omnes, ergastula tota,
Quodque domi non est, et habet vicinus, ematur.
Mense quidem brumæ, quo jam mercator Jason
Ciausus, et armatis obstat casa candida nautis,
Grandia tolluntur crystallina, maxima rursus
Murrhina, deinde adamas notissimus, et Beronices
In digito factus pretiosior: hunc dedit olim
Barbarus incestæ, dedit hunc Agrippa sorori,
Observant ubi festa mero pede sabbata reges,
Et vetus indulget senibus clementia porcis.

115

120

Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur?
Sit formosa, decens, dives, fœcunda, vetustos
Porticibus disponat avos, intactior omni
Crinibus effusis bellum dirimente Sabinâ:
(Rara avis in terris nigroque simillima cycno)
Quis feret uxorem, cui constant omnia? Malo,
Malo Venusinam, quàm te, Cornelia, mater

125

130

Gracchorum, si cum magnis virtutibus affers

Grande supercilium, et numeras in dote triumphos.

Tolle tuum, precor, Hannibalem, victumque Syphacem

In castris, et cum totâ Carthagine migra.

Parce, precor, Pæan, et tu, Dea, pone sagittas;

135

Nil pueri faciunt, ipsam configite matrem!
Amphion clamat: sed Pæan contrahit arcum.
Extulit ergò greges natorum, ipsumque parentem,
Dum sibi nobilio: Latonæ gente videtur,

Atque eadem scrofà Niobe fœcundior albâ.

140

Quæ tanti gravitas, quæ forma, ut se tibi semper
Imputet? Hujus enim rari summique voluptas
Nulla boni, quoties animo corrupta superbo

Plus aloes, quàm mellis, habet. Quis deditus autem
Usque adeò est, ut non illam, quam laudibus effert,
Horreat, inque die septenis oderit horis ?

Quædam parva quidem, sed non toleranda maritis.
Nam quid rancidius, quàm quòd se non putat ulla
Formosam, nisi quæ de Tuscâ Græcula facta est?
De Sulmonensi mera Cecropis? Omnia Græcè,
Quum sit turpe magis nostris nescire Latinè.
Hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas,
Hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?—
Si tibi legitimis pactam junctamque tabellis

145

150

Non es amaturus, ducendi nulla videtur

155

Causa; nec est, quare cœnam et mustacea perdas,

Labente officio, crudis donanda; nec illud,
Quod primâ pro nocte datur, quum lance beatâ
Dacicus, et scripto radiat Germanicus auro.
Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni

160

Est animus; submitte caput cervice paratâ

Ferre jugum nullam invenies, quæ parcat amanti.
Ardeat ipsa licèt, tormentis gaudet amantis
Et spoliis. Igitur longè minùs utilis illi
Uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
Nil unquam invitâ donabis conjuge: vendes

165

Hâc obstante nihil: nihil, hæc si nolet, emetur.
Hæc dabit affectus: ille excludetur amicus
Jam senior, cujus barbam tua janua vidit.
Testandi quum sit lenonibus atque lanistis
Libertas, et juris idem contingat arenæ ;
Non unus tibi rivalis dictabitur hæres.

Pone crucem servo. Meruit quo crimine servus
Supplicium? quis testis adest? quis detulit? Audi,
Nulla unquam de morte hominis cunctatio longa est.
O demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:
Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

Imperat ergò viro; sed mox hæc regna relinquit,
Permutatque domos, et flammea conterit: inde
Advolat, et spreti repetit vestigia lecti.
Ornatas paulò antè fores, pendentia linquit
Vela domûs, et adhuc virides in limine ramos.
Sic crescit numerus; sic fiunt octo mariti

170

175

180

Quinque per autumnos: titulo res digna sepulcri.
Desperanda tibi salvâ concordia socru.

185

Illa docet spoliis nudi gaudere mariti ;
Illa docet, missis a corruptore tabellis,

Nil rude nec simplex rescribere: decipit illa
Custodes, aut ære domat: tunc corpore sano
Advocat Archigenen, onerosaque pallia jactat.
Abditus interea latet et secretus adulter.—
Scilicet exspectas, ut tradat mater honestos
Atque alios mores, quàm quos habet? utile porrò
Filiolam turpi vetulæ producere turpem.

190

Nulla ferè causa est, in quâ non fœmina litem

195

Moverit. Accusat Manilia, si rea non est.
Componunt ipsæ per se, formantque libellos,
Principium atque locos Celso dictare paratæ.

Endromidas Tyrias, et fœmineum ceroma Quis nescit? vel quis non vidit vulnera pali?

200

Quem cavat assiduis sudibus, scutoque lacessit,
Atque omnes implet numeros, dignissima prorsus
Florali matrona tubâ; nisi si quid in illo
Pectore plus agitat, veræque paratur arenæ.
Quem præstare potest mulier galeata pudorem,
Quæ fugit a sexu? vires amat. Hæc tamen ipsa
Vir nollet fieri: nam quantula nostra voluptas?
Quale decus rerum, si conjugis auctio fiat?
Balteus, et manicæ, et cristæ, crurisque sinistri
Dimidium tegimen; vel, si diversa movebit
Prælia, tu felix, ocreas vendente puellâ.
sunt, quæ tenui sudant in cyclade, quarum
Delicias et panniculus bombycinus urit.
Adspice, quo fremitu monstratos perferat ictus,
Et quanto galeæ curvetur pondere, quanta
Poplitibus sedeat, quàm denso fascia libro,
Et ride, scaphium positis quum sumitur armis.
Dicite vos, neptes Lepidi, cæcive Metelli,
Gurgitis aut Fabii, quæ ludia sumpserit unquam
Hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?
Semper habet lites alternaque jurgia lectus,
In quo nupta jacet: minimùm dormitur in illo.
Tunc gravis illa viro, tunc orbâ tigride pejor.
Quum simulat gemitus occulti conscia facti,
Aut odit pueros, aut fictâ pellice plorat,
Uberibus semper lacrymis, semperque paratis
In statione suâ, atque exspectantibus illam,
Quo jubeat manare modo: tu credis amorem,
Tu tibi tunc curruca places, fletumque labellis
Exsorbes, quæ scripta et quot lecture tabellas,
Si tibi zelotypæ retegantur scrinia mœchæ!
Sed jacet in servi complexibus, aut equitis. Dic,
Dic aliquem, sodes, hîc, Quintiliane, colorem:
Hæremus dic ipsa. Olim convenerat, inquit,
Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem
Indulgere mihi: clames licèt, et mare cœlo
Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis
Deprênsis: iram atque animos a crimine sumunt.

205

210

215

220

225

230

235

Unde hæc monstra tamen, vel quo de fonte, requiris?

Præstabat castas humilis fortuna Latinas

240

Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant

Tecta labor, sominique breves, et vellere Tusco

Vexatæ duræque manus, ac proximus Urbi
Hannibal, et stantes Collinâ turre mariti.

« PredošláPokračovať »