Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quæ nisi seductis nequeas committere divis.
At bona pars procerum tacitâ libavit acerrâ.

5

Haud cuivis promptum est, murmurque humilesque susurros

Tollere de templs, et aperto vivere voto.

Mens bona, fama, fides, hæc clarè, et ut audiat hospes :

Illa sibi introrsum et sub linguâ immurmurat: O si
Ebullit patruus, præclarum funus! et, O si
Sub rastro crepet argenti mihi seria, dextro
Hercule! pupillumve utinam, quem proximus hæres
Impello, expungam: namque est scabiosus, et acri
Bile tumet. Nerio jam tertia ducitur uxor!

Hæc sanctè ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
Mane caput bis terque, et noctem flumine purgas.

10

15

Heus age, responde: (minimum est, quod scire laboro :)

De Jove quid sentis? estne ut præponere cures

Hunc cuinam?' cuinam? vis Staio? an scilicet hæres,

Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis?

20

Hoc igitur, quo tu Jovis aurem impellere tentas,

Dic agedum Staio: proh Jupiter! O bone, clamet,
Jupiter! at sese non clamet Jupiter ipse?
Ignovisse putas, quia, quum tonat, ociùs ilex
Sulfure discutitur sacro, quàm tuque domusque?
An quia non fibris ovium Ergennâque jubente
Triste jaces lucis evitandumque bidental,
Idcirco stolidam præbet tibi vellere barbam

25

Jupiter? aut quidnam est, quâ tu mercede deorum
Emeris auriculas ? pulmone et lactibus unctis?
Ecce avia, aut metuens divûm matertera, cunis

30

Exemit puerum, frontemque atque uda labella
Infami digito et lustralibus antè salivis

Expiat, urentes oculos inhibere perita.

Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto
Nunc Licinî in campos, nunc Crassi mittit in ædes.
Hunc optent generum rex et regina! puellæ

35

Hunc rapiant! quicquid calcaverit hic, rosa fiat!

Ast ego nutrici non mando vota: negato,
Jupiter, hæc illi, quamvis te albata rogârit.

40

Poscis opem nervis corpusque fidele senectæ.
Esto, age: sed grandes patinæ tucetaque crassa
Annuere his Superos vetuêre, Jovemque morantur.
Rem struere exoptas caso bove, Mercuriumque
Arcessis fibra: Da fortunare penates !

Da pecus, et gregibus fœtum! quo, pessime, pacto,
Tot tibi quum in flammis junicum omenta liquescant?
Et tamen hic extis et opimo vincere ferto

45

Intendit: jam crescit ager, jam crescit ovile,
Jam dabitur, jam jam: donec deceptus et exspes
Nequidquam fundo suspirat nummus in imo.

Si tibi crateras argenti incusaque pingui
Auro dona feram, sudes, et pectore lævo
Excutiat guttas lætari prætrepidum cor.
Hinc illud subiit, auro sacras quod ovato
Perducis facies: nam, fratres inter aënos,
Somnia pituitâ qui purgatissima mittunt,
Præcipui sunto, sitque illis aurea barba.

50

55

Aurum vasa Numæ Saturniaque impulit æra,

Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.

60

O curvæ in terras animæ, et cœlestium inanes!

Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores,

Et bona dîs ex hâc sceleratâ ducere pulpâ ?

Hæc sibi corrupto casiam dissolvit olivo:
Et Calabrum coxit vitiato murice vellus.

65

Hæc baccam conchæ rasisse, et stringere venas
Ferventis massæ crudo de pulvere jussit.

Peccat et hæc, peccat: vitio tamen utitur: at vos

Dicite, pontifices, in sacro quid facit aurum?

Nempe hoc quod Veneri donatæ a virgine puppæ.

70

Quin damus id Superis, de magnâ quod dare lance
Non possit magni Messalæ lippa propago,

Compositum jus fasque animo, sanctosque recessus
Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
Hæc cedo ut admoveam templis, et farre litalo.

75

SATIRA III.

NEMPE hoc assiduè? jam clarum mane fenestras Intrat, et angustas extendit lumine rimas.

Stertimus, indomitum quod despumare Falernum

Sufficiat, quintâ dum linea tangitur umbrâ.

En quid agis? siccas insana Canicula messes

5

Jam dudum coquit, et patulâ pecus omne sub ulmo est:

Unus ait comitum. 'Verumne? itane? ociùs adsit

Huc aliquis! nemon'?' Turgescit vitrea bilis,

Finditur: Arcadiæ pecuaria rudere credas.

Jam liber, et bicolor positis membrana capillis,

10

Inque manus chartæ nodosaque venit arundo.

Tunc queritur, crassus calamo quòd pendeat humor;

Nigra quòd infusâ vanescat sepia lymphâ ;
Dilutas queritur geminet quòd fistula guttas.

O miser, inque dies ultrà miser! huccine rerum
Veniinus at cur non potiùs, teneroque palumbo
Et similis regum pueris, pappare minutum

15

Poscis, et iratus mammæ lallare recusas?

'An tali studeam calamo?' Cui verba? quid istas

Succinis ambages? tibi luditur: effluis amens.
Contemnêre, sonat vitium percussa, malignè

20

Respondet viridi non cocta fidelia limo.

25

ཆ་

Udum et molle lutum es, nunc nunc properandus, et acri
Fingendus sine fine rotâ. Sed rure paterno

Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum,
(Quid metuas?) cultrixque foci secura patella.
Hoc satis? an deceat pulmonem rumpere ventis,
Stemmate quòd Tusco ramum millesimè ducis,
Censoremne tuum vel quòd trabeate salutas ?
Ad populum phaleras: ego te intus et in cute novi.
Non pudet ad morem discincti vivere Nattæ ?
Sed stupet hic vitio, et fibris increvit opimum
Pingue caret culpâ : nescit, quid perdat: et, alto
Demersus, summâ non rursus bullit in undâ.

Magne pater divûm, sævos punire tyrannos
Haud aliâ ratione velis, quum dira libido
Moverit ingenium, ferventi tincta veneno,
Virtutem videant, intabescantque relictâ.
Arne magìs Siculi gemuerunt æra juvenci,
Aut magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter cervices terruit, imus,
Imus præcipites, quàm si sibi dicat, et intus
Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?

35

40

Sæpe oculos, memini, tangebam parvus olivo,

Grandia si nollem morituri verba Catonis
Dicere, non sano multùm laudanda magistro,

45

Quæ pater adductis sudans audiret amicis.

Jure: etenim id summum, quid dexter senio ferret,
Scire erat in voto: damnosa canicula quantùm
Raderet: angustæ collo non fallier orcæ:

50

Neu quis callidior buxum torquere flagello.

Haud tibi inexpertum curvos deprêndere mores,
Quæque docet sapiens braccatis illita Medis
Porticus, insomnis quibus et detonsa juventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polentâ.
Et tibi, quæ Samios diduxit littera ramos,

55

Surgentem dextro monstravit limite callem.
Stertis adhuc ? laxumque caput compage solutâ
Oscitat hesternum, dissutis undique malis?

Est aliquid quò tendis, et in quod dirigis arcum?
An passim sequeris corvos testâque lutoque,
Securus quò pes ferat, atque ex tempore vivis?
Helleborum frustrà, quum jam cutis ægra tumebit,
Poscentes videas: venienti occurrite morbo.
Et quid opus Cratero magnos promittere montes?
Discite io miseri, et causas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metæ quàm mollis flexus, et unde?
Quis modus argento? quid fas optare? quid asper
Utile nummus habet? patriæ carisque propinquis
Quantùm elargiri deceat? quem te deus esse
Jussit, et humanâ quâ parte locatus es in re?
Disce nec invideas, quòd multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernæ, Marsi monumenta clientis,
Mænaque quòd primâ nondum defecerit orcâ.

Hic aliquis de gente hircosâ centurionum
Dicat, Quod satis est, sapio mihi; non ego curo
Esse, quod Arcesilas ærumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,

60

65

70

75

80

Murmura quum secum et rabiosa silentia rodunt,
Atque exporrecto trutinantur verba labello,
Ægroti veteris meditantes somnia, gigni

De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.

Hoc est, quòd palles? cur quis non prandeat, hoc est ?

85

His populus ridet: multùmque torosa juventus

Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

Inspice nescio quid trepidat mihi pectus, et ægris
Faucibus exsuperat gravis halitus: inspice, sodes,
Qui dicit medico, jussus requiescere, postquam
Tertia compositas vidit nox currere venas,
De majore domo modicè sitiente lagenâ,
Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.

Ileus bone, tu palles. Nihil est.'

Videas tamen istud,

Quicquid id est surgit tacitè tibi lutea pellis.

'At tu deteriùs palles: ne sis mihi tutor :

Jam pridem hunc sepelî: tu restas.' Perge, tacebo
T'urgidus hic epulis, atque albo ventre, lavatur,
Gutture sulfureas lentè exhalante mephites.

Sed tremor inter vina subit, calidumque triental

90

95

100

Excutit e manibus: dentes crepuêre retecti :
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
Hinc tuba, candela: tandemque beatulus alto
Compositus lecto, crassisque lutatus amomis,
In portam rigidos calces extendit: at illum
Hesterni capite induto subiêre Quirites.

105

'Tange miser venas, et pone in pectore dextram :

Nil calet hîc summosque pedes attinge manusque :

Non frigent.'Visa est si fortè pecunia, sive
Candida vicini subrisit mollè puella,

110

Cor tibi ritè salit? Positum est algente camino
Durum olus, et populi cribro decussa farina:
Tentemus fauces: tenero latet ulcus in ore
Putre, quod haud deceat plebeiâ radere betâ.
Alges, quum excussit membris tremor albus aristas:
Nunc face suppositâ fervescit sanguis, et irâ
Scintillant oculi; dicisque facisque, quod ipse,
Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.

SATIRA IV.

REM populi tractas? (barbatum hæc crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutæ :)

Quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli.
Scilicet ingenium et rerum prudentia velox

115

Ante pilos venit: dicenda tacendaque calles.
Ergò ubi commotâ fervet plebecula bile,
Fert animus calidæ fecisse silentia turbæ
Majestate manûs. Quid deinde loquêre?

5

Quirites,

Hoc, puta, non justum est: illud malè rectius illud.
Scis etenim justum geminâ suspendere lance

10

Ancipitis libræ rectum discernis, ubi inter
Curva subit, vel quum fallit pede regula varo :

Et potis es nigrum vitio præfigere Theta.

Quin tu igitur, summâ nequicquam pelle decorus,

Ante diem blando caudam jactare popello

15

Desinis, Anticyras melior sorbere meracas.

Quæ tibi summa boni est? unctâ vixisse patellâ

Semper, et assiduo curata cuticula sole.

Exspecta: haud aliud respondeat hæc anus: I nunc;

Dinomaches ego sum, suffla: sum candidus: Esto:
Dum ne deteriùs sapiat pannucea Baucis,

20

« PredošláPokračovať »