Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

3

PRAEFATIO.

Homines doctos, qui scriptorum veterum libros in usum scholarum edunt atque sola eorum verba, nullis annotationibus commentariisque illustrata, describenda curant, summa ope niti decet, ut tria potissimum praestent, quibus editiones suas discipulorum usui satis idoneas faciant. Primum opus est, ut verba scriptoris, quantum fieri potest, emendatissima exhibeant eaque ad optimorum, quae praesto sunt, codicum manuscriptorum fidem descripta et corruptelarum sordibus purgata repraesentent; alterum, ut verborum scribendorum rationem sequantur, quae communi eruditorum consensu et probata et in usum recepta sit; tertium, ut in verbis sententiisque coniungendis distinguendisque interpunctionis modo utantur, qui et constantem certumque signorum usum ostendat et orationis contextum ad puerorum adolescentiumque intelligentiam facilem reddat atque expeditum. Hanc vero operam scriptoribus veteribus praestandam quanquam omnes communi consensu agnoscunt, tamen non omnes eodem modo exsequuntur, sed diversa ratione ac via officio suo funguntur. Non lubet eius diversitatis genera causasque nunc explicare, sed paucis tantum exponere, quomodo ego in hac, quam in usum scholarum paravi, Horatii editione ei officio satisfecerim.

Carmina Horatii quum annis MDCCCXXIV. et MDCCCXXVII. primum iterumque ederem, ad editionem Caroli Feae, quae tum praestantissima esse existimabatur, ita describenda curaveram, ut non tam illius recensionem repeterem, quam secundum eosdem, quibus ille usus erat, codices mss. verba recognoscerem, horum codicum lectiones cum lectionibus

« PredošláPokračovať »