Obrázky na stránke
PDF
ePub

veritatis, qua tunc commutati perfruentur; ita ex fide verborum quibus nunc credimus quod nondum videmus, in fidem rerum qua in æternum quod nunc credimus, obtinebimus. Secundum sententiam hanc etiam illud dictum est a Joanne in Epistola ad Parthos: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. 111, 2). Unde enim nunc filii Dei sumus, nisi quia potestatem dedit nobis filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus (Joan. 1, 12), ut videamus in anigmate (I Cor. XIII, 12)? unde autem tunc similes ei erimus, nisi quoniam, ut ipse ait videbimus, cum sicuti est? Quod etiam dictum est, Tunc autem facie ad faciem.

Illam ergo fidem præsentissimæ veritatis plerisque non intelligentibus videri potest Dominus noster, discipulis suis non ad id quod petiverant respondisse. Cum enim dixissent Domino, Adauge nobis fidem, ait illis: « Si haberetis fidem tanquam granum sinapis, diceretis huic arbori moro, Eradicare et transplantare in mare, et obediret vobis. » Deinde sequitur: « Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi statim, Transi, recumbe; et non dicet ei, Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post hæc tu manducabis et bibes? Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ sibi imperaverat? Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi supervacui sumus; quod debuimus facere fecimus. » Quid hæc pertineant ad id quod dictum est Domino, Adauge nobis fidem, difficile apparet, nisi intelligamus ex fide in fidem, id est, ex fide ista in qua ministratur Deo, in illam fidem eos significasse transferri ubi fruantur Deo. Augebitur enim fides, cum primo verbis prædicantibus, deinde rebus apparentibus credetur. Sed illa contemplatio summam quietem habet, quæ in æterno Dei regno tribuitur; summa vero quies illa, præmium est justorum laborum, qui in Ecclesiæ ministratione peraguntur. Et ideo, quamvis in agro aret servus aut pascat, hoc est, in vita sæculari vel terrena verset negotia, vel stultis hominibus tanquam pecoribus serviat; opus est ut post illos labores domum venial, hoc est, Ecclesiæ societur; laboret etiam ibi ministrans Domino suo donec manducet et bibat (nam et esuriens ille quæsivit poma in arbore [Matth. xx1, 18, 19], et a Samaritana aquam sitiens postulavit [Joan. iv, 7]): manducet ergo et bibat confessionem et fidem gentium, ministrantibus, hoc est, evangelizantibus servis suis. Quo pertinet etiam illud quod de grano sinapis eis primo respondit, prius illos fidem habere debere præsenti vitæ necessariam, quæ minima videtur quamdiu thesaurus est in vasis fictilibus, sed vi maxima effervet et germinat. Dominus noster Jesus Christus, qui vult pasci ministerio servorum suorum, hoc est, in suum corpus quasi mactatos et manducatos transferre credentes, etiam hic pascit eos verbo fidei et sacramento passionis suæ.

PATROL. XXXV.

Non enim venit ministrari, sed ministrare (Matth, xx, 28). Dicant ergo illi servi per sinapis granum arbori huic moro, hoc est, ipsi Evangelio crucis dominicæ, per poma sanguinea, tanquam vulnera in ligno pendentia, victum populis præbitura ; dicant ergo illi ut eradicetur de perfidia Judæorum, et in mare Gen. tium transferatur atque plantetur hac enim domestica servitute esurienti et sitienti Domino ministrabunt. Tunc demum quærant escis incorruptibilibus in æternum divinæ Sapientiæ perfrui, cum dixerint, Servi supervacui sumus, quod debuimus facere, fecimus: nihil nobis operis restat; cursum consummavimus, agonem perfecimus, superest nobis corona juslitiæ (II Tim. iv, 7, 8). Omnia enim dici possunt de illa ineffabili perfructione veritatis et tanto magis omnia dici possunt, quanto minus digne dici aliquid potest. Nam et lux est illuminatorum, et requies exercitatorum, et patria redeuntium, et esca indigentium, et corona vincentium : et quæcumque bona temporaliter transeuntia per creaturæ partes error appetit infidelium, veriora in æternum manentia in Creatore omnium simul inventura est pietas filio

rum.

XL. [Ib. xvII, 12-19.] In decem leprosis quos Dominus ita mundavit, cum ait, Ite, ostendite vos sacerdotibus, multa quæri possunt quæ merito quærentes movent. Non solum de numero quid sibi velint quod decem sunt, et quod unus ex illis solus gratias agit; hæc enim libere quæruntur, ut eliam non investigala, vel nihil vel non multum impediant intentionem legentis sed illa potius, cur eos ad sacerdotes miserit, ut cum irent mundarentur. Nullum enim eorum quibus hæc corporalia beneficia præstitit, invenitur misisse ad sacerdotes, nisi leprosos. Nam et illum a lepra mundaverat cui dixit: Vade, ostende te sacerdotibus, et offer pro te sacrificium quod præcepit Moyses, in testimonium illis (Luc. v, 13, 14). Deinde qualis mundatio spiritualis possit intelligi eorum, quos ingratos exstitisse redarguit. Secundum corpus enim facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni: secundum significationem autem hujus miraculi, conturbat considerantem, quomodo mundus dici possit ingratus.

Quærendum igitur est quid ipsa lepra significet. Non enim sanati, sed mundati dicuntur qui ea caruerunt coloris quippe vitium est, non valetudinis aut integritatis sensuum atque membrorum. Leprosi ergo non absurde intelligi possunt, qui scientiam veræ fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantia sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est quæ non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permixta, in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque co

1 Rat. et Ms. Cisterciensis vinum populis præbitura. 2 Mss. nostri omnes, jactantiam: et paulo infra pro co. lorum fucis, habent, colorum locis.

(Quarante-trois.)

:

lorum fucis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiæ, ut si fieri potest, longius remoti magno clamore Christum interpellent sicut isti decem steterunt a longe, et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. Nam et quod præceptorem vocant, quo nomine nescio utrum quisquam Dominum interpellaverit pro medicina corporali, satis puto significare lepram falsam esse doctrinam, quam bonus præceptor abstergit.

Sacerdotium vero Judæorum nemo fere fidelium dubitat figuram fuisse futuri sacerdotii regalis, quod est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi, summi et veri principis sacerdotum. Nam nunc et omnes unguntur, quod tunc regibus tantum et sacerdotibus fiebat: et quod ait Petrus ad christianum populum scribens, Regale sacerdotium (I Petr. 11, 9); utrumque nomen illi populo convenire declaravit, quo illa unctio pertinebat. Cætera itaque vitia tanquam valetudinis et quasi membrorum animæ atque sensuum, per seipsum interius in conscientia et intellectu Dominus sanat et corrigit : doctrina vero vel imbuendi per Sacramenta, vel catechizandi per sermonem sonantem atque lectionem, ub color quidam intelligitur verus atque sincerus, quia in promptu est et foris eminentissimus (non enim in occultis cogitationibus, sed in manifestis operationibus hæc aguntur), Ecclesiæ proprie contributa est. Itaque et Paulus voce Domini audita, Quid me persequeris? et, Ego sum Jesus, quem tu persequeris ; ad Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quod in Ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinæ fidei perciperet, et verus ejus approbaretur color (Act. Ix, 4-19). Non quia non potest per seipsum Dominus omnia facere; nam quis alius hæc facit etiam in Ecclesia? sed ut ipsa societas congregatorum fidelium, approbando in invicem atque communicando veræ fidei doctrinam in omnibus quæ dicuntur verbis, vel signantur sacramentis, tanquam unam speciem veri coloris obducat. Ad hoc etiam pertinet quod idem dicit apostolus: « Deinde post annos quatuordecim ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem; et exposui eis Evangelium quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur : ne forte in vacuum curro, aut cucurri. » Et paulo post : « Cum coguovissent, inquit, gratiam quæ data est mihi Jacobus, Petrus et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt mihi et Barnabæ societatis (Galat. 11, 1, 2, 9). Ipsa enim collatio unam doctrinæ speciem exclusa omni varietate monstrabat: quod salubriter etiam Corinthios monet, dicens, Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes (Cor. 1, 10). Cornelius etiam cum

1 Editi, videbantur esse aliquid. Mss. quatuor, videntur. Qui codices, aliique e Mss. non addunt, esse aliquid: quod etiam ab antiquis Corbeiensibus versionis Vulgate Bibliis abest; neque in græco textu Apostoli est nisi, tois dokoúsi, id est, juxta Augustini expositionem in Epistola ad Galatas, eis qui eminebaut in Ecclesia.

et eleemosynæ ejus acceptæ, et preces ejus auditæ illi ab angelo nuntientur, propter doctrinæ tamen Sacramentorumque unitatem ad Petrum jubetur mit tere, tanquam illi et suis diceretur, Ite, ostendite vos sacerdotibus. Nam et cum irent, mundati sunt. Jam enim ad eos venerat Petrus, sed tamen ipsi nondum accepto Baptismatis sacramento, nondum spiritualiter ad sacerdotes pervenerant ; et tamen infusione Spiritus sancti, et admiratione linguarum eorum mundatio declarata est (Act. x, 44).

Quæ cum ita se habeant, jam facile est etiam illud videre, fieri posse ut quisque in Ecclesiæ societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicæ fidei regulam edisserat', distinguat a Creatore creaturam, eoque manifestetur varietate mendaciorum tanquam lepra caruisse : et tamen ingratus sit Deo et Domino mundatori suo; quia elatus superbia, gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur illis de quibus dicit Apostolus, Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. 1, 21). Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusal ingratos. Ideoque tales in novenario numero tanquam imperfecti remanebunt. Unum enim si addatur ad novem, quædam effigies unitatis impletur: quo fit tanta completio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur; et hæc per infinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur et decem sint: unum autem non eis indiget ut custodiat unitatem. Quamobrem, ut illi novem qui gratias non egerunt, reprobi effecti, a consortio unitatis exclusi sunt; ita unus ille qui gratias egit, unicæ Ecclesiæ significatione approbatus atque laudatus est. Et quia illi erant Judæi, amisisse per superbiam declarati sunt regnum cœlorum, ubi maxime unitas custoditur: iste vero qui erat Samaritanus, quod interpretatur Custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, et quodammodo cantans illud de Psalmo, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. Lvını, 10); per gratiarum actionem regi subjectus, unitatem regni humili devotione servavit.

XLI. [Ib. xvII, 31.] Quid est quod dicit Dominus, Qui fuerit in lecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa? In lecto est, qui excedens carnalia, tanquam in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt sensus carnales, quibus ad investigandam veritatem, quæ intellectu capitur, multi utentes penitus erraverunt. Hujus ergo spiritualis viri jam vasa ista vacant in domo; quia mente corpori supereminens per aciem intelligentiæ tanquam in tecto positus, perspicuitate sapientiæ veluti cœlo apertissimo fruit tur. Caveat ergo iste, ne in die tribulatiouis rursus vita carnali, quæ per sensus corporis pascitur, delectatus, ad vasa hujusmodi tollenda descendat.

1 Tres probæ notæ Mss., secundum Catholicæ regulam edisserat; omisso, fidei. Alius, secundum catholicam regulam edisserat.

XLII. (Ib. xvii. 31. Quid est quod dictum est, Et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro? Qui operatur in Ecclesia, sicut Paulus et Apollo plantat et rigat (I Cor. 1, 6), non respiciat spem sæcularem, cui renuntiavit.

XLIII. Ib. xvII, 32.] Quid significavit uxor Loth? Eos qui in tribulatione retro respiciunt, et se ab spe divinæ promissionis avertunt. Et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines ne hoc faciant, tanquam condiat cor eorum ne sint fatui.

XLIV. [Ib. xvII, 34, 35.] Qui sunt in illa nocte duo in lecto, et duæ molentes in unum, el duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur, et singuli relinquentur? Tria genera hominum hic videntur, significari : unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis sæcularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quæ illorum quies lecti nomine significata est alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quæ sunt hujus sæculi; quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum, regi eis expedit; et molentes dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum ; quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis præbent usibus Ecclesiæ tertium eorum qui operantur in Ecclesiæ ministerio tanquam in agro Dei, de qua agricultura Apostolus loquitur (I Cor. 111, 9, 9). In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis, et pro robore suarum virium discernuntur. Cum enim omnes ad Ecclesiæ membra pertinere videantur, adveniente tamen tentatione tribulationis, et ex illis qui sunt in otio, et ex illis qui sunt in negotiis sæculi, et ex illis qui Deo ministrant in Ecclesia, aliqui permanent, aliqui cadunt: qui permanent assumuntur, qui cadunt relinquuntur. Ergo unus assumetur, et unus relinquetur, non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum, in singulis generibus trium professionum. In illa ergo nocte dixit, in illa tribulatione.

Ad ipsa tria genera quæ assumuntur, pertinere arbitror etiam tria illa nomina virorum sanctorum, quos solos liberandos Ezechiel propheta pronuntiat, Noe, Daniel et Job (Ezech. xiv, 14). Videtur enim Noe pertinere ad eos per quos Ecclesia regitur; sicut per illum in aquis arca gubernata est (Gen. vii, 7), quæ figuram gestabat Ecclesiæ. Daniel autem, qui elegit cœlibem vitam, id est nuptias terrenas contempsit, ut, sicut dicit Apostolus, sine sollicitudine viveret, cogitans quæ sunt Dei (I Cor. vII, 32, 34), genus eorum significat qui sunt in otio,sed tamen fortissimi in tentationibus, ut possint assumi. Job autem quia uxorem et filios habuit, et amplas terrenarum rerum copias (Job 1, 1-3), ad illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est, sed tamen ut sint fortissimi in tentationibus, sicut ille fuit; non enim aliter assumi poterunt. Nec puto esse alia genera hominum quibus constat Ecclesia, quam ista tria, habentia bi

1 Rat. et quinque Mss., doctoribus.

nas differentias, propter assumptionem et relictionem; quamvis in singulis multæ studiorum voluntatumque diversitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes, possint inveniri.

XLV. [lb. xvi, 1-8.] Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum, de judice iniquo voluit parabolam ponere, qui cum Deum non timerel, et hominem non revereretur, viduæ tamen assiduis interpellationibus cessit, ut eam vindicaret, ne sibi ab illa tædium fieret? Nam hoc est quod ait, Ne veniens suggillet me. Quoniam parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit; sicut de servo illo, cui dominus dimisit quod ratione reddita debere inventus est, et ipse conservo suo dilationem saltem dare noluit (Matth. xvIII, 23-35); et de feneratore, qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit (Luc. vii, 4143); et de homine qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem (Id. xv, 11-32); et innumerabilia hujusmodi de his enim, in quantum similia sunt, ducitur intellectus ejus rei, cui adhibentur, insinuandæ aut requirendæ 1. Aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud, Quod si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicæ fidei (Matth. vi, 30)? Ad hoc genus pertinet etiam illud quod de servo ait, cui dominus denuntiaverat ut a villicatu removeretur: fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis, debitoribus ejus, quantum commodum visum est, relaxaret. Neque ullo modo nos Dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur: sed si qui fraudando sibi providit in posterum, laudatum eum dicit a domino; quanto majore alacritate sibi providere debent in æternam vitam, quibus ut juste operentur jubetur de mammona iniquitatis (Luc. xvi, 1)? quod suo loco expositum est (Supra, quæst. 34). Ad hoc genus pertinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut tædio careret, jam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. Si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis Deus, qui servos suos diligens, ut petamus hortatur, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7-11)? Itaque illud superius genus his verbis adjungi potest, Sicut illud, ita et illud: hoc autem posterius his verbis, Si illud, quanto magis illud? aut, Si non illud, quanto minus illud ? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus judex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet Dominus quanto certiores esse debeant qui Deum perseveranter rogant, fontem justitiæ atque misericordiæ, vel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum judicem usque ad effectum implendi desiderii valuerit perseverantia deprecantis.

Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiæ, quod desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Si au

Sic Mes. At editi, cui adhibentur ad mysterium insinuandæ aut requirendæ veritatis.

tem movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Joannis de martyribus dioitur (Apoc. vi, 10), cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus (Matth. v, 44); intelligendum est eam vindictam esse justorum, ut omnes mali pereant: pereunt autem duobus modis; aut conversione ad justitiam, aut amissa per supplicium polestate, qua nunc adversus bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, vel temporaliter aliquid valent. Itaque etiamsi omnes homines converterentur ad Leum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus jubemur orare; diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentia (Ephes. 11, 2), remaneret in sæculi fine damnandus: quem finem justi cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, lamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.

XLVI. [Ib. xix, 12-27.] Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti : ipse Dominus noster Jesus Christus intelligitur. Regio longinqua, Ecclesia Gentium usque ad fines terræ. Reverti tamen se dicit : abiit enim, ut plenitudo Gentium intraret; revertetur, ut omnis Israel salvus fiat (Rom. XI, 25). Per decem mnas, Legem significat propter Decalogum. Decem autem servos, quibus sub illa positis gratia prædicata est. Sic enim intelligendum est eis datas muas ad usum, cum intellexerunt eam ipsam Legem remoto velamine ad Evangelium pertinere. Cives ejus qui post eum miserunt legationem,dicentes se nolle ut regnet sibi, Judæi sunt, qui etiam post resurrectionem ejus miserunt persecutores Apostolis', et prædicationem Evangelii respuerunt. Rediit autem accepto regno, quia in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis humilis apparuit, cum diceret, Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. xviii, 36). Quod autem servi reddentes ratio. nem ex eo quod acceperant, laudantur qui lucrati sunt, significat eos bonam reddere rationem, qui bene usi sunt eo quod acceperunt, ad augendas divitias Domini per eos qui credunt in eum. Quod qui facere nolunt,in illo significati sunt qui mnam suam in sudario servavit. Sunt enim homines hac sibit perversitate blandientes ut dicant : Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat; quid opus est aliis prædicare aut ministrare, ut etiam de ipsis reddere rationem quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus Lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant cognoscere Creatorem, cujus invisibilia, a constitutione mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. 1, 20)? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit; id est, etiam eos impietatis reos tenere, quibus verbum Legis aut Evangelii non ministratum est. Hoc autem veluti periculum judicii devitantes, pigro languore a verbi ministratione conquiescunt; et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt. Mensam quo danda erat pecunia, professionem ipsam religionis accipimus, quæ tanquam pu

1 Rat. et duo Mss., immiserunt persecutiones Apostolis: moxque alii tres e Mss., el prædicatores Evangelii, etc.

blice proponitur ad usum necessarium saluti. Quod autem unus eorum qui bene usi sunt, decem acquisivit, et alter quinque, significat eos esse acquisitos in gregem Dei, a quibus ipsa Lex per gratiam intellecta est; sive quia Decalogo continetur, sive quia ille per quem lata est, libros quinque conscripsit: ad hoc pertinent et decem et quinque civitates, quibus eos præponit. Multiplicatio enim intelligentiæ in ipsa varietate, quæ de unoquoque præcepto vel de unoquoque libro pullulat, ad unum redacta, quasi civitatem facit viventium rationum æternarum. Est enim civitas, non quorumlibet animantium, sed rationalium multitudo, legis unius societate devincta. Quod autem ab illo qui uti noluit, aufertur quod acceperat, et ei datur qui decem habebat, significatur et illum posse amittere munus Dei, qui habens non habet, id est non utitur; et in eo augeri qui habens habet, hoc est bene utitur. Inimicos ergo suos quos jubet coram se interfici, significat impietatem Judæorum qui ad eum converti noluerunt.

XLVII. [Ib. xvin, 25-27.] Quid est quod ait, Fucilius est camelum per foramen acus transire,quam divitem intrare in regnum Dei? Divitem hic appelat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum cœlorum (Matth. v, 3). Nam eo manifestatur omnes cupidos, etiamsi facultatibus hujus mundi careant, ad hoc genus divitum quod est reprehensum pertinere; quia postea dixerunt qui audiebant, El quis poterit salvus fieri? cum incomparabiliter major turba sit pauperum: videlicet intelligentes in eo numero deputari etiam illos qui quanquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. Sensus est autem, facilius Christum pati pro dilectoribus sæculi, quam dilectores sæculi ad Christum posse converti. Cameli autem nomine se intelligi voluit, quia humiliatus onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso, quod scriptum est, Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. 1, 20)? Per acum autem, punctiones significat; per punctiones, dolores in passione susceptos: foramen ergo acus dicit angustias passionis. Quod autem ait, Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum, non ita accipiendum est, quod cupidi el superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum cœlorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia sed possibile est Deo, ut per verbum ejus, sicut et jam factum esse, et etiam quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem æternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.

XLVIII. [Ib. XVIII, 35-43.] Possemus de propinquantibus ad Jericho sic intelligere, ut jam inde egressi, prope tamen adhuc essent ad eam civitatem : quod quidem minus usitate dicitur, sed tamen videri possit hoc dictum, quoniam Matthæus egredientibus eis ab Jericho dicit illuminatos duos cæcos qui juxta viam sedebant (Matth. xx, 29-34). De numero quippe nulla est quæstio, si alter Evangelistarum de uno ta

cuit, unius reminiscens. Nam etiam Marcus unum commemorat, cum et ipse egredientibus eis ab Jericho dicat illuminatum, cujus et nomen dixit et patrem (Marc. x, 46-52): ut intelligamus eum fuisse notissimum, alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. Sed quoniam quæ consequuntur in Evangelio secundum Lucam, apertissime ostendunt illud quod ipse narrat adhuc venientibus eis Jericho factum esse; nihil aliud restat intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum, semel in uno cæco, dum adhuc veniret in illam civitatem, et iterum in duobus cum inde egrederetur: ut illud uaum Lucas, illud alterum Matthæus enarraret; neque hoc sine aliquo sacramento. Si enim Jericho Lunam, et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans Dominus, Judæis solis lumen Evangelii jusserat prædicari, quos significavit ille unus cæcus quem Lucas commemoral: a morte autem resurgens alque discedens, et Judæis et Gentibus, quos duos populos significare videntur duo cæci commemorati a Matthæo.

[lb. xix, 45, 46.] (a) Templum in Evangelio ipsum bominem intelliges, vel etiam adjuncto corpore ejus, quod est Ecclesia. Secundum autem illud quod est caput Ecclesiæ, dictum est, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Secundum id vero quod etiam adjuncta Ecclesia intelligitur templum, videtur dixisse, Auferte ista hinc : scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam domum negotiationis, vel speluncam latronum (Joan. II, 19, 16). Significavit enim futuros in Ecclesia, qui sua negotia potius agerent, vel receptaculum ibi haberent ad occultanda scelera sua, quam ut charitatem Christi sequerentur, et peccatorum confessione accepta venia corrigerentur.

XLIX. [ib. xx, 36.] Ad id quod dixit, Non enim ultra incipiunt mori; quia connubia propter filios, filii propter successionem, sucessio propter mortem : ubi ergo mors non est, neque connubia. Sicut enim nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis peragitur atque perficitur: ita et ipsi homines quorum sermo est, decedendo ac succedendo peragunt atque perficiunt ordinem hujus sæculi, qui temporalium rerum pulchritudine contexitur. In illa autem vita quoniam Verbum Dei quo fruemur, nulla decessione et successione syllabarum completur, sed omnia quæ habet semper manendo simul habet; ita participes ejus, quibus ipsum solum erit vita, neque moriendo sibi decedent, neque nascendo succedent.

L. [lb. xxii, 40 et 41.] Quod dixit Dominus discipulis, Orate ne intretis in tentationem et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: tanquam hoc eos admonuerit, ut in eum dirigerent lapidem, id est,

[merged small][ocr errors]

usque ad eum perducerent intentionem Legis, quæ scripta erat in lapide (Exod. xxx, 18, et xxxiv, 4, 28). Usque ad illum enim potest pervenire ille lapis: quoniam finis Legis est Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. x, 4).

Ll. [Ib. xxiv, 28.] Quod scriptum est de Domino, Finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet. Non enim omne quod fingimus mendacium est: sed quando id lingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. Cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Alioquin omnia quæ a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso Domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsistit veritas talibus dictis. Non enim homo qui habuit duos filios, quorum junior, accepta parte patrimonii sui, profectus est in regionem longinquam, et cætera quæ in illa narratione contexuntur (Luc. xv, 11 32), ita dicuntur tanquam vero fuerit quisquam homo qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit,aut fecerit. Ficta sunt ergo ista ad rem quamdam significandam, tam longe lateque majorem, et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem Deus verus intelligatur. Sicut autem dicta,ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam unde est etiam illud ejusdem Domini, quod in fici arbore quæsivit fructum eo tempore quo illa poma nondum essent (Marc. xi, 13). Non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse veram : quivis enim hominum sciret, si non divinitate, vel tempore, poma illam arborem non habere. Fictio igitur quæ ad aliquam veritatem refertur, figura est: quæ non refertur, mendacium est. Quid ergo significat quod se ire longius Dominus finxit, cum comitaretur discipulis, exponens eis sanctas Scripturas, utrum ipse esset ignorantibus? quid, putamus, nisi quia hospitalitatis officio ac suam cognitionem pervenire posse homines intimavit? ut cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes cœlos, tamen ita cum eis sit qui hæc exhibent servis ejus, ut cum dicere cœperint, Domine, quando te vidimus hospitem, et adduximus? tanquam eum scilicet qui longe abscesserat : respondeat ille, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 38, 40). Tenet ergo Christum ne longius ab illo eat, quisquis catechizatus verbo, in omnibus bonis ei qui se catechizat communicat; sicut Apostolus dicit, Communicet qui catechizatur verbo 1, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. v1, 6): et alio loco cum dixisset, Necessitatibus sanctorum communicantes; statim subjecit, Hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 13). Et isti enim catechizati erant verbo, cum eis exponeret Scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione Scripturarum non cognoverant, in panis fractione cognoscunt. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Id. 11, 13).

1 Sic Er. Lugd. Ven. Lov., et in aliis locis ipse Augus tinus. In B., verbum. M.

« PredošláPokračovať »