Obrázky na stránke
PDF
ePub

las, quibus non intellectis, non in eum crederent, non credentes autem, cum cæteris desperatis crucifigerent eum; atque ita post ejus resurrectionem converterentur, quando jam de reatu mortis Domini amplius humiliati, vehementius diligerent a quo sibi tantum scelus dimissuin esse gauderent: quoniam tanta erat eorum superbia, ut tali humiliatione esset dejicienda ? Quod incongrue dictum esse quilibet arbitretur, si non ita contigisse in Actibus Apostolorum manifestissime legerit (Act. 11, 37). Non ergo abhorret quod ait Joannes, Propterea non poterant credere, quia excæcavit oculos eorum ut non videant, ab ea sententia qua intelligimus ideo excæcatos ut converterentur; hoc est, ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias Domini, ut post ejus resurrectionem salubriore pœnitentia resipiscerent: quia per obscuritatem sermonis excæcati, dicta Domini non intellexerunt, et ea non intelligendo, non in eum crediderunt, non credendo crucifixerunt eum ; atque ita post ejus resurrectionem miraculis, quæ in ejus nomine fiebant, exterriti, majore criminis reatu compuncti sunt et prostrati ad pœnitentiam, deinde accepta indulgentia ad obedientiam, flagrantissima dilectione conversi.

21;

5 Nam quibus non profuit illa cæcitas ad conversionem, quæ per linguam parabolarum fiebat, ita de illis propheta alio loco dicit, quod etiam Apostolus commemoravit cum de obscuritate linguarum ageret: In aliis linguis, et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic me exaudient, dicit Dominus (I Cor. xiv, Isai. xxvi, 11). Non enim diceretur, Nec sic me exaudient, nisi ad hoc fieret, ut vel sic exaudirent: id est, ut eis ad humilem confessionem, et sollicitam inquisitionem, et obedientem conversionem, et ferventem dilectionem valeret. Est vero etiam ista ratio medecinæ corporalis. Nam et pleraque medicamenta prius affligunt ut sanent, et ipsa collyria quæ ad oculos pertinent, si ea opus est intrinsecus in fundi, nisi sensum videnti prius claudant et perturbent, prodesse non possunt.

4. Nec moveat quod idem propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. ví, 9, sec. LXX); quasi contrarium sit quod Joannes ait, Propterea non poterant credere, quia excæcavit oculos eorum; id est, quia illæ parabolæ ita dicebantur, ut ab eis non possent intelligi. Dicit enim aliquis: Si ut intelligerent credere debebant, quomodo propterea non poterant credere, quia non intelligebant, hoc est, quia excæcavit oculos corum? Sed quod ait Isaias, Ni i credideritis, non intelligetis, de illa intelligentia dictum est, in qua semper manebitur, rcrum ineffabilium: cum autem dicifur quod credatur, nisi quod dicitur intelligatur, credi non polest. Intelligenda sunt ergo dicta, ut credantur quæ dici potuerunt: credenda autem quæ dici potuerunt, ut intelligantur que dici non possunt.

XV. [Ib. xi, 34.] Et sine parabolis non loquebatur eis. Non quia nihil proprie locutus est, sed quia nullum fere sermonem explicavit, ubi non aliquid per parabolam significavit, quamvis in eo aliqua et pro

prie dixerit ita ut sæpe inveniatur totus sermo ejus parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inveniatur. Explicatos autem sermones dico, quando ex aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam rem pertinet, et transeat ad aliud. Nonnunquam sane alius evangelista contexit, quod alius diversis temporibus dictum indicat. Non enim omnimodo secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum suæ quisque recordationis facultatem, narrationem quam exorsus est ordinavit.

XVI. Ib. xi, 51, 52, 44.] Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis seriba doctus in regno cœlorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Utrum ista conclusione exponere voluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum : quoniam sanctæ Scripturæ intelliguntur, quæ nomine duorum Testamentorum, Novi et Veteris, concluduntur; quemadmodum apud alium evangelistam, gladium bis acutum tali conclusione videtur exponere (Apoc. 1, 16)? An quia in parabolis ista locutus est; et cum quæsisset ab eis utrum intellexissent, responderunt se intellexisse; fortasse ista similitudine ultina patrisfamilias proferentis de thesauro suo nova el velera, ostendere voluit eum doclum habendum esse in Ecclesia, qui etiam Scripturas veteres parabolis explicatas intellexerit, ab istis novis accipiens regulas ? Quia et ista Dominus per parabolas enuntiavit, quamvis ipse Christus esset finis illorum; id est, ut in eo illa vetera complerentur: ut si ipse in quo illa complentur et manifestantur, per parabolas adhuc loquitur, donec ejus passio velum discindat, ut nihil sit occultum quod non reveletur; multo magis illa quæ ad commendandam tantam salutem tam longe de illo scripta sunt, parabolis operta esse noverimus: quæ cum Judæi ad litteram acciperent, noluerunt esse docti in regno cœlorum, neque transire ad Christum, ut auferretur velamen quod supra cor eorum positum est 1.

XVII. [[b. xu1,55, el 56.] 1. Fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas, et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Fratres apud Judæos dici solere cognatos usque adeo probatur, ut non solum ex propinquo generationis gradu, sicut sunt filii fratrum et sororum, qui etiam apud nos usitatissime fratres dicuntur; sed eliam avunculus et sororis filius, sicut sibi erant Jacob et Laban, fratres appellati inveniantur (Gen. xxix, 15). Non ergo mirum est diclos esse fratres Domini ex materno genere quoscumque cognatos; cum etiam ex cognatione Joseph dici potuerint fratres ejus ab eis, qui illum patrem Domini esse arbitrabantur (a). 2. Generalem justitiam non violat quis, nisi libidine transgressus fuerit aut placitum societatis humanæ,

1 In editione Ratisponensi inseritur hic quæstio in illa verba Matth. cap. 24, v. 36: De die autem illo et hora nemo scil, etc., sed quæ nihil differt ab ea quæ inter octoginta tres Quæstiones ordine est sexagesima.

(a) Hic terminatur opusculum in editis Rat. Am. Er. et in Mss. Vaticano, Sorbonico, Cisterciensi: nec reliqua vidimus, nisi apud Lov. et in Mss. Victorinis duobus ac uno Corbeiensi vetustissimo.

sicut est furtum, rapina, adulterium, incestus, et hujusmodi; aut naturam, sicut est contumelia, cædes, homicidium, concubitus masculorum vel pecorum, aut modum in concessis, sicut est superbum amplius verberare quam oportet, vel superfluum edere vel bibere amplius quam oportet, cum ipsa conjuge concumbere amplius quam oportet, et similia.

3. Bene intelligitur Spiritus sanctus ideo primum linguarum donum dedisse hominibus, quæ pacto et placito hominum institutæ sunt, et forinsecus per sensus corporis consuetudine audiendi discuntur, ut eis ostenderet quam facile posset sapientes facere per sapientiam Dei, quæ in eis interna est.

4. Item voluntas Verbi sempiterni stabilis est semper, quia simul habet omnia: nostra autem voluntas ideo non stal, quia non habet simul omnia; ideo modo hoc, modo illud volumus. Item sic fuerunt in illo Verbo omnia quæ facta sunt, et ipsa susceptio hominis sic ab eo præcognita est, quomodo si pictor velit pingere totam domum, et cogitet vel noverit locum ubi etiam se pingere debeat: totum in arte habet, et in præparatione, et in voluntate, quamvis certis et suis quæque temporibus explicet. Sic omnis creatura

et ipse homo qui ejusdem Sapientiæ personam mystice et inenarrabili susceptione gestaturus erat, in ipsa sapientia tanquam Dei arte sempiterna semper erat, quamvis suis quæque temporibus efficiat, quæ pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter atque in se manens innovat omnia (Sap. vi, 1, et vn, 27).

5. Item quomodo quis velit velle mori, si sic velle mori pervenerat,qui jam habet sanam fidem et videt quo sibi perveniendum sit, ad hoc jam proficit, ut libenter de hac vita discedat. Non enim hoc est videre quo sibi perveniendum sit, quod est etiam amare illud, et ibi jam esse desiderare: quod in cujus animo effectum fuerit, necesse est ut libenter moriatur. Frustra itaque dicunt quidam, qui jam sanam fidem tenent, ideo se nolle mori ut proficiant, cum ipse profectus eorum in eo profectu sit, ut mori velint. Si ergo verum loqui volunt, non dicant, Ideo mori nolo, ut proficiam; sed, Ideo mori nolo, quia parum profeci. Itaque mori nolle fidelibus non consilium est ut proficiant, sed indicium quod parum profecerint. Proinde quod nolunt, ut perfecti sint; velint, et perfecti sunt.

ADMONITIO

DE SUBSEQUENTIBUS IN JOANNEM TRACTATIBUS.

-1018101–

Haud temere fecisse videbimur, si Augustini in Joannem Tractatus adscripserimus anno Christi supra quadringentesimum sexto decimo, aut proximo post tempori. Certe quidem hunc evangelistam cum exponeret, flagrabat etiam tum Catholicorum cum Donatistis pugna; quando in factiosis illis revincendis tam multus tamque vehemens inibi est S. Doctor: præterquam quod ad id usque temporis schismaticum eorum altare stabat Hippone: unde in Tractatu super ejusdem Joannis Epistolam (cui nimirum exponendæ Epistolæ, inchoata dudum ac intermissa paulisper Evangelii tractatione, dedit operam), in hæc verba conqueritur, Quid faciunt in hac civitate duo allaria? Quod licet in tempora etiam anteriora Carthaginensi Collatione, quæ cum Donatistis anno 411 babita fuit, referri queat; attamen quia per hos ipsos, de quibus agimus in Evangelium Tractatibus, non solum Prædestinationis fides, uti res maxime explorata, proponitur in Tractt. XLV, XLVIII, LXVIII, LXXXIII, CV, CXI, etc., sed etiam perstringuntur tacito nomine Pelagiani in Tractt. LIII, LXVII, LXXXI, LXXXVI, etc., hinc profecto intelligere licebat eosdem Tractatus non ante quadringentesimum et undecimum Christi annum, quo primum invehitur in Africam Pelagiana hæresis, editos fuisse. Sed aliud argumentum, quo fit ut in anuum quadringentesimum decimum sextum a nobis remittantur, suppetit longe expressius ex Tract. cxx, ubi Nicodemum sæpius venisse ad Christum, ut ejus discipulus audiendo fieret, probat Augustinus hac ratione: Quod certe, ait, modo in revelatione corporis beatissimi Stephani (quæ videlicet anno quadringentesimo decimo quinto prope finito facta est) fere omnibus gentibus declaratur.

Diebus porro quibuslibet Tractatus sermonesve hanc in rem suos habebat. Primum,'exempli gratia die dominico, postridie secundum se pronuntiasse in boc ipso Tract. II indicat. Habitus item fuit dominico die quadragesimus sextus, ex Tract. XLVII: pridie vero quadragesimus quintus, ex Tract. XLVI, dictus fuerat. Trigesimus quartus tresque sequentes, quatuor diebus continuis, ut ex cujusque exordio ac peroratione patet, habiti sunt, et quidem trigesimus septimus die dominico, ex Tract. xxxvIII. Sic octavus, nonus, et decimus : sic tandem isti quinquexix, XX, XXI, XXII et xxIII, singuli singulis continenter diebus pronuntiati significantur. Hoc egisse Augustinum, ut e diebus habendæ concioni destinatis nullum præteriret, vel hinc intelligitur, quod unum hujuscemodi quadam occasione omissum diem in Tract. vIII, excusat, et in XLVI, prælecti de Evangelio loci tractationem diligentiorem in reddendi sermonis dies remittit. In XLVII, quem dominico die habuit, dicit sese per temporis, ut solet, angustias, quo minus orationem fusius prosequatur, minime prohiberi. Testatur contra nonnunquam, eo nolle se diebus solemnioribus sermonem producere, quod forte essent multi, qui potius solemnitatis causa quam sermonis audiendi desiderio convenissent: sic ad Tractatus vini finem. Ex XLVI autem

aliisque eum intelligimus, quam Evangelii partem populo erat expositurus jubere solitum inter divina officia recitari : quam prælectam postea nitebatur explicare. Verum si quando hoc futurum fuisset æquo longius, residuum in aliud tempus differebat; ac tum quoque relegi Evangelium præcipiebat.

Cæterum exacta nondum hieme suam in Joannis Evangelium explanationem aggressus est Augustinus. Testatur quippe in Tract. vi, sese subveritum ne populus a frequentanda ecclesia frigoris vi deterreretur. In x, proximum significat tempus imminere, ut passionis ac resurrectionis Dominicæ solemnitas celebretur. In xi autem, ut adhortetur catechumenos, jam tempus exigere. Pridie ejus diei quo habuit xn, dicturum se de pace Ecclesiæ, vel quid egisset, vel quie adhuc agendum speraret, populo promiserat: sed præmittere solitam de lectione evangelica tractationem voluit, ac tum fidem suam liberare. Quid illud porro fuerit, quod de Ecclesiæ pace dicendum habebat, incompertum est ; neque in ejusdem tractationis fine conscriptum fuit. Videtur ex XIII Tractatus exordio posse colligi, a diebus non ita paucis intermissum ab co fuisse Joannis Evangelium: et reipsa illud per Paschalia festa, quæ in 2 diem aprilis anno 416 incidebant, interrupit, co quod his diebus fixas et certas ex Evangelio lectiones oporteret in Ecclesia recitari, quibus substituere alias non licebat: sicuti sua in Expositionem Epistolæ Joannis præfatione docet. Nam interea temporis enarrandam hanc ipsam Epistolam suscepit: moxque ea pertractata rediit ad Evangelium. In cujus explicatione Tractatum xxvii, necdum in Laurentii martyris, quem ibidem laudat, celebritate excesserat: tametsi quinque Tractatus a xix, uti jam observatum est, ad xxIII, diebus quinque continuis perfecisset.

Ex hoc opere decerpta quam multa reperies apud Bedam et Alcuinum super Joannem, apud Florum in Commentariis super Pauli Epistolas, Bedæ nomine vulgatis, etc., necnon sententias quasdam a veteribus confirmandæ catholicæ fidei causa prolatas ex variis Tractatibus scilicet ex 11, a Cassiano, lib. 7 de Incarnatione, cap. 27; ex LXXVIII, a Leone papa in Epistola ad Leonem Augustum olim 97, nunc 134, etc. Recordatur ejusdem operis Cassiodorus Senator in lib. Instit., cap. 7, Joannem copiosa et insigni expositione ab Augustino illustratum commendans. Possidius in Indiculo, cap. 6, sub his verbis: Tractatus de Evangelio Joannis a capite usque ad finem, in codicibus sex. Augustinus ipse in præfatione ad Tractatus super Epistolam Joannis: Meminil, inquit, Sanctitas vestra Evangelium secundum Joannem ex ordine lectionum nos solere tractare. Rursumque in lib. 15 de Trinitate, cap. 27, signat Tractatum in Joan. xcix, cum ait: De hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus, dictumque conscripsimus. Plura sane, si sat vixisset, dicturus in Retractationum libris peculiaribus, quos, uti ad Quodvultdeum, epist. 224, scribit, in Tractatus populares homiliasque a se habitas meditabatur.

Opus in vetustis codicibus inscribitur, quibusdam Tractatus, aliis Sermones, nonnullis Homiliæ in Joannem. Sed paulo amplior titulus est in Mss. Audoenensi, Gemmeticensi, et Pratellensi, hunc in modum : Aurelii Augustini Doctoris Hippon. episc. Homiliæ in Evangelium Dom. Jesu secundum Joannem incipiunt, quas ipse colloquendo prius ad populum habuit, et inter loquendum a notariis exceptas, eo quo habitæ sunt ordine, verbum ex verbo postea dictavit. Denique quod ad præfationem hic subjectam attinet, frustra eam quæras vel in Mss. vel in editis Am. et Bad. Hanc post Erasmum dederunt Lovanienses, qui tamen observant nec Augustini esse, nec in ullo Ms. exstare. Habetur paucis mutatis verbis apud Bedam et Alcuinum in Joannem.

PRÆFATIO INCERTI AUCTORIS.

Omnibus divinæ Scripturæ paginis Evangelium excellit; quia quod Lex et Prophetæ futurum prædixe. runt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem Evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominice ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi, usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio rediisset Ephesum ; compulsus ab episcopis Asiæ, de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus Ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium, aquila volanti comparatur: quæ volat altius cæteris avibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evan. gelistæ, qui temporalem Christi nativitatem, et temporalia ejus facta quæ gessit in homine, sufficienter

exponunt, et de divinitate pauca dixerunt,quasi animalia gressibilia cum Domino ambulant in terra: hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domici in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem Evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem : in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis scribit Joannes, quæ fecit Jesus antequam Joannes clauderetur: sed maxime divinitatem Christiet Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent,

copiosius prosecuti, circa activam vitam sunt versati: in qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum: Joannes vero pauca Domini facta dicit: verba vero Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit; et sic in con

IN

templativa virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit: in qua contemplativa vacatur ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes, quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui Matrem virginem virgini commendavit.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

JOANIS EVANGELIUM
TRACTATUS CXXIV (a).

TRACTATUS I.

n illud Joannis, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc., usque ad id, Et tenebræ eam non comprehenderunt. Cap. 1, Ý. 1–5.

1. Intuens quod modo audivimus ex lectione apostolica, quod animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. 11, 14), et cogitans, in hac præsenti turba Charitatis vestræ necesse esse ut multi sint animales, qui adhuc secundum carnem sapiant, nondumque se possint ad spiritualem intellectum erigere, hæsito vehementer, quomodo, ut Dominus dederit, possim dicere, vel pro modulo meo explicare quod lectum est ex Evangelio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc enim animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres? silebimus hinc? Quare ergo legitur, si silebitur? aut quare auditur, si non exponitur? sed et quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursum esse non dubito in numero vestro quosdam, a quibus possit non solum expositum capi, sed et antequam exponatur, intelligi; non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo super fluus esse auribus eorum qui non possunt capere. Postremo aderit misericordia Dei, fortasse ut omnibus satis fiat, et capiat quisque quod potest: quia et qui loquitur, dicit quod potest. Nam dicere ut est, quis potest? Audeo dicere, fratres mei forsitan nec ipse Joannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit ; quia de Deo homo dixit et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil: quia vero homo

inspiratus, non totum quod est dixit; sed quod potuit bomo, dixit.

2. Erat enim iste Joannes, fratres charissimi, de illis montibus, de quibus scriptum est: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3). Montes, excelsæ animæ sunt: colles, parvulæ animæ sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere justitiam. Quæ est justitia, quam colles excipiunt? Fides, quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. 1, 17). Non autem exciperent minores animæ fidem, nisi majores animæ, quæ montes dicta sunt, ab ipsa Sapientia illustrarentur, ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt. Ab ipsis montibus dictum est Ecclesiæ, Pax vobiscum et ipsi montes pacem annuntiando Ecclesiæ, non diviserunt se adversus eum a quo susceperunt pacem (Joan. xx, 19), ut veraciter, non ficte nuntiarent pacem.

3. Sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque navim cum impulerit, solvitur. Facile est enim cum videtur terra a periclitantibus, quasi conari ad terram: sed aliquando videtur terra in monte, et saxa latent sub monte; et cum quisque conatur ad montem, incidit in saxa; et non ibi invenit portum, sed planctum. Sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines; et fecerunt hæreses et schismata, et diviserunt Ecclesiam Dei: sed isti qui diviserunt Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum est, Suscipiant montes pacem populo tuo. Quomodo enim pacem susceperunt, qui unitatem diviserunt?

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Hos tractatus recognovimus ad Mss. Fossatensem optimæ notæ, descriptum jussu Ingilberti abbatis circiter annum 840, ad vetustissimos Germanenses duos, ad Corbeiensem, Remigiensem, Gemmeticensem, Floriacensem, Audoenensem, Becheronensem, Pratellensem, Vindocinenses duos, Carcassonensis Ecclesiæ unum, Abbatiæ de Cultura unum. Adhibuimus præterea variantes lectiones Belgicorum septem codicum per Lovanienses collectas: necnon antiquiores editiones Bad. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M. 1 M88. nostri magno consensu, intuentes ; et infra, et cogitantes, plurali numero, pro, intuens... et cogitans. (a) Habiti forte sub Christi annum 416.

4. Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunt ipsam Sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. 11, 9). Si in cor hominis non ascendit, quomodo ascendit in cor Joannis? An non erat homo Joannes? An forte nec in cor Joannis ascendit, sed cor Joannis in illam ascendit? Quod enim ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem: quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest quia si ascendit in cor Joannis, si aliquo modo polest dici, in tantum ascendit in cor Joannis, in quantum ipse Joannes non erat homo. Quid est, Non erat homo? In quantum cœperal esse angelus : quia omnes sancti, angeli ; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus et animalibus non valentibus percipere quæ sunt Dei, quid ait Apostolus? Cum enim dicitis, Ego sum Pauli, ego Apollo, nonne homines estis (I Cor. 111, 4)? Quid eos volebat facere, quibus exprobrabat quia homines erant? Vultis nosse quid eos facere volebat? audite in Psalmis Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXX1,6). Ad hoc ergo vocat nos Deus, ne simus homines. Sed tunc in melius non erimus homines, si prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad illam celsitudinem ab humilitate surgamus: ne cum putamus nos aliquid esse, cum nihil simus, non solum non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod sumus.

omnes

5. Ergo, fratres, de his montibus et Joannes erat, qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem mons iste, centemplabatur divinitatem Verbi. Qualis iste mons erat? quam excelsus? Transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat campos acris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones Angelorum. Nisi enim transcenderet ista omnia quæ creata sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia. Non potestis cogitare quid transcenderit, nisi videatis quo pervenerit. Quæris de cœlo et terra? facta sunt. Quæris de his quæ sunt in cœlo et terra? Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quæris de spiritualibus creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus, Dominationibus, Virtutibus, Principatibus? et ipsa facta sunt. Nam cum enumeraret hæc omnia Psalmus, conclusit sic: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Si dixit, et facta sunt, per Verbum facta sunt: si autem per Verbum facta sunt, non potuit Joannis cor pervenire ad id quod ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nisi transcendisset omnia quæ sunt lacta per Verbum. Qualis ergo iste mons, quam sanclus, quam altus inter illos montes qui susceperunt pacem populo Dei, ut colles possent suscipere justitiam ?

6. Videte ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus est Joannes, de quibus paulo ante cantavimus, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Ergo, fratres mei, si vultis intelligere, levate oculos vestros

in montem istum; id est, erigite vos ad Evangelistam,
erigite vos ad ejus sensum. Sed quia montes isti pa-
cem suscipiunt, non potest autem esse in pace, qui
spem ponit in homine; nolite sic erigere oculos in
montem, ut putetis in homine spem vestram esse col-
locandam; et sic dicite, Levavi oculos meos in montes,
unde veniet auxilium mihi, ut statim subjungatis, Auxi-
lium meum a Domino, qui fecit cœlum et terram (Psal.
cxx, 1, 2). Ergo levemus oculos in montes, unde ve-
niet auxilium nobis : et tamen non ipsi montes sunt, in
quibus spes nostra ponenda est; accipiunt enim montes
quod nobis ministrent: ergo unde et montes accipiunt,
'ibi spes nostra ponenda est. Oculos nostros cum leva-
mus ad Scripturas, quia per homines ministratæ sunt
Scripturæ, levamus oculos nostros ad montes, unde
auxilium veniet nobis: sed tamen quia ipsi homines
erant qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant;
sed ille erat lumen verum (Joan. 1, 9), qui illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum. Mons
erat et ille Joannes Baptista, qui dixit, Non sum ego
Christus (Ibid., 20): ne quisquam spem in montem
ponens, caderet ab illo qui montes illustrat, et ipse
confessus ait, Quoniam de plenitudine ejus omnes ac-
cepimus (Ibid. 1, 16). Ita debes dicere, Levavi oculos
meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ne auxilium
quod tibi venit, montibus imputes; sed sequaris, et
dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit cœlum et
terram.

7. Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando
erexistis cor ad Scripturas, cum sonaret Evangelium,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum, et cælera quæ lecta sunt, intel-
ligatis vos levasse oculos ad montes. Nisi enim montes
ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non iveni-
retis. Ergo ex montibus venit vobis auxilium, ut hæc
vel audiretis sed nondum potestis intelligere quod
audistis. Invocate auxilium a Domino, qui fecit
cœlum et terram : quia montes sic potuerunt loqui,
ut non possint ipsi illuminare; quia et ipsi illuminati
sunt audiendo. Inde qui hæc dixit, accepit Joannes
ille, fratres, qui discumbebat super pectus Domini
(Joan. x111, 25), et de pectore Domini bibebat quod
propinaret nobis. Sed propinavit verba; intellectum
autem inde debes capere, unde et ipse biberat qui
libi propinavit: ut leves oculos ad montes, unde auxi-
lium veniet tibi, ut inde tanquam calicem, id est,
verbum propinatum acciperes; et tamen quia auxi-
inde
lium tuum a Domino qui fecit cœlum et terram,
impleres pectus, unde implevit ille unde dixisti,
Auxilium meum a Domino, qui fecit cœlum et terram :
qui potest ergo, impleat. Fratres, hoc dixi 2 : levet
quisque cor suum quomodo illud videt idoneum, et
capiat quod dicitur. Sed forte hoc dicetis, quia ego
vobis sum præsentior quam Deus. Absit. Multo est
ille
ille præsentior: nam ego oculis vestris appareo,
conscientiis vestris præsidet. Ad me aures, ad illum
cor, ut utrumque impleatis. Ecce oculos vestros et
1 In plerisque Mss., verbo.

:

2 Sic Mss. At editi, ergo, Fratres, impleat hoc quod dixi.

« PredošláPokračovať »