Obrázky na stránke
PDF

17. Et ne forte aliquis dicat, Et Gratia et veritas non est facta per Moysen, qui vidit Deum? statim subjecit, Deum nemo vidit unquam. Et unde innotuit Moysi Deus Quia revelavit servo suo Dominus. Quis Dominus ? Ipse Christus, qui præmisit Legem per servum, ut veniret ipse cum Gratia et veritate. Deum enim nemo vidit unquam. Et unde illi servo quantum capere pos8et apparuit? Sed unigenitus, inquit, Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Quid est, in sinu Patris ? In secreto Patris. Non enim Deus habet sinum, sicut nos habemus in vestibus, aut cogitandus est sic sedere quomodo nos, aut forte cinctus est ut sinum haberet: sed quia sinus noster intus est, secretum Patris sinus Patris vocatur. In secreto Patris, qui Patrem novit, ipse enarravit. Nam Deum nemo vidit unquam. Ipse ergo venit, et narravit quidquid vidit. Quid vidit Moyses ? Moyses vidit urbem, vidit angelum, vidit ignem: omnis illa creatura est ; typum Domini sui gerebat, non ipsius Domini præsentiam exhibebat. Namque aperte habes in Lege, Et loquebatur Moyses cum Dofmino, contra in contra sicut amicus cum amico suo. Sequeris ipsam Scripturam, et invenis Moysen dicentem, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum manifeste, ut videam te. Et parum est quia dixit : responsum accepit, Non potes videre faciem meum (Ezod. xxxiii, 11, 13, 20). Loquebatur ergo, fratres mei, cum Moyse angelus, portans typum Domini: et illa omnia quæ ibi per angelum facta sunt, futuram istam gratiam et veritatem promittebant. Qui bene scrutantur Legem, noverunt : et cum opportunum est, ut et no8 aliquid inde dicamus, quantum Dominus revelal, non tacemus Charitati vestræ.

18. Illud autem sciatis, quia omnia quæ corporali. ter visa sunt, non erant illa substantia Dei. Illa enim oculi carnis videmus : Dei substantia unde videtur ? Evangelium interroga: Beati mundo corde ; quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Fuerunt homines (a) qui dicerent vanitate sui cordis decepti, Pater invisibilis est, Filius autem visibilis est. Unde visibilis ? si propter carnem, quia suscepit carnem; manifestum est. Illi enim qui carnem Christi viderunt, aliqui crediderunt, aliqui crucifixerunt : et qui crediderunt, illo crucifixo mutaverunt; et nisi ipsam post resurrectionem palparent, fides ad eos non revocarelur. Si ergo propter carnem visibilis Filius; et nos concedimus, et est catholica fides : si autem ante carnem sicut ipsi dicunt, id est, antequam incarnaretur; multum delirant, et multum errant. Facta enim $unt illa visibilia corporaliter per creaturam, in quibus typus ostenderetur: non utique substantia ipsa demonstrabatur et :manifestabatur. Et hoc attendat Charitas vestra lene documentum 1. Sapientia Dei videri oculis non potest. Fratres, si Christu8 Sapientia Dei, et Virtus Dei (I Cor. 1, 24); si Christus Verbum Dei ; verbum hominis oculis non videtur, Verbum Dei videri sic potest ?

* Mss. plerique, leve documentum : forte pro, breve documentum. (a) Ariani.

19. Expellite ergo de cordibus vestris carnales cogitationes, ut vere sitis sub gratia, ut ad Novum Testamentum pertineatis. Ideo vita æterna promittitur in Novo Testamento. Legite Vetus Testamentum, et videte quia carnali adhuc populo ea quidem præcipie bantur quæ nobis. Nam unum Deum colere, et nobis præcipitur. Non decipies in vanum nomen Domini Dei tui, et nobis præcipitur : quod est secundum præceptum.0bserva diem sabbati, magis nobis præcipitur : quia spiritualiter observandum præcipitur.Judæi enim serviliter observant diem sabbati, ad luxuriam, ad ebrietatem. Quanto meltus feminæ eorum lanam facerent, quam illo die in mænianis * saltarent ? Absit, fratres, ut illos dicimus observare sabbatum. Spiritualiter observat subbatum christianus, abstinens se ab opere servili. Quid est enim ab opere servili ? A peccato. Et unde probamus ? Dominum interroga : omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. viii, 34). Ergo et nobis præcipitur spiritualiter observatiosabbati. Jam illa omnia præcepta nobis magis præcipiuntur, et observanda sunt : Non occides, Non chaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proavimi tui, Nam concupisces uæorem proacimi tui (Exod. xx, 3-17). Nonne ista omnia et nobis præcipiuntur ? Sed quære mercedem, et invenies ibi dici: Ut expellantur hostes a facie tua, et accipiatis terram quam promisit Deus patribus vestris (Levit. xxvi, 1-13). Quia non poterant capere invisibilia, per visibilia tenebantur. Quare tenebantur? Ne penitus interirent, et ad idola laberentur. Nam decerunt hoc, fratres mei, sicut legitur, obliti tanta miracula quæ fecit Deus coram oculis eorum. Mare discissum est ; via facta est in mediis fluctibus; sequentes hostes eorum eisdem aquis operti sunt, per quas illi transierunt (Ezod. xiv, 21-31) : et cuin Moyses homo Dei recessisset ab oculis eorum, idolum petierunt, et dixerunt: Fac nobis deos qui nos praeeant, quia ille homo dimisit nos. Tota spes eorum in homine posita erat, non in Deo. Ecce mortuus est homo: numquid mortuus est Deus qui eruerat eos de terra Ægypti ? Et cum fecissent sibi imaginem vituli, adoraverunt, et dixerunt, Hi sunt dii tui, lsrael, qui te liberaverunt de terra Ægypti (Id. xxxii, 1-4). Quam cito obliti tam manifestam * gratiam ! Quibus ergo modis teneretur populus talis, nisi promissis carnalibus ?

20. Ea ibi jubentur in decalogo Legis quæ et nobis; sed non ea promittuntur quæ nobis. Nobis quid promittitur ? Vita æterna. Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvii, 3). Cognitio Dei promittitur : ipsa est gratia pro gratia. Fratres, modo credimus, non videmus : pro ista fide præmium erit, videre quod credimus. Noverant hoc Prophetæ, sed occultum erat antequam veniret. Nam quidam suspirans amator in Psalmis ait: Unam petii a Domino, hanc requiram.

1 Editi, neomeniis : corrupte pro, mænianis, quod nostri

[ocr errors]

* Editi, magnificam. Mss. omnes, manifestam.

Et quæris quid petal? Forte enim terram petit fluentem lacte et melle carnaliter, quamvis spiritualiter iste quærenda sit et petenda: aut forte subjectionem hostium suorum, aut mortem inimicorum, aut imperia et facultates hujus sæculi. Ardet enim amore, et multum suspirat, et æstuat, et anhelat. Videamus quid petat, Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid est hoc quod requirit ? Ut inhabitem, inquit, in domo Domini, per omnes dies vitæ meæ. Et puta quia habitas in domo Domini, unde ibi erit gaudium tuum? Ut contempler, inquit, delectationem Domini (Psal. xxvi, 4).

21. Fratres mei, unde clamatis, unde exsultalis, unde amatis, nisi quia ibi est scintilla hujus charitatis ? Quid desideratis, rogo vos ? videri potest oculis ? tangi potest? pulchritudo aliqua est quæ oculos delectat ? Nonne marlyres amati sunt vehementer ; el quando eos commemoramus, inardescimus amore ? Quid in illis amamus, fratres ? Membra laniata a feris ? Quid fœdius, si oculos carnis interroges? quid pulchrius, si oculos cordis interroges ? Quid tibi videtur adolescens pulcherrimus fur? Quomodo horrent oculi tui? Numquid oculi carnis horrent ? Si ipsos interroges, nihil illo corpore compositias, nihil ordinatius '; et parilitas membrorum, et coloris delectatio illicit oculos ; et tamen cum audis quia fur est, fugis hominem animo. Vides ex alia parte senem curvum, baculo innitentem, vix se moventem, rugis undique exaratum : quid vides quod oculos delectet ? Audis quia justus est; amas, amplecteris. Talia nobis præmia promissa sunt, fratres mei : tale aliquid ainate, tali regno suspirate, talem patriam desiderate ; si vultis pervenire ad id cum quo venit Dominus noster, id est, ad gratiam et veritatem. Si autem corporalia Praeiuia concupieris a Deo, adhuc sub Lege es, et ideo ipsam Legem non implebis. Quando] enim videris abundare ista temporalia in eis qui Deum offendunt, nutant gressus tui, et dicis tibi: Ecce ego colo Deum, quotidie ad ecclesiam curro, genua mihi trita sunt in orationibus; et assidue ægroto: homicidia faciunt homines, rapinas faciunt; exsultant et abundant, bene est illis. Talia ergo quærebas a Deo ? Certe ad gratiam pertinebas 2. Si gratiam ideo tibi dedit Deus, i|uia gratis dedit, gratis ama. Noli ad præmium diligere Deum; ipse sit præmium tuum. , Dicat anima tua, Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini.Noli timere ne fastidio deficias : talis erit illa delectatio pulchritudinis, ut semper tibi Praesens sit, et nunquam satieris ; imo semper satieris, et nunquam satieris. Si enim dixero quia non satiaberis, fames erit; si dixero quia satiaberis, fastidium timeo : ubi nec fastidium erit, nec fames, quid dicam nescio ; sed Deus habet quod exhibeat non invenientibus quomodo dicant, et credentibus quod accipiant.

' Editi, ornatius. Sed melius Mss., ordinatius. * Ms. Germanensis, non pertinebas.

TRACTATUS IV.

Ab eo quod scriplum est, Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes, etc., usque ad id, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, etc. Cap. 1, §. 19-33.

1. Sæpissime audivit Sanctitas vestra, et optime no— stis, quoniam Joannes Baptista quanto præclarior erat in natis mulierum, et quanto humilior ad cognoscendum Dominum, tanto meruit esse amicus sponsi; sponso zelans, non sibi; non suum honorem quærens, sed judicis sui, quem tanquam præco præibat. Itaque Prophetis præcedentibus prænuntiare de Christo futura concessum est; huic autem digito ostendere. Sicut enim ignorabatur Christus ab his qui Prophetis non crediderunt antequam veniret, sic ab eis ignorabatur et præsens. Venerat enim humiliter primo et occultus; tanto occultior, quanto humilior: populi autem spernentes per superbiam suam humilitatem Dei, crucifixerunt Salvatorem suum, et fecerunt damnalorem suum.

2. Sed qui primo venit occultus, quia venit humilis, numquid deinceps non est venturus manifestus, quia excelsus ? Audistis modo Psalmum : Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit. Siluit utjudicaretur, non silebil cum cœperit judicare. Non diceretur, manifestus veniet, nisi primo venisset occultus ; nec diceretur, non silebit, nisi quia primo siluit. Quomodo siluit ? Interroga Isaiam : Sicut ovis ad occasionem ductus est, et sicut agnus coram eo qui se tonderet *, fuit sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. liii, 7). Veniet autem manifestus, et non silebit. Quomodo manifestus ? ignis ante eum præibit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. xlix, 3). Tempestas illa tollere habet totam paleam de area, quæ modo trituratur; et ignis incendere quod tempestas abstulerit. Modo autem tacet : tacet judicio, sed non tacet præcepto. Si enim tacet Christus, quid sibi volunt hæc Evangelia? quid sibi volunt voces ap0stolicæ, quid cantica Psalmorum, quid eloquia Prophetarum ? In his enim omnibus Christus non tacet. Sed tacet modo, ut non vindicet : non tacet, ut non moneat. Veniet autem præclarus in vindictam, et apparebit omnibus, et qui in eum non credunt. Modo vero quia et præsens occultus erat, oportebat ut contemneretur. Nisi enim contemneretur, non crucifigeretur : si non crucifigeretur, non funderet sanguinem, quo pretio nos redemit. Ut autem daret pretium pro nobis, crucifixus est; ut crucifigeretur, contemptus est; ut contemneretur, humilis apparuit.

3. Tamen quia quasi in nocte apparuit in corpore mortali, lucernam sibi accendit unde videretur. Ipsa lucerna Joannes erat (Joan. v, 35), de quo jam multa audivistis : et præsens lectio Evangelii, verba Joannis continet, primo, quod præcipuum est, confitentis quia non ipse erat Chrislus. Tanta autem excellentia erat in Joanne, ut posset credi Christus : et in eo probata est humilitas ejus, quia dixit se non esse,

Editi, tondet. At Mss., tonderet.

cum posset credi esse. Ergo, Hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum, Tu quis es ? Non autem mitterent, nisi moverentur excellentia auctoritatis ejus, quia ausus est baptizare. Et confessus est, et non negavit. Quid confessus est ? Et confessus est, Quia non sum ego Christus. 4. Et interrogaverunt eum, Quid ergo ? Elias es tu ? Noverant enim quia præcessurus erat Elias Christum. Non enim alicui incognitum erat nomen Chriti apud Judæos. Istum non putaverunt esse Christum : non omnino Christum non esse venturum. Cum sperarent venturum, sic offenderunt in praesentem, offenderunt tanquam in humilem lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat, jam quidem præcisus de monte sine manibus : sicut dicit Daniel propheta, vidisse se lapidem præcisum de monte sine manibus. Sed quid sequitur? Et crevit, inquit, lapis ille, et factus est mons magnus, et implevit universam faciem terrae (Dan. 11, 34, 35). Videat ergo Charitas vestra quod dico : Christus ante Judæos iam præcisus erat de monte. Montem regnum vult intelligi Judæorum. Sed regnum Judæorum non impleverat universam faciem terræ. Inde præcisus est ille lapis, quia inde natus est in præsentia Dominus. Et quare sine manibus ? Quia sine opere virili Virgo peperit Christum. Jam ergo erat lapis ille præcisus sine m , nibus, ante oculos Judæorum : sed humilis erat. Non immerito; quia nondum creverat lapis ille, et impleverat orbem terrarum : quod ostendit in regno suo, quod est Ecclesia, qua implevit totam faciem terræ. Quia ergo nondum creverat, offenderunt in illum tanquam in lapidem : et factum est in eis quod scriptum est, Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur ; et super quos ceciderit lapis ille, conteret eos (Luc. xx, 18). Primo super humilem ceciderunt ; excelsus super illos venturus est : sed ut eos venturus excelsus conterat, primo eos humilis quassavit. 0ffenderunt in eum, et quassati sunt; non contriti, sed quassati : veniet excelsus, et conteret eos. Sed ignoscendum est* Judæis, quia offenderunt in lapidem qui nondum creverat. Quales sunt illi qui in ipsum montem offenderunt ? Jam de quibus dicam cognoscilis. Qui negant Ecclesiam toto orbe diffusam, non in humilem lapidem, sed in ipsum montem offendunt: quod factus esl ille lapis dum cresceret. Cæci Judæi non viderunt humilem lapidem: quanta cæcitas est non videre montem ? 5. Ergo viderunt humilem, et non cognoverunt. Demonstrabatur illis per lucernam. Nam primo ille, quo major nemo surrexerat in natis mulierum, dixit, Non sum ego Christus. Dictumque illi est, Numquid tu es Elias ? Respondit, non sum. Cbristus enim præmittit ante se Eliam : et dixit, Non sum, et fecit nobis quæslionem. Timendum est enim ne minus intelligentes, contraria putent Joannem dixisse quam Christus dixit. Quodam enim loco, cum Dominus Jesus Christus in Evangelio quædam diceret de se, responderunt illi di

1 Vetus codex Remigiensis : Si ignoscendum non est.

scipuli : Quomodo ergo dicunt Scribæ, id est periti Legis, quia Eliam oportet primum venire ? Et ait Dominus : Elias jam venit, et fecerunt ei quæ voluerunt; et si vultis scire, ipse est Joannes Baptista (Matth. xvii, 10-13, et xi, 11-14). Dominus Jesus Christus dixit. Elias jam venit, et ipse est Joannes Buptista : Joannes autem interrogatus sic se confessus est Eiiam non esse, quomodo nec Christum esse. Et utique sicut verum confessus est Christum se non esse, sic verum confessus est nec Eliam se esse. Quomodo ergo comparabimus dicta præconis cum dictis judicis? Absit ut præco mentiatur: hoc enim loquitur quod audit a judice. Quare ergo ille, Non sum Elias : et Dominus, Ipse est Elias ? Quia in eo Dominus JesusChristus præfigurare voluit futurum adventum suum, et hoc dicere, quia in spiritu Eliæ erat Joannes. Et quod erat Joannes ad primum adventum, hoc erit Elias ad secundum adventum. Quomodo duo adventus, judicis, sic duo præcones. Judex quidem ipse, præcones autem duo : non duo judices. Oporlebat enim judicem primo venirejudicandum. Misit ante se primum præconem, vocavit illum Eliam; quia hoc erit in secundo adventu Elias, quod in primo Joannes. 6. Namque intendat Charitas vestra quam verum dicam. Quando conceptus est Joannes, vel polius quando natus est, Spiritus sanctus hoc de illo homine implendum prophetavit: Et erit, inquit, præcursor Altissimi, in spiritu et virtute Eliæ (Luc. 1, 17). Non ergo Elias, sed in spiritu et virtute Eliæ. Quid est, in spiritu et virtute Eliæ ? In eodem Spiritu sancto vice Eiiæ. Quare vice Eliæ ? Quia quod Elias secundo, hoc Joannes primo adventui fuit. Recte ergo modo Joannes proprie respondit. Nam Dominus figurate, Elias ipse est Joannes : iste autem, ut dixi, proprie, Non sum ego Elias. Si figuram præcursionis advertas, Joannes ipse est Elias : quod enim ille ad primum adventum, hoc ille ad secundum erit. Si proprietatem personæ interroges, JoannesJoannes, Elias Elias; Dominus ergo ad præfigurationem recte, Ipse est Elias : Joannes autem recte ad proprietatem, Non sum Elias. Nec Joannes falsum, nec Dominus falsum : nec præco falsum, nec Judex falsum ; sed si intelligas. Quis autem intelliget ? Qui imitatus fuerit humilitatem præconis, et cognoverit celsitudinemjudicis. Nihil enim humilius ipso præcone. Fratres mei, nullum tantum meritum Joannes habuit quam de ista humilitate, quod cum posset fallere homines, et pulari Christus, et haberi pro Christo (tantæ enim gratiæ tantæque excellentiæ fuit), confessus est tamen aperte, et dixit, Non sum ego Christus. Numquid tu Elias es? Jam si diceret, Elias sum; ergo jam in secundo adventu adveniens Christus judicaret, non adhuc in primo judicaretur. Tanquam dicens, Venturus est et Elias; Non sum, inquit, Elias. Sed observate humilem, ante quem venit Joannes, ne sentiatis excelsum ante quem venturus est Elias. Nam et Dominus ita complevit : Ipse est Joannes Baptista qui venturus est. Ipsa præfiguratione venit iste, qua proprietate venturus est Elias. Tunc Elias per proprietatem Elias erit, nunc per similitudinem Joannes erat. Modo Joannes per proprietatem Joannes, per similitudinem Elias est *. Ambo præcones sibi dederunt similitudines suas, et tenuerunt proprietates suas: unus autem Dominus judex, sive illo praecone præcedente, sive illo. 7. Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non. Et dixerunt ei : Propheta es tu ? Et respondit ? Non. Dixerunt ergo ei : Qui es tu ? ut responsum demus his qui miserunt mos. Quid dicis de teipso ? Ait : Ego voae nos clamantis in deserto. Isaias illud dixit (Isa., xl, 3). In Joanne prophetia ista impleta est, Ego vox clamantis in deserto. Quid clamantis ? Dirigite viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Non vobis videtur præconis esse dicere, Exite, facite viam ? Nisi quod præco Exite dicit : Joannes dicit, Venite. A judice repellit præco, ad judicem vocat Joannes. Imo vocal Joannes ad humilem, ne judex sentiatur excelsus Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut diacit Isaias prophela. Non dixit, Ego sum Joannes, ego sum Elias, Ego sum propheta. Sed quid dixit? Hoc vocor, Vox clamantis in deserto, Dirigite viam Domino: ego sum ipsa prophetia. 8. Et qui missi fuerant, erant eae Pharisæis : id est, ex principibus Judæorum. Et interrogaverunt, et direrunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? Quasi audaciæ videbatur esse baptizare, quasi, In qua persona ? Quærimus utrum tu sis Christus; tu dicis te non esse : quærimus ne forte præcursor illius sis, quia novimus ante Christi adventum venturum esse Eliam ; negas te esse: quærimus ne forte aliquis multum præveniens præco es, id est propheta, et accepisti hanc potestatem; nec prophetam te esse dicis. Et non erat propheta Joannes: major erat quam propheta. Dominus de illo tale testimonium dedit: Quid eacistis in désertum videre ? Arundinem vento agitari. Utique, Non vento agitari, subaudis ; quia non hoc erat Joannes, quasi qui a vento moveretur : qui enim a vento movetur, circumflatur omni spiritu seductorio. Sed quid existis videre ? Hominem mollibus vestitum ? Vestiebatur enim Joannes asperis, id est, tunica facta de pilis cameli. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Non ergo existis videre hominem mollibus vestitum. Sed quid existis videre ? Prophetam ? Ita dico vobis, major quam propheta hic (Matth. xi, 7, 8, 9) : quia prophetæ longe ante prænuntiaverunt, Joannes præsentem demonstrabat. 9. Quid ergo tu baptizas, si tu non es Chrislus, neque Elias, neque propheta ? Respondit eis Joannes, et dicit: Ego baplizo in aqua; medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Humilis enim non videbatur, et propterea lucerna accensa est. Videte quomodo dat locum, qui aliud posset putari. Ipse est qui post me venit, qui ante me factus est. Sicut jam diximus, id est, antepositus est mihi. Cujus eqo sum dignus ut solvam corrigiam calceamentiejus. Quantum seabjecit? Et ideo mul* Sic omnes Mss. At editi: Nunc per similitudinem Joan

nes Elias erat. Mago Joannes per proprietatem Joannes est, tunc per similitudinem Elias`Joannes erit.

tum elevatus est; quoniam qui se humiliat, exaltabitur (Luc, xiv, ! !). Unde debet videre Sanctitas vestra, quia si Joannes sic se humiliavit, ut diceret, Non sum ego dignus corrigiam solvere; quomodo habent humiliari, qui dicunt: Nos baptizamus, nos quod damus nostrum est, et quod nostrum est, sanctum est. Ille dicit, Non ego, sed ille : illi dicunt, Nos (a). Non est dignus Joannes solvere corrigiam calceamenti ejus: quod si dignum se diceret, quam humilis esset? Et si dignum se diceret, et sic diceret, Ille venit post me, qui ante me factus est, cujus tantummodo corrigiam calceamenti dignus sum solvere; multum se humiliasset. Quando autem nec ad hoc dignum se dicit, vere plenus Spiritu sancto erat, qui sic servus Dominum agnovit, et ex servo amicus fieri meruit. 10. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce Agnus D3i, ecce qui tollit peccatum mundi. Nemo sibi arroget, et dicat quia ipse auferat peccatum mundi. Jam intendite ', contra quos superbos intendebat digitum Joannes. Nondum erant nati hæretici, et jam ostendebantur : contra illos clamabat tunc a fluvio, contra quos modo clamat ex Evangelio. Venit Jesus; et quid dicit ille ? Ecce Agnus Dei. Si agnus innocens, et Joannes agnus. An non et ipse innocens? Sed quis innocens? quantum innocens ? 0mnes ex illa traduce veniunt et ex illa propagine, de qua cantat gemens David : Ego in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7). Solus ergo ille Agnus, qui non sic venit. Non enim in iniquitate conceptus est ; quia non de mortalitate conceptus est : nec eum in peccatis mater ejus in utero aluit, quem virgo concepit, virgo peperit; quia fide concepit, et fide suscepit. Ergo ecce Agnus Dei. Non habet iste traducem de Adam : carnem tantum sumpsit de Adam, peccatum non assumpsit. Qui non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit nostrum peccatum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 11. Nostis quia quidam homines dicunt aliquando: Nos tollimus peccata hominibus, qui 8ancti sumus : si enim non fuerit sanctus qui baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit homo ipse plenus peccato? Contra istas disputationes verba nostra non dicamus, hunc legamus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Non sit præsumptio hominibus in homines : non transmigret passer in montes, in D0mino confidat (Psal. x, 2); et si levat oculos in montes, unde veniel auxilium ei, intelligat quia auxilium, ejus a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. cxx, 1, 2). Tantæ excellentiæ Joannes, dicitur ei, Tu es Chrislus ? Dicit, Non. Tu es Elias? Dicit, Non. Tu es propheta ? Dicit, Non. Quare ergo baptizas ? Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi : hic est de quo dixi, Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. Post me venit, quia posterius natus est :

1 Sic Mss. prope omnes. At editi : Auferat peccata. Unde jam intendite. (a) Donatistarum superbia.

ante me factus est, quia prælatus est mihi : prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 12. « Et ego nesciebam eum, dixit : sed ut manifestaretur Israeli, propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Joannes, dicens, Quia vidi spiritum de coelo descendentem quasi columbam, et mansit super eum : et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem guper eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto: et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. » Intendat modicum Charitas vestra : Joannes quando didicit Christum ? Missus est enim ut baptizaret in aqua. Quæsitum est quare? Ut manifestaretur Israeli, dixit. Quid profuit baptismus Joannis ? Fratres mei, si profuit aliquid, et modo maneret, et baptizarentur homines baptismo Joannis ; et sic venirent ad baptismum Cbristi. Sed quid ait? Ut manifestaretur Israeli : id est, ipsi Israel, populo Israel ut manifestaretur Christus, venit baptizare in aqua. Accepit ministerium baptismatis Joannes, in aqua poenitentiæ parare viam Domino, non existens Dominus: at ubi cognitus es Dominus, superfluo ei via parabatur: quia cognoscentibus se ipse factus est via : itaque non duravit diu baptismus Joannis. Sed quomodo demonstratus est Dominus? Humilis; utideo acciperet Baptisma Joannes, in quo baptizaretur ipse Dominus. 43. Et opus erat Domino baptizari? Et ego interrogans cito respondeo : Opus erat Domino nasci? opus erat Domino crucifigi? opus erat Domino mori? opus erat Domino sepeliri? Si ergo tantam suscepit pro nobis humilitatem, baptismum non erat suscepturus ? Et quid profuit quia suscepit baptismum servi ? Ut tu non dedignareris suscipere baptismum Domini. Intendat Charitas vestra. Futuri erant aliqui in Ecclesia excelsioris gratiæ catechumeni. Fit enim aliquando ut videas catechumenum abstinentem ab omni concubitu, valefacientem sæculo, renuntiantem omnibus quæ possidebat, distribuentem pauperibus; et catechumenus est, instructus etiam forte doctrina salutari supra multos fideles. Timendum est huic ne dicat apud semetipsum de Baptismate sancto quo peccata dimittuntur : Quid plus accepturus sum * Ecce ego melior sum illo fideli et illo fideli : cogitans fldeles aut conjugatos, aut forte idiotas, aut habentes et possidentes res suas, quas ipse distribuit jam pauperibus, et meliorem se esse arbitrans quam ille qui jam baptizatus est, dedignetur venire ad Baptismum, dicens, Hoc sum accepturus quod habet ille et ille ; et proponat sibi illos quos contemnit, et quasi sordeat illi hoc accipere quod acciperunt inferiores, quia jam videtur ipse sibi melior: et tamen omnia peccata super illum sunt, et nisi venerit ad salutarem Baptismum, ubi peccata solvuntur, cum omni excellentia sua non potest intrare in regnum coelorum. Sed ut illam excellentiam invitaret Dominus ad baptismum suum, ut peccata illi dimitterentur, venit ipse ad baptismum servi sui ; et cum ipse non haberet quod ei

dimitteretur, nec quod in illo lavaretur, suscepit a servo baptismum ; et tanquam allocutus est filium superbientem et extollentem se, ac dedignantem forte accipere cum idiotis unde ei posgit salus venire, et quasi dicens: Quantum te extendis ? quantum extollis ? quanta est excellentia tua ? quanta gratia tua ? major potest esse quam mea ? si ego veni ad servum, tu dedignaris venire ad Dominum ? si ego suscepi baptismum servi, tu dedignaris a Domino baptizari ? 14. Nam ut noveritis, fratres mei, quia non ex nocessitate alicujus vinculi peccati Do:uinus veniebat ad ipsum Joannem ; sicut dicunt alli evangelistæ, cum ad illum veniret baptizandus Dominus, ait ipse Joannes: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Et quid ei ipse respondit ? Sine modo; impleatur omnis justitia (Matth. III, 14, 15). Quid est, impleatur omnis justitia ? Mori veni pro hominibus, baptizari non habeo pro hominibus? Quid est, impleatnr omnis justitia ? Impleatur omnis humilitas. Quid ergo ? non erat suscepturus baptismum a bono servo, qui passionem 8uscepit a servis inalis ? Intendite ergo. Baptizato Domino, si propterea baptizavit Joannes, ut in ejus baptismo Dominus ostenderet humilitatem, nemo alius baptizaretur baptismo Joannis ? Multi autem baptizati sunt baptismo Joannis ; baptizatus est Dominus baptismo Joannis, et cessavit baptismus Joannis : inde jam missus est in carcerem Joannes ; deinceps nemo baptizatus invenitur illo baptismate. Si ergo propterea venit et Joannes baptizans, ut Domini humilitas nobis demonstraretur, ut quia ille suscepit a servo, nos non dedignaremur suscipere a Domino ; Dominum solum Joannes baptizaret ? Sed si solum Dominum Joannes baptizaret, non deessent qui putarent sanctius fuisse baptisma Joannis quam Christi : quasi baptismate Joannis solus Christus meruisset baptizari, baptismate autem Christi genus humanum. Intendat Charitas vestra. Baptismate Christi baptizati sumus, non tantum nos, sed et universus orbis terrarum, et baptizatur usque in finem. Quis nostrum potest ex aliqua parte comparari Christo, cujus se Joannes dixit indignum solvere corrigiam calceamenti ? Si ergo ille Christus tantæ excellentiæ homo Deus, solus baptizaretur baptismo Joannis, quid dicturi erant homines ? Qualem baptismum habuit Joannes ? Magnum baptismum habuit, ineffabile sacramentum : vide, quia solus Christus me ruit baptizari Joannis baptismo. Atque ita major videretur baptismus servi, quam baptismus Domini. Baptizati sunt et alii baptismo Joannis, ne melior baptismus videretur Joannis quam Christi; baptizatus autem et Dominus,ut Domino suscipiente baptismum servi,non dedignarentur alii servi suscipere baptismum Domini : ad hoc ergo missus erat Joannes. 15. Sed noverat Christum, an non noverat ? Si non noverat, quare dicebat quando venit ad fluvium Christus : Ego a te debeo baptixari ? hoc est, Scio qui sis. Si ergo jam noverat, cerle tunc cognovit quando vidit columbam descendentem. Manifestum est quia columba non descendit super Dominum, nisi postea

« PredošláPokračovať »