Obrázky na stránke
PDF
ePub

matrem tamen agnoscas. Ita fit alis demissis, plumis
hispida, voce rauca, omnibus membris demissa el
abjecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non
videas, matrem tamen intelligas. Sic ergo infirmus
Jesus, fatigatus ab itinere. Iter ipsius est caro pro
nobis assumpta. Quomodo enim iter habet qui ubique
est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi
quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis
assumeret ? Quia ergo venire ad nos eo modo dignatus
est, ut in forma servi assumpta carne appareret, ipsa
carnis assumptio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab iti-
nere quid est aliud, quam fatigatus in carne? Infir-
;
mus in carne Jesus: sed noli tu infirmari ; in illius
infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei,
fortius est hominibus (I Cor. 1, 25).

8. Sub hac rerum imagine Adam qui erat forma futuri (Rʊm. v, 14), præbuit nobis magnum indicium sacramenti; imo Deus in illo præbuit. Nam et dormiens meruit accipere uxorem, et de costa ejus facta est ei uxor (Gen. 11, 21): quoniam de Christo in cruce dormiente futura erat Ecclesia de latere ejus, de latere scilicet dormientis; quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso (Joan. xix, 34) Sacramenta Ecclesiæ profluxerunt. Sed quare hoc dicere volui, fratres? Quia infirmitas Christi nos facit fortes. Magna ibi imago præcessit. Potuit Deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, et magis videtur quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit quam de osse: ossa enim in carne firmiora sunt. Non detraxit carnem unde faceret mulierem ; sed detraxit os, et detracto osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est. Poterat pro osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem detrahere. Quid igitur significavit ? Facta est mulier in costa tanquam fortis: factus est Adam in ilcarne tanquam infirmus. Christus est et Ecclesia, lius infirmitas nostra est fortitudo.

9. Quare ergo hora sexta ? Quia ætate sæculi sexta. Computa in Evangelio tanquam unam horam, unam ætatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe osque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem Babyloniæ; quintam a transmigratione Babyloniæ usque ad baptismum Joannis: inde sexta agitur. Quid miraris ? Venit Jesus, et bumiliando se venit ad puteum. Fatigatus venit, quia infirmam carnem portavit. Hora sexta, quia ætate sæculi sexta. Ad puteum, quia ad profunditatem hujus habitationis nostræ. Unde dicitur in Psalmis, De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. cxxIx, 1). Sedit, ut dixi, quia humiliatus est 1.

10. El venit mulier. Forma Ecclesiæ, non jam justificatæ, sed jam justificandæ ; nam hoc agit sermo. Venit ignara, invenit eum, et agitur cum illa. Videamus quid, videamus quare: Venit mulier de Samaria haurire aquam. Samaritani ad Judæorum gentem non pertinebant: alienigenæ enim fuerunt, quainvis vici1 Sic Mss. cum Bad. et Am. At Er. et Lov., humilis venit. PATROL. XXXV.

nas terras incolerent. Longum est originem Samaritanorum retexere, ne nos multa teneant, et necessaria non loquamur: sufficit ergo ut Samaritanos inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam verius, audite ipsum Dominum Jesum, quid dixerit de illo Samaritano, uno de decem leprosis quos mundaverat, qui solus rediit ut gratias ageret: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? non erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste (Luc. xvi, 17, 18). Pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit ista mulier, quæ typum gerebat Ecclesiæ: ventura enim erat Ecclesia de Gentibus, alienigena a genere Judæorum. Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non veritas; quia et ipsa præmisit figuram, et facta est veritas. Nam credidit in eum, qui de illa figuram nobis prætendebat. Venit ergo haurire aquam. Simpliciter venerat haurire aquam, sicut solent vel vir vel feminæ.

11. « Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judæi Samaritanis.»> Videtis alienigenas: omnino vasculis eorum Judæi non utebantur. Et quia ferebat secum mulier vasculum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Judæus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Judæi. Ille autem qui bibere quærebat, fidem ipsius mulieris sitiebat.

12. Denique audi quis petat bibere. Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Petit bibere, et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et affluit tanquam satiaturus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spiritus sanctus. Sed adhuc mulieri tecte loquitur, et paulatim intrat in cor. Fortassis jam docet. Quid enim ista hortatione suavius et benignius ? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret tibi aquam vivam : huc usque suspendit. Viva aqua dicitur vulgo illa quæ de fonte exit. Illa enim quæ colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta sleterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed interrupto 1 meatu, tanquam a fontis tramite separata fuerit; non dicitur aqua viva sed illa aqua viva dicitur, quæ manans excipitur. Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat ?

13. Tamen mulier suspensa ait : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est Videte quomodo intellexerit aquam vivam, aquam scilicet quæ erat in illo fonte. Tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam, et tu non fers. Aqua viva hic est, quomodo mihi daturus est? Aliud intelligens et carnaliter sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod 1 Mss., inrupto; sive, irrupto.

(Quarante-huit.)

clausum est. Pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, non dum instruenda. 14. Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat enim mulier, Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, el ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? De hac aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes : forte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est ec? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam vivam. « Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum : qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. » Apertius locutus est Dominus, Fiet in co fons aquæ salientis in vitam æternam. Qui biberit de aqua ista, non siliet in æternum. Quid evidentius, quia non aquam visibilem, sed invisibilem promittebat? qui evidentius, quia non carnaliter, sed spiritualiter loquebatur ?

15. Adhuc tamen illa mulier carnem sapit : deleclata est non sitire, et putabat hoc secundum carnein promissum sibi esse a Domino. Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Jam hoc volebat illa. Dederat enim Deus aliquando servo suo Eliæ, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret (III Reg. XIX, 8). Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper ? Suspirabat tamen illa, nolens indigere, nolens laborare. Assidue venire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia suppleretur; et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur : et quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam vivam daret.

16. Verumtamen non prætereamus, quoniam Dominus spirituale aliquid promittebat. Quid est, Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum ? Et verum est secundum hanc aquam; et verum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas sæculi est in profunditate tenebrosa: hinc eam hauriunt homines bydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de profundo perveniant; et fruuntur voluptate, præcedente et præmissa cupiditate. Nam qui non præmiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de profundo, voluptatem cum pervenerit quisque ad voluptatem sæculi hujus, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, non sitiet in æternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus lux (Psal. LXIV, 5). De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa de qua dictum est, Apud te est fons vitæ ? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertale domus tuæ (Psal. xxxv, 10, 9) ?

17. Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus sancti : et illa nondum intelligebat; et non intelligens, quid respondebat? Dicit ad eum mu

lier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem indigentia cogebal, et laborem infirmitas recusabat. Utinam audiret, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. x1, 28). Hoc enim ei dicebat Jesus, utjam non laboraret: sed illa nondum intelligebat.

18. Denique volens nt intelligeret, dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. Quid est, Voca virum tuum? Per virum suumei volebat aquam illam dare? An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere? Forte quomodo ait Apostolus de mulieribus, Siquid autem volunt discere, domi viros suos interrogent ? Sed ibi dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Jesus qui doceat: denique dicitur mulieribus quas prohibebat Apostolus loqui in Ecclesia (I Cor. xiv, 35, 34). Cum vero ipse Dominus aderat, et præsens præsenti loquebatur? quid opus erat ut per virum ejus ei loqueretur? Numquid per virum suum loquebatur Marie sedenti ad pedes suos, et excipienti verbum suum, quando Martha circa multum ministerium etiam de sororis suæ felicitate occupatissima murmurabat (Luc. x, 39, 40)? Ergo, fratres mei, audiamus et intelligamus quod ait Dominus, Voca virum tuum, mulieri. Forte enim et animæ nostræ dicit, Voca virum tuum. Quæramus et de viro animæ. Cur jam non ipse Jesus vir animæ verus est? Adsit intellectns, quoniam quod dicturi sumus, vix capitur nisi ab intentis: adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit fortasse vir animæ.

19. Videns ergo Jesus quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere, Voca, inquit, virum tuum. Ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest loquor ego secundum spiritum, tu audis secundum carnem. Quæ loquor, nec ad voluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur : ille intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? Voca virum tuum, præsenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere? Non est magnum, nam et pecus habet. Unde tu melior? Quia intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo, Voca virum tuum? Non me capis, non me intelligis de dono Dei tibi loquor, tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non vis, ego spiritum alloquor: absens est intellectus tuus, Voca virum tuum. Noli esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxxi, 9). Ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere, hoc est, non adhibere, nec secundum eum vivere, bestialis est vita. Est enim in nobis quiddam bestiale quo in carne vivimus, sed intellectu regendum est. Motus enim animæ secundum carnem se moventis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. Qui debet dici vir? qui regit, an qui regitur? Procul dubio cum ordinata vita est, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animæ est intellectus quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. Cum autem car

nis aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur:
cætera autem membra carnalia luce perfundi possunt.
lucem sentire non possunt; solus ea oculus et per-
funditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam
est quod intellectus vocatur. Hoc ipsum animæ quod
intellectus et mens dicitur, illuminatur, luce superiore.
Jam superior illa lux, quamens humana illuminatur,
Deus est; Erat enim verum lumen, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1,
9). Talis lux Christus erat, talis lux cum muliere lo-
quebatur et illa intellectu non aderat, qui illa luce
illuminaretur, nec tantum perfunderetur,verum etiam
frueretur. Ergo Dominus tanquam diceret. Illustrare
volo, et non adest quem; Voca, inquit, virum tuum:
adhibe intellectum per quem docearis, quo regaris.
Ergo constitue animam excepto intellectu tanquam
feminam intellectum autem habere, tanquam virum.
Sed iste vir non bene regit feminam suam, nisi cum
a superiore regitur. Caput enim mulieris vir, caput
autem viri Christus (I Cor. x1, 3). Loquebatur caput
viri cum femina, et non aderat vir. Et tanquam dice-
rel Dominus, Adhibe caput tuum ut ille suscipiat ca-
put suum: ergo voca virum tuum, et veni huc; id est,
adesto, præsens esto: velut enim absens es, dum non
intelligis præsentis vocem veritatis; præsens esto,
sed noli sola; cum viro tuo adesto.

20. Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intelligit, adhuc carnem sapit ; absens est enim vir: Non habeo, inquit, virum. Et Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intelligas revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non legitimo viro, adultero magis quam viro. El Dominus ei: Bene dixisti, Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti, Voca virum tuum? Et audi quia bene novit Dominus eam non habere virum, Dicit ei, etc. Ne forte putaret mulieri deo dixisse Dominum, Bene dixisti, Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud divinitate cognoverit audi aliquid quod non dixisit: Quinque enim viros habuisti et iste quem habes, non est vir tuus, hoc vere dixisti.

21. Iterum cogit de istis quinque viris subtilius aliquid perscrutari. Multi quippe intellexerunt, non quidem absurde, nec usquequaque improbabiliter, quinque viros mulieris hujus, quinque libros Moysi(a). Utebantur enim eis Samaritani, et sub eadem Lege erant: nam inde illis et circumcisio ineral. Sed quoniam angustat nos quod sequitur, Et nunc quem habes, non est vir tuus; videtur mihi facilius nos posse accipere quinque viros priores animæ, quinque sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque ratione, non regitur, antequam uti carnis. Anima in puero parvulo, quod auditur, quod videtur, quod olet, quod sapit, quod tactu sentitur, hoc appetit aut fugit. Appetit quidquid mulcet, fugit quidquid offendit hos quinquesensus. Hos enim quinque sensus mulcet voluptas, offendit dolor. Secundum hos quinque sensus, tanquam quinque viros,

(a) Sic intellexit Ambrosius in Luc., capp. 14 et 20. At OrigenicumAugustino visum est significari sensus corporis.

1518

prius vivit anima; quia istis regitur. Quare autem viri dicti sunt? Quia legimiti. A Deo quippe facti, et a Deo donati animæ. Infirma est adhuc quæ istis quinque sensibus regitur, et sub istis quinque viris agit : at ubi venerit ad annos exserendæ rationis, si eam susceperit optima disciplina et doctrina sapientiæ; quinque illis viris ad regendum non succedit, nisi vir verus legitimus et illi melior, et qui melius regat, et qui ad æternitatem regat, ad æternitatem excolat, ad æternitatem instruat. Nam nisi quinque sensus non ad æternitatem nos regunt, sed ad ista temporalia vel appetenda vel fugienda. Ubi vero intellectus sapientia imbutus regere cœperit animam, scit jam non solum fugere foveam, et ambulare in æquali quod oculi ostendunt animæ infirmæ nec tantum canoras voces suaviter audire, dissonasque repellere; vel blandis odoribus delectari, putoresque respuere; aut dulcedine capi, et amaritudine offendi; aut tenibus mulceri, et asperis lædi. Ista enim omnia infirmæ animæ sunt nece saria. Quid ergo regiminis adhibetur per illum intellectum. Non alba et nigra discreturus est, sed justa et injusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, istam ut vitet; charitatem et odium, in hac ut sit, in illo ut non sit. 22. Hic vir quinque illis viris in ista muliere non successerat. Ubi enim non succedit ille, error dominatur. Nam cum cœperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore: sed error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat, et error eam ventilabat. Error autem iste non erat legitimus vir, sed adulter: ideo ei Dominus, ait, Bene dixisti, Quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti: quinque te sensus carnis primo rexerunt; venisti ad ætatem utendæ rationis, nec ad sapientiam pervenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post illos quinque viros, iste quem habes, non est tuus vir. Et quid erat, si vir non erat, nisi adulter ? Voca itaque non adulterum, sed virum tuum; ut intellectu me capias, non errore de me aliquid falsum sentias. Adhuc enim errabat mulier, quæ aquam illam cogitabat; cum jam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia adulterum, non virum habebat? Tolle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et valde, voca virum tuum. Voca, et veni, ut intelligas me.

23. Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. Cœpit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Luc. IV, 24). Item de illo dictum est ad Moysen, Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui (Deus XVIII, 18). Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum cludere Video quia propheta es tu. Et incipit quærere quod illam solet movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judæos, quia Judæi in templo a Salo

:

ex

mone fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Judæi meliores se esse jactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim couluntur Judæi Samaritanis: quia dicebant eis, Quomodo vos jactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo placuerunt in illo templo adoraverunt ? nonne in monte isto adoraverunt, ubi nos suinus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes illi pro templo, illi pro monte inflabantur adversus invicem,

24. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir cœperit præsens esse? Dicit ei mulier Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ibi adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei (Cant. iv, 8, sec. LXX). Veniet ut pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito jam præsente viro audit, Mulier, crede mihi. Jam enim est in te qui credat, quia præsens est vir tuus. Cœpisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi: quia nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vII, 9, sec. LXX). Ergo, Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabilis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judæis est. Sed veniet hora. Quando ? Et nunc est. Quæ ergo hora? Quando veri adoratores adorabunt. Putrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam el Pater tales quærit, qui adorent eum. Auare Pater tales quærit qui adorent eum, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate? Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

25. Audivimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi sumus. O si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium! credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto.Quia in monte es, propinquum te Deo putas, et cito te exaudiri, quasi de proximo clamantem ? In excelsis habitat, sed humilia respicit. Prope est Dominus. Quibus ? forte altis ? His qui obtriverunt cor (Psal. xxxIII, 19). Mira res est : et in altis habitat, et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe cognovit (Psal. CXXXVII, 6); superbos longe videt, eo illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quærebas ergo montem ? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende : noli montem quærere. Ascensiones, inquit, in corde ejus (hoc Psalmus dicit, in convalle plorationis (Psal. LXXXIII, 6, 7). Convallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte quæris aliquem locum altum, 1 In Mss. omittitur, est locus ubi.

aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum, Deo Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). In templo vis orare? in te ora. 8ed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem.

26. Venit ergo hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Judæis est. Multum dedit Judæis: sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adjunctus est alius peccati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Unus enim paries a Judæis, unus a Gentibus longe a se isti parietes, sed donec in angulo conjungantur. Alienigenæ autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei (Ephes. 11, 12-22). Secundum hoc ergo dictum est, Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Judæorum dictum est, sed non omnium Judæornm, non reproborum Judæorum : sed de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetæ, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. iv, 34, 35). Non enim repulit Deus plebem suam quam præscivit (Rom. xi, 2).

27. Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jamdudum prophetam dixerat ; vidit talia dicere eum cum quo Joquebatur, quæ jam plus essent ad prophetam '; et quid respondit, videte: Dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Judæi, et nos de monte contendimus cum ille venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna eral cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus græce Christus est; hebraice Messias est: unde et punice, Messe dicitur unge. Cognatæ quippe sunt liuguæ ista et vicinæ, hebraica, punica, el syra.

28. Ergo, dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est vir ejus caput mulieris, factus est Christus caput viri (I Cor. x1, 3). Jam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc, Ego sum qui loquor tecum, jam ultra quid diceret ; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, Crede mihi ?

29. Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quærebat perditam, qui venerat quærere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit : Quid quæris aut quid loqueris

cum ea ?

30. Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito, Ego sum qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret, et vangelizare curreret ? Projecit cupiditatem, et pro1 In sex Mss., plus esset a propheta.

peravit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria: vas erat unde aqua hauriebatur, græco nomine appellatur hydria, quoniam græce oop aqua dicitur; tanquam si aquarium diceretur. Projecit ergo bydriam, quæ jam non usui, sed oneri fuit: avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere ab. jecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus : Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quæcumque feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum.

31. Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos et venerant. Ille autem dixit: Ego habeo cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem Numquid aliquis attulit ei manducare ? Quid mirum si mulierilla non intelligebat aquam ? ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et jam instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cujus adhuc virum requirebat, sed jam aperte: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem ejus, qui miserat eum. Ideo dicebal, Sitio, da mihi habere; scilicet ut fidem in en operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in corpus suum trajiceret corpus enim ejus Ecclesia. Ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam voluntatem ejus qui me misit.

32. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis usque ad messem: ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. Ecce dico vobis, levate oculos vestros, el videte quia jam albæ sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, alius qui seminat: ut et qui seminal simul gaudeat et qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis. Quid ergo? messores misit, non seminatores ? Quo messores? Ubi jam alii laboraverunt. Nam ubi jam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, jam maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi ? Ubi jam Prophetæ prædicaverant ; ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat, Scio quia Messias veniet? Jam ista mulier fructus maturus erat, et erant albæ messes, et falcem quærebant. Misi vos ergo quo? Metere quod non seminastis: alií seminaverunt, et vos in labores eorum introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, et Jacob. Legite labores eorum: in omnibus laboribus eorum prophetia Christi; et ideo seminatores. Moyses et cæteri Patriarchæ et omnes Prophetæ, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo jam in Judæa

messis parata erat. Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes Apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis sæcularibus, Christum Dominum sequebantur: vere matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quæ in fine sæculi metenda est. De ista messe dicitur, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. cxxv, 5). Ad istam ergo messem non Apostoli, sed Angeli mittentur: Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. XIII, 39). Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis jam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi Prophetæ laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul gaudeat et qui seminat et qui metit. Dispares 'temporis labores habuerunt: sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam æternam.

33. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritani, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. Cum venissent autem ad eum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret, et mansit ibi duos dies. Et mullo plures crediderunt propter sermonem ejus : et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus ; ipsi enim nos audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier primum nuntiavit, et ad mulieris testimonium crediderunt Samartiani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt: et cum credidissent, disebant mulieri, Non jam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia vere hic est Salvator mundi; primo per famam, postea per præsentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani: Christus nuntiatur per christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo præcepta charitatis; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est Salvator mundi.

TRACTATUS XVI.

Abeo Evangelii loco, Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam; usque ad id, Et credidit ipse, et domus ejus tota. Cap. iv, . 43-53.

1. Ilodierna evangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem, quæ nobis ad disputandum proponitur. In qua quidem sensus non sunt investigatione difficiles, sed digni prædicatione, digni admiratione de laudatione. Proinde locum istum Evangelii cum commendatione commemoremus potius, quam cum difficultate tractemus. Abiit enim Jesus post biduum quod fecerat in Samaria in Galilæam ubi nutritus erat. Secutus autem Evangelista ait: Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. 1 In tribus Mss., Disparis.

2 Lov.. per feminam dissentientibus editis aliis et M33.

1

« PredošláPokračovať »